장음표시 사용
141쪽
nec liberari a molestia potuit Regius , nisi promittendo exacti se exsecuturum quod ipsi mandatum dederant publica Sententia, scilicet ne Philosophiam Cartesii doceret, anti-ν uis ut contentus foret Dogmatibus, nec ultraormas Substantiales lacesseret. Perussi hoc Cartesium , licEt in epistola exarata ad Regium id contem tui habere videri gestiat, ita ut non potuerit non vindictam sumere, spargendo furtim libellum quem nuncupat Historiam Voetii , ubi mali illum mulcabat, ac deridendum propinabat. Atque hoc Voetium contra ipsum converti fecit, qui relicto jam in posterum Regio, quem prinstratum cernebat, atque habebat pro perditae
fortunae homine, quem Cartesius praemiserat, auspicandae velitationis ergo , existimavit, oportere ut geminatis viribus novam Sectam in suo auctore adgrederetur. Praeterea mala quadam fortuna inter Cartesium & Regium lis orta fuit, ita ut alter alterum scriptis peteret, ac videtur ea tum Cartesii sors fuisse, ut inimicos haberet omnes Hollandiar Sapientes , quorum nomina terminabantur in mut erant Revius, Dematius, uterque Voetius,& Regius. Primum itaque Ultrajecti de Cartesio sermo erat in omnibus consortiis, tamquam de Α- theo , de altero Vanino , qui dum simulat suis ratiociniis exsistentiam Dei stabilire, nihil aliud agebat nisi ut illam impugnaret. Voetius aeterniim in ipsum declamabat in idictionibus suis, disputationibus, concionibus. Data opera Theses fecit de Atheismo , ubi quidquid in cartesium odiosi congerere pote
142쪽
rat , inseruit , adeoque sortuna favebat illi diffamando, ut, quando nuncius mortis ejus Ultrajectum venerat post aliquot elapsos annos, praejudicium, quod homines illos super hac re 3ccupaverat , admiscuerit horrendas circumstantias, & rumor urbem ampleverit,
esse illum ortuum more sceleratissimi & improbissimi hominis, sine fide , sane religione, tamquam Iulianum Apostatam, & blasphemiarum eructantem in Iesum Christum millias
Adgressus fuit Voetius intimos ejus amicos Corrumpere : & quantumvis . Protestantium Minister, litteras in Galliam ad P. Mersennum dedit, ut cum illo foedus jungeret, excitaretque ipsum ad scribendum contra Cartesium : verum haud feliciter ipsi daaec negotiatio cessit. Accusabat ipsum occultae inimicitiae contra regionis Religionem, videbaturque eo ipsum nomine velle traducere veluti qui teneretur crimine Staisis. Addeba esse emissarium & speculatorem Jesultarum , so- vere cum ipsis litterarum commercium ; ac praeprimis aliquas adversds ipsum producebat, quas dederat ad P. Dinetum, paulo post Confessorem Regium. Adeb verum est, non primum fuisse Titum Oatem , cui in mentem venerit persuadere suae regionis Protestantibus , Jesultas in Anglia linandare conscribendum exercitum, in quo disponant de omnibus muneribus. & generales Praes ctos creent , Chiliarchas , & Hecatontar-
Vicit tandem Voetii exiliimatio, vicerunt artes ejus, ut damnaretur ab omni Universitate,
143쪽
cujus ille magnificus tum temporis eratctor. Cartesii Philosophia. Diem ipti dixit, jussu Magistratus, magno cum strepitu, sonitu campana per Ministrum Jultitiae. ut responderet ad calumnias, quos adversus V timiscripsisse serebatur. . Ita ut amici Cartesii ipsum monerent, qub sibi caveret' utpote in eo, quo degebat loco, haud fatis tuto futuro , licEt extra limites Dominii Ultrajectiniversaretur. Duo scripta, in quibus de Voetio locutus fuerat Cartesius. quorum alterum, illa epistola, quam ad P. Dinetum dederat, pronuntiata ere libelli diffamatorii. Haec denuntiatio impressa fuit , adfixa, - & missa ad praecipuas Unitarum Provinciarum civit . tes. Qubd si fidem habeamus Cartesio, vel id ipsum agebant, ut eum lata sententia proscriberent omnibus Provinciis, immensa aris genti summa mulctaretur, libri ejus comburerentur carnificis manu, Cum quo, ut non-EpM. nu'li ajebant, Voetius jam transegerat, ut carres in iis comburendis tantum ignem excitaret, ut m L ejusflamma circumjacentibus foret regionibustin. conspicua. Brevi Cartesius necessum habuit implorare fidem omnium amicorum suorum, imo etiam Galliarum Legati, qui impedivere,
ne res ultrA progrederetur. Gm. a. omnes hae lites per complures annoS Per- .
durarunt, atque D. Cartesius praevidens Apo-' logias, quas in animo habebat exhibere in-gistratui Lugdunensi & Trajectino , uti se
purgaret, & instaurationem honoris exposceret, non ipsi conciliaturas illas, quas sibi deberi existimabat , satisfactiones , plus s
mel secum abitam ea Hollandia parabat, ubi jam
144쪽
cARΤΕSII. PARS 1Ι. - r jam non ampli lis fruebatur illa quiete, quam
quaesitum eb venerat. .Litterae, quae ii hoc tempore ad ipsum exarabantur, ab Aula Gallica, cum sponsione lauti stipendii , si Lutetiam se conferre ibique degere vel it, ipsium
ad puoficiscendum animum adjicere fecerunt: at malo fato Regni turbae impedimento sue. e. quo mi talis institutum bona ipsius fortuna cur sum conficeret. Missae ad ipsum fuerant Li terae Pergamenae membranae inscriptae, rectissi-mδ signatae, & pulcherrimis omnino elogiis , refertar, versim nil amplius secutum : imbne gratis quidem istas Litteras habuit. Et pro-- tecto numquam ulla Pergamena membrana, ut fatis jucunde dicere solitus erat, illi carioti constitit pretio, inutilior ve, quam haec, fuit: itaque non potuit non in amatam labi Hollandiarn reverti, nil metuens se objicere denuo Voetiorum, Schoohiorum & Reviorum impe- tui : pauculo vero abhinc tempore Regina Sueciae ipsum Holiniam arcellivit , ubi eum
Quaecumque hactenus de litibus Voetii cum Cartesio diximus , desumta magnam partem stant ex epistolis Philosophi ipsius. Reliquanos edocuit Voetius in Globo Lunae, quae ipsum spectant, scilicet, pol quam Cartelius ex Hollandia decesserat, se cum Medico Regio in gratiam rediisse, qui in epulis reconciliationes, ut ostenderet lincera se velle mente i sius amicitiam colere, ipsi ex Tabaco D. Cartesii aliquid largitus est , saepe se illo usum , praesertim , ut veniret ad Lyceum Lunae et euntque magnam apud Aristotelem gratiam promeruerit, Ob egregia facinora , quae pa- travit
145쪽
travit contra Regium & Cartesium, ad nihilominus iupersedisse isti in se suscipi. donec , ubi resciret Cartesium omnem assire conatum seducendis inde regionis a. hus, zelus, quo serebatur pro veterisophia, apud ipsum vicisset ut se corporeret, & opponeret periculosi istius hos is
Atque en tibi qualis fuerit ille Voetius lim Heros in Hollandia Peripateticismi tamen honestum valde nostrum utrimque loquium fuit; ac postea quam varias invii blanditias dixissemus , gaudium nobis testatus est, qubd disceret, Cartesun monstri alere adversus Lyceum Lunae. hatur imb, dolere se, qu bd ita Philoso illum olim urserit : sed vero, suam in landia famam cum Cartesii existimatione ii liquam potuisse conciliari. Quod si Ulsini novae Philosophiae progressibus non viamivisset, necessum ipsi fuisse illam accere, vel ne quidem mutire umQuam inlationibus : ad neutrum potui ue se anti inducere, nimis provecta tunc temporiste se fuisse , quam ut Cartesii discipulus
ac satis omnibus constare, quάstum sit veteri Rectori Philosophiae aidisputantes adverslis omnes suas Senitias , nullo jure gaudenti illas defendetistitem argumentando. Cartesio id agens usurparet terminos in Sehola usitatos, oliuiise se adesse omnibus publicis Thesibus per
146쪽
sonam surdam & mutam, sequi in iis semper se conspiciendum praebuerat sua subiit itate. S penetratione. Re ipsa se Cartesium aestimare. Animadvertisse in illius Philosophia plurima optima, inter alia plurima, quae ip-1i duriora videbantur. Fuisse se cum Aristotele collocutum, super ista Philosophia , v nisseque in Mentem, non esse impossibile partes dissidentes aliquantlim componere , nec
molesia laturum , si posset nobiscum ea de
re privatim agere, idemque nos pariter velle mus : lubenter hanc illips accipimus conditi nem ; & omnibus remotis arbitris , sequentinos adloquitur sermone. Cernitis. inquit , Domini mei, ex ea, in qua hic sum, dignitate, magnas me partes nabere in gratia & favore .c regnantis Pri cipis : majores adhuc in ejus arcanis habeor
judicare id potestis ex iis . quae mihi confessus est, quaeque satis scio ipsum non aegre laturum
vobis a me illius nomine exhiberi. Hoc est revera reb suas & momenta valds cohaerere cuna.
illis illorum Philosophorum , qui Aristotelicos se dicunt, verium in ipsissima re non esse planε eadem, non magis quam sua ipsius, in materia Philosophica.; hactenus tamen non indignatus est illa confundi. Oblectatio a que honor ille se videndi principem omnium Philosophorum Europae, qui in ipsum omnes communi consensu dignitatem sui. Principis congesserunt, satis merebantur ut dissimularis
contrarietatem, quam offendebat in ratiocinatione plurimorum ex illis, qui se totos illi adhaererere profitebantur. i Nec sanε minimum gloriae ipsius momentum addidit ipsa. Fa illa
147쪽
illa dissensio, quam reperi re erat inter juratissimos ejus lectatores, qui sanguli majori sibi honori ducunt, & majori conatu enituntur ipsum in suis partibus habere, quam vel ipsam mei veritatem. Videre semet independentem a ra--tione , ct solo auctoritatis suae pondere aris
bitrum omnium disceptationum philosophicarum : placidE frui privilegio in fallibilitatis inter ipsos etiam, qui Papae N Conciliis eam duinhiam faciunt res erat gratissima , quaque contentus esse satis habuit, parum curans, anhene vel male caperent tuam mentem : quan- .doquidem, quidquid dicerent, ab solo ipso, juXta utrasque partes, semper staret ratio. V e-rhm ex quo Cartesius, Gasendus, & alii nonnulli auctoritatis iptios jugum excusserunt, adgressi lue fuere o sub legitimam probarent
suam agendi rationem , cum aliquo etiam successu, monstrare absurditatem, vel exiguam soliditatem nonnullarum opinionum Schola sticarum, quarum ipsum auctorem constituere
Contendunt, qstoniam illustres maxim) ejus discipuli communi consensu illas ipsi adtribuunt: convenire iudicavit ut prima data occassione se ostenderet , ac Publicum precaretur . inali etiam DD. novos Philosophos, ut isthac in re ipsi legitim δ satisfaciant. Aperto itaque declarat, se secedere multis in rebus a startibus illorum , qui se ipsius nuncupant discipulos. In Quaeltionibus Scholasticis, multa dici suo nomine, quae sua non iunt. ΕΣempli gratia, circa Horrorem Vacui nulla se culin Pa teneri. Semet ipsum adfirma fle, & eκperientia probasse Gravitatem aeris, quae hodie
Principii loco inservit explicationi physicae
148쪽
Phaenomenὼν, quae maximδ spectant & res sophiam Scholaiticam. Saepius mala explicata fuisse scripta sua; in iisque vulgo satis pro Entibus Physicis sumta, quae in idea sua m rae erant Denominationes, & Attributa Metaphysica. Modus, quo vobiscum loquor, pergit ille, post illam , in qua me versatum fuisse Olim no villis , pertinaciam, mihi apud vos inservire potest , absente Aristotele, loco litterarum, ut ita dicam, credentialium. Verhm id adiadam; postquam ipsi obviam facti estis extra Globum Lunae, ipsum data opera ad memisisse nuntium , per quem jussit, qudd si liue
iter verteretis, me non defore , quin vos de cogitationibus ejus informarem, ac de dogmatibus , vobisque dicerem, quantumvis animosus vobis contra Cartesium visus fuerit, in illo colloquio, quod invicem habuistis , libenter se auditurum conditiones nonnullas pacis invicem faciendae. Caeterum non est hoc conlilium in arena captum. Dudum ejus conceptum S conscriptum est consilium :opus tantummodo ut vos illud videatis, &suscipiatis id Cartesio ostendere , si ex re judicatis. Respondimus , lubenter id nos facturos, ac nobis gratulaturos si aliquid adferremus, quacumque demum ratione , ad reconciliationem duorum maximorum Philosophorum, qui umquam exstitere, & ad reuis nionem duarum partium , quae solae nunc tem- Poris per omnem Europam essent conspicuar.
runtur ad quaestionem de vacuo. Neutiquam se genitorem esse infinitae multitudinis exiguorum Entium , quae introducta fuere in Philo-
149쪽
Evestigio sumsit e musaeo, quod in interiori atrii parte erat, ubi nitidissimis loculamentis impositi plurimi libri optimε compacti, omnes spretem prae se ferentes Librorum , quos neoterici Philosophi per triginta hos vel qua-
draginta annos composuere , & quos Ver
militer Aristoteles & Uoetius legerunt: taniit , inquam , ex illo musaeo , quoddam scriptum, cui titulus: De consensu Phi ophiae sereris ta novae. Habemus, dico illi , nostri Nnndi hominem , qui librum isthoc titulo conscriptit. Vidi, respondit ille, conscriptosque est ea ratione, quae ostendat, ejus A ctorem profundε versatum ese in omnibus n. t. Philosophia' partibus. Nullam ille mordicus mei. partem defendit, egregiae novit horum & u-
lacum momenta Planeque aptus foret ath ter hoc in negotio. Imo etiam ex ejus praefatione praeliminari deesctam est qssasi aximma, quod omnino bono sensu gaudet, fit de
quo necessum est Aristotelem inter SCait sium statim convenire. Scilicet, Sectae principes in Philosophicis neque omnia , nequinihil viderunt. Simul nobis scriptum illud pacificum osseri , rogatque ut in itinere cum. Commodo nostro legamus i vellemus etiam nobiscum adsumere', ut eb venientes propinsueramus, nonnullas animas ex Aristotela, quae nobis comites essent eum usque ad Iocum, ubi Cartesius erat, ut per illos resciret, quam
partem eligeret iIle Philosophus circa quae proponebantur ipsi hoc intractatu. Gratias itaque illi egimus pro eo, quo nos erat Pro- Iecutus , honore , cum in nos istius negotii obeundi munus conseiret: fidem ipsi fecimus,
150쪽
pro virili conaturos, ut successu non careret:& postea quam testati fuissemus ipsi nostram
agnitionem omnium ejus beneficiorum, peti v mus ab illo, ut vellet permittere . Quo iter Prosequeremur , quandoquidem satis adhuc itineris conficiendum restabat, jamque complures horas impenderamus in id, quod jam a nobis confectum. Deduxit nos usque eXtra Lyceuna : & nonnulla mandata ubi dederathinis inde regionis animabus, quae nobis non vulgaris notae videbantur, jussit ut nos sequerentur, S petita venia discessit. Clim totum Lunae Hemisphaerium nostrae oppositum Telluri percurrere cuperemus , Perreximus verssis Septemtrionem: & ad sin stram relicto Democrito , Thaletem trajec mus , & ad usque Zoroastrem progressi fuimus ; dein deicendimus versiis Occidentemper desertas terras, ubi vidimus ruinas Priscarum nonnullarum urbium , veluti Atlantis, Cephei , Hermetis, neminem offendentes animam, ad Lacum usque Somniorum, cujus ad ripam tres separatos repetimus spiritus , eum quibus per horae momentum in transitu. sumus collocuti. Offendimus primos duos, vehementer detestantes uxores, quas olim in Mundo habu rant. Unus ex illis duobus erat quidam Hermoti mus , de quo loauuntur Tertullianus &Plinius, qui ctim noctu reliquisset suum corpus, obambulationis ergo , ut ad solebat nonnumquam , uxor ejus non amich erga ipsum adfecta , re cognita, domesticos compellat, iis ostendit, evellens capillos suos. desperatamque se gerens, corpus mariti sui anim,