De probatis sanctorum historiis, partim ex tomis Aloysii Lipomani, ... partim etiam ex egregiis manuscriptis codicibus, quarum permultae antehàc nunquàm in lucem prodiêre, optima fide collectis, & nunc recèns recognitis, atque aliquot vitarum accessi

발행: 1579년

분량: 1028페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ad prodentis arbitrium verberibus coercuit, promisit illa talia de se praemia sperare debere, quaecunque de sua nuru sibi, quo placeret,inali aliquid loqueretur: nullaquelain audente, memorabili inter se beneuolentiae suauitate vixerunt. Hoc quoque illi bono mancipio tuo, incultis utero me creasti Deus meus, misericordia mea, munus thiis a sibi donaueras .quod inter dissidentes atque discordes quastibet animas, ubi pote des .is,eε ratiam se praebebat pacificam,ut cum ab utraque multa de inuicem audiret amaristi solita sit co- ma, qualia solet eructare turgens atque indigesta discordia, quando praesenti amicae Mi de absente inimica per acida colloquia crudelitas exhalatur odiorum,nihil tamen alteri de altera proderet, nisi quod ad eas reconciliandas valeret.Paruum hoc bonii mihi xideretur, nisi turbas innumerabiles tristis experirer, nescio qua horrenda pestilentia peccatorum latissime peruagante, no solum iratorum inimicorum iratis inimicis dicta prodere, sed etiam quae non dicta sunt addere: cum contra animo humano parum esse debeat, inimicitias hominum nec exagitare, nec augere mal E loquendo, nisi eas etiam extinguere benE loquendo studuerit: qualis illa erat, docente te magistro pii iiiv, s.' intimo in schola pcctoris. Denique etiam virum suum iam in extrema vita tempor Moniςκ li eius, lucrata est tibi, nec in eo iam fideli planxit, quod in nondum fideli toleraverat. . . c. 'etiam serua seruorum tuorum. Quisquis enim eorum nouerat eam, multum in ea laudabat, & honorabat, & diligebat te : quia sentiebat praesentiam tuam in corde eius, sanctae conuersationis frussibus testibus. Fuerat enim unius iuri uxor, mutuam vicem parentibus reddiderat, domum suam pie tractauerat, in operibus bonis testimonium habebat. Nutrierat filios, toties eos parturiens, quotlcs abs te deui re cernebat. Postreinb nobis Domine omnibus, qui ex munere tuo sinis loqui seruis tuis, qui ante dormitionem eius in te iam consociati vivebamus, percepta gratiab ptismi tui, ita curam gessit, quasi omnes genuisset: ita seruiuit, quasi ab omnibus genita suisset. Imminente autem die, quo ex hac vita erat exitura, quem diem tu noueras ignorantibus nobis, prouenerat,vi credo, procurante te occultis tuis modis, ut ego & ipsa seli staremus incumbentes ad quandam fenestram, unde hortus intra domum, quae

nos habebat, prospectabatur, illic apud ostia Tiberina, ubi remoti a turbis, post longi

itineris laborem, instaurabamus nos nauigationi. Colloquebamur ergo 1bli vesta dulciter, & praeterita obliuisirentes, in ea, quae ante sunt, extenti. quaercbamus internos apud praesentem veritatem, quod tu es,qualis futura esset vita aeterna sanctorum, quam nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit. Sed inhiab mus ore cordis in superna fluenta fontis tui,sontis vit qui est apud te, Winde pro captu nostro adspersi, quoquo modo rem tantam cogitaremus. Cumque ad eum finem sermo perduceretur, ut carnalium sensuum delectatio quantalibet in quantalibet limce corporea prae illius vitae iucunditate, non comparatione, sed ne commemoratione quidem digna videretur: erigentes nos ardentiore affectu in idipstim, perambulauimus gradatim cuncta corporalia, ipsium caelu, unde sol &luna,&stellae lucent super terram. Et adhuc asscendebamus interius cogitando &loquendo te,& mirando opera tua, & venimus in mentes nostras, & transcendimus eas, ut attingeremus regibonem ubertatis indeficientis, ubi pascis Israel in aeternum veritatis pabulo, & ubi vita sapientia est, per quam fiunt omnia ista, & quae fuerunt,& quae futura sunt: & ipsa non sit, sed sic est,ut sitit,& sic erit semper: quin potius fuisse,& futurum esse, non est in ea, sed esse solum,quoniam aeterna est.Nam fuisse & suturum elle non est aeternu. Et dum loquimur, & inhiamus illi, attigimus eam modice toto ictu cordis, & suspirauimus, dc reliquimus ibi religatas primitias spiritus, & remeauimus ad strepitum oris nostii, ubi verbum & incipitur & finitur. Et quid simile verbo tuo Domino nostro in se perimanenti sime vetustate, atque innovanti omnia Z Dicebamus ergo: Si cui sileat tumultus carnis, sileant phalasiae terrae aquarum&aeris,sileant dc poli, dc ipsa sibi anima sileat, de traiiueat se non se cogitando, sileat somnia Sc imaginariae reuelationes, omnis lingua, dc omne signum, Sc quicquid transeundo iit, si cui sileat omninb: quoniam si quis audiat, dicunt haec omnia: Non ipsa nos fecimus, sed secit nos, qui manet in

aeternum. His dictis si iam taceant, quoniam crexerunt aurem in eum, qui secit ea, dc loquatur ipse solus, non perea, sed per seipsum, ut audiamus verbum eius, non per linguam carnis, neque per Vocem angcli, neque peribia itum nubis, nequc per . iugma similitudinis, sed per ipsium quem in his amamus, ipsi ini sime his audiamus: sicut

nunc extendimus nos, dc rapida cogitatione attingimus aeternam sapientiam super omnia

. r.

tabile. d. v

132쪽

oninia manentem: si continuetur hoc, dc siibtrahatur aliae visiones longὴ imparis generis, &haec una rapiat &a sorbeat& recondat in interiora gaudia spectatorem si uni, vitalis sit sempiterna vita, quale iiiit hoc momentum intelligentiae, cui suspira-uimiis: Nonne hoc est, Intra gaudium Domini tui 3 Et istud quando 3 An cum omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur 3 Dicebamus talia, desinon isto modo dcx coras, his verbis, tamen Domine cincis, quod illo die cum talia loqueremur,& mundus iste nobis inter verba vileuceret cum omnibus delectationibus suis: tuc est illa: Fili, quai tiun ad me attinet, nulla re iam delector in hac vita. Qiijd hic faciam adhuc,& cur hielim, nescio, iam consumpta spe huius seculi. Vnum crat, propter quod in hac vita allia . quantum immorari cupiebam, ut te Catholicum Christianum viderem, priusquam morerere cumulatius hoc mihi Deus meus praestitit, ut te etiam contempta selicitatqterrena, servum eius meam. Quid hic facio tAd haec ei quid responderim, non satis recolo. Tum interea vita intra quinque di es, aut non multo amplius decubuit sebribus. Et cum aegrotaret, quodam die de stum animae passa est. & paululum subtracta a praesentibus. Nos concurrimus, sed cito reddita est sensui, & adspexit adstantes me, & statrem meum, & ait nobis quasi quaerenti similis: Ubi eram 3 Deinde nos intuens moerore attonitos: Pon iis hic, inquit, matrem vestranat Ego silebam, & fletum framabam. Frater autem meus quiddam locutus cst, quo cam non peregre, sed in patria defungi tanquam selicius optaret. Qim audito, illa vultu anxio reuerberans cum oculis, quod talia saperet, atque inde me intuens: Vide, ait, quid dicit. Et mox ambobus: Ponite, inquit, hoc corpus ubicunque : nihil vos eius cura conturbet. Tantum illud vos ro- Memoti, fgo, ut ad Domini altare memineritis mei, ubi fueritis. Cumque hanc sententiam: et verbis, quibus poterat, explicisset, conticuit, & ingrauescente morbo exercebatur. Ego vero cogitans dona tua Deus meus inuissibilis, quae immittis in corda fidelium tuorum, & proueniunt inde Duges admirabiles, gaudebam, dc gratias agebam tibi, recolens quod noueram, quanta cura semper aestuasset de sepulcro, quod tibi prouiderat Sc praeparauerat iuxta corpus viri sui. Quia enim valde concorditer vixerant, id etiam volebat, ut est animus humanus miniis capax diuinorum, adiungi ad illam felicitatem, dc commemorari ab hominibus, concessiim stibi esse post transmarinam

peregrinationem, ut coniuncta terra amborum coniugum terra tegeretur. Quando autem ista inanitas plenitudine bonitatis tuae coeperat in cius cordc non esse, nesciebam, Alaetabar admirans,qubd sic mihi apparuisset: quanquam & illo sermone nostro ad fenestram. cum di it: Iam quid hic facio 3 non apparuit desiderare in patria mori. Audiui etiam postea, quod iam, cum Ostijs essemus, cum quibusdam amicis meis materna Edutia colloquebatur quodam die de contemptu vitae huius ει bono mortis, ubi ipse non aderam : illisque stupentibus virtutem foeminae, quam tu dederas ci, quaerentibusque virum non formidaret tam longE a sua ciuitate corpus relinquere: Nihil, inquit, longE est Deo: neque timendum est, ne ille non agno- ' dicat in fine seculi, unde me resuscitet. Ergo die nono aegritudinis suae, quinquage- obitu S. simo & sexto anno aetatis suae, trigesimo & tertio aetatis meae, anima illa religiosaci pia corpore soluta est. Premebam oculos eius, & conssuebat in praecordia mea moestitudo ingens,& traL Op fiuebat in laesi mas, ibidemque oculi mei violento animi imperio rest inebant sontem si uim usque ad siccitatem, & in tali luctamine valdε mal E mihi erat. Tum vero ubi emauit extremum spiritum, puer Adeodatus exclamauit in planctum, atque ab omnibus nobis coercitus tacuit. Hoc modo etiam meum quiddam puerile, quod labebatur in fletus, iuuenili voce cordis coercebatur&tacebat. Neque enim decere arbitrabamur funus illud questu bus lachrymosis gemitibusque celebrare: quia his plerimque ibi et deplorari quaedam miseria morientium, aut quasi omnimoda cx- tinctio. At illa nec miserE moriebatur, nec omnino moriebatur. Hoc & documentis morum eius, ct fide non ficta, rationibusque certis tenebamus. Quid ergo erat, quod intus mihi grauiter dolebat,nisii ex consuetudine simul viuendi dulcissima &charilaoni repente simul dirupta, vulnus recensi Gratulabar quidem testimonio eius, quod Au stiuo in ea ipsa aegritudine, obsequiis meis interblandiens, appellabat me pium,& comm x immunia morabat grandi dilectionis assectu, nunquam se audisse ex ore meo iaculatum in se durum aut contumeliosium scrinonem, Sed tamen quid tale Deus meus, qui fecistinos, quid comparabile habebat honor 1 me delatus illi, dc seruitus ab illa mihi

133쪽

M A I V S.

Quoniam itaque deserebar tam magno eius solatio, sauciabatur anima mea, &quasid laniabatur ita, quae una sectatuerat ex mea&illius. Cohibito ergo a fletu illo pii .ero Psalterium aperuit Euodius, & cantare cocpit psalmu, cui respondebamus omnis domus: Misericordiam & iudicium cantabo tibi Domine. Audito autem hoc, couenerunt multi fratres ac religiosi s minae,& de more illis, quorum ossicium erat, iii nus curantibus, ego in parte, Vbi decenter poteram cum eis, qui me non deserendum esse censebant, quod erat tempori con uum, disputabam: eoque semento veritatis mitigabam cruciatum tibi notum, illis ignorantibus & intentE audietibus, & sine senasu daoris me esse arbitrantibus. At ego in auribus tuis, ubi eorum nullus audiebat, increpabam mollitiem affectus mei, & constringebam fluxum moeroris: cedebatque mihi paululum, rursusdue impetu suo serebatur, non usque ad eruptione lachrymarum nec que ad vultus mutationem: sed ego sciebam,quid corde premere. Et quia mihi vehementer displicebat tantum in me posse haec humana, quae ordine debito dc sorte coditionis nostrae accidere necesse est alio dolore dolebam dolorem meum, α duplici tristitia macerabar. Cum cccc corpus clarum est, imus & redimus sine Iachi Missa m. mis. Nam neque in eis precibus, quas tibi iussimus, cum offerretur pro ea facrificium ii iam iuxta sepulcrum posito cadauere, priusquam deponeretur, sicut il- Σαει sic fieri solet, nec in eis precibus ego neui: sed toto die grauiter in occulto milluseram, & mente turbata rogabam te, Ut poteram, quod i mares dolorem meum, nec faciebas: credo commendans memoriae meae, Vel hoc modocumento, omnis consuetudinis vinculum, etiam aduersiis mentem, quae iam no fallaci verbo pascitur. Via sum etiam mihi est, ut irem lauatum, qubd audicram inde balneis nonien inditu, quia Graeci risi iis dixerint, quod anxietatem pellat ex animo. Ecce&hoc confiteor mi, sericordiae tuae pater orphanorum, quoniam laui, & talis eram, qualis prius, quam Isuissem. Neque enim exudauit de corde meo moeroris amaritudo. Deinde dormiui,&euigilaui,dc non parua ex parte mitigatum inueni dolorem incum, atque ut eram in . lecto meo solus,recordatus sum veridicos versus Ambrosj tui: Tu es enim Deus cre Ambrosis- ator omnium,Polique rector, vestiens Diem decoro lumine, Noctem soporis gratii, no v si ilutos ut quies Reddat laboris usui: Mentesque sessas alleuer, Luctusque solbuat anxios. Atque inde paulatim reducebam in pristinum sensum ancilla tuam con uersationemque eius piam in te dc sanctam, in nos blandam atque morigeram, qua

subit b destitutus sium,& lib uit stere in cospectu tuo de illa,& pro illa,de me & pro me.

Et dimisi lachrymas quas continebam Vt emuerent quantum vellent, substernens eas cordi meo: & requieuit in eis, quoniam ibi erant aures tuae, non cuiusquam hominis superbe interpretantis ploratum meum. Et nunc Domine confiteor tibi in literis. Le gat qui volet,&interpretetur ut volet :&si peccatum inuenerit fleuisse me matrem exigua parte horae, matrem oculis meis interim mortuam, quae me multos annos seuerat, ut oculis tuis viverem, non irrideat, scd potius, si est grandi charitate, pro peccatis meis fleat ipse ad te pater omnium iratrum Christi tui. αὐ- Ego autem iam fanato corde ab illo vulnere, in quo poterat redargui carnalis assectus fundo tibi Deus noster pro illa famula tua loge aliud lachrymaru genus, quod1. t. s. manat de concusso spiritu consideratione periculorum Omnis animae, quae in Adam Nota Lim , Quanquam illa in Christo vivificata, ctiam nondum carne resoluta, sic vi, xerit, ut linetur nomen tuum in fide moribuSque eius: non tamen audeo dicere, ex hominum. quo eam per baptisimum regenerasti, nullum verbum exisse ex ore eius contra praece

s pium tuum. Et dictum cst a veritate filio tuo: Si quis dixerit statri suo fatue, reus erit gehennae ignis. Et vae etiam laudabili vitae hominum, si remota misericordia discuti as eam. a vero non exquiris delicta vehementer, fidutialiter speramus aliquem apud te imminuenire indulgentiae. Quisquis autem tibi enumerat vera merita sua, tuta: quid tibi enumerar, nisi munera tua r O si cognoscant se omnes homines,& qui gloria M. antur, in Domino glorientur. Ego itaque, laus mea & vita mea, Deus cordis mei, Qq sepositis pauli siper bonis eius actibus, pro quibus tibi gaudens gratias ago, nunc pro

peccatis matris meae deprecor te: exaudi me per medicinam Vulnerum nostrorum,

T L. quae pependit in ligno, S sedens ad dexteram tuam, te interpellat pro nobis. Scio' misericorditer operatam, & ex corde dimisisse debita debitoribus suis: dimitte illi& tu debita sua, siqua etiam contraxit per tot annos post aquam salutis. Dimitte r Domine, dimitte obsecro, ne intres cum ea in iudicium. superexaltet misericordia

iudiciunt, quoniam eloquia tua vera sunt, & promisisti misericordiam misericordi

134쪽

bus. Qu ut essent, tu dedisti eis, qui misereberis, cui misertus eris: & misericordi.

tuam pricstabis, cui inisericors iueris. Et credo iam feceris,quod te rogo : sed voluntaria oris mei approba Domine. Nanque illa, imminente die resolutionis siuae, non cogitauit suum corpus sumptuose contegi, aut condiri aromatibus, aut monum mentum electum concupivit, . aut curauit sepulcrum patrium. Non ista mandauit

nobis, sed tantummodo memoriam sui ad altare tuum fieri desiderauit, cui nullius diei praetermissione seruierat, unde sciret dispensari victimam sanctam, qua deletum est chirographum, quod erat contrarium nobis, qua triumphatus est hostis, computans delicta nostra, de quaerens quid obijciat. & nihil inueniens in illo, in quo vicimus. 9 ei retundet innocentem sanguinemὶ Quis ei restituet precium, quo nos emit, ut nos auferect eit Ad cuius precii nostri sacramentum,ligauit ancilla tua animam si iam vinculo fidei. Nemo a protectione tua dirumpat eam. Non se interponat nec vi, nec insidijs leo & draco: neque enim respondebit illa nihil se debere, ne conuincatur α tineatur ab accusitore callido: sed respondebit dimissa debita sita ab eo,cui nemo reddet, quod pro nobis non debens reddidit. Sit ergo in pace cum viro, ante quem nulli, & post quem nulli nupta est, cui sieruiuit, fructum tibi asserens cum tolerantia,

t quoque lucraretur. Et insipira Domine Deus meus,inspira seritis tuis, fratribus in filiis tuis, dominis incis, quibus&voce,&corde, & literis seruio, H quotquot haec legerint, meminerint ad altare tuu Monicae famulae tuae, cum Patricio quondam eius coniuge, per quorum carnem introduxisti me in hanc vitam, quemadmodum nescio Meminerint cum affectu pio parentum meorum in hac luce transitoria, & sta in meorum sub te patre in matre catholica,&ciuium meorum in aeterna Hierusalmi cui suspirat peregrinatio populi tui ab exitu sque ad reditum, ut quod a me illa

poposcit extremum, uberius ei praestetur in multorum orationibus, tam per consessiones, quam per orationes meas.

VITA S. GOTHARDI EPISCOPI HILDE SE

MENSIS, EDITA A QUODAM EIUS CONTEMPORANEO

i monacho Pelcanonico: cuius tamensti luso urior, ne i Drem euderet, per F. Lauri Surium mutatus est, quaedam heddita paraphrasticos. Est au- ...tem No. non late ra historia, sicut ab authore conscripta fiat, sed Mupauca Omissa videntur hi re exemplari, quod nos habuimus: praeci a tame=ι b c haberis eramus, ta quaepius utilitatis lectori inerant.

PROLOGUS AUT HORIS, MUTATA PHRAst

nonnihil contractus.

DMODUM euerendi, toto deuotionis studio semper colem. do domino ac praeceptori suo, frater N. corpore & spiritu exiguus, quicquid suo domino debet iure subditus. scripturus rita&insti tutionem beatae memoriae patris atque pastoris nostri Gothard. inter spem&metum anxius, diu multumque quid facerem delibotraui, qubd me tam pricctato operi plane imparem non ignorarem. iliciebant me splendore suo virtutes,quas per illum Dominus d clarauit,sed absterrebat conscientia multiplicis desidiae mea donecladem magistcorum & fiatrum, inprimis autem veri cultoris Dei Abbatis nostii iussis adactus, partim 'onte, partim nolens opus hoc aggredi tentavi. Quod quidem tibi, praeceptor eximie, secretius offerendum statui, qui & iaci id sis dati ii iis veniam erratis, possisque non dissiculter tum addere,ium demere, quod visit in sit, aut certe opus ipsium penitus supprimere. Neque id vel admireris,uel asperneris velim, pater Venerabilis, quod te ex omni praesulii,abbatii, doctorum numero rasi elegi huius laboris mei examinatore,quando id vincerecti amis,quem dixi, Abbas meus hortatus est, & tibi thori fidei & dilectionis tuae merito beati Gothardi vita omnis prae caeteras magis cognita est, ut qui ab illo familiarius didiceris etia arcana pectoris eius. Ego vero ad huc scribe-di suscipienda labore etia eo nomine no parti incitatus sum,* adolesces inter Hirasel densedc Altabest coenobia discurres, prima beati viri gesta a fidelibus& crebrbaudi iiii l

135쪽

rim, & libenter memoriae commendis . Testor autem Dominum IΕs V M, me nihil mandasse literis, nisi quod ipse & viderim, & auditione acceperim, aut a fide

dignis cognouerim: maxime cum darem literis opera Vbi a quodam grandaevo iacerdote, tibi quoque benE noto, eius familiaribus utens colloquus,Pleraque accepi, fide non dubia mihi ea referente, ut si Dominus daret, quandoque in scripta redis rem. Is autem ab ipsa infantia ei fideli ministerio semper adhaeserat,& primus eum in cris literis erudierat, cunctasque res eius ad pontificatum usque probe compertasti hebat. Quaecunque autem a me ex his conscripta sunt, ea, ut iam supra dixi, prudentiae tuae discutienda offerre volui, ut per te errata corrigantur, hiantia compleantur, simperuacanea rethciantur, res scitu dignae eorum loco substituantur, stoliditas mea, si hi lapsa sit, veniam obtineat, & contra insultantium sannas authoritatis tuae pretesdijs muniatur: quanquam, ut mihi testis est Deus,non valde moveor, si quis Momus arrogans adducto supercilio carpere me velit, modo studiosis & Deum timentibus sin plex rerum gestarum veritas patefacta sit, dataque occasio ijs, qui&velint α post in beatissimi Gothardi vita & actus cultiori & elegantiori stylo conscribendi. Nam ut i, lent sagaces canes signo avenatore dato diligenter inuestigare feras, non ut ipsi inde comedant, sed pareant voluntati domini sui, cupientis & sibi & similiae sitae, atque etiam sortasse superuenturis hospitibus lautiores epulas apponere: ita dc ego lubens hunc suscepi laborem, non ut mihi laudem, quam non mereor, aucuper, sed ut histi viri memoriam dc praesentibus & futuris ciliciam sempiternam.Nec quenquam in uere debet, quod obiiciunt mihi nasuti quidam illusores, non debuisse me humilem stirpem commemorare tam praeclari & insignis viri, sed eam potius in eius laudem stalentio premere, taquam eius existimationi & splendori nominis derogantem: quando ij,qui sanum sapiunt, non tam attendunt fumosas antiqui generis imagines, quam diuinae gratiae praerogatiuas: quibusque ille solus nobilis est, quem nobilitat sua vi tus. Ait scriptura diuina: Dominus pauperem iacit & ditat, humiliat &sublimat. ccitat de puluere egenum,& de stercore eleuat pauperem: Vt sedeat cum principibu de solium gloriae teneat. od in hoc beato viro, tota Ecclesia teste, impletum est. Deductum enim a Domino per vias rectas, di in c6spectu regum magnificatum, cum principibus gloriose consedit se, & inter principes locutum sapienter, soliumque gloriae prae elare obtinuisse vidimus: nec ab ullo fidelium dubitatur, laetari eum nunc co ram Christo in sanctorum collegio sacerdotum. Interim tamen si sorte loquacitas mea uspiam extra cancellos progressa est,in pater & doctor egregie, qui id non solum huius praesulis memoriae, sed etiam imperitiae meae debere existimaris, qui&prodo. mina tua potes approbare probanda, & pro aut horitate reij ccre improbanda, adhibe censuram & castigationem tuam, vidc stiliola sempiterno silentio obruantur, &utilia absque adulationis filico deprompta relinquantur. Si quid enim hic repertum erit vero non consentaneum, non tam imperitiae meae, quam tuae id incuriae imput

bitur. Maii 4.

Marii . .

b. a.

HISTORIA.

OMINVS Iesus Christus praecipit in Evangelio, ut a

censa lucerna non sub modio ponatur, sed super candelabrum, ut eius luce fideles illustrentur. Alia quoque scriptura vult secreta regum celanda, opera vero Dei enu clanda &praedicanda. Ijs nos permoti, dignum sane d ximias, quantum ope caelestis gratiae consequi possimus, quae a beato patre nostro Gothardo Episcopo ex virtute

gesta sunt, ea & praesentibus &pdsi futuris imitanda proponere, dc scripto explicare. Nec enim poterimus neglia gentiae notam effugere, si quae de illo laude digna &vidi

o mus oc audiuimus, sub silentio latere patiamur: maxi a ne suando ille ex Baloaria, iam olim verbi Dei vomere exculta, dc fide Christi assi tim instructa, verae religionis doctor insignis ad nos Saxones transmissus est, quibus proh dolor non immerito cum probro obi jcitur, qudd ad complectendum Dei ver bum plane saxeos & indomitos diu nos exhibuimus. Vt igitur ad narrationem veniamus, praeclara indole puer Gothardus in Bauaria apud Altiscnse monasterium ex eiusipsius familia natus est. Parentes germanE Chri ilian

136쪽

ibant ibere, ut post res ipsa declarauit qui cum eum feliciter enutrivissent, in coenobio eodem curarunt fac rum literarum studiis adhibendum. Hoc vero monasterium a quibusdam Christi cultoribus conditum eli anno salutis scptingentesimo qua- Attaliensedragesimoprimo, quo e vitiis excesssit Carolus Martellus, Papini filius, cuius pater fuit Anchisus, ab Amulpho procreatus. Porro Carolus Martellus filijs suis Carolomanq& Pipino reliquit principatum: atque altero inde anno ex Pipino hoc editus est Caro lus Magnus. Coi structum vero est Attaliense monasterium& consummatum quin- decim sere annis antri quam 1 S. Bonifacio Archiepiscopo, volente sic Zacharia Romano Pontifice, in Baloarta Episcopi certis locis instituerentur. Cui rei etiam assensit lupinus rex, cui iam Carolomanus frater triennio ante cesserat partem principatus, ς ad ipsum attinebat Romς monastico indutus habitu,& rasus caput. Do tempore Uuillibaldus datus est stadio Episcopus, Ioannes Salisburgensibus, Erimbertus Frisingae, Galbaldus Ratisponae, crevitque & robur accepit ijs in locis Christiana rea ligio. In Al trahensi autem coenobio Christi tamulatus sua habuit ab initio incrementa,¢um ferE annis institutum mon. isticum praeclare illic prosecit usque ad detestabilem illam dissensionem, quae extitit inter Ludovicum Caroli Magni filium,& ibberos enis Ludovicum, Clotarium & Carolum: ac deinde Imperatore defuncto, in

ter hos s atres annis non paucis,ut Chronica testantur. Ea enim tempestate complures spoliabantur ecclesiae, monasteria vastabantur, cap.3.

atquein ijs etia Attaliense, cuius posselliones, a fidelibus ei collatae, S hactenus incominalis, diripiebantur,atque tam flagitiosis rebus militantibus pro volutate eorum, qui sic bacchabantur, benefici j, immo verb malefici j nomine attribuebantur. Atque itas chim est, ut necessarib illic deficeret monastica professio& disciplina, tametsi annis itidem centum Canonicorum ibi permansit institutum usque ad Henrici Ducis tem-Pora, quem postea Imperatorem vidimus. Et Otho quidem rex, filius Henrici Ducis Saxoniae, non semel illud voluit monasterium aliquot locis instaurare, sed multis se ei obij en hiis impedimentis, inprimis autem Henrici fratris eius Baliariae Ducis in ciuitationibus, animi sui propositum non potuit ad effectum perducere. Is enim Henricus, cum pri inlim creatus cstet rex, coram patre & principibus indignabunduin se quasi ioco simulans,& eo nobiliorem se iactitans, esse opposuit, atque in hac iniusta voluntate semper dc aduersus fratrem regem priuatim & veteratorie,& contra filium regis Ludovicum, ut etiamnum Bauaria testatur, publice permansit. In hoc ergo monasterio puer Gothardus dc a parentibus piὰ oblatus, fratribus religiose susceptus, 'quendam literatum, Deo donante, accepit haustum sane laudabiliter,& diuinae legis, quantam illius aetatulae serebat capacitas, notitiam libenter capiebat,ut in illo quoque Althahensi verum cerneretur, quod dici solet, Facillime discitur,ubi spiritiis Domini doctor adest. Per id tempus beatus vir Christianus Patavi ensis Episcopus hoc monasterium, Cap. . ceu beneficiarius gubernabat, rerum ibi tum potiente Hemico Duce. Cumque Alta-henses fratres pueri Gothardi religiosum animum egregiamqtic indolem perspexi Laent, retulerunt de eo ad Christianum Episcopum. Is vero ubi de illo certior factus fuit,

ut erat vir prudentis Iimus, gratias egit Deo: puerumque e monasterio accitu ii suam admisit similiaritatem: cernensque cum Dei gratia de virtute in virtutem proficisci, maiori eum beneuoletia complexus est, atque triennio secum cum habere voluit comitem itinerum suorum, etiam cum dissiciles essent suscipiendae profectiones, ut ce . tius de animi eius virtute & probitate cognosceret: interim de ijs, quae fidei & religio- .siis sunt accuratius eum instituens. Fratribus autem Attaliensibus ad peragenda diui ita ministeria eum repetentibus, Subdiaconum eum Ordinauit,sicque a sc dimissum, i, o a bita lis rinituit. Reversus autem ille ad monasterium iam adolescens, de die in diem stim subdiae duit scipso melior fieri,& canctu inter fratres versari, communi eorum utilitati religiosius illidere & intendere, maiores honorare, aequalibus Virtutum exemplis praelucere, ei M. 'inseriores optimis sermonibus crebro ad meliora incitare.Atque ita factu est,ut breui tempore monasticae vitae disciplinam perfectu assecutus, Diaconus quoque ordinatus rii D is

sit, & ut plist patuit, non absque Dei prouidulia eius monasterij Praepositus institutus. nus piae. t Anno autem post Virginis partum noningentesimo octogesimotertio, Othoni ' II. Imperatore ex hac vita sublato post periculosissimum illud planeque infaustu cum Saracenis commillum in Calabria praelium, toto orbe clade & infamia notissmum, Romaeque summo Christianorii moerore admodum honorifice sepulto, post incon. Meriburgensis episcopatus destructionem, & immeritam, ut vulgo fertur, im

137쪽

noxii Comitis necem, is, quem supra memoraulinus, Henricus Bauariae Dur, pater Henrici Imperatoris, ab Imperatore patruele sitio ante septennium infidelitatis & lyrannidis ergo, a principatu illo deiectus, Imperium inuadere conatus est, regnandi curimi item si piditate tanquam cestro quodam percitus, herilemque filium, dignum ordinationeois libri h*redem Opprimere,inato daemotie cum instigante, voluit. Sed repressi in ii '' sinat inanes conatus eius a regni primoribus, Deum sane timentibus, maxime autem a Vitilligiti, Moguntino Archiepi icopo dc Bernardo Saxoniae duce, quorum illidio dc opera res sedata est: tandemq; Henrico post multa dc apta & inepta quaequbd Chr

nicis contineantur, hic referre nolumus, Ducatus restitutus est. Porro, Otho tertius. Dina . Clii isti Saluatoris natalitio die a Uuillisi ib Archiepiscopo coronatus est, atque intie omni ecclesiastica pietate auito more progredi coepit. Cuius quidem hoc initio noobscurum fuit argumentum, quod septimo regni sui anno Attaliense monasteriunx consilio Episcoporum in monasticae religionis fiat una curauit restituendum, tuam cibam operam ad id conferente Duce Henrico. Fuitque tum illi monasterio praefectius Abbas vir venerabilis . Erchanbertus, cui ita industria cultus diuinus ad regulae S. ne nedicti praescriptum ibi fuit religiose constitutus. scisti qu que salub rima ad bortatione promptae obedientiae iuuenis Gotharia ista tan6 dus, seculi vanitatibus ex animo renuncians, cum aliquot eius loci fratribus mona meo filivo. chus ei Iectus est, cum iam, ut ipscs,pe nobis indicauit, annum aetatis ageret primum

in- &tricesimu plerisque alijs, ut satis constat, ex illo coenobio discedelitibus, in quibux fuit etiam ille, N.quem postea Mindensis ecclesiae Episcopum vidimus. At iroster Co hardus,nouellus nouae religionis tyro, in melioris vitae ascitus tyrociniit, ut uolebat lai ante in priori instituto, caelesti patriae inhiabat, tantianui, habuit in virtutibus proneor ωEi, i sum,Vt nouus preceptor nouo discipulo vel auditori,quod certe iii eiusmodi rarunt eae virtus etia. insolitum est, propter cius integritatem & probitatem, oennem olitiis sini crediti in ram post se penitus demandaret, eumque in spiritalis exercitii silium adoptaret. V rumenim uerti idem ipse Abbas, exacta in monasteri j administratione triennio, vel ob incommodam valetudinem, vel ob taedium curarui, quas asteri secularium rerum occupatio, Abbatiae illius gubernatione se abdicauit,& secretioris vitae s blitudinem ope iij t,soli Deo vacare desiderans. Ihs diebus mortuus est Henricus Baioariae Dux, succei sitque ei pius Henricus filius eius, non patris insblentiam secutus, sed timorem Donatimui ni, qui est sapientiae initium, complectens omni litori una studio prccipue imbutus,to tusque&fide sanus&actu catholicus. Cernens autem ille monasterium Attali se rursus spiritali patre&pastore destitutum, diuini cultus seruore eum incitante GD hardum tunc sacerdotio initia tu, Abbatem illic instituere voluit, sed is biennio iustas adhibens & praetexens causas atque rationes, ei assentiri noluit. aiebat enim, se ledem&locum pastoris siti, ipso adhuc vivente, sibi vendicare non debere. Postquam verbeitati, is si atribu α ab Cpiscopis reuocatus redire prorsus detrectauit,eisque pote bis xiii statem fecit quciacunque vellent in suum locum surrogandi, Gothardus tandem tui siti antistitum authoritate, tum fratra unanimitate victus, monasterij regimen ita et Dux constituerat in se recepit: moxque ab ip tb promotionis suae exordio totum se Christi seruitio alacriter impendit, arctioremq; & asperiorem monasticae vitae tramitem cui adiunctis sibi fratribus sblicite complexus est. in eo studio annis octo ibidem sine his

termissione perseverans. Atque interim nihilo minus labore manuario multiplicia fratribus atque necessaria emolumenta comparauit. Nam in monte, qui Ide: linget berg vocatur, firmum castellum & in eo templum elegantis Limum in honorem sat etis limae matris Dei, in qua specialis exhiberetur culius, cum congruis aedificiis extrix xit,& circunquaque, maxime in saltu Boenaico, qui illi regioni propinquus est, ad tii ginta & eo amplius mansos sic habet authod ad iratrum usus informauit, prius tamen suo di fratrum labore extirpatis sylvis dc vepribus. Interea temporis anno a Chri isto incarnato millesimo iecundo Otho III. Imperator excellit crita, subctiturusque est es, Henricus Dux Rauariae, Omni picta te consipicuus.

tap 7. Ea tempestate in monasterio He seldensi sancti Vuigberti Abbassilit Pertinari. iis, genei equidem & dignitate spectabilis,sed tamen, quod bona venia dictum sit plus ἡ-,ὸ si ipsi xi, decebat institutum, popularis aurae dolaudis humanae cupidus. Itaq; laxisi,n isi ila assc habebat fratres sui monasicri , quam posceret disciplina monastica, ita ut initar ca

dii solute i. nonicorum res proprias sibi usurparent, haberentque &priuatas aedes, & equos, αWμ- - magnam cultiorum Vestium copiam, aliaque id genus mundi huius p inpas di fastum

138쪽

redolentia: possentque pro suo arbitratu & dare & accipere, & agere conuiuia praeter fis&decorum. Is vero Abbas biennio ante obitum suum inςidit in morbum, eaque causa ultra flamen Fuidam in monte,ubi ipse monasteriu in honorem beati Petri Apostoli condiderat cum militibus alijsque familiaribus suis morabatur alicuius refrigeri j captandi causa.Sed statres indign. id serentes, tanquam qui ii patre cotemni viderentur, ad rege tum per seipsos, tum per literas α legatos tape varias detulere querimonias, qubd etia victus vestitus ipsis negaretur,eisque cum caeteris Christi pauperibus inciri patientibusires monasterii multis modis prorsus inutiliter disti parentur & a sumerentur.Eas autem querimonias rex sapiens altius quam ipsit putarent expendenso intelligens, cum non esset nescius, quibus moribus praediti illi essent, diu quidem dis simulauit, sed tandem eorum importunitate victus, modeste sic rcspodit, sic patrem illarum,si reualescat,de ijs admoniturum: si vero decedat e vita, se illis ex consilio eorti, qui diuinarum humanarumque rerum sint periti de Abbate prouisurum, idque religi- QE&ad diuini timoris praescriptum, . Itaque paulo post Abbate illo deiuncto, Gothardum eis,sic suadentibus Episcopis, Cap.8. patrem gubernatorem ue prssecit, solerter eum admonens, ut in omnibus, ita ut Dei timor di monastica disciplina posceret,eis prouideret.Perductus igitur eis Gothardus HEi, klata a illigiso Archiepiscopo Moguntino,dc ab eode accuratE instructus,ut quemadmo- monasteriqdam bene nouerat, probe recteque se gereret, ipso primo aduentu suo Deo gratias agens & ut ab illo in praeteritis, praesentibus & suturia dirigeretur solicite orans princiario quidem iuxta Canonis monastici praecepta, duriora dc aspera eis proposuit, sed i men rogatus ab Archiepiscopo,copiam eis fecit ea cum ipso consectandi,aut quo illis visum esset discedendi.Illi vero, paucis exceptis senibus & pueris, quamprimu omnes inde abierunt, per loca diuersa dispersitiat tamen postea saniori usos consilio,& corum ope,qui remanserant,eiusque industriam comitate & humanitate iam experti erant, quosdam quidem celerius, alios tardius, sed pendomnes tamen ad ovile vir beatus reuocauit, eosque leue Christi iugum, praestante Domino, facile pcrserre docuit. Ipsam Resorini vero ciuitatem dc monasticas habitationes a superuacaneis multis & ineptis aedifici jsilico repurgauit, & ad conFuam monasticae institutionis dc necessitatis habitudinem honeste reformauit, atque sic eo in monasterio tam cum illis, quos ibi inuenerat, quam cum alijs aliunde adductis fratribus annis septem Deo dignἡ &coram hominibus laudabiliter vixit. Commendata autem sunt ei etiam alia duo monasteria, Deserense

Gemense, quae pari studio in Dei semulatu gubernavit. hsdem temporibus sitit in Turingia vir quidam nobilis, dignitate & meritis illustris, Cuntherias nomine,qui dolens ob peccata in iuuentute perpetrata, & diligenter vitae sitae anteactae statum considerans, faciem iustissimi iudicis in ςonscitione prς uenire voluit : sed propriae tum animi tum corporis imbecillitati dissidens, quod fortassis serre

non posset omnimodam rerum suarum abdicationem, multi uarias res & facultates suas, quas a maioribus acceperat,haeredum suorium accedente consensu, S.Vuigberto firma traditione delegauit, sed ea tamen pactione cora testibus test mento adhibita, ut iactus monachus, victus & vestitus causa monasterium Gellingense ipse obtineret, atque inde tam sibi,quam statribus illic Christo cum ipso seruiti uis res necessarias col. ligeret. At Abbas prudenti consilio apud se perpendens,homini recens conuerso eiusmodi pactionem in via mandatorum Dei magna allaturam discrimina, & in dies non Hoe loest mediocrem animae perniciem conciliatura ea, quae sibi per hanc paraturus videbatur, corporis bsidia prudenter interim cum distulit daemoratus est & adhuc laico utentem habitu, secum ad Altinense monasterium adduxit.Vbi ille animo valdE compun- quod pauca s,peti jt ab Abbate,ut ante professionem ipsi Romam petere,& Apostoloru Christi aliorum ue Sanctorum intercessionςm pro transactae vitae expiatione,&nouae susce ''y'ptione promereri cu ipsius bon venia liceret.Non abnuente Abbqte,itque reditque, ac tandem coram altari beatissimae Mariae virginis deponit militare cingulum, raditur caput atque barbam,& pro inore preces offerens, ut a statribus in eorum sidalitatem admitteretur, recipitur, dc aliquandiu ex regulae praescrip O probatus, monasticum imduit habitum. Verum etiam post proscissionis votum non immemor eius, quam dis imus, pactionis,adit Abbatem,petit sibi fieri potestatem ad patriam reuertessi, & in

co, quem elegerat, commorandi. Consentit et pius pater, nolens cum obstinata contradictione a proposito quantiis iniqsto depellere, donec animum eius illicita cupiemtem paulatim pol set ratione a sententia deducere. Postquam igitur ad locu optatum

I a peruenit,

139쪽

peruenit,dc res necessarias procurati it illic degentibus, ex occultis iAsem demonis in diis & machinationibus, Deo,ut certὰ credimus, quemadmodum olim in beato Iob, permittente,multa & varia ei incommoda acciderim t: inter quae ille, utpote paupertatis & laboris insolens,ad Abbatem sepe confugere, eiusq; opem & consilium anxie expetere solcbat. Abbas vero animi cius ni ictuationem alta mente considerans, vabdeque pertimescens,ne a proposito deficeret, blanda interdum consistationii fontemta ei adhibebat,& humanissimis admonitionibus moestitia cius abstergere nitebatur:

zaim. . nonnunquam Verb,Apostolum sequens, arguens, obsecras, increpans,opportune in portune nutantem eius animum castigans,ad viam salutis eum reuocare studebar, t metit no admodum voto potitus est suo.Sed tamen cum hac ratione saepe inter se cer- .

tarent,& alter alteri molestiam exhiberet, tandem aliquando rursias querelas suas illo Abbatem deserente, vir Dei iustitiae zelo perinotus, magna seueritate ait ad eum: ζα, es. Vide ut aut in ea, quam Deo pollicitus es, obedientiae stabilitate ei religiosius seruias, nactium no aut abiecto monachi habitu, ad pristinas nvidi vanitates diaboli laqueis implicatus te recipias.Quibus ille verbis perterrefactus, crassumque nimis errorem suum tande per' horresces ingemuit,& omni stupra dicta pactione prorsus ab animo exclusa, cunctis de illata quacunq; molestia querimoni js longum valere iustis, ad Attaliense monast rium,ubi tum si ib illius patris cura, quod pace omnium dictum velim, singulare diuini cultus studium seruebat se contulit, atq; illic iratribus humili me se subiiciens, cum exsuperna illustratione breui tempore.de monasticae disciplinae rigore uberitis instructus esset, etiam supra quam monasticus exigat canon, ipsiis quoque superioribus adin ranti aus, corpus suum castigauit& amixit. 2 ιό Tertio enim a couersione sua anno in saltu Boenaico vita egit selitaria permansit . ..s ii '' annos septem & triginta, in sancis religionis studio & in summa volsitaris pau- montehuc pertatis seueritate cum quibusda alijs icijs suis perseverans. Victiis eorum Ianeu iuxo. studio a rege Uungariae, atq; e Bocinia & Polonia alijsq; diuersis prouinciis

vestim conquisitus. Potus quide, quod omnibus notu est, no nisi aqua ibi alia it,quae etsi hospitibus apponebatur abunde,at fratribus tamen non nisi ad certa mensura. Literas ille prorsus ignorauit, psalmis exceptis,& tamen mira erat praeditus euangelij, legis & prophetaru intelligetia nec historiarum rudis mitiquam ille intelligentia consecutus fuit tum ex crebra statru relatione,tum ex auida verbi Dei auscultatione: adeoq; saeptissime ille mysticos δc arcanos sensius interdum iocando,intcrdum Vero a hortando non sine audientiu stupore proserebat. Quod nos sane, qui eum familiarius nouimus, crebro audiuimus,pr cipue aut in natiuitate beatissimi Ioanis Baptistae, quQsibi specialem patronum elegerat, cuiusq; nata litium diem maxime solenne habebat: quo die nos illi adfuimus,cum in capitulari,ut vocat, collatione fratres suos admon ret,& sancti Ioannis rata, mores,victum, vestitum & actus comemorando, ad toleran-rmeaeiata dam magno animo penuria eos incitaret. Vbi reueri,quod possum Deo teste pro cc monu H F. to aifirmare, omines pene,qui illic aderant, & hos eius sermones audiebat, adco con puncti sunt,ut magnos lachrymaru imbres profunderet. Aderat ibi venerabilis Abbas Altahesis cum multis sui coenobi j fratribus, nec paucis aliis hospitibus: prς terno qui bus non licebat, monastico canone prohibente, in canonico habitu illuc ingredi, qtai tamen statrum familiaritate, dc maxime Abbatum permistii circunquaque, cocionatore ignorante, clanculum ad senestras collocati mimus. Erat profecto vir ille, ut dosancto Benedicto scribit beatus Gregorius, quem post Dominum IESUM ita& moribus praecipue inlitabatur & scienter iacscius,& sipienter indoctus. Porro beatus Gothardus senio iam & labore scitus, curarumq; seculariu pertaesus rege annuete,Hersi et densis monasterij prcsecturaArnoldo preclaro viro qui eius to Ciantea prepositus suerat, comendauit,& Degerensis quc venerabili primicerio suo: ac

tulit Alin.

sterio.

est puta codicibus, sacris vcstibus, ad diuini facrifici j ministerium pertinentibus . aliisq; variis i utilibus ecclesie ornamentis. inprimis au quod quidem compertissima est, permultos illic fratri sidioni Scinorum integritate insignes atq; spectatos enutria ut siquos postea, rege & episcopis id poscctibus, in diuersa monasteria patres & doctores ablegauit. Sed cum in liac laboriosa, at ipsi tamen grata quiete annis decem eum in modum te coparasthi, toto ri pectore, & nocturmis atq; diuinis suspirijs in cam cura

140쪽

DE s. GOTHARDO EPISCOPO. mi

cogitationem i, incube ret,ut posset placere Domino in regione uiuorti,dcvidere Deu leoru in Sion, ecce do amieti cilio Oisemir saiah mirabilis,ut ipse quide shpe nobis exposuit, post qua no dubit auit se de hoc naudo recessuru, quo q; Dominus iussurus esset. Nocte quada, ut se mper annis iam triginta consueuorat, post prima notas quietem Opai. in temptu se consere iis, in psalmodia caeterisq; id genus diuinis ossicijs attento animo pernoctabat,etia post nocturnas abiblutas preces. Inde aurora emergere, in cubiculuit paululu dormitas recepit bici; in scamno iaces, eiusmodi somnio rius est. Oliva spm viso esui. cios ς magnitudinis stare videbatur in atrio monasterij, sm; ipse putabat sub ea arborei gendi siladio sedete,&quosdagraues honestosq; homines ad ipsum accedere, a se dicerent 1 rme misso s,ut illa effossam olivam ad eum adferret, in illius ministeriu cessura moxq; secures dc fodiendi instrumeta allata,& arbore summa festinatione ab illis effin sed interim lauaen quo soderet altius eb densioro tenacioresq; Occurrere radices. Tande ut acceleraretur opus,adhibitis securibus, mputari radices, tollique ab eis arbo-K,dc ad rege asportari. Mox aut ex relictis densis illis radicibus innumera ea: speciosa emergere vir Ita, totumq; implere atriia,vulgus quoq; diuersii sexus dc talis eb adubtate putas indet auellere,& per rura atq; copita distribuere. His ita visis,expergefactus est, dc quamprimu in temptu rediens, totumq; cogitatu suum iactans in Dominii, eius benigniusnax clementiae sese obnixe comendauihςerib sibi persuadens se post hoc sis iude illi . At sapies quisque etia alia id euidenter significasse perspisue intelligere v;sonii impotest, si accuratὰ animaduertat multiplicem dominς eius copia & in monasterio illo terpretauo relicta dc postea p diuersa caelestis roris dogmata & institutiones longe lateq; dissus M. Quando verb hucusq; ia,no meo fretus ingenio aut eruditione, quae certe nulla est, Cipui. sed diuint gratis innites,de vita beati viri multa laude digna perscripsi,gratias ago Deo pro beneticio suo,opemque tua, venerade pater,quem ad finς usq; in omnibus,maxim vero in hac lucubratione mea magistrii,patronu & emendatorem delegi,tuam quoque apud Deu intercessione imploro, ut etiam deinceps maiora magisq; memorabilia, illo me adiuuante, sine ullius admixtione mendacij, veraci conuenientiq; stylo conscriba. Iraq; anno a Christo nato millesimo vicessimosecudo, regni veris Henrici vicesimoprimo inperii aut nono, selicis memoriae Ber; Mardus,nostrς Hildesemesis ecclesii ς vene-- γiabilis ntistes, ex hac vita migrauit ad illa sempiterna,royg regione illius obitu no me 'φά

diocriter costernata α anticia.Erat enim,ut obiter vita eius perstringam, in cultu dii L natione. egregie feruens,multa animi in geren)is rebus solertia,perspicacitate, prudentia &industri preditus contra refractarios dc obstinatos acer & seuerus,erga mansuetos de morigeros comis dc humanus,in prestadis eleemosynis liberalis largus,misericordia Histori abro&comiseratione aissuens, vigilijs, iciunijs dc precibus diligenter intentus. Monasseriunostrum libris, serico, auro,argento, gemmis,picturis,alijsq; ecclesiasticis ornamentis seos. y non paucis auxit 5c instruxit, clςricos complures & ad peragendii Dei cultum dc serui. tium aptos & idoneos enutrivit S.Michaelis temptu sua opera costructu, & bonis suis , tum haereditarijs,tum aliunde Oparatis fatis ditatu,Deoque consecratu monastici insti. tuti tribus attribuit, turias munitissimas casti; insignes una cum adhaeretemuro ad Oriente& Occidentem urbis nostrae Hildusemesis ob tuendos ciues extruxit, multas

facias des ea diuersis comodis ς disicijs non uno Episcopatus sui loco c0didit, deniqi& diuinis Ec humanis ea,quae Episcopii decet, circunsperuone dc prudelia inuigilauit. Per id tempus Imperator apud se habebat Gothardum Abbate more suo,&studio cit, ac

pietatis: inq; ad eum perlatus csset tristillimus nuncius de obitu Beruuardi episcopi, amitto moemre affectus est,& iidplis serui Christi sivique amici morte lachrymis *secutus est,atq; piam eius anima Deo & sanctis angelis ciris debit comemoratione comendauit. Deinde Abbatem Gothardu secret. alloquens, indicauit ei voluntate suam de illo suscipiendo Episcopatu. At ille mox in facie ei restitit,seque tali functione d honore pla-I Gotti id ne indignit allirmauit. Imperator verb etia atq; etia toto pectore eum adhortatus est, R LPMne recui, et. Sed ille permasit in sententia, ait , se magna diuitiarii onera ea causa 1sς resecille, ut soli Deo posset vacare liberius, dc fragilis huius vitae sine in solita amicaquς paupertate securius expectare.Tum Imperator videns se nihil per se apud illu posse e . licere, per Episcopos obstinatum eius animum frangere dc emollire tentauit. Itaq; rc gauit eos, ut de suscipiendo Episcopatu agerent cum illo. Parent Imperatori Episcopi, loquuntur cum Gothardo, hortantur, nς sit disti cilis: sed ille manet perpetuo simili sei, denter admodum sese opponens, id tamen ad extromum addens, si quidem pu

SEARCH

MENU NAVIGATION