Iter per mundum Cartesii

발행: 1694년

분량: 331페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

xo8 ITER PER MUNDUM

adserti , opus tantummodo ut nobis des , quando hinc prosecturi sumus, nonnullas hujus legionis animas, quae nos ebusque comitentur , illae reduces tibi fidem facient eorum,

quae videre.

Gaudio me adficis. respondetu ostri enim Peripatetici taedio adficiuntur ob diuturnas illas

fatigationes et verum ne mihi vitio vertas, qudd mandata mea exsequar, ac te deducam

ad Loci Praefectum, ex more, qui hic obtinet, scilicet ut omnes Philosophi Se Me a nostra diveris, qui huc adpellunt, ruiones sui

adventus apud ipsum exponant. Ex eo tantum tempore, quo crebros illos metus nobis incussit Cartesius, hac ratione iste mos obtinuit. Atque adeo versus locum tendere occepimus , quinquaginta stipati animabus , maximam partem ex Universitatibus Collegiis , qui non admodum benigni erga nos adfecti videbantur. Locus hic nihil aliud est, nisi ingens hortus, qui exhibet Lyceum Athenaxum, ubi Aristoteles olim suos diicipulos docuit obambulans, indeque nomen ipsis Peri-Pateticorum Valu extensus est, & egregio

cultus : intersecatur multis ambulationibus, quarum praecipuae quatuor c veniunt In medio horto ad magnum aquae orbem c e quo surgit magnifica basis ex optimo, quod umquam Oculis usurpavi, marmore, cui insistit statua Alexandri Magni coronata lauris a manu victoriae, pede proculcans sceptra, diademata, scuta , confracta arma, ac thesauros Asiae 3 Ad quatuor angulos ingentes quatuor statuae religavae catenis, exhibent praeci uas ab Alexandro subjugatas nationes. Aquidem hoc

132쪽

monumentum adeo simile comperiebam illi, quod est in Foro Victoriarum, ut credidissem hoc illius esse ectypum, nisi simul ad animum revocassem , simili tydinem duorum horum Heroum facilὁ in caussa fuisse posse, cur in

ingenio duorum artificum eaedem orirenturi deae. Omnes figurae istius monumenti, aeque ac reliquae statuae, quas diversis in horto Iocis cernere est, veluti Philippi, Olympiadis, ac plurimorum illustrium hominum , qui olim Aristotelem sua amicitia condecora-Tunt, eN 'argento conflatae sunt: etenim admodum vulgare est argentum in globo Lunae; ac fortean exinde est , qudd Chymici., qui semper mysteria in suis vocabulis aucupantur , illud metallum Lunae nomine signifi

centis

Postquam per aliquod temporis spatium

Contemplationi pulcherrimi istius monumenti immorati fuissemus, mirabamur simul egredientes e quatuor marmoreae baseos angulis quatuor aquae Maturigines, easque maximas ct altissimas, quae umquam visae fuere: adscendebant ad minimum ad quadringentarum Perticarum altitudinem , oriebanturque ex fluvio, qui reperiebatur retro vicinum montem , altiorem adhuc quam est Puteus Dom-nae in Alvernia, in quem aquam adduxerant ope mirandi arcani veteris Philosophiae. , quae supponens horrorem vacui ita natura docebat aquam levare in infinitum ope antliarum Pneu maticarum , arcani quod mala fortuna perdidimus in nostro Mundo: quippe a tempore Galilaei aqua elevari non potest ope anilia. rvm Pneumaticarum, nisi ad altitudinem tri-

133쪽

11o ITER PER MUNDUM

. ginta duorum, vel trium pedum. Istiusmodi aquae scatur ines ubique conspiciebantur , earumque minimae altissimas longε superabant arbores hortum illum cingentes. Tandem ex centro horti , in quo eramus, conspiciebamus quatuor atria diveris & figurae, & architecturae, singula ad singulas quatuor ambulationes. Deducebamur in eorum

maximum, quod perfectε nitidum & magnificum erat: ex mero auro, Lazulo, &Pr

tiosis Lapidibus. Ab utraque paris , in f

nestrarum intervallis cernuntur imagines argenteae, egregii operis, mira diversitate inter se oppolitae ; quippe ab una parte , ad dextram . exhibentur egregia Alexandri facinora, Darii clades apud Arbela, conflictus cum exercitu Pori . Granici transitus, & direptio Tyri urbis: ac ab altera conspiciuntur triumphi Aristotelis de omnibus reliquis Philosophis, ineptiae eorum , qui pro Sapientibus amte ipsum habiti. Prima imago ad sinistram exhibebat Pythagoram suos discipulos docentem, iisque offerentem quandam tabellulam , cui inscripta inter alia haec tria. Primb: debere eos quinque annorum spatio ipsum audire, nullo pro. Iato verbo, quo ipsa contradicant. Secundb, sepilis aures adhibere . praecipuε noctu, symphoniis, & harmoniae sphaerarum coelestiunt , quas soli Sapientes audire possunt, Tertib, numquam fabis vesci. In secunda cernitur Democritus omni Conatu riden , & serventes profundens lacrymas Heraclitus, ac parvulorum turba Post eos currentium veluti bmos fatuos. Ia

134쪽

Ιn Tertia agnoscitur Diogenes Cynicus , habitu Circulatoris insidens Lapidi e trivio,

ad pedem cujus ejus conspicitur dolium , a nuditores habet non multum absimiles a cantoribus novi pontis Parisiensis. In ultima, Aristotes sedet in alta sede, qua thronum magis refert . quam cathedram scholasticam, &ad pedes ejus adparent omnes, qui ante ipsum fuerunt Philosophi, mirabundi eum contemplantes, & tamquam oraculum audientes. Ante thronu P Aristotelis,

videtur cumulus librorum, qui exhibent stri . ta eorum Philosophorum, qui ipsum praeces erunt, quae igni mandantur, ut consecrentur Sapientiae, cujus caput veluti Sol, emittens plurimos radios in faciem Aristotelis, quae ab iis tota lucida redditur. In intima parte atrii, in quadam quasi Ara , conspicitur ingens valde statua argentea pulchrae Pythiae olim Aristotelis uxoris, quam tam perdit: amabat , ut amor ipsius

usque ad offerendum illi sacrificia eum adtin

geret.

Tandem suprema atrii pars , est lacunar picturis donatum insignibus nuperδ factis, quas etiam Aristoteles &- AleXander partiebantur, juxta ideam imaginum. Hinc enim Heros est, accipiens fulmen e manu pseud patris sui Iovis Ammonis , ad omnes Asiae Principes fulmine lariendos; illinc ver b Philosophus , pariter fulmen adipiscens e manu

Minervae , ad fulminandos omnes novarum

Sectarum Philosophiae auctores , inter quos faciis agnoscebamus Cartesium Gassendum,

P. Maignauum , & plurimos alios. '

135쪽

. 1 a1 ITER PER MUNDUM

Interea dum occupamur contemplandis Uariis illis omnibus sculpturis & picturis, ingreditur loci Praefectus dicendi copiam nobis far

giturus. Numquam quispiam tanta admiratione suit adfectus, quanta meus senex ad conspectum illius Praefecti : Olim in Hollandia

ipsum noverat , ubi Cartesio fuerat comes. Vocabatur D. Voetius, juratillimus . qui umquam fuit, Peripateticus, ac infenfissimus omnium inimicorum Cartesii; qui omnium maxi- πε quietem tubavit, quam Cartesus in Belgio quaesitum iverat, & qui maxima pertinacia, & maximo cum successu obfuit ejus proposito, multos scilicet sui sibi Sectatores conciliandi. Clim autem hic Voetius magoas partes habet in historia Cartesianismi cujus ab initio hujus narrationis nonnulla momenta perstringere oblata occasione in me suscepi, ει quoniam in colloquio, de quo nunc mihi sermo, agere cum ipso instituimus de formulis pacis inter Peripateticos & Cartesianos, non vereor ne molestus sim, si pauculis verbis enarrem quas cum Cartesio habuit litigationes , ac rationes , quae ipsum adegerunt ut

eligeret globum Lunae pro sede sua. nugis . Cartesius , postquam cursum Philosophia ae 2-- absolvisset in Collegio Sagittae, vulgo de Iaεβρήρ. Flacte , tamen non desilit esse Philosophos :contendit etiam, se non antε incepisse phil sophari Ut erat peruiasus, vel curiosissimos hibliothecarum libros nihil docere, compara elonem si instituas cum vasto Mundi volumine, pulcherrimo illo, ac quod omnium opti-mε docere aptum est, ubi quis legitimo modo illi operam amare noviti voluit peregrinari.

136쪽

Igitur spatio novem vel decem annorum multas regiones obiit, Aulas invisit, urbes, &exercitus plurimorum exterorum Principum , semper verb ut philosophus, hoc ell, perPe tuo erio reflecteto ad mentem & cor hum Dum, ad diversas regionum consuetudines, ad opposta judicia, quae homines de iisdem ferunt rebus , juxta diversas, quibus fruuntur, earum ideas: in his omnibus semper id agens, ut a falso verum secerneret, & aequὰ ex ineptiis ac e sapientia aliorum sua commoda hauriret, ad formandum sibi vitae Systema , disepositum & digestum sola ratione , jusque felicitas, quarnsim fieri poterat maximi , ab accidentibus & inconstantia fortunae non de-

Penderet . .

Hinc suum scopum exsequi adgressus in cuto quodam Germaniae loco , quem non no minat, ubi per integram hyemem degit, re dux ab inauguratione Imperatoris Feldiznandi III., ubique solus integros in hypocausto quodam dies moratus ad: animum revΟ-Cavit Omnes animadversiones, quas fecerat in hominum vivendi rationem, iisque usus fuit, ad conficiendas regulas Ethices, quas cernere est in libro ipsius. cui titulus. Dissertatio de methodo recte utendi ratione : unde progrediens ad cognitiones metaphysicas , ab illis vero ad physicas , delineavit magnam operum suOFum, quae habemus , partem : vel ab illo . tempore tentamen instituens circa suam phvsicam , in mechanica ς Ficatione motus cordis S arteriarum, quae sanὰ pessimis ejus 'OPerum partibus neutiquam est' adcen seuda.

137쪽

xi ITER PER MUNDUM

uid. Deinde animo agitavit. quem locum figendae sedi suae eligeret. Statuit itaque non commorari in Britannia minori, patria sua, ubique familia sua erat, & adhuc est conspicui ordinis: animo praevidens Pre, ut inter Rropinquos suos offenderet molestias impedimento futuras, ne satis faceret ardenti suo phil sophandi desiderio . Tandem Hollandiam elegit, veluti regionem quietis, ubi quisque, ait, de suis negotiis propriis magi cogitat,

ac de alterius, ubique tum temporis non aliam ob rationem numerosa militum sustentabatur

multitudo, nisi ut majori cum securitate Om-ms sentiret regio commoda Pacis , fervente ardentissimo bello. . Ibid. Sape per octo annos satis tranquillh ibi egit,

Egmunciae plerumque commoratus,eXiguo a'nii midulo in ora Hollandiar, ita. ut per totum il-

tempus ab illa regione non secesserat , njsi ob res domesticas, quae ipsum necessarib ad gerunt, ad obeunda nonnulla in Galliam iti,nera. Felix. heul nimiumselix, si Zelusia thm pro utilitate publica, & misericordia erga adflictum, Philosophia iii quo se comperiebat tunc temporis , statum , non vicisset contra egregium axioma morale , quod sibimet ipsi praescripserat , ut mundum scilicet

linqueret eum, quem repererat, nec cogitaret de illo reformando, & rectificandis illius lideis, vel din tantummodo conaretur in suum lusum solum veritatem invenire, palsionesque suas vincere : fuccubuit autem lubidini imprimendi & typis vulgandi, ac dein omnibus reli uis pastionibus, quibus obnoNil sunt Aucto. es, quando sententiae ipsorum obviam itur. . Certe,

138쪽

CARTESII. PARS II. xis Certε, licἡt enim D. Cartesius sibi formasset ideam Sapientis, satis similem illi Stoicorum, facilδ tamen percipere possumus, legentes ipsius operum nonnulla, nondum ipsum pervenisse ad illam α -'θωας istamque indolentiam, quae essentialem istius Sapientis constituebant.

Characterem.

Vix dum imprimi curaverat suam Dioptri-Cam, & Meteora, postea dissertationem de Methodo, hinc Meditationes, cum ab omnibus se impetitum partibus cerneret. Cuncta Universitates Belgicae 'arma sumsere. Pro Lugdunensi insurrexit Doctor Revius , Voetius & Dematius pro Ultrajectina, Schookius Pro Groningana , triumviratum inierunt ad

verslis novum illum hostem, qui ante quam hellum ediκisset, signumque sustulisset contra Aristotelem, haud contemnendas sibi copias adjunκerat. Revius pertracto in suas partes Doctore Thil, homine servido & vigoris pleno , adgressus est censurae univeris Theologiae subjicere Meditationes Cartesii : resque illa eo usque processit, ut amici D. Cartesii ipsi auctores fuerint interponendi auctoritatem Principis Arausionensis , & Legati Gallici , ad impediendum, ne longilis urgeretur: ver limsatis habuit scribere , & justitiam implorare ab Curatoribus Lugdunentis Academiae, qui pro insigni erga ipsum favore S gratia haberi-Voluerunt, quod silentium imposuissent Doctoribus suis, ac interdixissent ullam Cartesii

mentionem facere ejusque opinionum in exercitiis suis Academicis: qui tamen agendi modus Cartesium non admodum contentum

reddidit. Ab Grouingana Universitate sa-

139쪽

tisfactum Ipsi paulli magis, quae inducta Precibus Legati Galliarum, summi detestata fore Schookii immoderatam & praecipitem age

di rationem. erlim extra omnem comparationem ma-Σimi momenti res agitata fuit Ultrajecti, ubi 'Voetius in ipsum invehebatur. Fuit UOetius ex subditis Universitatis ille, quem dignitas Professoris Theologiae, Ministri, & Rectoris, qua insignitus erat, simul cuna cano Capillitio , venerandum & metuendum reddiderant in Urbe , in qua corpus Universitatis inter praecipuos locum obtinet. Ita ut ipsius sententiae decisiones forent Universiitatis, Scivitatis oracula. Constat, quaenam ejus de nova Philosophia fuerit sententia, fuitque ibia unica ratio, quae Cartesiit sequaces impedivit , ne se Onenderent. Tandem vero Medicinae Doctor Regius, quem Cartesius primum suum Martyrem nuncupat, non amplius apud se continere potuit illud, quod conceperat, odium adverslis formas substantiales. Theses itaque facit publicas , in quibus illas exsulatum mittit, ut in illarum subroget.locum d Versimodam configurationem insensibilium cujusque corporis partium. Ingens in Universitate rumor excitatur : ingenia in contraria studia scinduntur: omni populo haec in.ore sunt: de novis & politicis ne gie quidem: apud finFum inter mercatores nullus nisi de substanti libus formis ser mo. Interea Voetius otiosum se gessit minimε in re tanti momenti. Ad primas itaqne se contulit Regii Disputationes : adesse fecit in di- Versis auditorii locis elurimos studiosos, quo iu

140쪽

CARTESII. PARS M. O in suas partes pertraXerat, qui, simul loqui occiperet Regii discipulus de Materia Stibilia ,

de Gubulis Meundi elementi, de Partitas Ra mosi es friatis, in cachinnos solvi, insanum strepitum hκcitare, manibus plaudere adgrediebantur , quibus planε opem addicebant Doctores amici Voetii. II Ecce tumultuatio de statu pauperem Regium dejecit , ita ut coactus. fuerit disputationi finem imponere. Litteras ille itaque dat ad D. Cartesium , ad rim. I. implorandum in hil ce ipsius consilium , &qua ratione oporteret ut se gereret erga Voe- ς Uitium qui pariter Theses confecerat es in pu-hlicum produxerat ad defendendas Formas substantiales , atque contra reliqua Philosophiae Cartesianae dogmata. Singulatim eas dedicaverat Facultati Meditae', & Professoribus Philosophiae, quorum implorabat protectionem pro formis substantialibus contra

Regium.

Cartesius auctor ipsi fuit abstinendi a pu- rim. r. blicis disputationibus, conandi ut Voetium Ep. 89. sibi adquireret, respondendi ad Theses ipsius,verlim omni, qua fieri poterat, cum mode Ilia & humanitate, simulando magnam reverentiam & aes imationem erga suum adversarium, semper tamen pro veritate inconcusso animo stando. . Fecit hoc Regius, non tamen absque metu, ne Medici 'lae Professora- tui excideret , ac sanδ parsim abfuit , quin excidisset. Uoetius id conatus est, curavitque , ut contra ipsum scriberent Voetius Iunioctius filius, &Schookius: tantlim non effecerat, ut Theologi illum, veluti Haereticum

damnarent; apud Magistratus ipsum detulit:

s nec

SEARCH

MENU NAVIGATION