De probatis sanctorum historiis, partim ex tomis Aloysii Lipomani, ... partim etiam ex egregiis manuscriptis codicibus, quarum permultae antehàc nunquàm in lucem prodiêre, optima fide collectis, & nunc recèns recognitis, atque aliquot vitarum accessi

발행: 1579년

분량: 1028페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ingenis& seriptorum monimentis clarus: omnes praeterea galeris patres, maera sint quadam dulcedine ac beneuolentia praesulem prosecuti. Id vero nullis sibi artibus aut

ambitu parabat cum nullus elici hominum, qui minus ad gloria, aut ambiendos digni. tatum gradus duceretur. Quacunque enim illum tractis , immotus &in ictus ad omnes ictus persistebat.Non auri sacra vis hominem expugnauit non voluptatibus est raptus, non contumelijs incensus, non humanarum laudum illecebris enervatus. tenim habitum sui ordinis, ita ne vultum quidem, nedum animia atque illam in retinen da virtute constanti an factus pontifex immutauit. Tantum vero abest, ut aucupandae maiori dignitati operam daret,ut etiam ad si iam cellulam, in qua honesto illo & litera rio ociofruebatur, stequenter inhiaret. Cardinalem breui futurum adulatori cuidam praelatum impudenter blandienti: De sepulcro, respondit, nobis est ac propinquo interitu, non ad * Ru de sit blimiore gradu,cogitandum. His ille sibi artibus omnium gratiam conciliabat: r'' nus eratione, iustitia rectitudine ad aucupandos homines utebatur: quibus ita suorum ciuium sibi animos colligauit,ut beatos se, quod talem accepissent praesulem, acclama, rent. Cosmum quidem Medicem, ut caetera omnia prudenter illud etiam sapientiissim dixisse constat: Magnis sua tempestate Florentiam Wbcin calamitatibus, maioribus tu. multus bellici periculis tum pestile tia,annonae caritalc, terraemotibus, atque inprinicisiisse intestinis seditionibus vexatam, quae nobilem potuerant euertere ciuitatem: Ea Cosnus omnia sanctitate ac precibus Antistitem summouisse. Is ille Coimus est, quo nostiis di. tior nullus prudentior, nullus denique in religiosum cultum suo tempore propensor. Is tantum in ciuitate potuit,quantum voluit, sed ipse sibi modestiam imperauit. Cuius quoniam dicta factaque, praeterquam quod passim celebrantur, ab illustribus autho. ribus&pluribus sunt monimentis literarum tradita: tantum, quod ad p sentenil

cum spectat, delibabo. Mortuo Bartholomaeo Zabarella, quod dixi complures ad praeiulatum adspirabant. Cosmus vero & quoniam in ciuitate plus caeteris poterat, ct apud Eugenium quanta quivis gratia pollebat, nulli dubium,quin potuisset e suis ali. quem, deturbatis caeteris, praeficere. Noluit sanguini & carni dare, quod virtuti, quod . Christo vir prudens & integer deberi iudicauit: sed magnus ingeniorum & hominum

spectator ad Antoninum rem totam deferri apud Eugenium curauit. aquam enim adactus eius precibus literas ad eundem dederit,ut eo fasce leuaretur: clam tamen. itequem alterum praeiiceret, calentius & ex iudicio perscripsit. Quyd si ea nactimus quae seminamus: immo si unum dantes centuplum accipimus: quid impedit, ne dicam in Leonem X, Cosmianam domum pro uno praesulatu Pontificatus duos maximos redisseriam tum cum tot religiosas aedes ac templa a fundamentis excitabat, ridebatur pronepotum

' ' tiaras praelagite: qui Leoni X, qui tibi etiam Clemens septime ecclesias, Ecclesiae primcipibus parabat. Sed Coimum alii: nunc ad Antoninum redeamus. In quo etiam faciindiain, ut illa ferebant tempora, non delideramus. Tunc enim exeruisse caput ridentur culti, res literae. quae tot seculis obrutae ac sepultae propemodum iacuerant: quod ipsuin magna ex parte Cosmo, magno ingeniorum fautori, referre acceptum, si grati esse volumus, debemus. Itaque Nicolao quinto vita itincto, & in demortui locum Calixto te,

tio suffecto, Florentinus populus legatos, qui de more gratulatum Romanum presbcturi essent, deligit. li fuere Iannotius Pandolfinus eques, Otho Nicolinus iureconsul, tus, Antonius Ridolius, & Iohannes Medices Cosmi filius, riri proculdubio praestantes. Qii 5 tamen legationi maior aut horitas inesset, Antoninum primo esse loco ves Id enis et ' Admissis in consistorium publicum certa die, in consessu illo totius orbis celsberrimo eum se Antoninus orando praestitit, tanto sententiarum pondere, tanta ebborum copia redundauit, adiecta actionis gratia, tum dulci quodam vocis ino ac totius oris venustate: ut stuporc omnes maximo percellerentur, quod non theolo aut orator,sed missus e caelo quidam suisse angelus rideretur. Quae res alterum subiim de illi laborem iam consecto scilio collauit. Cum enim celebre per se ciuitatis nomen, celebrius sita legatione reddidisset, mox ad Pium secundum, qui Calixto successerat, collegis additis gratulatum misit. Eos fuisse constat Angelum Acciaiolum equitem Aloysium Guicciardinum Petrum Pachium, Guillelmum ori cellarium, ac Francis in Medicem. Neque vero sibi jpsi nunc etiam orando cessit, sed pari in etiam cunctorum plausit celebratus. Pius vero quanti illum fecerit, vel ex eo licet coniectare. quod cum ad Pontificatum euectus, vellet conuulsis quibusdam, quae paulatim ad publica iacti ram & morum lapsium irrepserant, Romanam curiam in antiquum candorem ac si m

92쪽

mam reuocare mandassetque eam prouinciam grauibus aliquot Cardinalibus, Antoninum quoque, ut peritum rerum oc intcgrs,illis cile addendum iudicauit: quanquam cares, gente tunc bellicosi epitu, in pacatiora tempora sit dilata. Ad Frideri cum quoque Caesarem in itinere excipiendum, quem in Italiam rumor erat aduentare, imgariis est a supremo magistratu designatus. Qu9d ille munus,stactus senio, rei j ciendum esse in alterum dicens, recusauit. Et haec eo pertinent,ut quanta vir prudentia suerit,& quam constans opinio omnium, posse Antoninum dicendo plurimum, cognoscamus: Neque prosectb in ea sen- ientia i allebantur.Nam ut cς tera nunc sileamus, in destincto legationis ad Calixtum munere reuersus una cum collegis, supremum vellet magistratum tota enim vis legationis in eum incubuerat quae gesta ac dicta essent edocere: tam dilucide omnia narrauit sic memoriter minutissima quaeque extulit,iam strictim, quae sparsa erant, adun ui ut diuinum quoddam,non humanum, esse ingenium dixisses. Neque vero non alte- .ra ex legationibus signis filii honestata, ut nusquam fuisse ociosum praesulem sciamus. Nam cum ventum esset ad flumen Paleam,sblito tumidiorem, rogareturque ab uno ex collegis, ut dimisso mulo paruulo, cui insidebat generoso ac si iblimi equo ad traiectit uteretur: Mutillus meus nusquam, ait, vestigio fallitur. Mox signo crucis ficto, tuto ac Non sine tacite transmisit. Afirmabant collegς aquas, dum transiret ii stagni morem quieuisse: senon citra periculum, altioribus iumentis insidentes, ad ulteriorem ripam numinis

delatos.

Iam tempus appetebat, ut quod in hoc vitae curriculo in lachrymis seminarati iii

exultatione, ad caelestem vitam tralatus, tandem meteret. Itaque clam annos trederim ac menses duos Florentinae ecciesiae praefuisset, ad quam quinquagesimo & septimo aetatis anno luerat euectus, in morbum incidit, correptus febricula quadam, quae phlegmatica a physicis vocatur: ita ut non ignea & acri, sed lenta, ac propterea longa rebri me. aegritudine laboraret. Erat in suburbano Antoniano, quod episcopale haerediolum T ' ii portae diui Galli adiacens, a ciuitate non totos mille passus abest, quo solent praesules cedere, si quando animum remittere, atque urbanos placeat strepitus vitare. Ciuniam coeperat morbus augeri, ac sebris facta vivacior, medullas senis & artus tenuis corpusculi depasei, sortE Franciscus Castilonus accessaerat, quanquam a patris latere parum aberat. Is, uti fit, cubantem solabatur: bene sperandum esse: nihil subesse dii criminis: postreinb redituram valetudinem bonam de celerem promittebat. Vir v xo intrepidus ac Martino similis, utra sibi &Ouibus tunc vita esset commodior, non deliberans: Fiat, inquit, voluntas Dei: ac statim diuino quodam spiritu illustratus: Dies, ait, annorum nostrorum in ipsis septuaginta annis: quasi summam vitae diem rasa, praecinen; esuri iam septuagessimum aetatis annum attigisset. Sacro itaque Eucharistiae, mox etiam morbo ingrauescente, Calendis Maijs paulb antequam obtenebresceret, extrem unctionis clypeona unitus ntegram illam peccatorsi condonationem, quam indulgentiam vocamus, liberalitate Pontificia acceptam, legi sibi & impendi peti jt: adstantibus tui ordinis coenobilis,qui irequetes,&quandiu laborauit, certatim omnibus charitatis ossiciis lateri paterno haeserant. His rite ac sedulo peractis, citcuniusilecto fratres, matutinum ossicium decantarunt: iamque ad eum locum venerant, quem, persoluto triplici nocturno laudes appellamus,cum vir sanctus iam cum morte lucta ras, femore quodam actus, quo potuit conatu in ea verba,quae praecinsitur Laudibus, erupit: Deus, ait, in adiutorium meum intende. Id quod ait identes, qui luctui ac mitibus vacabant, ad nouas subinde lachryin. is excitauit. Clim vero modicus iam

calor teperet in corpore, atque ad ipsum iam fere limen vitae processisset, nihilque pos set nisi sortE truncatum quiddam eloqui, illud tamen moribundus desecta,ut poterat, Vocula crebro repetebat: Seruire Deo, regnare est: quasi iam laborum praemium ob oculos videret. Tum illud quoque quod mihi est initib dictum in nequenter iter stricti .iubat: Sancta dc immaculata virginitas, quibus te laudibus efferam, nescio: incertum,' Mimnia ii ad Deiparam Virginem conuersus,qus se luctantem cum morte visitasset,an hilar tus. quod inuiolatum ad illum usque diem corpus virgo ab omni obscoenitatis putredine seruasset. Inter haec sta es post matutinas Laudes cum torum psalterium percurrissent, eo dem psalmos a capite resumpserant: iamque ad eum vigesimi dc quarti locum venerant, quo dicitur: Oculi mei scimpcr ad Dominum. ipse tunc sublatis in caelum oculis ac manibus, dem Verbare tens: Oculi mei, ait, semper adDominum, quoniam ipse

93쪽

serici et in Domino visone

euellet de laqueo pedes meos. Vix deinde percipi aliquid potuit: tantum ex continuo:

labiorum motu, tum ex perceptis paucis, intellectum est in psalmodia quada ficaten tem animam versari In primis vero postremum psalmum,Laiidate Dominum de caeli crebro videbatur iterare: quo in omni vitae cursu, ut coenobitae asserebant, erat s bimis oblectari. Si quid a psallendo cessas te complexus crucifixi estigiem, litam fratres ob tul crantitanto ardore osculabatur, et qui aderant,non postent a lachri mis temperare. Ob ix sexto itaque Nonas Maij, pridie quam tunc Ancensio Domini coleretur, anno a natali u Christiano Millesimo quadringentesimo & quinquagesimonono, sub auroram serm4 amicus ille Deo spiritus, ct fracto corporis ςlaustro, ad x tam perennem euolauit. Qua hora ad caelum emigrauit, Florentiae in monasterio Ostertiensi religiosi is vird iirtius. ex eo monachorum genere, qui sacris non initiantur, cum esset in perii isto, quod nunc claustrum vocamus, nubeculam vidit splendidam pyramidali forma, intraque illain infantulum liquido in aere pendere: quae Antoniano suburbano, ubi sanctias pri

sul obierat,adstans paulatim ad sit dera tollebatur. Intellexit cir Deo plenus, Antoni.' - num humanis rebus excessisse: ac statim Abbati septimiano re sbli ac silenter patet,

cta,uterque cum iam diluxcrat, cognouit in eodem suburbano ea ipsa hora praesiui obisse. Asculi Constantius Fabrianesis ex Pr dicatorum ordine,vir magnae sanctitatis. eadem hora,dum or. ans in templo vigilaret, Antonini animam vidit multo gloria lis mine vestitam, caelum scandere: quo etiam temporis articulo, alterius coenobi a ignes purgatorios descendere: inspectae rei diem & horam annotauit: compertum est. codem momento temporis utrunque decessisse. Florentiae duae muliercula . tertium Diui Dominici ordinem prostitae, in eodem simul contubernio vivebant. Harum ii nior ut e lectulo surgeret, quo possent parata domo ad ecclesiam procedere, a seniore excitatur. Cum id parat in latus,visit,rccidens,al cui somno iterum occupatur: D. naiens Videre visa est apertos caelos, ac Saluatorem sublimi solio considere: hincinde angelorum ac diuorum hominum magna copia inquis Thomas Aquinas instipatum: tum proxime ad Aquinatem sellam inanem, adflantibus tamen angelis, collocatam Ad haec ministros quosdam qui pararent viam,ac dicerent: Heus vos, aperite riam, a cedite. Antoninus nanque antistes Florentinus, ima deserens, nunc caelos asscendit in sede hac instrata consessurus. Dum haec muliercula iunior spectat atque ab importu na seniore rursus excitatur,tota illa simulacri series evanuit. Paulo pbst cum ad eccle P siam procellissent qua hora iunior ea riderat, fato esse timetum cognouere. Res pro- . F secto rationi consentanea,vi doctori & virgini Thomae Aquinati, Antoninusquoque doctor et virgo iungeretur. Quo tempore lanctus praesiui animam emauit, Pius fecitndiis Romanus Pontista Florentiam appulerat, ad Mantuanum conuentum, quem de communi re aduersus Turcas indixerat, profecturus. Is maxime Antoninum, uti diximus,obseruans. nihil non sibi de viri integritate ac literis pollicitus quantopere viventem colatile ori e sin defunctium praei litis declarauit. Funus itaque diligenter ac magnifice pro viii accivitatis dignitate voluit curari. Neque enim quicquam ea de restatuerat Antons mucurri nus. Tantam dum morbus ingrauesceret, si quid domi merat, diuidi pauperibus in Ri4 ς perauerat: sic ut quae elato iam funere in episcopio resederant, nummis quainor a reis redemisses: atque ea quidem, si cochlear demas argenteum, quo ad potiunculas aeger utebatur, erant omnia vilissima.Voli ut itaque complures episcopos di aliquati si 'segnes dignitate, tum deduceretur,iunus solui. Ad h c d sincti antistitis familiares os,sas pullas indutos vestes intereste. Hos pone magnacii pars clariis morum ciuium, & qui plurimum authoritate poterant, ut honestarent viri sanetistinus insecuta. P inlim itaque ad primarium templum ciuitatis cadauer extulere: ubi in conspectii Car

dinalis saneti Marci, mox Pauli feci indi, qui extremo illo ossicio noluit amici ista iis praesuli deesse quae de more ad iunciales pompas adhiberi stalent, periblutis: inde .speri ad diui Marci templum ubi Praedicatores habitanti magna vi populi circunctati,

deduxerunt. Ita enim testamento Antoninus cauerat, Hi non operoso monumenti

sed humi proximd suos statres conderetur. Iam vero hic uniuersam vidistes cominam ciuitatem. Tota enim, veluti in publico luctu iustitio indicto ad ducendum sancti si nus properabat. Non senes non paruuli, non mares, non fix minae .l'ini constiterunt. Ad unu omnes ad dilium Marcum currere: Ibi sancti viri manus lambere ae pedes Gotatim osculari: Pars gemere, quida lachrymari, nonnulli ex alto pectore si aspiria trahe re, multi etia querulis vocibus eiulari Neq; verocitatas ac suburbana tami, concutiustequca

94쪽

m s. ANTONINO ARCHIEPISCOPO. v

frequentlismo adrei i unam conuolarunt: sed ipsi se non potuerunt montes acrem ti loca coercere. Pa. Tim itaque ruebatur ex vicini, urbibus, oppidis, vicis, locis campestribus α montanis, turmatim confluebant, quo possent, antequam sepulcro ii deretur, osculari. Condonauit Pius, ad cius lis titatis testimonium, septeni anno-Pim Iurum ac totidem quadragenarum p nam iis, qui sanctum cadauer & manus oscula. φ tum accestissent. Hinc iactum est, ut alijs super alios aceruatim ad cadauer osculaim dum conuentibus, non nisi octauo ab interitu dic conderetur: quo toto temporis spatio non modo graue aliquid ac foetulentum non oluit, sed suavem quandam fragranseam ibi rans, populos recreabat. ore aut venustior clii larior defunctus, quam viuus fuerat, videbatur. Quin manus ac pedes adhuc mobiles dc tractabiles, qua sit tunc rectas pinasset, rigor nullus contraxerat, sicuti nullus quoque liuor reliquum corpus

inquinauerat. vel sola magnam poterant ostendere sanctitatem: quam tamen maioribus indicijs adhuc inconditum declarauit., Nam quo die sunt in diui Marci templo exequiae celebratae, emina inualido latere si totu&quo non utebatur, sancti corpus attigit. Nondiun templi limine pedem extulerat, cum redeuntibus viribus, usum quoque lateris integrum redi se praedicauit. Matthaeus quoque Ciachus, multos iam annos altero brachio impeditus, quod ne mouerequitidem poterat, nedum sublime tollere, omni medicorum subsidio desperato, uictum cadauer adisit. Postquam oscula manibus impressiilet, timore possito, earum alteram arenti brachio admouit: ilicbsalute reddita, ad lanificium, in quod incumbere sol

bat, incolumis remeauit. Laurentiae quoque,cuius manus dc pedes excrescens tumordeturpaverat, saluti fuit sancti manuum cum suis consticatio. Vt autem ardor ille currentium populorum paulum refrixit, sepulcro tandem imtulerunt. Ne veri limam illius voluntatem infringerent, qui testamento cauerat, uti eodem conditorio, quo coenobitae, clauderetur: id vero pro chori foribus cxca,

uato antro'iunili ac depres loco situm est aliud choro allidens, temporarium ac craulo eminentius , ad laeuam extruxerunt: ita factum est, ut voluntati eius obuiam non iretur,& sanctitatis aliqua ratio ac dignitatis haberetur. Occlusius tumulo, quot signis fulserit non est nostri consili j recensere. Plura enim sunt, quam ut eorum nunc 'numerus iniri possit: praesertim cum in rebus Antonini, quantula sit ista laudatio, viri prudentes non ignorent: qui caeteras iustitiae, mansiuetudinis, pictatis ac totius sanctimoniae virtutes, ac demum caelestem illam conuersationem signorum prodigij anteponunt. Quia tamen curiosis quoque est auribus consulendum, appingam pauca de multis, quae fuisse coinantis linia comperero. Nam ingentcni illam vim, qua' fulsisse scriptores prodiderunt, quicunque voluerit, ex illis petat. Non enim itum n scius, si quaecunque reseruntur extremo huic operi velim addere, huius lucubrationis pedes nituros toto corpore longiores. Tunc enim scribendorum signorum finis esset, cum a patrandis ipse demum abstineret: qui quasi hactenus non splenduerit, nunc toto sole prodigiorum terras videtur illustrare. Fabrianum oppidum est in Piceno, quanqua novum, non ignobile.Hic Deminae cui, Fabii humdam ambiguu curὶ tota facies & caput intumuerat, ut pene orbes oculoru, adempto φppi ni cernendi usu, viderentur. Q si v b hoc morbi genere, quo diu laborauit, non

misvexaretur accesssiit contractio totius corporis, ut esset ossicio membroru omnium destituta. Non stare, non iacere poterat: non inde semel collocata suerat,moueri. Se- alebat tantiam, obtorto toto corpore,&in seipsiam velut in spiram misero quodam membrorum flexu redeunte. Tota erat in angoribus de aerumnis: non interdiu, non

noctu quiescebat. Habebat hcc germanum Andream,qui ex Praedicatorii ordine apuda,eatum p sulem diu adusq; obitum perstiterat. is enim sancto Antistiti mos erat, ut iis salte e sito ordine apud te morari permissu praesidentiu yellet. Is paucis mensibus, postquam excesserat, visum matrem ac sororcula hac ςgrotante, utranque mendicillima, Iperrexit Fabrianum. Ne vero solo adspectu miseras, sed aliquo munusculo recrearet, Antonini tunica ca, quς non ad cute, i ed in prospectu gestatur, superposita cςteris xcitibus,donauit. Conuersus deinde ad sorore dum blandis verbis ad patientia hortatur,in Antoninum incidit: atq; ut humanis excesserat, ut plures saluti restituerar, ut quotiate senis emicabat, longa oratione declarauit. Ad eum, quando hominii auxilia deerant, se eduertere lius priusdiu imploraret : fiam rum,ut lancti misericordia priosentirem dio experiretur. Misera muliercula,quq se destitutam omni humana ope videbat, quid . non iaceretrincens in atris adhortatione, Deum,se sancti meritis iuuare maximἡ proc ι. E cabatur.

95쪽

cabatur. Cum advesperascere fide iam incalescens, acceptam ex matre tunica na terno adminiculo ad carnem induit,ac insequente nocte tota etiam gestauit. Vbi di ei iuri ea luxit, detumuerat iacies, membris ac neruis vigor redierat. Quid plura Z Eo ipse die. iii iri. ne putes paulatim valetudinem redisse, qtiae antea non stare, non iacere poterat, ad numen ad lauanda lintea, integra valetudine atque in totum libera, cucurrit.

Iam quando a emina exorsi sumus, in eo sexu adhuc aliquantulum persistantiam Florentiae in monasterio diuae Luci ubi sub signis diui Dominici nobilis virginum cce tus militat, virgo Charitas ita enim adhuc vivens appellaturin Guidonis Tholosini filia,

toto erat corpore attonita dc contractii: quin spina dorsi adeo curuata,vt in arcus in rem os ipsum genibus iungeretur.Ad ligcstare nullo modo poterat: ac denique mon strum, aut monstrosimilem appellasses. In ea ta toto sexennio laborante, omnes suas medici frustra artes 5c remedia tentarant: postremo abiecto curationis taedio, salutem. pcnitus desperauerant. Charitas verb, quae quanquam tabefacta erat corpore, salutis desiderio ardebat, ad Antonini charitatem conuolauit. Cum itaque sub noctem die quodam delassata intra cubiculum sederet, atque ad prςsulis imagunculam, prope aetaxam, solito vehementius oraret, ardore quodam sensit interius oc cor dc corpus totum continoueri mox visa sibi est sanctum antistitem, non sibi echina tamen oculis, intueri: Contracta qui admota una manu pectori Ec tergo altera, blandE contrectans,ita,uti diximus, nil dc obtortam emendaret. Nec vanum fuit quod inspexerat. Nam se ilicbrestitutam .' intellexit: ac penitus correcta nunquam in posterum in id genus morbi recidit. Relichi Florentia,quanquam Mnciassem urbem adeamus, intra eundem tamen scixum atque eundem ordinem consistemus. Iohanna Petri Libri filia, abusque incuna. bulis morbo comitiali vexabatur. Cum deinde in monasterio Paradisi ad campum re gium virgo inter virgines habitaret, bis sere singulis naensibus eiusdem morbi si ijs in maniter agebatur: sic, ut insaniciis ac bene stulta, cogeretur per dies aliquot,quousque resipisceret, inpedibus dc vinculis coerceri. Clim respuit let, dc de reserendo intersuictos Antonino quaero tunc agebaturin cognouisset: audito etiam, quod signis cmruscaret, confessbris hortatu, eius praesidium, pollicita ceream statuam, implorauit. Ita tu, Breuibus rem claudo. Vidit virgo praesulem in Praedicatorum habitu, angelis compli ribus stipatum,qui se non connictandam in posterum eo morbo pollicebatur: tum iri Florentiam iret, atque ad sepulcrum statuam erigeret, admonebat. Saluti reddita, ac mox, cum licuit, Florentiam prosecta, statuam ac tabellam pro sepulcro, reportata letudinis indicium, appendit. Placet,ut antequam Florentiam remigremus Pisas cti in accedamus. Vbi proe serat arcis veteris, Matthias Fcdinus Florentinus. Huic crat filius Raphael, adhuc puer, qui cum ad cacumen arcis asscendisset,pcdclapsus, ad solum spatio cubitorum qui mquaginta cecidit, dc quod magis miserandum filii, impegit in aceruum lapidiim seu vortiis globorum,qui tormentis aeneis seu bombardis stantum potuit furor hominum in homines) emittutur. Ilico mater lico ad tamam complures aduolarunt: omnespue . rum,in quo vitales spiritus introrsum recesserant,aut mortuum,aut moribundo proii Maritidum naum putarunt.Meliorus Crescius,qui dc ipse, nescio quam, in ea arce personam publi.

u in sex sin cam gerebat nuc capitio accepto id birrctum Hetrusca lingua dicimus quod diui Antonini fuerat, accurrit: quod ubi capiti pueri exanguis indiderunt, statim reuiuis I Mirii. dc collecto spiritu visus est melius habere, integram salutem diebus pbst paucis adoptias. Eodem capitio dysurian, febres, dolorem capitis, manian, ne longum faciam. , curata omnia: tum puerperium facilius suisse, constat. Florentiae Iacobus Hieronymo quatuordecim annis morbo clephantino corrcptus,srustra admotis medicorum prae si dijs conualuit post octauum ab cinis voto diem. Ibi lcm Simoni Peroetio non pati cis annis ui testina non absque dolorc destuebant. hoc olim familiariter utebatur Ammo ut tonimis qui sic ipse eo morbi genere suerat assectus.Humana itaque videns adminicimh ih -- la deesse, spei plenus sepulcrum adiit posteaquam nexo poplite, quanto ardore potuit orasset, mirum adhuc sepulcro incubanti intestina steterunt, quasi iam certo loco consuta essent ac prorsus deligata. In eadem ciuitate Paulus operantis ad caeterata hanc lucem prodeuntium incommoda illud etiam adiecit, qubd surdus dc mutus imatris aluo nihil omnino est usqucin septennium locutus. Cum suos omnes conatus medici ad aperiendum os dc aures adhibuissent, Laurentius pater ad Antoninum, quem dum viveret, intima amicitia coluerat, nuncupatis votis, fili j calamitatem mi ac mutiri. serans,consiliat. Breui dicam: statim reseratae simi aures, dc soluta lingua. Leona do

96쪽

dus Reatinus gemina hin liberalitate pCesulis donariis , & qubd ipse in Porreamis balneis ignea dc periculosa febre leuatus esset,& quod filiolum, e sublimi loco ad so-' tum lapsum, cuius lana medici vitam desperarant, eius patrocinio incolumem recepis' set. Aloysitu Florentinus,dc ipse olim praesulis domesticiis, patrem habuit, qui mente lapsi is, noctu ibius urbem non absque graui periculo circuibat. Integro biennio,quid in eo curando medici possent,voluit experiri. Postremo clim omnia in irritum cedere vidisse emisso voto ad Antoninum iam deiunctum fugies, recepit patrem, qui tam sa- Iicinarini' perci.quam qui nunquam in mentis inopiam incidisset. Ioanes Ma tigrioltus ex ordine Praedicatorum, in diui Marci coenobio sarciendis vestibus praefectus, integrum diem dexteriore oculo laborans, ut quasi subularum cuspide vellicari se putaret, nocte ins quente occlusi oculo non enim tum dolor sinebat aperiri) ad matutinas vigilias prosectus ac pro sepulcro prςsiilis in orationem toto ardore animi collectus: Pater,ait,ne quaeib obliuiscere te nunquam denegasse mihi aliquid, cum viveres, seu quid ad in trem meam inopem & senio confectam subleuandam, seu ad meos usus poposcissem. Et nunc obsecro affecto oculo tuae clementiae collyrium adhibe, tantum de tua mihi: misericordia polliceor, ut nunquam nisii voti compos sim ab hoc tuo sepulcro recessu- rus. Mox cum se dicturum quotidie quasdam eius nomini preculas, voto alligasset, ac Ite ex bellia pene loqui des ijsset,omnis,aperto statim oculo, morbus & dolor aufugit. Nicola lota in . Billotus, diam andis nouitijs in D. Marci coenobio prauectus, quod st numero fratrum dc vitae sanctimonia conspicuum, e sublimi scala,dum in D. Marci natalitio sesta fionde templum ornat,ad sbium deturbatur. Territus,quod se videbat in vitae periculo versari adhuc sui compos, Antonini se muniri praestidio rogauit. Accurrunt fratres, ct exanimem putantes, volebant ad valetudinarium portare: cum subitb resumpto spiritu, peti j tuti se sancto praesuli ad sepulcrum praesciatarent. Ibidem cum oras Iesitam Item i, Λεcelerem, quina integram salutem reportauit. Marcus Pechius sorte cum iam annis exanimis. auctus equitaret, in foveam deuolutus, equi etiam superstantis pondere premebatur. Antonini praesidio,quem, dum ille in praeceps rotaretur, inuocarat, Vtroque periculo est exemptus.

Neque verb,quanquam ad suscepti operis finem properemus, s lentio inuolue

dum est,& nubiles foeminas & nuptas, paterna pietate sanctium prae stilem sublevasse. iis Bel carus, boni vir nominis,& Hetrusca lingua poeta non vulgaris, cuius hodieque nonnulla instrumenta extant,respersa pietate Christiana,ex uxore filias complures tulerat : quas, quanqu.1m rcrum inops,suis maritis singulas honeste collocavit. Defini-cto Antonino, una adhuc domi, matura iam viro, superabat: quam miser, quddso ' tunis destitutus esset,viro non poterat perindE, ac alias, copulare. Secesserat 1brtE ad monasterium suburbanum,cognomento Campora: Religiosas enim aedes religiosus stequentabat in Cum absoluto prandio de rebus salutaribus cum monachis suaui colloquio tr. actasset, intra cubiculum, uti aliquantulum conquiesceret, est' deductus. Hic visio euili cum obdormisceret, videbatur sibi esse in ecclesia diui Marci, atque Antoninum quasi tunc viveret, intueri. Tum vero maxime instare, ne filiae causam posthaberet: p strenab,an se voti compotem faceret,rogasse: Antoninum veris inclinato capite, se facturum annutile.Reuersus intra urbem,& iam agens hilarius, paucis pbst diebus filiam despondit viro nobili: qui eas vltrd nuptias petens in exigua dote quiescebat. De nubili diximus i nunc ad nuptam veniamus. Constantia, Lucae Panetani filia tribus mariti si uit,alio sit per alium obeunte, coniugata: cum Omnibus viginti & duorum ann rum spatium peregit, e quibus totos decem dc octo insincunda dc sterilescens, nihil liberorum tulit,quanquam praecepta medicorum omnia dc balnea tentarat. Peracto demum apud tertium maritum quadriennio, Antonini nomen ijs legibus inuocauit, iniecturam se scilicet proli toto septennio Praedicatorum habitum: tum sepulcrost tuam ceream crecturam, si demum, sterilitate posita, marem peperisset. Quis quaeso)credat, nuncupatis ilicb Votis Antoninum affuisse ZNam nouem ab emisso voto ex imctis mensibus statim filium peperit,dc cum tota vicinia partum supposititium putaret, quos subindEpeperit, eius foecunditatem declararunt. Qiratuor enim liberos, duos dilate

scilicet mares, ac totidem sceminas,nono quoque mense unum, intra triennium procreauit. Eiusdem nominis de sexus aliud uno sere verbo persuingemus. Constantia Thomae Benicas e cum foeminas octo peperisset, audito, quod tantis Antoninus signis

emicaret, ad sepulcrum orans cx eo marem triduo, postquam orauerat, conceptum, mox suo tempore edi tum, impetrauit.

97쪽

Varii de- Iam quIs minuta illa & quotidiana, depulsas dico febres, dolores capitis sedato

pulsi ' hi oculorum aciem& sum restitutum doloris dentium rabiem placatam, phthisini radi citus conuulsam,cruptiones ex tussi Languinis compressas, plures a naufragio seruatos: ad haec istum mortuum, qui edi non poterat, eductum: tum tres insanas taininis rem prosectb paucis tentatam) sibij piis redditas,energumenum,cilicio imposito oci pantis daemonis tyrannide liberatum: praeterea dysurian, apoplexin, paralysin cura tam puerperium appositu pilorum barbae leuius coctum: tum libidinis incendia te stincta ac desperatas mentes ad animi tranquillitatem reuocatas: Postrenab tot quotidi E petentium, qui sibi satisfactum esse praedicant, hilaritates: haec, inquam, & id genus

infinita quis narrabit Si quis haec uberius nosse voluerit, ex eis commentarijs petat, quos, dum de aggregando eo Sanctis tractabatur, conscripserunt: aut certe ad diui Marci templum Florentiam contendat: ubi quot tabellas ac statuas quarum nume. rus est multo maximus) inueniet, tot sie putet signis praesulis virtute factis interesse. Quod si quis ea animi malignitate fuerit,ut non modo his fidem non adhibeat, sed in luerit etiam sancti rirtutibus obtrectare: caueat ne duriore aliquo supplici j baculo quatiatur,sicuti contigisse cuidam nostra tempestate non ignoro. Nam quo tempore Carolus octauus Gallorum rex tanta felicitate Italiam ad repetendum Neapolitanum peragrauit,totis copijs Florentiam aduenit: ea enim iam ab Ferdinando Magone de sciuerat ad Gallum rustica plebs ne quid in tanto belli strepitu detrimenti pateretur, intra urbem omnia conuexerat. In suburbano Antoniano lecticae pars, in qua Anto. essestata ninus & dormierat vivens,& etiam decesserat, maximo cultu ad memoriam sancti M.tistitis seruabatur: quam & ipsam, ob aduentatem Gallum, cum alijs alio deportarant. Ac nescio qui factum sit,ut in cauponam, quae est ad portam diui Galli, transmigraret. Super hanc Lauretius caupo crudam carnem quasi lanius,nulla sancti ratione habita, in Dusta concidebat.Ouod intuitus Marcus Radda, ex eo voluit pensa pecunia redisne re,quo reuerentius haberetur.Nolentem grauiter contempti prauialis increpuit. Lamrentius vero commota bile in furorem actus, infandum morbum canceris non modo est in Marcum,sed in Antistitem, plusquam bellua factus contemptim imprecatus: Eo quibus,ait,signis tuus iste Antoninus unquam enituit,ut sit sanctus t Tum Marcus : Dii signa,inquit,quibus effulserit,me lateant,publico tamen consensu & fama omnium, it v. . . 4; sanctimonia celebratur.Vbi haec dixit, Marcus abi j t. iduo pbst eo carci. hi in bli nomate,quod sibi dc sancto fiterat imprecatus, affectum esse in ore miserum, accepit: sphemum quo breui etiam afflictus, expirauit. Recentius adhuc illud,quod,cum de consecrando agebatur, Romae contigisse, est ad me perlatum. Episcopus & cuius o dinis, & quod nomen illi esset, ne cui sortinmolemas ingeram,non prodoὶ opera unius cardinalium, quos trutinandae Antonini vi Leo decimus praesecerat,cuius in contubernio etiam vivebat,iam pio operi suo re,Vt puto,ductus subdolis rationum nodis repugnabat. Erat enim vir doctrina limgulari,qui & commentarios in theologiam iam ediderat,& tunc etiam in dialecticortis iis, scribebat. Miser Oblitus illud Dauidicum, non esse tangendos Christos Dei, cum e tremam iam manum vellet dialecticis imponeresesius,ut fit cubitum processi. Eaipsa Itε in Epi- nocte,paulum abfuit, quin repentino, sed tamen accelerato interitu sit blatus: ant quam tamen extremum spiritum emasset, mandauit Cardinati,ne suo vellet suasu &irecti ole. consilio rem interturbare : debitis Antoninum honoribus ne fraudaret : enati se nunc,qubd reluctatus esset,&ipsum quoq; ad id sua garrulitate flexisset, poenas dare. Et ille quidem extremum diem clausit: Cardinalis vero eius obitu terrefactus, quanto antea studio consecrationem eius impugnarat, tanto mox ardore impendendis illi limnoribus insudauit. Aiebat enim, etsi nulla constarent alia indicia sanctitatis, vel uno hoc sibi essὰ magnitudinem eius exploratam. Sed narrandis iam tandem signis finem imponamus: quae qui voluerit, potest debet admirari. Ego illa potius admiror, quorum sibi partem fides mortalium non decerpit,quae frequenter cum sanctorsi munificentiain reportanda si lute Sc assequendis votis vel ex aequo,vel parte saltem aliqua concurrit. Scio enim humilitatem, inninccntiam,charitatem ac caeteras virtutes Antonini, est. Antonini proprias: quas qui dem,quanquam longe maximas,&omni cultu & admiratione dignas, illud mea quibdem sententia videtur longo spatio superare, qubd gloriam potuit humanam atque humanos potuit honores conculcare. otusquisque enini est, qui vitin oblatam di gnitatem, inter nostri temporis ambitus & inexplebilem honoris sitim,recusarit Z Neq;

98쪽

s. Helemeenconuoli.

tani imperit rerum sum, ut factuni esse hoc ab alijs antiquis patribus denegatim: sed mores nostrorvin temporum intueor, quae tantopere ab illo nascentis Ecclesiae pudore deciderunt. Esto, demus Antoninum longe intra illos pristini te; impris p tres numerari: sed natum esse hoc icmpore,atque hoc tempore eiusmodi probitatis α contemptae gloriae radijs enitere, videtur priscam illam sanctimoniae maiestatent, omnium bene sentientum suffragijs, aequare. Sed quanta est, quaesis, vis de' industria depres ae sis utatis 3 Ecce Antoninus, quanquam in caelis gloriae lumine militus radiaret,in terris etiam debito honoris titulo non priuatur. Qi md enim ille nunquam Ariseriusia . cogitauit, tua diligentia Clemens septime, qui ci longo post tempore inrt 'rentina sine tum ecclesia successsisti, in diuorum numerum est relatus. Id quod cum patruelis iuus Leo decimus propemodum,paratis iam omnibus, quae ciuit nodi consecrationis ritus exigit, ei secisset eo mox altiore quodam consilio ad Deum euocato, forte ne datum alia quid patriae quis putaret: Adrianus sextus eius nominis, ter, pridie Calendas Iunias, quo die tunc sanctae Trinitatis celebritas colebatur, Anno Pontificatus secundo, & ab excessu Antonini sexagesimo & quarto, consummauit.

DE INVENTIONE S. CRvCIS, EX ORA

TIONE S. AMBROS II EPISCOΡI DE OBITU

EATUS estὶ Constantinus tali matre Helena,) quae im-

peranti filio diuini muneris quaesiuit auxilium, quo inter pratia quoque tutus assisteret, & periculum non timeret. Magna s mina,quae multo amplius inuenit, quod Impera- . tori conserret,quam quod ab Imperatore acciperet. Anxi i mater pro filio, cui regnum orbis Romani cesserat, festin luit Hierosolymam,&scrutata est locum Dominicae passi

nis. Stabulariam hanc primo suisse asserunt, sic ςognitates Constantio seniori, qui postea regnum adeptus cst,. Bonai stabularia,quae tam diligenter praesepe Domini quaesiuisset. Bona stabularia, quae stabularium non ignorauit illum, qui vulnera curauit a latronibus vulnerati. Bona stabiliaria,qtiae maluit existimari r ut Christum lucriiaceret. Ideo illam Christus de stercore leuauit ad regnum, secundum quod scriptum est: Quia suscitat dc terra inopem,& de stercore crigit pauperem. Venit ergo Helena, coepit reuisere loca sancta: initidit ei spiritus, ut lignum Oui r quireret : accessit ad Golgotham & ait: Ecce locus pugnae, ubi est victoriar Quareo vel vexillum calutis,& no inuenio.Ego,inquit,in regnis,& Crux Domini in puluereξuo naulis,dc in ruinis Christi triumphus t Ille adhuc latet & palma vitae aeternae omodone redemptam arbitror, si redemptio ipsa non cernitur t Video quid egeris diabole, gladius, quo peremptus es, obstrueretiir. Sed liaac obstructos ab alienigeni; pu eluderauit,nec latere aquam pastus est. Tollatur igitur ruina, ut vita appare rhyrom tur gladius, quo veri Goliae caput est amputatum. Aperiatur humus. t s has*lgos. Quid egisti diabole ut absconderes lignum, nisi ut it crum vincererist Vici tet Maim, quaegenuit triumphatorem,quae sine imminutione virginitatis edidit eum hi qmsi fixus vinceret te,& mortuus si ibiugaret. Vinceris dc homἡ,ut mulier tuas ii sidi depraehendat Illa quasi salicta Dominum gestauit: ego Crucem eius inuestigabs . Illia gen

ratum docuit, ego resuscitatum. Illa fecit,ut Deus inter homine Dderetur: ego adre, medium peccatorum,diuinum de ruinis elevabo vexillum. Aperit itaq: humum decutit puluerem, tria patibula coici reperit quae ruina contexerat,inimicus absconderat. Sed non potuit obliterari Christi triumphus.Incerta hς-

retri mulier, sed certa indaginem sanctus spiritus insipirat. eo qubd duo latrones eum Domino crucifixi suςrint. rit ergo medium lignit. Sed poterat fieri, ut patibula inter se ruina confiinderet, casus mutaret,& in uerteret. Redit ad Euagelii lectionem: in-ue ii quia in medio patibulo praelatus titulus erat, Iesus Nazarenus rex Iudaeoru. Hinc collecta est series veritatis: titulo crux patuit Saluatoris. Hoc est, quod petentibus Iudiis Pilatus resp6dit: Qusd scripsi, scripsi: id est Non ea scripsi,quae vobis placerent,sed

quae aetas sutura cognosceret.Non vobis scripsi, sed posteritati: propemodum dicens: Habeat Helena,quae legat, inde Crucem Domini recognoscat. Inuenit ergo titulum, resem

Inu lis. Helena Cincem civisti Iohanaν.

99쪽

Aliudit ad

regem adorauit non lignum utique: quia hic gentilis est error ac vanitas impiorum, sed adorauit illum, qui pependit in ligno, scriptus in titulo: Illum, inquam qui sicut

scarabeus clamauit,ut persecutoribus suis peccata donaret. Auida mulier festinabat tangere remedium imimortalitatis, metitebat calcare sacramentum salutis. Laeto de & trepidanti vestigio quid faceret, nesciebat. Pertcndit tamen ad cubile: veritatis lignum refulsit,dc gratia micuit. Et qui alainta minam visitauerat Christus in Maria, ut spiritiis in Helena militaret: docuit eam quod mulier ignorabat: & deduxit in viam, quam mortalis scire non poterat. Quiesiuit clauos, quibus crucifixus est Dominus, α inuenit. Devno clauo tramos fieri praecepit, de altero diadema intexuit: unum ad decorem, alterum ad deuotionem. Visitata est Maria,WEuam liberaret: visitata est Holena ut Imperatores redimeret. Misit itaque filio suo Constantino diadema seminis Vide Con- insignitum,quas preciosito ferro innexas crucis,redemptionis diuinae gemma conii

heret. Misit &fraenum. Vtroque sus est Constantinus,& fidem transnilit ad post

ros reges.

Principium itaque credentium Imperatorum,sanctum est,quod silper flaenum : o illo fides ut persecutio cessaret, deuotio succederet. Sapiens Helena, quae Criacem in capite regum leuauit,ut Crux Christi in regibus adoretur. Non inistentia ista,sed pie tas est cum desertur sic redemptioni. Bonus itaque clauus Romani imperii qui imium regit orbem,ac vestit principum stontem: ut sint praedicatores, qui persecutores este consuerunt. Recte in capite clauus,ut ubi sensus est,ibi praesidium. In vertice cor na,in manibus habena . Corona de cruce, et fides luceat: habena quoque de cruce, ut potestas regat: sitq; iusta moderatio, no iniusta precatio. Habeant hoc etiam principes Christi sibi liberalitate concessum, ut ad imitationem Domini dicato de Imperatore Romano: Posuisti in capite eius corona de lapide precioso. Ex illo gratulatur Ecclesia, erubescit Iudaeus: nec stauin erubescit,sed etiam torquetur, quod ipse sibi author confusionis est. Dum insultat Christo confessus est eum regem: dum regem Iudςorum ala pellauit, lacrilegium sitium,qui non credidit, confitetur. EccE, inquiunt, crucifiximus Iesum, ut Christant & post mortem resurgant, & mortui regnent. Nos crucifiximus, Claviis iis quem reges adorant. Qtam non adoramus, ipsi adorant.Ecce dc clauus in honore est: honore est, & quem ad mortem impressimus, remedium talutis est, atque inuisibili quadam pote state daemones torquet. Putabamus nos vicisse,sed nos victos fatemur. iterum Chri-M. ' stus resurrexit,dc resurrexisse cum principes agnouerunt. Iterum vivit, qui non vid tur. Nunc maior nobis contentio, nunc pugna nobis Vehementior aduersus eum C regna simulantnr, cui seruit potcstas, illum contempsimus: quomodo regibus resist mus Ferto pedum eius reges inclinantur. Reges adorant,&Photiniani diuinitatem eius negant 3 Clauum Crucis cius diademati suo praeferunt Imperatores, & Armani potestatem eius imminuunt 3 Sed quaero, quare sanctum super fraenum, nisi ut Imperatorum insolentiam refraenaret, comprimeret licentiam tyrannorum, qui quasi equi in libidines adhinnirent,qubd liceret illis adulteria impune commitereὶ Q Neronum quae Caligularum, caeterorumque probra comperimus. quibus non fuit sanctum sit 'se' per staenum 3 Quid ergo aliud egit Helenae operatio,vt fraena dirigeret, nisi ut omnibus Imperatoribus sancto dicere spiritu videretur,Nolite fieri sicut equus & mulus : sed insimo & cario maxillas eorum constringeret, qui se non agnoscerent reges, ut regereti sibi Iubditos 3 Prona enim potestas in vitium serebatur, & more pecudum v ,sa sese libidine polluebat. Ignorabant Deum: restrinxit eos Crux Domi is ni, & reuocauit a lapsu impietatis Leuauit oculos eorum, ut Chri- . . stum inc loquaererent.Exuerunt se camo perfidiae, susceperunt stana deuotionis & fidei, secuti dicen-

100쪽

DE INVENTIONE S. CRUCIS. 6i

ITEM DE EADEM S. CRUCIS INVENTIO

NE, EX LIB. II. CAP. I. ECCLEsIASTICAE HISTORIAE GUmeni cuiplane con tanea'ibimtSocrates lib. I. cap. I 3. Theodoritus lib. I. cap. I8. -lib. I o. cap. 7. . 8. Ecclesiasticae Histori. e. De cripsimus au.

rem b re ex Persione doctisiimi viri I annis christoborseni.

V M iam Cocilium Nicenum venisset ad exitu, & sacerdotes omnes domum reuertissent, Imperator supra modii ideo laetatus cst, quod Ecclesiam inii tersam de doctrina fidei consentientcni videret. Atq; ubi pro episcoporu cocordia, pro se, pro liberis, pro Imperio deniq; Deo gratias egistet, temptu Hierosolymis circiter locum,qui dicitur Calvari ad honorem Dei illustrandum qdificare instituit.Per idem

sere tempus Helena Imperatoris mater venit Hierosolyma,ctura precandi causa, tum sancta illa loca visendi .Quae quoniam pio animo erga religione Christianam erat assecta visa est sibi operae precium factura, si lignia Crucis veneradae inueni- resistonure posset.Verum neq; illa,neq; diuinu Domini sepulcrum tam facile repertu erat.Nam veteres Gentiles,qui Ecclesiam persecuti fuerant, quoniam Christianam religionem, rectiis iam ortam, concidere comprimereque omnibus opibus viribusque labor bandidcirco cum locum,ingenti aggere supri iniecto obruerunt nq; maiorem altitudinem, uti etiamnum apparet,erexerunt. Sinetiam uniuerso loco tum sepulcri Vnde Christus resurrexit, tum Caluariae muro undique circundato,eum pro suo abitratu e ornare coeperunt. Nam primum sternunt lapidibus, deinde fanum Veneris .supra extruunt: postremo simulacrum in eo statuunt ad eum sane finem,ut& qui Christum in.Veneris in eo loco adorarent,Vcnerem viderentur colere, & temporis diuturnitate vera causa, ipς0 : -- cur homines cum locum venerarentur,veniret in obliuionem: quippe cum Christi ni neque eb tutb ipsi accedercpossent,neq; alijs indicare auderent: sed contr1,omniubus pro certo confirmaretur,in eo loco aliud esse nihil, praeter fanum Gentium & Veneris statuam. At vero tandem locus crutus est,&error in quo stabiliendo tantopere laboratum

sierat, manifestb depraehensius, indicio, uti quidam memorant, Hebraei cuiusdam Vc sus Orientem habitantis, quia viro quodam scripto admonitus, locum commonstrauit: sed quae verior est opinio, monstratione Dei Opt. Max. qui signis quibusdam &sb-mnijs homines ad loci memoriam excitauit. Nam res diuinae, mea quide sententia, hi mano indicio non egent cum Deo visiam sit eas patefacere. Itaque ut primum locus ibIe Imperatoris mandato fuit perpurgatus,in profundo quadam in parte illius antrum, unde Christus resurrexit emersit: in altera autem parte ciusdem loci tres inuentae sunt ora eluee, cruces,& aliud ligniculium separatim,quod tabulς gesIit similitudinem,uerbis de literis inuent noli Hebraicis soluim,verum etiam Graecis & Latinis inscrip tum : quae Verba ac literae . non aliud complectebant tir, quam Iesum Nazarenum regem Iudaeorum. Haec ipsa Verba sicut in sacro Euangeliorum libro commemoratum est, mandato Pilati Praesidis Iudaeae, supra caput Christi scripta merunt. Caeterum adhuc erat perdifficile, Crucem Domini ireliquis duabus internoscere discernereque praesertim cum non illius modis inscriptio ab ea diuulsa distractaque esset, verum etiam ipsae tres cruco promiscue proiecte, ordine earum,ut est verisimile, eo tempore quo corpora illis suffixa ablata erant, penitus confiisio & perturbato. Nam cum milites Iesum in cruce mortuum reperissent,eum inde sit blatum,primum uti literis sacris proditum est, sepeliendi ina tradido Maiia inrunt. Deinde quo latronibus utrinque suspensis mortem mattuarent, eorum crura Ioi an imconstegeriant. Postremo cruces nullo ordine, aliam alio in loco,proiecerunt. Nam quid curae putes illis fuisse de crucibus ordine quo prius erant, rcponendis, praesertim cum singuli sestinarent domum ante redire, quam advesperasceret, & non ducerent operaeprccitum,in crucibus hominum per vim intersectorum, ordine collocandis aliquid temporis consumetet Quare cum diuinum Crucis Dominicae lignum hac de causa adhuc etiam ignotum esset, dc diuiniore quoda, quam quod sit in humana situm potestate, egeret indicio eiusmodi quiddam accidisse constat: Nobilis quaedam mulier HieroQlymis in morbum grauiissimum, eumque plane imsanabilem forte inciderat: ad quam in lecto decumbentem Macarius Episcopus Hiero lymorunt ibi Imperatoris matre & alijs, quos ipse circum se habebat, assumptis F venit:

SEARCH

MENU NAVIGATION