Iter per mundum Cartesii

발행: 1694년

분량: 331페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

88 ITER PER MUNDUM

ceretur; nec id velle destiterit, nisi persuasus ab illustri istius temporis homine dicto Bel- Iarmino. Hoc si semel Romae invaluisset, jam actum fuisset de Philosophia Aristotelis, ac tua

ubique primas tulisset. In jucundam me admirationem conjicis, respondit Plato , ac meheas : hoc novi me tibi obstrictum valde redindit. Aristoteles ut id sciat, curabo : adhibeboque ut ulciscar illius insolestem, qua vos modo impetebat. insultationeria. Interea duces mei quasi in rabiem agi audi ntes suum prae ceptorem tam indignε excipi. Finem sermonis Ai istotelis exspectarant, ut ipsi responderent : vertim ubi viderent, illum abire, &eripere iis respondendi occasionem , omnia, ut ipsum retinerent, conati sunt. Cum non

auscultaret, senex ipsum h longinquo inter rogat illudens, ubi esse sphaera ignis : nondum eam se offendisse , lichi legissent inscriptis ipsius esse illam supra aerem, ac infra

Lunam. Ego verb, contra, hoc occursu, hacque conversatione admodum delectabar.

Cum gaudio conperiebam , Spiritus Philosophicos non posse a disputando abstinere , nunmaos quam Philosophi corpore8; nec minori zelo erga sua dogmata & famam ferri. Plus semel hoc gaudio fruebar hoc in itinere, variis occasionibus, de quibus sum locuturus. Postquam tres nostri Philosophi abierant, dixi P. Mersenno et Ergo, mi Pater, quid censes de Aristotele Revera calidioris ingenii mihi videtur, sed sanε non ita perperam disputat. Illa methodus Cartesii veitigia pr mendi in ipsius Methodo investigandi verita

112쪽

pulis: prae primis ultimum illud argumentum ducturn a veritate propositionum necessariarum, qua . juxta Cartessium, a Deo dependet, videtur mihi satis negotii facessere. Nec memini unum hominem hactenus hac occasione

id adhibuisse.

Mera nugae isthaec omnia, respondit , qua dixit Aristoteles, nihil est quod seras praeter illum circulum , quem inrtesio ut probrum objicit. Vertim hoc novum non est. Ipsemet alias mentionem hujM nonnullam feci, ut Videre est in secundis objectionibus, quae Meditationes ejus excipiunt,& qnae cum sextis meae sunt. Gaudeo hoc ex te nunc discere, respondeo. Utraeque te dignae sunt, ac optimε pro- possitae: idque mihi praejudicium conciliat, ut statuam non plane chimaericum esse illum cir- Culum. Etenim P. Mersennus, Aristoteles, Arnaldus, auctor qui est quartarum Objecti num, & alii plurimi, in eodem articulo omnes Convenisse non videntur, nisi aliquid saltem in eo animadverterint admodum simile illius, quod in eo videre autumarunt. Versim hic inter DOS, responsum quod Cartesius dedit ut se molesto illi circulo eriperet , quodque nemo elevavit, falssine tibi sapit, ac ferri posse censetur λ Respondet Cartessius, se, ubi dixit nihil nos cum certitudine cognoscere, ante

quam sumus persuasit de Exsistentia Dei, data opera significasse, se non loqui nisi de certis

quibusdam conclusionibus, quae nobis in me moriam redire possunt, eo tempore , quo non amplius attentionem adhibemus principiis unde eas deduXimus.

Dissicile forti fuerit bonum sensum huic

113쪽

so ITER PER MUNDUM

propositioni conciliare; verum facillimum est ostendere ipsum hic unicε diverticulum quaesivisse, nec minus litem ipsi movere de i Pilus, quod adducit, Disti veritate; opus tantummodo, ut legantur ipsissimus jammodo ab Aristotele citatus tertiae illius Meditationis locus, Pagina trigesima quinta cum trigesima sexta Methodi ipsius, numeros quintus primae Par tis Principiorum , adparebitque ibi praecipi, ut de omnibus dubitemus, imb vel de princi-Piis per se cognitis, ac tandem de illo principio , uuod clare percipio, id verum es , eX ea sola suspicione quam hab mus , Deum aliquem dari, qui potvelit nos talis naturae Crea9se, ut falleremur etiam in iis, quae perciPeremus distinctissimε. Clim itaque dicit, nihil

nos cerib scire, antequam Deum cognoscamus, non tantum de aliquibus conclutionibus lloquitur, quae occurrunt menti nostrae a Prin- lcipiis suis separatae: verlim de omni Renere cognitionum loquitur, imo vel de illa, quia

distincte eone isnui verum est. Ac ea in re ΓΔ,

Aristoteles, Arnaldus, & reliqui, ipsi objecistis illum, quem committit , circulum. Scio illam responsionem reperiri in nonnullis ex ipsius epistolis, occasione ejusdem dissicultatis, quae ipsi de novo proponitur. Scio illam repetere ipsum, non sub forma responsi, verum illam subdole interserendo primae Principiorum suorum parti, ubi suae Methodi Meditationumque exhibet compendium: --rtun hoc factum, quod in quaestione, non salvat. Imb haec ipsa verba in prima Principi rum parte pessimum e flectum producunt. Ε-tunim adeo propὸ absunt ab iis, quibus nos

114쪽

dubitare facit de principiis per se cognitis, ob

suspicionem quam fovemus, an non Deus quinpiam detur qui fortε suam potentiam adhibeat nobis fallendis, ut oculos contradictio seriat. . Atque eodem modo res se habet in elu-oidatione quam illic exhibet , celebris suae Propositionis, Cogito, ergo sum. Cum enim nobis illam propositionem pro prima obtulerat, de qua certi possemus esse. monstratum. fuit illi illam propositionem non posse primam esse, quandoquidem ejus certitudo ex necessitate supponeret veritatem aliarum n nullarum,ac inter alias harum Fieri non potest,

ut id quod cogitat, non sit : Illum qui cogitat , momento, quo cogitat, nori esse contra.

dictio est. Hac propositione quod dignum Paris tinotatu hancce probat, Cogito, ergosum, eodem tempore quo contendit, illam omnium esse primam. Declarat itaque, quando dixit istam propositionem , Gogito, ergo sum, esse primam, & certissimam omnium illarum , quae se offerunt menti hominis Cum methodo phi- Iophari adgredientis, non se voluisse negare, necessum esse ut antea certus siet de hac : Impossibiles , . ut illa qui cogitet non sit, aequὰ aede nonnullis aliis. Junge hanc confessionem Cum iis, quae praecedenti habet pagina : dubitabimus etiam de reliquis, quae anteapro maxim. certis habuimus ; etiam de Mathematiris demou- irationibαι, etiam de iis principiis, quae hactο-nm putavimus es per se nota. Quaenam igitur sunt illa principia. quae adpellantur per se nota nisi haec ρ Contradictio est aliquid estis; & non esse. Aliquid nequit esse & non esse eodem tempore ; nequit agere, & non agere, ac similes

115쪽

91 ITER PER MUNDOM

similis hisce aliae. Non igitur horum Irincipiorum supponit veritatem, cum de Tis dubitet. Ac revera , ratio quam adfert, Ut nos dubitare faciat de principiis per se notis , ad omnia aequo jure extenditur. Dubitare debemus, dicit de principiis, quae Vocantur per se nota, quandoquidem inaudivimus, clari aliquem Deum, qui omnia potest; & ignOramus an non nos is haec praeditos natura Cr averit, ut semper fallamur, etiam in iis quae no-buevidentissima adparent. Atque praeterea, mi Pater, animuin adverte, ad ea quae dixit Aristoteles finiens sermonem suum: Non tam

reperiri, quod culpes, in propositionibus Car- telii, quam in sequelis harum propositionum, di illarum ordine, in methodo, qua utitur, ad perveniendum ad vetitatem; nec absoluthlitem ipsi moveri de veritate certarum Propositionum, sed solummodo relati ad methodum, quam adhibet, juxta quam jure destitutus est illas supponendi, quantumvis Veras:

quoniam ex illa methodo hactenus eorum veritatem cognoscere non potuit θ ac forte exinde

factum, qu bd molesti tulerit D. Gallendum& P. Bourdimum Iesultas, qui ipsum, quam pressissim δ urserunt ab illa parte. Dissicultates ipsorum propositae sunt Latini stylo admodum vivaci , ac immane quanto intervallo post se versionem Gallicam relinquunt. Ve-rhm occasione versionis Gallicae. Adjungam hic animadversiculam , quam pau cis abhinc seci diebus, nec cum aliis Communicare mallem. Cum illi discipuli Cartesii, experti aliquando molestiam , saltem ut autumo, in extricando se se illis impedimentis,

Diuiti

116쪽

de quibus jam modo tecum locutus sum, inversione Gallica operum ipsius , quamque ipse probavit, dextre curarunt mitigari molestam illam propositionem numeri quinti primae partis Principiorum ejus. Latin E sic

exprimitur. Dubitabimus etiam de reliquis, quae antea pro maxime certis habuimus d etiam de Mathematicis demonstrationibus , etiam de iis Principiis , quae hactenus putavimus esse per se nota. Atqui Gallicδ hunc locum ita verterunt, Ut significent Cartesium non loqui de principiis

per se cogniti&in genere, Vertim tantummo

do de principiis Mathematicis. Quod si hoc

data opera ractum , ut cum ratione quadam passemus existimare; est haec quaedam fraus innocens, quae Cartesio jucunda est, neminem tamen laedens: ac ad minimum impedimento est, ne visibilis adeo sit contradictio. Verum ut redeamus ad responsionem , quam exhibet Cartesius ad circulum, cujus commissi insimulatur : rogo te , mi Pater , hoccine rectε se defendere est y An non hoc receptui signum dare , & clim hoste pacisci est Z vel potilis , ut adcuratius loquamur, nonne hoc Palinodiam canere est, sibique contradicere ρ Bona fide, mi Pater, liber E id agnosce: paululum ut amicus hic cum Cartesio egisti. vel saltem ut generosus inimicus. Armis ipsum eXueras : non ille erat, qui te vitam suam rogaret: Imb praevidebas, ipsum adhuc post pugnam magnifici se elatu-num : omnes ad certamen provocaturum. Nihilominlis, e re judicasti vi immillius servare, velut hominis, qui ob alia insignia Philosophiis

exhibita ossicia mereretur veniam. Laudo tuum

117쪽

tum generosum animum. Nec est, cur te ejus poeniteat. Parvula dulcedo, qua critices meae mitigabam amarorem , quod intenderam, producebat effectum, scilicet ne plane bilem concitarem P. Mersenno. Admodum gratδ hane accipiebat: ac tantummodo respondebat, veluti per jocum: calumniator tu es, qui lites tantum serere cogitas. sit prout ex ingenio

tuo disco . quod si tu Cartesii tempore vixisses . non potuisset fieri, quin apud illum satis ingens responsionum caput tibi conciliasses. Quaecumque modo dixisti, merum nihil sunt, prout equidem facilε tibi possem demonstrare. Verlim iit haec factorum & contradictionum discussio , nimis taediosus sermo est iter facientibus. Imo video id fatigare D. , addit, ostendens senem nostrum, tantummodo os ipsi deest , quo Oscitet. Εja agamus, inquit, mi Domine, tristis mihi adpares, eΣcitemus n aliquantum.

Quid cogitas ρNihil cogito, respondit seneκ. Alii Mi Domine , dico ego , quid isthoc dixisti λBlasphemia est adverssis nostri praeceptoris doctrinam. bd si nos audivisset Aristoteles . quid diceret Nihilne cogitas ρ Qui,

essentia animae, juxta Cartesium , consistit in cogitatione. Vellem itaque aequδ mihi diceres, te non eXsistere , ac, te non cogitare.

Respondet ille satis serio vultu, satisque aPe iE indicante, meum sermonem ipsi displicuis. se magis, quam . Mersenno; praeposterum sensum meae propositioni adfingis, quae nihil aliud vult, nisi, me non habere Occupatam

118쪽

meam mentem id eis tristibus, veluti vos p tatis. Id magnopere gaudeo, mi Domine, respondeo: hilaritas enim numquam magis r quiritur, quam in itinere. Verum quia casu in hanc quaeitionem de essentia animae incidimus, eXplica mihi a quaeso te, paulo adcuratilis ea quae Cartesius super illa re docet. Quantumvis merus sim spiritus . nondum satis clarε meam perspicio essentiam . atque id miror. Malum hoc omen est, respondit ille , hoc significat, te adhuc habere mentem praejudiciis infuscatam , veluti jam . nimis quam Par est, animadverti. Ac satis cerno, istum ratuum, quem modb obviam habuimus, novos pr terea tibi scrupulos injeci ste suis sophismatibus. D. mi, refero, ut nil te celem , liberε tibi edicam dispositionem mentis, in

qua me comperio. Gaudeo occurrere hominibus Philosophiae Cartesianae contradicentibus :hoc mentem mihi elucidat.Sed quantumvis validae illorum mihi adpareant rationes ,

non me dedo iis: ac semper perfectam servo docilitatem erga institutiones inlsignis illius genii, si fortε ipsit vacarit & benigni lubuerit nonnullas mihi largiri,ubi fruiturus sum bono ipsius adspectus. Ma imam partem quod spectat scholarum& infantiae praejudiciorum, istis me exui, veluti fidem tibi feci, antequam

me ab meo corpore separarem. Fateor tamen,

nonnulla mihi restitisse super esentia corporis, ει super esentia animae, quam vira eo nomine possum insignire, ea in significatione, quam tu ipsi adscribis:quandoquidem mihi inniti experientiae , ac magni momenti rationibus videntur. Nimia tamen erga Carteuum adfectus sum

119쪽

reverentia. quam ut omnino mihi persuadeam, isthaec praejudicia non esse falsa: ea propter satis habeo agnoscere, ut cacozelia quadam utar , mentem meam spissa valde obductam hactenus esie umbra in his negotiis: nec hactenus me gavisum praerogativa animarum Cartesianarum , ut haberem ideas planε distinctas hinarum illarum entis specierum , quae Mundum componunt : atqui denub docilem metuis & Cartesii praebebo institutionibus. Hinc ille occipit mini evolvere doctrinam D. Cartesii super ista materia, nec aliud mihi quid-Piam dixit, praeter ea quae legeram in ipsius Meditationibur, Methodo, prima Principiorum parte,& nonnullis ex ejus litteris. Non hic expositionem evhibebo istius doctrinae, quandoquidem casus quispiam, qui nobis accidit in globo Lunae, de ea loquendi mihi exhibitura est occasionem. Adsimulabam , obsequii ergo, paulo mihi adridere mapis, ac soliditatis plus in ea me reperire, quam mihi visum fuerat, ubi apud me illam seorsum legeram. Atque id meis comitibus animum reddidit . qui pomquam variε jocati fuissent super Philosophia Aristotelis, rediere denno ad sphaeram ignis, quae infra Lunam designata reperitur in tabula Mundi, quam delinearat ille Philossiphus

cujusque tamen ne minimam quidem speciem in nostro itinere videramus. Admodum in hac re ludebant, mihique in memoriam revocabant litem motam a Peripateticis, aliquot abhinc annis . novis Philosophis, qui eos turbabant in possessione, qua truebantur, istius sph erae a tot jam seculis. & decretum factum in gratiam discipulorum Aristotelis,

120쪽

ex vi alicujus descensionis in illa loca , quae falso supponebatur. Mandatum est . ut Sphinra ignis semper exsisteret , ubi eam locarat Artitoteles. Clim hoc decretum, dixerunt illi , non fuerit nili decretum ad supplicem petitionem non verb contradictorium Philosophi Neoterici de novo possent hoc negotium resuscitare & litis rursum cognitio nem inducere: quod si accidit, posses tu veritati testimonium evhibere, & Peripateticos

convincere de nullitate titulorum suorum in negotio istius momenti.

Lepidi vos estis , respondeo . licit isthaec sphaera non reperiatur, si in hac lite ego judex essem . non tam facilὰ Aristotelem damnarem. Potuit. dissipata es' post duo fere annorum millia: quot stellae quae tum temporis in coelo conspiciebantur , disparueret Quid factum de septima Pleiade, & illa quae Praecedenti seculo in Cassiopea adparuit pAtque qui voluisset, postquam illa adparere desiisset , litem movere Tychoni Brahae. &aliis, qui eam observarunt, veluti falsis te-sibus , qui abusi fuere credulitate Vulgi, fuissetne ipsi permissum 8 Ac tandem ipse

Cartesius, an non nobis metum incutit, ne

noster Vortex, Sphaera ignis longε major, aliquando absorbeatur, ubi mini in E de eo cogitabimus Et quando, ope istius absorptio- nu , Sol factus erit Terra : ac sorti eodem tempore materia subtilis , quae centro terr nostrae inclusa est, effractis ruptisque crustis illam contegentibus. Terram in Solem transmutaverit; si libri Cartesii sublisterent in alio quopiam Vortice, ubi homines reperiresitur,

SEARCH

MENU NAVIGATION