장음표시 사용
121쪽
an non pro fabulis haberent, quidquid de nostro Mundo scripsit. Quidquid sit, licδt illa Spl ra ignis numquam fuisset, Profectb fatis egregiε confictatuit. Numquam justius quodpiam exstitit systema , .quam id quod Aristoteles exhibuit
Elementorum, Singula enim ibi locum obti-Nent , quem nobilitas vel humilitas natu ipsorum meretur. Terra Veluti elementum minlis activum & minus nobile, infimum sortita locum est. Aqua Terra minlis crassa su- .periorem illa locum obtinet. Aer suam ob subtilitatem supra Aquam elatus reperitur.
Atque Ignis nobilissimus vivacissimusque omnium supraae nil nisi stellas agnoicit, ac
coelestem materiam, in quassilanetae natant.
Extensio uniuscujusque etiam proportione gaudet ad excellentiam suae naturae : veluti fratres, quatuor inter se divisere qualitates: singulae duabus gaudent, eX quibus unam in
summo possident gradu. Terra frigida est S sicca : A qua frigida & humida. Aer calidus & humidus : & Ignis calidus & siccus. Et ut semper subsistahi in perpetuis pugnis,
quas inter se alunt, si qualitas regnans harum est magis activa, aliarum regnans qualitas eas eum in statum redigit, utre1istere queant fortilis actioni inimici sui. Potestne quid Hamvideri adcuratilis& majori ingenio eNCogit tum ρ Tandem, quot egregias cogitationes
haec Sphaera ignea , & haec Elementorum disepositio suppeditavit Concionatioribus prisecis Quotque vel hodie Italicis suppeditati Et ut loquar de re quadam meliori in suo genere, vel solum illud Emblema P. te Moine,
122쪽
cujEs corpus constituit Sphaera ignis, meretur, ut ea Sphaera exstiterit : & mereretur, ut adhuc subsisteret , ac aeternum duraret. Clim ille vellet exprimm , quo piniores sint amicitiae, eb diutilis durare . depinxit Sphae- ram ignis his cum verbis Hispanicis: Eterno, Porquo puro , aeternus , quia purus. Quam dolendum illam cogitationem , quantumvis pulchram & solidam, fallam reperiri, obdefectum Sphaerae ignis cujusdam ρAtque hac ratione , ut poteram Optim δ, pro Peripateticismo contendebam, clim tandem adpulimus in Globo Lunae. Non hic exhibiturus sum amplam ejus descriptionem, quandoquidem jam ab aliis illa exhibita. Dicam tantummodo, Terram nobis adparuisse, e Luna conspectam, eadem ratione ac Luna adparete Terra conspecta, hac solum differentia , quod Terra multo nobis major adparuerit, quandoquidem revera major est. Atque ita judicavimus , Terram respectu eorum , qui illam e Luna conspicerent, easdem habituram phases , quas Luna respectu eo rum , qui e Terra illam conspiciunt: habituram suas quadraturas , suas oppositiones, conjunctiones, hoc excepto, quod numquam in totum posset eclipsi obnoxia esse, ob suam magnitudinem , comparatam ad Lunam , cujus umbra tanti diametri nequit esse , quanti Terra , quae tunc erat in conjunc
Luna massa quaedam est materia constans non admodum absimili ab illa, e qua Tellus componitur. Cernere in illa datur campos,
silvas, luaria , & fluvios. Animalia tuon
123쪽
vidi: verum crederem . .qubd si illac adpot latentur, posse ibi nutriri , ac sortδ multia plicari. Falsum est - homines ibi reperiri. quantumvis id adfirmet Cyrano : versim hona nos ille fide decepit, poti quam ab aliis ipsemet deceptus fui flet'. Ex separatis istis anim bus, quas satis magno illic numero reperire est, aliqua quaeque tum temporis . ubi Cyrano illuc venit, aderat , caussima hujus erroris mihi aperuit. Istarum animarum plurimae miratae , quod viderent hominem cum suo Corpore in regione, in qua neminem istius. modi viderant, gestiebant scire, quid id rei esset. Statuerunt inter se , ut humana ipsi forma adparerent: itaque ipsum adgrediuntur j & rogati , quibus instructus auxiliis tantum iter obierit: ac expetunt', quid de nostro Mundo sciret, & chm ipse pari ratione admodum videretur avere 1cire, quid in Mundo Lunae fieret , quaque ratione istius, regionis homines inter se viverent, familiaris Socratis Genius , qui tum 'sortε inter eos erat, sermonem auspicatus est: &postquam
quis esset indicasset, veluti ille Historicus iae 1e narrat, e vestigio ipsi exhibuit Systema quoddam ridiculum reipublicae & societ iis, quod idem est cum illo, quod nobis e ponit in sua relatione, ubi bona fide perhibet , dari in Luna homines: characterem genii eorum exhibet : oec a pationes eorum , ymores, politiam describit. Vertim e re est
scire , nonnullas ineptias , quas immiscuit suae descriptioni, numquam in ipsa regione ipsum audivisse, prout anima illa mihi adfirmavit nonnullas allusiones non admodum
124쪽
CARTESII. PARS II. Tox honestas, ac plurimas quas habet in illo libro
reflexiones planε Libertinismum sapientes meros fructus esse corruptae imaginationis , & ingenii perversi, cujus erat ille Scriptor ; vel imitationis Auctoris ipso longε magis impii, Luciani volo, ex cujus operibus fuit, quod ipsi suae Lunae historiae exemplar suppedi
Inaequalitates illae , quae nobis adparent iudisco Lunae, partim Insulae sunt, quibus maria hujus globi grata quadam varietate ornata sunt, partim vero eminentiae, & valles sui eontinentis. Possidentur illae a variis celebri- σμhus Astronomis vel Philosophis ,' quorum no- mald. mine insigniuntur , quique earum Domini μ ηπ.sunt. Descendimus in Gassendum : videbatur hic locus admodum elegans & concinnus, ac talis, ut uno verbo dicam, qualem eum
facere potuit Abbas , veluti D. Gasiendus, ingenio, arte, & scientia praeditos, quique suo non indiget proventu ad ludendum , de
magnifice vivendum. Domit m loci illic non offendimus ., quem tamen libenter salutassemus: ajunt enim, illum semper servare honestos illos & moderatos mores, qui natura-Ies ipsi fuere ; & licet olim cum Cartesio non nullae lites ipsi intercessierint, semper admodum honestό excipit, atque etiam cum distinctione Cartesianos, qui ipsum visunt, ac prae primis P. Mersennum , familiarissimum
suum amicum. . Fuit homo, non minoris ingenii , quam Cartesius, at longe vastilis extensae cognitionis, &longδ minlis pertinacis opinionis. Videtur nonnihil ad Pyrrhoni L.
mum vergere in Physicis, quod meo quidem
125쪽
judicio , haud indecorum est Philosopho ,
qui , modo vel tantillum cupiat jure secum agere, propria sua experientia novit limites humani ingenii, ' & debilitatem suarum cogni
E Gasiendo P, Mersennus nos duxit MTerram suo insignitam nomine. Illa amoenissime sita est in eadem cum Gasiendo ora , mlittore Maris Rotundi, quod ab aliis nuncupatur Mare Humorum, estque ingens Sinus Oceani Lunaris, ab una parte terminatu S con tinenti , in quo Mersennus est collocatus, &ab altera Isthmo, ad cujus exitum Septemtrioin nem verssis Peninsula est, quae vocatur Meditationum. Praeter situm & prospectum nil grati habet Mersennus. Locus est ex siccissimis & sterilissimis , ob calorem aded inten sum , ut illa regio adpelletur Terra Ca-'
Substitimus hoc in loco per dim tum fere
horae quadrantem: dehinc P. Mersenno ind cavi, antequa ulterilis progrederemur, me lubenter velle percurrere hemisphaerium Lunae , in quo versabamur. Illud Hemisphaerium semper nostram Tellurem respicit : &falsum est, illum globum circa suum centrum rotari, veluti nonnulli sibi imaginati fuerunt. Gaudet tantummodo motu quodam librationis , qua libratur ab Oriente in Occidentem, ac ab Occidente in orientem ; quem primus motum animadvertit Galilaeus. dum observavit ope Telescopii, quem hodie Grimal dum adpellamu8, nunc propiorem adparere , nunc remotiorem a limbo orientali Lunar, & Mare
Caspium, illi oppositum, etiam propius nunc.
126쪽
nunc vero remotius adparete a limbo occidentali. P. Mersennus lubenter ad id, quod proposueram , adnuebat , quia ipse etiam nondum hoc iter confecerat. Magnum trajecimus Oceanum : a sinistra reliquimus Insulam Ventorum , . a dextra vero Copernici:
Pithear p aetervecti sumus: & pertendimus us-Que ad Mare Pluviarum., quod magna limitatur terra, ab Oriente in Occidentem extensa , fatis simili, figuram si spectes, Americae, veluti nobis in Tabulis Geographicis exhibetur , cujusque Orientalis pars vocatur. Terra Nebularum , altera vero Terra Grandinis, quae nobis veluti vasta .duo deserta adparu runt. Versds mediam istam terram conspeximus urbis genus quiadpiam permagnae, ellip ticae figurae, quam ut vi seremus curiositas nos adegit : vessim praeclusos offendimus aditusta obsessos animabus , quae introitum nobis negarunt, licEt satis honeste. Rogamus ex ijs aliquam, quaenam illa urbs esset; ac quamobrem nollent permittere nobis, ut ingrede. remur. Respondet illa, Platonem nuncupari : hunc esse locutα, ubi Philosophas, cujus nomen haec habebat, suam fundarat.Rempublicam : neminem illic admitti, nisi ipsemet illuvi examinasset: hac ipsum cautione uti, ne peregrinus quispiam eo adferret perversa aia terius mundi dogmata , -unicam scilicet pestem, a qua haec Respublica sibi metuebat. Platonem nunc temporis ab urbe abesse ; non diu abire: ac, si vellemus admitti , possenOS ,' reditum .Platonis opperieotes , qua dragesimam nostram auspicari in Xenodo
127쪽
monstrabat ad aliquam ab urbe distantiam :illam autem quadragesiman non esse dierum . sed annorum : quancoquidem morbi contagiosi quibus spii itus quis pos et esse infectus. multo dissicilius dissipantur, quam malignus Corporum aer e locis contagiosis venientium. Gratias ipsi egimus, & diximus, nos non venisse eo animo, ut ibi sedem figeremus, ultra nos tendere: quod si Plato in urbe adfuisset. forse erga nos indulgenter nonnihil fore ut is gessisset , nos ipsi obviam factos in itinere , ubi magnum honorem nobis exhibuerat: atque conaturos nosmetipsos consolari, quod satisfacere nostrae curiolitati non potuissemus. Progredimur itaque i, satis malδ contenti de . Republita Platonis , ubi non credidissem in , peregrinos ita Japonico more ex- , Cipi. Hinc omnem. illam terram a Septemtrione versds Meridiem percurrimus et dein aliud quoddam mare deteximus, d ictum Mare Fri-pidum , in quo vidimus Insulam quandam satis pulchram , quam ajebant esse Aristotelem: non cunctabamur eo iter provehere. Deliberabamus tantummodo, si rogaremur, quinam essemus, an responderemus Cartesianos nos esse. Ego censui, e re non fore, ut in inimica re*ione aded magnificε nos efferremus e velum cum . Mersenno senex meus statuerunt aperte se ostendere. dicentes, nihil esse quod metueremus t qud dii nos adgrederentur habere quo nos defendamus : incertaminibus spiritualibus, numerum pro nihilo habendum : nec semel visum Cartesianum aliquem , solum cum successu impugnatum
128쪽
euntem classem quadringentorum Peripateti-
Corum. Cui praeerat 1 ector consummatae ex-Perientiae : cavendum tantummodo, ne illude
remus, vel iocis perstringeremus eos, cum quibus bis futurus erat sermo. Vertio non leviter mirati sumus ubi eb advenimus, clim videremus illam Insulam muliti melios adhuc custodiri, quam Platonem. Vigilabant ibi, velutrio urbe, cui ad portas hostis est, & insequente crastino quae obsidionem exspectat. Cernebantur eNcubiη quam Iongissim δ in campo, speculae in omnibus cir- Cumjectis eminentiis, ac ab omni parte in aE-re. Ubi ad distantiam trecentorum sere pansuum ab loco pervenimus, vidimus manipulum duodecim animarum sese ab excubiis quibusdam separare & versus nos progredi. Earum Praesectus nos rogat, quis vivat, ct cujus nos essemus Sectae. Audacter respondit senex noster, Vivat Cartesius cum Cartesianis. Perculsus nobis ille videbatur , iussitque ut subsisteremus, & e vestigio Praesectum excubiarum certum de negotio fecit. Praefectus excubiarum simulac rem cognoverat, omnes ejus cohortes, signo dato, arma adripuerunt , & ita se composuerunt , tamquam hostem experturi; hoc est, armatos eos vidimus syllogismis m omne genus figuris & formis, quorum aliqui concludebant pro anima Bestiarum , alii pro necet stata Formarum Substantialium in Mixtis, alii pro Accidentibus absolutis , & si milibus rebus
aliis, quas contra Cartesius insurrexerat. Prae
fecto ipso adveniente , invicem statim 'nos agnoscebamus. - Erat illς vetus Professor Uni-- L s vei
129쪽
versitatis Parisiensis. qu. olim Regens meus fuerat in philosophia. Ergone , inquit, ad
me sermonem convertens, Cum dolore cogor
te videre iis partibus hostium nostrorum, uiaque adeo , ut iis pro speculatore sis maecc=ne laborum , quos pro te sustinui ,' oriam merces est Reperistine Cursum aliquem Philosophiae meliorem meo , qui tum temporis pro alicuratissimo α solidissimo totius Universitatis Parisiensis fuit habitus 3 Quid factum de illa .reverentia , & addicto illo animo , quem prae tetulisti is juventute tua prima e ga Principem Philosophorum 3 Quis te adegit, ut hac ratione arma in ipsum sumeres pMi Domine, . respondi, servo semper eandem reverentiam, existimationem , S amicitiam, quam tibi debeo ; ac gaudeo magnopere, quod hic tibi occurram, ut de novo id tibi testificer. Neutiquam haec loca adii, vel ut inimicus, vel ut speculator, ac me recepturus es, si placuerit, tamquam Viatorem. U-Dica, cur huc in transitu venerim, caussa est curiositas. Philosophiam quod sjectat, confitebor tibi, postquam a te decessi, me factum hoc in negotio nonnihil Libertinum . nec adhuc satis scire quid sim: omnes Sectas deli-hare constitui, antequam ulli me planΦ addicam. Atque adeo, mi Domine, cogita me
hominem esse, e neutra regione advenientem,
nihilque infesti molientem contra vestram Rempublicam. Hi Domini revera iurati Cartesiani sunt, ver lim Philosophi & honesti h mines , qui adversarum partium bene meritos in pretio habent, creduntque conscientiae libertatem in materia,Philosophica , esse juris invio-
130쪽
inviolabilis apud honestos homines. Verdna, adjunxi, summδ miror motus , & inquietudinem, quibus in h4c regione vos estis obno&ii: nullam in Flandria Hispanam Urbem reperias
a qui pronam ad sumendum arma, ac vestra
mihi videtur. Quid igitur est quod tantopere metuatis .
Qubd tantopere metuamus , refert , in caussa est irreconciliabilis nostri Principis inimicus: vester scilicet Cartesius, qui dum in
terra versaretur, omni conatu operam dedit, ut Peripateticos everteret , nec terram reliquit aliam oriationem, quam ut illos in hac regione pessum daret, ut id ex istius negotihgnaris rescivimus. Anni sunt' triginta , &quod excurrit, eX quo exactissimae hic habentur evcubiae, ne in insidias incidamus, quandoquidem nobis adfirmatum est, ab illo ipsum tempore undique sociorum auxilia confi-Cere , ac quam maXimas potest contrahere copias, noliis ut illusum veniat. Haec edocti sumus a professore quodam Belga . qur hie domicilium suum habere alegit , & qui hic actu absente Aristotele principatum tenet, Sed veniat modo Cartesius, satis tibi adparet, nos esse omninh adcinctos illi egregriε excipiendo.
Εja, mi Domine, ipsi dixi, ne tibi ab illa
parte metuas: edico tibi, Cartesiuin in animo non habere vos adgredi: millies remotior degit a vobis, quam abhinc ad terram. Intentus est condendo novo mundo ultra omnes Coe-Ios : invitavit nos . ut ipsum hoc eκsequentem propositum viseremus: atque illuc endimus. Et ut te convincam de veritate hujus