F. Luysij Legionensis Augustiniani ... In Psalmum vigesimumsextum explanatio

발행: 1580년

분량: 79페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ab eo nunqua diueli in spledidissimo caesi loco, quae

propria eius est sedes, perpetuo versari: illis caelestiuspirituum sanctissimis cstibus iugiterinteresse:viu re in luce semper, in gaudio, in verae gloriae sempiterno splendore. Mihi omnis ratio,cum virtute est,' cum pietate, cum Dei cultu .caetera in quibus casus, & fortuna dominantur, nec ipse valde appeto, neq; ad me plane pertinere pulta in ijs ludat fortuna ut volet, irruant hostes, atque grassenturi. suo arbitratu prs das agant,facile patiar me ijs spoliari rebus,quas neque pro meis,neque pro bonis unquam duxi.Meum bonum,unus Deus est,eiusque diuini boni sempiterna possessio: cuius,vel spem vivo,Vel fructum mo tuo nemo mihi hostis eripiet. Et sane duae res sunt, quae bonos viros in malis atque in laboribus constituto maxime consolantur. Vna est illa eorum spes, qtiam in Deo opitulatore, atque adiutore suo firmiter collocatam habent:de qua spe superiore versiculo satis est dictum. Altera quod ,qu.ae illi pro suis bonis ducunt, eam naturam haberit, ut in hostium potestatem venire,aut posses oribus inuitis eripi, nullo modo possint. Nam hostilis viscueo usq; progressa est,uitam ut eripiat bonis, atque innocentibus viris, Vlterius quo progrediatur non habet. id vero si hostes effecerint, sique inuisum tibi bonorum sanguinem hauserint, non modo nihil mali illis attule hi, sed etiam plurimum boni contulerint.Mors enim in

hominibus iustis per sophisma quodammodo dicitur. Etenim vivunt tunc maxime cum primum ex-2 cesserunt

32쪽

eesserunt ab histerrenis,&mortalibus locis.Schnus, inquit Paulus, quoniam si terrestris domus nostra a. ad cori huius habitationis dissoluatur, quod aedificationem c. I. ex Deo habemus domum non manu facta, sed arternam in caelis. Id igitur,quia boni sciunt,aut si minusquam Paulus sciunt,certe si per ipsos non steterit,certo futurum credunt, atque cognoscunt:erecti,atque

alacres fortunae tela non modo despiciunt, sed nonnunquam etiam cupide excipiunt, tanquam suae segetem gloriae. Quod si qui sumus,qui aduersarum rerum, vel metu terreamur adhuc, vel praesentia afflictemur,id no tam in ipsa re,quam in errore nostro

esse, & idcirco nobis accidere existimare debemus: quia vel ignoramus adhuc veri ratioue boni, vel in eo quod compertum habemus, fallacis huius vitae illecebris deliniti, nondum satis alte, atque firmiter

defiximus omne nostrum studium. Quare quicumque huiusmodi sumus, reuocare debemus animum ad meliorem ratione:&vt ipse se,ac sua bona cognoscat emcere.Quae ille, cum in unavirtute,&ardetierga Deum charitate ac pietate, ac caelestis vitae fructu ponenda intellexerit:cumclue ad ea consequeda bona , Deo inprimis opem ipti, & auxilium ferente,satis facultatum,atque virium in se inesse perspexerit:

cumque eas vires atque facultates sibi inuito adimincm posse, cognouerit: profecto,&bona sua ista, in sua unius potestate posta ab omni malevolorum,&invidorum hominum incursione, Si iniuria esse libera iudicabit: de omnes acerbos vitae casuS contem- D net:

33쪽

net: & tanquam de excelso, & munito loco, inanes hostium suorum clamores vicisse se iam,& debellasi se arbitrantium negliget,atque ridebit: hocque D uidis ad omnia fortunae damna, atque tela tanquam scutum opponet. Unam petij a Domino,& hanc requiram , ut inhabitem in domo Domini cunctis diebuS vitae mes. Nam per Deum immortalem,hostis

amare quid insolescis: quid potuisse te, atque effecisse tantopere iactas in quo putas nocuisse, aut nociturum esse te mihil omni, inquis,te dignitate spoli

bo. at innocenter, atque integra fide, actae vitae conscientiam nunquam eripies. Efficiam,vi de te cuncti homines male & loquantur,& iudicent. at Deus cuius unius sunt incorrupta iudicia, iudicabit bene.

quamquam qui, quaeso, sunt isti homines, aut quot, aut quandiu iudicabunt: Quin vitam eripiam tibi. Bene prosecto narras, ab invidorum,scilicet,& malevolorum,&tui similium hominum grege,ad beatos

bonorum virorum carius me transferes. Sed sententiae huius versiculi tanquam genus vidimus: nunc singula eius verba breuiter percurramus.'ampet, Libido atque cupiditas plura appetit, neque satiatur Vnquam. at recte instituta ratio unum bonum,quod Eripium summum sit bonum,desiderat.Nam neque bina aut plura esse possunt summa bona.' QDomino. Recte a Domino, quonia vanae sunt cogitationes hominum in se satis virium, atque praesidii esse arbitrantium,ad Delicem,& beatam vitam:aut eam ces- locantium in aliquo terreno, atque interituro bono.

Aliunde

34쪽

VIGESIMUM SENTVM 1

Aliunde enim, id est, a Deo ea nobis petenda , 5 accersenda est: nec solum a Deo postulanda,sed collocanda etiam in solo ipso. Et hunc requiram. Omnes quidem veram sibi Delicitatem optant: plurimi etiam petunt, pauci requirunt: quando requirere est cura atque diligentia adhibita, iterum atque saepius quaerere. Atqui nisi qui requirunt, id est, qui

perseuerantes in studio virtutis instant, & tanquam fpulsant ad ostium diuinae pietatis, atque clementiae, eam nulli consequentur.Vere enim dictum est: Qui Matti perseuerauerit usq; in finem,hic saluus erit. Sed quid Dauid requirat,audiamus. Vt inhabitem in domo Domini omnibus diebus meae. urimi sunt,quos cum Virtute versari, & apud pietatem tanquam hospitari eousoue delectat,quoad, scilicet, eorum intestinae cupiditates nimia ipsa copia obtusae, atque consopitae

silent in ipsis,atque quietem agunt: qui ijdem cupiditatibuspostea reuiuiscentibus, &ex interuallo redeuntibus , ad primum earum aspectum, atque VO- ω cem virtuti hospitium renunciant,& ad nota sibilustra demigrant. Contra autem sanctus David, no ad breue aliquod tempus desiderat versari cum Deo: sed per totam vitam perpetuo cum illo esse: neque hospitari apud illum, sed in eisdem aedibus com muniter habitare. Intelligens nimirum,crebros illos Malternos ad virtutem accessus atque recessus, illa'; itiones&reditiones animi esse non sol sim leuis, sed etiam eiusmodi,quo desperare non possis ipsum aliquando , non dico praeclarum aliquid,sed ne medio- . T D a cre

35쪽

cre quidem,vel effecturum et assequuturum. Pnyi- habitem in domo Domini. Apte hoc eloquitur atque Vere. Sola enim beata vita iure domus dicatur: domus

inquam,in qua stabilis adquiescendum sit,&ad se

uiter inhabitandum sedes. Nam caeterae res,quas plerique insano interdum studio insequuntur, opes dico voluptates,potestatesque N imperia, habent illae quidem speciem quandam boni, sed leuem speciem atque fallacem itaque alliciunt adse se amoeniatate quadam eos, qui vitae huius iter insistunt, & devia fessos ipsos, &aestuantes collocare tanquam in umbra possunt: diu autem illos in quiete continere, aut requiescendi & commorandi diutius apud sese facultatem illis dare non possunt.idque ita esse et illi ipsi maxime testificantur,qui stultitia atque err re cςchipsumque ignorantes domicilium boni ad illa specie ampla, re autem ipsa, omni supellectile va cua diuersoria se contulerunt. Notae enim suntillae istorum hominum voces:Quid profuitnobis supe bia,& diuitiarum iactantia quid contulit nobis transierunt omnia illa tanquam umbra, tanquam numtius percurrens:csteraq; quae in hanc sententia plurima lamentantur, quod unum in omni ipsorum vitavere profectb sunt loquuti. Veteris enim domicilii atque fallacis subita ruina semel oppresti,tunc plane senserunt in exitium sibi id essecbnuersum,quod ad requiem putauerunt fore: speque sua ipses miseia fuisse frustratos. Quanquam illi nem ipso quidem tempore, cum requiescere sibi videbantur , ullum

36쪽

verae tranquillitatis,atque quietis fructum, mea quidem sententia percipiebant.Nam quis ignorat quanti auaris suae constent diuitiae quibus sit obnoxia molestijs,atque adeo miserijs honorum ambitio quam nulla syncera,atque homine digna voluptas sit,in vita voluptariat imo quot occultentur, S quam saeui

sub horum splendore nominum tortores animoru Quoniam sic certe natura comparatum est,ut quandiu rebus utimur, quatenus a natura ipsa nobis concessum est illis uti, id est, quandiu adhibemus eas ad

naturales earum usus,intraque eum modum,qui esta natura prςscriptus: tandiu ut nobis illae sint iucundae atque dulces: quod si violatis temere, atq; transgressis finibus ijs, quos natura rebus pepigit, ossi- cijsque rerum,& muneribus, & ordine naturali per- .uerso, efficimus, ut altera inuadat in alterius possessiones: &suum ipsa officium negligens, alienum Vt munus obeat postulamus:utrite id & nauiter obeat, nunquam profecto assequemuriinsuper ipsum illud amittemus naturale bonum, quod ipsi inerat:illasq; ad usus nostros ei a natura datas opportunitates &commoditates: nec minus faciemus absurde quam, qui calceis, quos pedibus detraxisset, caput induere conaretur, faceret:si tamen tam absurdus quisquam esse,ullo unqua modo atque ratione potest. Etenim .is, etsi plurimum operae in eo posuisset, seque com fecisset multo laborer perfecisset ille quidem pedes, ut nudi maneret, caput tame ipsum nihilo magis toxisset,ipsumque amisisset artis usum:si militer isti fa-D 3 ciunt,

37쪽

ciunt,quicumque animum suum boni infinite cupi-d u ira explere vol unt, aut opibus, aut honoribus, aut voluptatibus persequendis: quique vitae tranquillae atque beatae sedem ullam stabilem constitui, in ijs rebus posse putanr,aut certe sibi costituunt. Torquent se certe illi, atque diuexante nullum tamen solidum consequuntur bonum, nedum illud summum quod expetunt.Itaque,quod vitae huius quotidiana exempla nos docent, nulli egentiores sunt,quamqui maxime diuitijs affluere putantur auari: nulli ad seruilem conditionem propiores, nulli qui cuncta digna,indignaque magis perpetiantur, quam honoris atque gloriae studiosi: nemo qui maioribus doloriabus no solum animi, sed etiam corporis torqueatur, quam qui velis, ut dicitur, atque remis voluptates persequitur.Quod ob eam causam illis iure atq; --rito accidit, quia naturae ordine violato, quibus rebus modice uti,ac pro viatico debuissent in isto vitae tanquam itinere, ab ijs dementia quadam obc cati, summum ipsum bonum requirunt: & quo uti inte dum possent,pro non incommodo diuersorio ad animuna refocillandum. quamquam qui firmiore ac vegetiore animo sunt, ne ista quidem diuerticula,

istas vere cillationes magnopere curant sed quo uti possent ad diuertendum,eo frui volunt pro stabili&sempiterno domicilio, sedemque sibi in eo beatae vitae constituunt. Qus profectobbata vita,quamuis nullas alias sedes habere nunquam tamense pateretur collocari in huiusmodi nugacitate inanitate-

38쪽

que rerum. Nam quod unum tectum commune illi, quae verorum bonorum perpetua dicitur esse posses-no,esct possit,cum artabitione,cum auaritia,cum voluptate,caducis,videlicet,atque fallacibus bonis illa certe cum virtute commoratur .inDei pietate,atque cultu tanquam in sanctissimo fano quiescit: in caelesti domo,& in Deo ipso videndo, fruendoque suam habet & propriam sedem.quam ad unam sedem nos omnino debemus tendere omni nostra ope atq; studio, si modoquales semper esse cupimus, beati atque elices,tales unquam futuri sumus. Ibi enim verae illae opes sunt repolitae, quas neque tinea demolitur, neque fures effodiunt, aut surantur: immortales ibi honores sunt, & incorrupta, ac nullo unquam aeuo marcescens dulcissima, honestissimaque voluptas. Vnde sequitur.' Pideam Poluptatem Domini cauae V na, scilicὸt,& vera voluptas est,& omnium maxima VO-luptas. 'uippe quae ex summi, & optatissimi,& omnem animi nostri cupiditatem, explentis, atque satiantis boni consequutione, in altissima pace,&la tissimo gaudio sequatur. Etὶfitem templum eius. Nar his duabus rebus continetur absoluta & cumulata beatitudo:Dei contemplatione,scilic er,qua ex comtemplatione oriuntur innumerae voluptates, & c

gnitione templi Dei, id autem est, uniuersi huius, quod unum est templum augustissimum , atque

maximum. Nam haec naturae rerum cognitio, ve-

Iuti cumulus additur, visioni illi, contemplationique Dei, in qua proprie ipsa beatitudo consistit. Igito

39쪽

agitur has naturae partes, atque rationes beati viri, in caelesti illa & futura vitacognoscent, eaque ex cognitione capient summam voluptatem. Nam quod aliud puris & bene affectis animis exhibeatur gratius spectaculum, quam est hoc, quod illis a Deo exhibetur,cum de altissimo & maxime splendido loco caeli, in omnis mali experti vita ipsi constituti,no solum identilla. Defectus Suis NHOALunaei labores

Unde tremor terris,qua vi muria alta tumescant

obicibuου ruptis,rursusque inse ipse residunt,

quid tantum Oceano properenthe tingeres es'berni,2 et quae tardis mora noctibus obstet. .' Sed multo illis maiora, ac retonditiora cognoscunt: causas nimirum omnium rerum, & cuiusque rei principia interiora atque propria, ipsarumque inter se naturarum, atque rerum consensiones, & dis sensiones arcanas, quarum est, ut maxime occulta, ita ad cognoscendum maxime iucunda causa atque ratio: aliaque his similia permulta. Sed nos,instit tum persequamur.

st 0NI abscondVt me in tubernaculoso, in

die malorum protexit me in abscondito tabernacub sui inpo

rea exaltavit me.

REDDIT nunc causam superioris sui dicit, atque sententiae, id est,causam exponit,quare tantopere desideret residere in tabernaculo &teplo Dei, quod, videlicet, expertus suisset, ipsum sibi fugienti, atque perterrito salutare hospitium praebuisse: quod

40쪽

delituit in eo, quod eius, Veluti, gremio receptus se primum cofirmauit,ex magno S graui timore. Quae dicens David,intelligi a nobis voluit, non tam loqui se de terreno tabernaculo. quamquam &id semper ipsi, & cum aberat ab eo optabile, & cum aderat gratum Mamabile visum est, quam de aethereo atq; caelesti. Cuius adeundi sacultatem omnibus sanctis hominibus praeuidebat aliquando tandem futuram, per illum ipsum, quem in irogentesimum prope annum,ex se ipse propagaturus erat,sibi similem filium Christum Iesum. Itaque David ad ea potissimulempora suas cogitationes,suaque desideria conserebat. Nam ex eo quod expertus fuerat sibi malorum vndis iactato, illud Dei terrenum tabernaculum suisse portum salutis, facile coniectiiraim iaciebat, quanto in cglesti illo,& hereo templo omnia sutura essent tutiora , meliora, suaviora. Ergo a terrenis gradum ad caelestia sibi construxit, S occasione eius benefici, quod acceperat in tabernaculo eo,quod fecitMoses, ad aliud tabernaculum, non huius creationis, sed quod aedificationem habet ex Deo desiderio. ve-rqrum bonorum aspirauit, mortalique ex vita conseruata in i mortalis, & beatae vitae amore i n flammatus est.Quod autem sequitur. In petra exultauit me Id fortasse aliquis in eam sententiam accipiat, ut se cx-

. altatumin petra Dauid fuisse dicat de Min loco edito atque munito, extra omne periculum positum:

propterea quod posteaquam ab urbe Ceila discessit, ad deserta Ziphaei montis loca & praeru pias, atq; ho

SEARCH

MENU NAVIGATION