장음표시 사용
91쪽
, Hoc a serto nonnihil apud illos in priorem ratiam dum videor mihi redire , iter norum Prosequimur: acere est, hic lectorem meum semel pro semper moneam , has disputationes & hos sermones, quos hic adfero,
quantumvis prolixi in charta adpareant, momentum tamen duntaxat temporis dura se,
quandoquidem separath Spiritus long ε alia
ratione inter se sermones serunt, quam ubi in corporibus suis versantur, quorum lingua unicam tantum simul valet syllabam pronum tiare. Unicum modo spirituale vocabulum, quod anima leparata alteri dicit animae, plures exprimit res , qua in mille pronunciata
Vocabula . . vel scripta possint intellectui subiicere auditorum, vel lectorum : S ex quo hoc iter obii, plurima quam optima addidici, ad explicandum modum , quo inter se sermocinantur Angeli. Nec est cur desperem, ne aliquando aliquid super hoc negotio typis mandem. Verum est, me in illis multa dicturum . quae non intelligentur, quia insolita sunt: sed meus liber eam ob rationem fortε non ingratior erit, poteritque eadem fortuna
frui, qua illi Theologiae Mysticae libri, qui
jam ab aliquo tempore adeo obtinent , atque id eκinde solum , quod illos qui legunt
non intelligant, quique componunt intelligere se simulent. Etenim jam satis innotuit experientia, auctores istorum librorum non semper adeo Sanctos esse, ac videri conantur. Igitur e summa turri recedimus, vel ante uam in gyrum agi destisset mola, & versus Lunae globum tendimus. Inenarrabili fruitur anima mea gaudio , dum ita in aere sublimis fertur
92쪽
fertur, erratque in vastis illis spatiis , quae non nisi oculis percurrere , ubi corpori foret unita. ipsi datum fuit. Atque haec voluptas alterius mihi subjiciebat memoriam, qua scilicet nonnunquam frui eram solitus in somnis, dum mihi imaginabar per insomnium in Raere ingenti passu progredi , intacta terra,
quam supra elatum credebam me cubitorum multorum ad altitudinem. In itinere offendimus maximum numerum animarum separatarum omnium nationum, imo vel Lapparum , Finnorum , BrachmanΟ- Olaus rum : atque tum in memoriam revocavi, me μψgνη revera legi sie diversis in libris arcaniam
sepalationis animae a corpore i S notum de ovi-
fuisse populis. Vertim ad quinquaginta fere milliarium ab illa Planeta distantiam. regio est admodum habitata prae primis a Philosophis magnam partem Stoicis. Atque inde, usque dum e Globo Lunae egrederer, reperi, quo fallitatis insimulem Historias circa plurimos homines, quos mortuos supponunt, more aliorum, licet aeque mortui sint, ac Cartesiius . . De nonnullis in sequentibus sum locuturus.
Luna, ad instar Telluris . sua gaudet Athmosphaera , altitudine fortε trium milliariiun Gallicorum. Clim illam ingredi paramus ,
eernimus satis e longinquo treS animaS, quae admodum serib inter se colloquebantur. Existimamus , esse alicujus notae animas , OX illa reverentia, quam plurimae illas concomitantes dis vrsae fuerunt exhibere. Itaque rogamus . quae forent, responsumque, Socratem esse, Platonem, & Aristotelem, qui icthoc loco convenerant, communis cauilae ergo.
93쪽
ergo. Edoctos certis nuntiis e nostro Mundo, Venetos Turcis eripui se , non ta nium ant
quam Peloponnesum i verlim & celebres Athenas, ubi tres illi Philosophi tanto splendore olim fuerunt conspicui: jam modb illos decrevisse in suo conventu , simulac in his regionibus ad pareret alicujus nobilis Veneti anima, illam obtestari, ut suam rem Genera- Iissimo Mauroceno, Venetaeque Rei publica Commendaret, ac rogaret, ut statuae demum erigerentur illis dicatae ab Atheniensibus antea, instauralentur Academia & Lyceum , cum omnibus privilegiis, ac de novo in Prytaneo collocarentur marmora , quibus insculpta erat Socratis apologia , cum diris illis& inprecationibus dictis Anyto & Melito, qui ipsum capitis damnari curaverant: quod si
victricia sua arma usque in Macedoniam printulissent, non minorem curam haberent Stagirae , nunc Liba nova , ac AleXander Magnus habuit suo tempore in gratiam PraeceP- toris sui Aristotelis, cujus erat patria. Miror equidem, ait ad nos conversus P. Mersennus,
qu5d hos Philosophos hic videamus : numquam de iis hic inaudivi , & numquam in
meis itineribus iis obviam sum factus. Veis rum quidem me animadvertisse in meis in Genesim commentariis, Platonem, &Trista gistum aliquando se corporibus luis subduxis-1e, ut commodilis summum bonum contemplarentur : ac Socratem , reserente apud Platonem Alcibiade, crebris obnoxium fuisse istius inodi exstasibus. Praeterea fateor, me Dumquam adeo insanivisse, ut crederem Aristotelem ejus fuisse dementiae , ut se Prono
94쪽
capite an Euripum conjiceret, prae furore &desperatione , quia nequibat capere fluxum& refluxum maris , multaque , quae apud illum Philosophum legeram , sulpicionem mihi movisse, annon illi notum foret separationis arcanum , verum operam non dedi ut scirem , an illi suo usi fuerint arcano , ne morerentur. Videbimus, addit, sicut Carte-sius constituit sui Mundi eX sequi quam fecerat ichnographiam, dum adhuc in terra versaretur , Platonem etiam suam decrevisse constituere Rempublicam , consedisseque in aliquo loro vastorum illorum habitatoribus vacuorum spatiorum , quae ultra Coelum exsistunt ubi coloniam separatarum animarum duxerit, componendo suo regno. His suppositis, inquit noster seneX, Luciano non admodum sicli eX altero Mundo erant nuntii , cum in suis mortuorum Dialogis , aded frequenter de Socrate loquitur, tamquam de eo, qui stygiam paludem Charontis transvectus fuerat cymba, ac veluti prisco inferni habitatore. Atque mei Domini, regero, quid dicetis de novo nostro Luciano . Auctore scilicet novorum dialogorum mortuorum . qui Cartesium audacter locat apud inferos , ac cum Pseudo - Demetriobloscoviae sermones serentem exhibet ρ profecto ille Auctor festivum caput est qui credat, quoniam in isthoc opere pulcherrima enarrat, ac selectissimis historiis nis oblectat, qui credat, inquam ista specie se jure gaudere omnes nobis exhibendi imaginationis suae ludos nulla habita veritatis ratione. Cartesium in inferno locare , dum ultra Coelos versatur,
95쪽
none est , ut loquar stylo paroemiali nostri amici D AMrrare toto Caelo 'Interea adpropinquantes tres illos Philosophos conspicimus. Constat eos fui se ex honestistimis omnium illorum, qui Philosophi nomine apud antiquitatem insigniti fuere , atque semper admodum distinctos ab fece ista Sophistarum & Cynicorum, qui magnam partem meri erant praestigiatores. nomenque & famam sapientium haud adipiscebantur, nisi ab profligatissimas ineptias. Incipit Socrates prior honesta compellare. Videre se
quidem Gallos nos esse non tantlim eX eo, quod adpuleramus itinere Galliae , versim etiam qu bd agnosceret in nobis characterem& genium istius nationis : esse populum hunc eorum . quos orbis nunc habet, Politissimum : licEt exiguum sibi intercederet nostro cum Mundo negotii. satis tamen esse, quo illa specialia sciret. Hinc causam adventus & quo tenderemus, eXquirere. P. Mersennus, responsum in se suscipiens, ad haec , nos invisum ire ex amicis nostris quempiam, satis procul inde commorantem, ac nobis gratulari, quod in transi tu possemus humillima nostra ossicia praestare hominibus, qui Antiquitati admirationi & gloriae fuerant, iquorumque nomina post elapsa bina annorum lmillia adhuc nota erant , & omnium Orbis
terrae nationum veneratione fruebantur.
Mortui nos esse in hac regione perhibemur, resert Socrates: omnino, respondet P. Mersennus, ac ego ipse in vulgari illo errore versatus fui. En vero duos illos D.D. , nos indicans,
qui adhuc inseriorem mundum colunt, &qui
96쪽
qui in hac re homines erroris convicturi sunt. Me quod attinet, respondet ille, non id dolebo; ac oportet ut notum siet, animam Philosophi mei commatis non exspectasse mandata factionis facinorosorum Iudicum, ac plebis clamores concitatae invidia, & scurrilitate scelesti Comici. Igitur, audi, quomodo res gesta sit. Clim scirem furorem & auctoritatem inimicorum meorum,. simulac me in carcerem conj
etiam teperi, corpori me meo subduvi, genio meo familiari praecipiens, ut id me absente occuparet , & ad finem usque se constantem exhiberet; eram enim magis de ipso, quam de me
Persuasus, quantumvis magnam apud me e Perirer constantiam. Recte mandata curavit;
nec in mundo oblivioni datam putem constantiam, quam in facie & verbis meis exhibuit , ubi decretum mortis meae pronuntiatum iverunt, intrepiditatem , quacum e carnificis manu potionem cicutae sum visus sumere , quae
Corpus meum veneno enecuit, ac tandem inimicorum meorum furorem, qui parlim aberat , quin prae stomacao rumperentur qubdme ad extremum usque Philosophum cernerent. Verum, inquam adhaec ego, postremam il- Iam actionem vitae tuae magnum tibi hodienum etiam honorem apud homines conciliare;
nec putem satis δ gloria tua futurum, si nimisim celebremus veritatem illius facti, quod
nobis modo enarrasti. Nil refert, respondit, Veritatem gloriae antehabeo, ac illius me ultrά quam ipsius mei interest. O egregium respon-1um , exclamo. Totam exhaurit orationem, quam habuit genius tuus ad amicos , ut de
morte tua illos consolaretur;& curabo prosecto D ut
97쪽
ut debitus ipsi exhibeatur honos. Quod si nostia Mundi eleganti ille insenio hoc audivisset, . profectb in Sanctorum te relaturus fuisset Ca-nonem, qui legens historiam tuam . vix sibi temparavit ne te invocaret, diceretque: Sancte Socrates, ora pro nobis. Nota est illa Erasmi ineptia ) lpte etiam Socrates in
dignam admodum rem judicavit. Dehinc, Aristoteles nobis etiam in manda tis dedit, ut hominum animis eX uteremus Uarios falsos rumores , qui de morte ejus sparsi fuerant. Dum hi dolore colico exstinctum adserunt : alii ipsum mel Veneno
sibi mortem conscivisse: alii, se praecipitem in Euripum dedisse. Atque hi ultimi a veritate quam proximε aberant. Enarrat itaque nobis, qua ratione , postquam favori Aulae excidisset, indeque fuisset propulsus, ob suspicionem, qua credebatur fuisse in partibus Callisthenis amici sui necem Alexandri molientis, Athenas se contulerit, ubi Scholam Philosophiae habuit: ibi accusatus Atheismi, aequε falso ac Socrates, a sacerdote quodam Cereris, coactus fuerit Chalcidem petere: aliquando dum exspatiatur ad Euripi ripam ,
secumque recordatur omnium pulchrarum illarum , quas perdiderat, occalionum magnam sortem adquirendi: dum omnes suas spes conturbatas conspicit , nihiloue rellare cernit quod faciat in Aula, vel Athenis, inde pronatam molestiam ipsum adegisse, ut mundo valedicere t: ac in eum finem arcanum adhibuisse, quod ab Asculapio fuerat edoctus, a quo recta linea descen clebat per Nicoma chum Patrem suum , Olim Restis Amyntae
98쪽
Alexandri avi, Medicum ' arcanum illud, inquam, adhibuisse, ad se a corpore suo separandum , quod alicubi reliquit, ubi fluxus maris clim adicendisset secum rapuit. Reperto submerso ejus corpore suam quisque protulit conjecturam. Aulici, quibus notum quam pr fundam impressionem ericiat in mente hominis, aulae qui se addixit, amissus favor, quique ultra, quam vulgo eXistimatur, tenta tur lubidine luspendio vitam finiendi, satis pro ratione super hoc negotio ratiocinabantur Verlim Aristotelis discipulorum praevaluit opinio. Isthoc tempore iis e plicabat quae
stionem de fluxu & refluxu maris. Confessus iis fuerat, haud tamen pro more ejus, seroa admodum clarἡ illum fluxum percipere, idque
magnopere dolere. Hinc concluserunt, absque
ulla haesitatione, caussam id fuisse ipsi desperationis. Ex eorum aliquis numero ad diversa loca Graeciae litteris hoc audacter perscribe bat. Ac veluti sit ponε ipsum, quo tempore se in aquam conjiceret, fuisset Aristotelem, adjungebat verba , quae ad mare conversus pronuntiarat praecipitem se dans: Quoniam tonon possum capere, me cape. Lepida visa fuit antithesis, fecitque ad divulgandam hanc famam. Atque hac duce ad nos usque pervenit. Profecto mira in his particularibus reperiuntur. aequi ac in illis Historiae Socratis: multasque ex iis circumstantiis frustra quaeras apud Auctores, qui de iis scripserunt. Idque spem mihi facit, fore ut publico gratissimae futurae sint; quandoquidem exinde plurimi Historiae scriptores nostro tempore sibi famam quaerunt, & aliorum se numero eximunt: Parain D 1 doxa
99쪽
doxa in materia historica regnant magis quam umquam: manu scriptum aliquod , quod contrarium adserit ejus, quod hactenus existimavimus, praeprimis si maledicum est , tantum Non semper primas prae aliis fert. Extracta quae mittuntur ad Auctores Ephemeridum Hollandite& Novorum Reipublicae Litterariae
ad conciliandum Libris pretium , vulgb nihil
continent praeter nova isthaec atque stupenda inventa .Etenim manuscripta non sunt, quae cito in quibus cautione omnium opus est: verum te
stimonium hominum qui historiae constituunt. subjectum , quique ipsi met vel fecere, vel ' fuere palsi, qua narro: provocoque omnes An- gliae Burnetos, quo me hic falsii convincant auxilio Historiarum Regni Lunae. Plato autem nobis retulit, non admodum se curare , quid de se homines cogitent, gratiasque nobis referre pro oblatis ossiciis. V Thm experientia persuasi fuimus de veritate conjecturae P. Mersenns, circa Rempublicum Platonis. Ac si ille Pater melius aliquantlim edoctus fuisset ea , quae in Lunae globo accidunt, non admiratus foret, quod Plat nem & Aristotelem obviam nancisceretur, ist- hoc, quo illos reperiebamus, loco; clim ille revera ibi suam fundarit Rempublicam , hic suum Lyceum, & conspiciantur utraque de- τωι. . signata in istius Regionis Tabulis , ad cura-Mtὸὰμ tissimε delineatis a P. Grimal do e Soc. Jes. . Graphi- dexterrimo hujus seculi Mathematico. Nil certi cognovimus de habitatione Socratis: at equidem proΣimum vero est ejus consuetam
sedem esse in Republica cari sui discipuli Pla-
100쪽
Post breve hoc colloquium, ubi veniam ab istis Dominis petimus, rogat DOS Socrates,
quemnam nostrum amicum visium iremus. Respondet P. Mersennus, Cartesium adpellari. Cartesium t refert Aristoteles. Illum Lymphaticum, qui ex quo hic advenit, ultra triginta anni sunt i Illum omnium Philosophorum graculum, qui ipsum hic ferre nequierunt , & haec loca linqnere adegerunti Lepidissimum prosectb caput est, qui tam dictatoriε, & tanto, ut fertur, cum contemtu me Cum egit. Mecum , qui Praeceptor fui maximi Principis, maNimique, quem umquam o
his vidit, Victoris i Mecum, cui Philippus &Olympias statuas erexere t Mecum, qui Athenis Philosophiam docui, qui tot conscripsi
Volumina, in quem tot eκstitere Commentatores t Mecum, cujus verba tamdiu pro oraculis & decretis in Scholis habita. Mecum de Dique . quem omnes Philosophi a suis partiabus esse honori ducunt, nolentes, imo neuti. Iam ausi confiteri, me ab adversis partibus are t Vellem mihi dari illum doctis simum D. Opponentem : vidi Libros, quos conscripsit , 'misericordiam commovent.
Conjiceresne, addit, ad Socratem & Platonem ferociter conversus, quid prim b faciendum praeceperit suo sapienti, ut ipsum duceret ad veritatis cognitionem Primo de omnibus jubet dubitare, ac pro falsis habere vel clarissima maximε Principia. Duo S tria esse quinque , totum majus esse sua parte. Novistis, Domini mei, nobis a1t, quam tapE super hoc negotio vexatus in mundo fuerit. Ego vero unicam tanthin illi quaestionem mo-