Iter per mundum Cartesii

발행: 1694년

분량: 331페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

terem, errasse me, nec viderem in me illo, iquod pra dixeram , tempore , ullum Sym-Ptoma propinquae mortis , cubiculo n e meo inclusi; nec a me impetrare potui, ut dein hominibus conspiciendum me praeberem; cum omnia vitae meae momenta, quae postea habiturus essem, tot mihi continuae futurae essent erroris exprobrationes , statui corpus meum linquere, atque huc habitatum venire. . Atque hac ratione res gesta est. Conati sumus

ipsum consolari de istis adflictionis caussis, fama illa , qua, hisce omnibus non obitantibus , mundo innotuerat , homo veluti non

vulgaris sortis, & supra vulgum elati. Post illa veniam ab illo petimus , & e vestigio ad

Mersennum tendimus, eX quo occeperamus

nostrum iter ad globum Lunae. Atque ed loci, duobus Peripateticis ad aliquot momenta a nobis secedentibus, legimus inter nos condiationes pacis Aristotelem inter & Cartesium,

quas Voetius nobis commendarat , quarum

Re praecipuos articulos hic reserre adgredior. uabus hoc scriptum constabat partibus: Pr ,- ma modum disponebat , quo Aristotelici &Cartessiani in posterum se erga invicem deberent gerere, in libris, in disputationibus, in conversationibus. Meunda, longa valdε, varias continebat propositiones, in quibus Aristotelici indulgenter se gerebant, ut ad Cartessianos propius accederent, & invicem exigebant, ut Cartesiani, quo ad Aristotelicos accederent propilis , indulgentilis nonnihil etiam se gererent. Secunda illa pars potios refutatio erat plurimorum dogmatum Cartesii, quam tractatus de pace: iuque mihi exin-

162쪽

de ansam dedit cogitandi, non habituram eia sectum , quem sibi pollicebantur, vel polliceri saltem se simulabant. Praeterea adparebit, Aristotelem, vel saltem Voetium ipsi a Secretis, satis recth fuisse informatum de iis quae in nostro acciderunt Mundo, pro & contra suas partes , illasque adversariorum

suorum.

ractatus compositionis inter Aristotelem

Principem Philosephorum , ct D.

Cartesum Nova Sem ducem.

PRIMA PARS.

INjuriae ne amplius invicem dicuntor, Cum ille agendi modus nulla ratione philos phicus sit, etiam exsulare jussus ab Scho sis , mandato honestissimorum inter Philo phos. Matronae & feminae eruditae in plateis Arist telem non amplias pro fatuo habento & umbratico doctore: sciunto, fuisse illum militem; hominem in Aula & negotiis versatu quhantequam philosopharetur, egregiὰ animo morem gesserat, omnia' ue sua abligurierat ho-na , Faud tenuia protectb, utpote qui filius fuerit primarii Medici Regis Amyntae avi Alexandri Magni, & fortasse numquam Philosophum exstitisse illo peritiorem artium a

licarum , ac hominem elegantiorem.

Ab altera parte, veteres Professores mulos

163쪽

xgo . ITER PER MUNDUM

losophiae in memoria habento , ut parcam D. Cartesium nonnullis epithetis donare , in quibus ipsum erga liberales nimis sunt, Profanatico ipsum semper habentes , inepto, ac nonnumquim Haeretico simul & Atheo. Voetius ab hoc ipso tempore per se exhibet ipsi satisfactionem authenticam super omni biniis , ut suppleat illam, quam ipsi negarunt DD. Curatores Leydenses , & Magistratus Ultrajectini, persuasi ab amicis dicti D. Vo iii, qui admodum Cartessii est. Aristoteles pro suis ne agnoscito omnes libros compositos contra Cartessium , modo quodam nimio & injurioso, veluti forti est Tractatas , cui titulus: Deliriorum Cartesii Ventilatio. Vel saltem jubeto, eos corrigi,

ac in nova editione curari, ut nonnullae deleantur expressiones nimis acerbae.' Contra, Cartesius etiam curato, in novis impressionibus, quae instituentur operum nonnullorum ex Sectatoribus suis, ut auferantur

Praefationes quaedam, vel potilis satyrae quaedam mordaces adversiis Philosophos Schol sticos, ubi non satis illi ab invicem distinguuntur, ubique injusti omnibus attribuuntur vitia nonnullorum singularium , veluti, lubido viti litigandi , confusio, aequivoci termini, S ignorantia in rebus physicis curiosissimis. Interdicitor omnibus Cartesianis , ne statuant demeritis Aristotelis, antequam ipsius scripta legerint praecipui, antequam vide rint ejus opera Logica , Rhetorica, Hist riam animalium, atque alia, ubi de Physica agit Particulari. Caventoque , ne judicent

de charactere genii istius Philosophi, ex Libris

164쪽

bris ejus Aphseo auditu , qui minus clari sunt.

quam alii , cum fuerint Auctori suae rationea , cur istos hac ratione conscripserit, obscurioresque illi piaeterea successu temporis redditi ab longe plurimis interpretibus S Commentat0ribus, qui Graecε saepe loquunturLatini εἰ quorumque nonnulli neutram linguam recti

calluer t.

Pari ratione interdicitor omnibus Peripateticis . ne declametit contra Philosophiam castelli , antequam sufficienter eam edocti fuerint, sub poena derisionis, veluti deridendos se propinarunt nonnulli Auctores , qui ipsum numero Atomistarum adscripseruntdiocesi eorum , qui contendunt, corpora componi ex Atomis, vel particulis indivisibilibus:

vel ut alter quisquam , qui serio ad Cartesium stripsit, vidisse se tandem suis oculis materiam illius subtilem , felicillimo omnium casu,

rema animadvertisset magnam qnantitatem exiguorum corporum in aere volitantium operadii cujusdam Solaris transmissi per hiantem aliquam sui cubiculi senestram.

Denique rogat Aristoteles DD. Cartesianos, ne ipsi attribuant omnia, quae videre est in Libris Discipulorum suorum, antequam ipsum consuluerint , contrὶ promittens, neminem se donaturum nomine Cartesiani, nisi magna eum circumspectione, praecipuε, ubi agitur de certis quibusdam junioribus Abbatibus , Ε-quitibus. Jureconsultis, Medicis, qui in contortiis Cartesianos se nuncupant , ut gaudeant titulo elegantis ingenii, quem nanciscuntur nonnumquam sola audacia loquendi sit ne ullo

discrimine de materia subtili, de globulis se-

eundi

165쪽

-Σ ITER PER MUNDUM

cundi elementi, de Vorticibus, de Automa tis , de Phaenomenis, nullius rei tamen, nisi

illorum terminorum, gnari.

Secunda Tractatus Pars. C m articulus de Formis Substantialibus

plurimarum turbarum & divisionum i ter ambas partes caussa fuit, ita ut videre est ex Actis Universitatum Trajectinae , Leydensis, Groningensis, Andegavensis; atque ut videre possemus ex iis Universitatis Parisie sis, Cadomensis, ac plurimarum aliarum, si iis curae fuisset omnia acta conscribere & det berationes super ist hoc negotio habitas; opus est etiam, ut hic utrique hinc & illinc, nonnihil largiantur in commune pacis bonum. Primo conquerebatur Aristoteles de pri

morum Cartesianorum teneritate , qui decere judicarant, ut vel nomen Formarum Subita

tialium indignε ferrent. Quippe, dato, dicebat ille , non intelligi isthoc nomine, nisi proprietatum cujusque conporis principium, isque quod efficit, ut corpus ita differat ab alio . ut usus ipsi particulare exhibuerit nomen, ibludque speciem constituerit distinctam ab aliis corporis speciebus: quid est hic quod terminus adeo ingratus & insolitus existimetur Ideam quod spectat, quam Peripatetici illi adjunxerunt, volentes ut significet Susantiam Incompletam distincta n a materia , dicebat, clim illa

definitio nullibi in scriptis suis exstet, saltem e pressis concepta verbis, posse se, si liberet,

166쪽

non agnoscere illam, ac in Commentatores Arabas, vel uti istius entiS creatores, remittere omnes jocos & procacia dicta, quae protulerunt novi Philosophi super ista re. Verum. nondum se eo pervenissς : Cartesianos nondum aliquid solidi contra id systema edidisse. Subis

flantiam incompletam non esse chimaeram; quandoquidem anima rationalis absque omni dubio illam in homine qualitatem sustinet. Princeps illorum Axioma ad subvertendas Formas Substantiales materiales, scilicet , Quidquid 'materiale est, esse materiam, apertε falsum es.se, sicuti iis centies suit responsum, clim motus & figura, quae res sunt materiales, non tamen materia constant; atque adeli existimare se vulgarem doctrinam cie Formis Substa

tialibus pro sua vera doctrina. Nihilo minsis, inquit, videbimus, quomodo se gesserit Car- tenus, quibusque ossiciis nos sit provocaturus. Ubi bestiis animam largitus fuerit, Peripati ci deliberaturi sunt, ecquid in aliis nonnullis iindulgentilis se velint gerere. Dehinc plurimas proferebat rationes , ut Cartesio persuaderet. ne se ea in re dissicilem praeberet adeb: monstrabat, illum Philosophiis ipsius articulum totum orbem ad rebellionem concitasse. Posse ipsi condonari, quod ita illi se mancipasset opinioni, si primus ejus auctor foret : verum satis constare , illam ideam ante ipsum in mentem venisse Hispano

cuidam, nomine Pereyrae, Ac nonnullos ebmalignitatis processisse, ut adficinarint, ipsum hausisse illam ex Libro istius Hispani, antequam ex propriis suis eam deduxisset principiis. Istam opinionem ipsi jam Omnem, quem inde

167쪽

a ITER PER MUNDUM

inde sperare potis erat, honorem conciliasse: habitam in mundo pro parado. ingenioso, de

quo ipse & sui discipuli subtilissim ε disseru

runt, quodque interea non defuerat turbaudis & angendis Philosophis Scholasticis: verum risum excitari honestissimis & perspicacissimis hominibus, simulac ciuis adgredere inr serib illud defendere veluti veritatem. Notum esse , primum illud effectum fuisse, quod produxerant in animis Lectorum pro legomena Libri cujusdam in scri pri , Anima Brutorum, Libri ingeniosε omnino conscripti, in quo sibi nimis serio finem proponit Auctor , conrersionem Philosophorum illo super arti-

Culo. Nec adferri vel unicam validam ratio nem, ad evertendum praejudicium totius humani generis ea in re. Numquam demonstratum iri, ens quoddam inter medium inter spiritum & materiam esse rem impossibilem. Promissum Carteitanorum eXplicandi, ope si lius dispositionis machinae, Omnia quae nos miramur in bestiis , maximopere esse chimaericum , numquamque libehatum esse. Ubi in genere de istis materiis loquerentur, nonnumquam dicere eos aliqua , plausum quae merentur quendam : verlim ubi ad particul etia magis descenderetur, nil miserius nilque . minsis ferendum. Solam ideam modi agendi brutorum in infinitis occalionibus, comparatam cum illo paradoxo, absurdum illud e

hibere. Qubd si responderetur, illud argumentum nimium probare, ac eX eo posse pr hari . bruta ratio*nio uti, e sic cur fatere

mur illam instantiam negotium facessere Philosophis : nec facilε eos se illi difficultati Posie

168쪽

posse eripere: verlim tandem, quantumVis m lesta iis inerit, argumento ipsorum nihil de vi sua decedere, illamque e contrario instantiam infinitis modis disticultatem augere. Etenim, si non nisi cum molestia pollimus capere, bruta non ratiocinari, Videntes illa agere modo adeli mirando, & sibi consentaneo , qua ratione possimus capere . illa ne quidem cognoscere. Denique remissilis se gerere hac in re erga D. Cartesium, non esse palinodiam cantare, cum ipse consessus fuerit, se non posse

demonstrare , bruta carere anima cognoscenti, veluti neque contrarium ipsi aliquis ostendere nequiret.

Dehinc ad alia progie ditur Aristoteles cum praecedentibus conjuncta : scilicet ad essentiam animae , quam Cartesius constituit in actuali cogitatione, veluti essentiam corporis in extensione actuali Ac determinata. Dicit ipsi, licit plurimis adfiiciatur scrupulis circa methodum, & modum, quo conatur ille demonstrare distinctionem corporis & animae . multisque non admodum satisfactum fuerit istis responsis, quae, exhibuit ad objectiones D. Gaslendi, & D. Arnaidi: tamen non illi dubiam se facturum gloi iam , quam

promeruit nova quaedam & ingeniosa in ea re proferendo. Imo vel propensum esse se, ad sequendum ipsius opinionem circa essentiam animae, modb satis ipsi faciat de unica dissicultate ab experientia desumta. A compluribus, addit, scio hane tibi objectam difficultatem. Qubd si essentia animae consistit in actuali cogitatione, animam numquam posse esse sine cogitatione : ac proinde ex eo sequi, nos cogitasse etiam cum

169쪽

1 6 ITER PER MUNDUM

adhuc in nostrae matris degeremtus utero.

Non refugis huic consequentiae se cribere ;ac ad id, quod adjungitur, si semper eo in statu cogita flemus, impossibile fore, nos saltem

non meminisse aliquarum cogitationum, quas tum habuissemus, respondes, nOS earum non recordari, quia memoria consistit in quibusdam vestigiis, quae impressa cerebro clim de objecto quodam cogitaremus, ibi conservantur, Cere-hrumque infantium esse humidum nimis &molle , quam ut conservet illa vestigia, saltem eo modo, qui requiritur, ut memoriam rim. 1. Producat. Urgeris autem circa istud responium, quandoquidem in diversis scriptorum tuo. rum locis dillinguis duas memoriae species, quorum altera a corpore dependet, iisque vestigiis impressis celebro , altera meri intellectualis dependet a sola anima. Distinguis etiam duas cognitionum species. Has dependentes ab organo, illas immateriales, quae plani non ab organo dependent. Capiti quidem facile dispolitionem cerebri infantis cujusdam posse

caussam esse, cur anima non recordetur cogitationum inde dependentium : verum memoriam illam quod attinet merδ intellectualem, Conceptus illos puros, cognitiones illas im- materiales omnino independentes ab organo, & variis istis si nubus, vel vestigiis cerebri, humiditas illius nihil ad ea facit, ac deberemus sine dubio nostrarum cogitationum meminis- lnis , se, ae motuum nostrae voluntatis, qui ipsas Ep. . 38. aliquando insecuti fuerunt. Res pondebis , infantem in utero matris suae non gaudere puras istis cognitionibus, nec usu memoriae suaeri intellectualis: verum illius a te legitimam ra- tionem peto. ac ejus convinci lubenter gau- l

170쪽

derem. Re ipsa Voetius exprestis verbis duo-bqs suis legatis mandaverat, ut Cartesium adcurat ε hoc curarent explicare. Ab essentia animae transitus fit ad essentiam Corporis. Aristoteles exorditur hunc articulum confitendo errorem quendam , in quem olim inciderat, simulque Cartessium monendo, ut ab eodem sibi caveret. Credideram, inquit, Mundum ab omni aeternit

te fuisse, innixus falso cuidam principio, quo me occupari passus eram; scilicet Deum esse Ens necessarium , in suis actionibus, aequEae in sua exsistentia. Simile aliquod & tu habes,

ex quo idem ille error necessario sequitur, nec ego primus ad hoc mentem ut adverteres feci. Dicis non tantlim , essentiam materiae consistere in exterisione, verum etiam , materiam , extensionem , spatium, tria tantlim ejusdem rei diversa esse nomina; unde secun dum te sequitur, ubicumque concipimus e X- tensionem , & spatium, ibi necessario esse materiam : ac eX eo concludis, Mundum limites non agnoscere & infinitum esse, vel, ut tu loqui amas, indefinitum in extensione.

Terrestris Mundi adversarii tui demonstrate tibi voluerunt , eκ' iisdem principiis sequi ιMundum & materiam semper fuisse, semperque eκ necellitate exstitura. Etenim eandem ob rationem ob quam nunc materia datur', ubi

concipimus , nunc dari spatium & extensionem , etiam semper exstitit semperque exsistet matella, ubi concipimus semper exstitisse, semperque exstiturum spatium & extensionem. Jam vero concipimus semper fuisse , S semper futura , quodcumque' evenerit , G Σ - ψω

SEARCH

MENU NAVIGATION