장음표시 사용
171쪽
spatium & extensionem , ubi nunc Mundus est . . Cautione & prudentia indiget hoc nς-gotium , possetque justam reddere agendi rationem Doctorum & Magistratuum Ultrajectinorum erga te. Hic internos, Pergit, ratiocinium quod in has te turbas conjecit, merum sophisma est. Attributum Reate , inquis, nequit Convenire nihilo : jam extensum esse est Alrributum Reale: igitur nihilo nequit convenire. Convenit tamen spatio, illique quod concipimas esse ultra Firma me tum , ct quod nomine spatii adpellamus. Igitur quod ultra Firmamentum est, est reale. Igitur, quod in indefinitum est supra Firmamentum , est materia. Igitur, materia, extensio, Ec spatium una eademque res sunt. Deberes equidem agnoscere vitium istius ratiocinii duabus in partibus. Primo, ex consequentia, quae inde deducitur pro aeternitate Mundi, quae per se Menti se offert. Secum d O , eX eo , quod supposito, falsiun esie,
ut revera est, Mundum esse aeternum , argumento omnino tuo simili tibi demonstretur , aliud Attributum , non minus reale
quam illud cui tu id nominis exhibes , nihilo convenire. Quippe si Mundus non est arternus , manifestum est, posse dici, nihil esse aeternum; quia , Deum si excipias, nihil ab
omni aeternitate fuit. Jam aeternum esse, ut mihi quidem videtur, est Attributum reale aequi, ac extensum esse. Sicut autem revera a surdum est, si dicamus, Attributum reale nihilo convenire, necessirin est, quo omnia largiaris, ut conveniat inter te tuosque adversarios, illa
Vucabul4 ensi sum S atrimam, ubi attribuum
172쪽
tur nihilo & spatio, supponere in mente nostra ideas planε diversas ab iis , quas in ea agnoscimus, ubi illas attribuimus Enti, vel corpori. Quando illas Enti vel corpori attribuimus , po*itivum quid designant. Ubi vero nihilo S 1 patio attribuimus, negativum. quidpiam significant. Brevi, ubi dicimus, nihil
esse aeternum , dicere volumus, nullum Enscreatum esse ab omni aeternitate. Atque clim dicimus. ese tantummodo spatium quoddam extensum ultra Firmamentum , . volumus dicere, nullum ibi dari corpus , .& posse aliquid ibi dari, ad implendum illud vacuum ac nihil illud corporis, quod ibi concipimus. Non
possumus de nihilo & de spatio loqui, quin
aliquid de iis dicamus: non possumus eXyri mere id quod de iis cogitamus, nisi terminis usitatis: illi termini sunt iidem , quos adhibemus loquentes de Kntibus, verum si reflectamus ad ideas nostras, videbimus, illas esse valde diversas, nec verb se invicem evertere,
Atque haec mihi in mentem revocant exi- Diste guam quandam instantiam satis subtilem in hae τ' ' materia, quam tibi olim exhibuit D. Morus Nobilis Anglus , qui tam liberali manu in te laudes contulit suis in epistolis , ut tibi adplicuerit quod de Homero Horatius; aut nil molitur ineptae. Hanc tibi proposui equaestionem. Si Deus Mundum destrueret, ac non multd post de novo produceret, an non possemus dicere , exstitisse, vel saltem concipere nos , exstitisse aliquod intervallum inter destructionem & re productionem Mundi , lic Et nihil reale iis intermedium fuisset
173쪽
Unde conatus est concludere, posse etiam diei, in aliquo cubiculo, ubi nobis imaginaremur Deum omnia destruXisse corpora , qua inter parietes subsistunt, ire longitudinem, latitudinem & profunditatem, uno verbo eX- tensiouem , licεt nihil revera adesset ibi reale.
Credidit se tibi negotium facessere, suppinnens, primam tuam propositionem a te concessuin iri, de qua videtur posse dubitari: v . rhm existimo captus erat, hoc habebat, cum
tu ipsi negasti , posse nos concipere in sua Hypothesi aliquam durationem , & intervallum aliquod , inter destructionem & novam proinductionem Mundi. Auctor cujusdam epistolae datae aliquot abhinc annis ad Philosophum quendam Cartesianum satis oblectat Lectores suos super isto tuae Philosophiae articulo, diversiis hypothesibus scitissimis, quas proponit. Verum , sicut ineptias non adamo &novi characteris Philosophus serius sit Oportet, ut te inducam ad propilis accedendum ad nos, propriis tuis tantummodo Principiis uti institui . Vulgatam suppono hypothesin,
qua supponitur, Deum annihilare omnem cumhiculi cujusdam aerem non sinendo ut aliud eb intret corpus, Vel non producendo etiam aliud in eo corpus. Hac semel recepta hypothesi , manifestum est, concipere nos eX- tensionem sine corpore , ac per consequens essentiam materiae non consistere in extensio nes. Non voles itaque hypothesin admittere: atqui demonstraturus sum, nullam in se
continere contradictionem, argumento omnino simili ex iis uni, quae tu alia in re adhibes, quodque demonstrativum censes. Etenim
174쪽
Etenim secundum te , quia ego distinctε concipio rem cogitantem , Iic t simul non concipiam extentionem , & quia distincte
concipio .extensionem , licet simul non concipiam rem cogitantem, rationem habeo con-
eludendi , rem sogitantem esse distinctam ab
eXtensione, atque extensionem a re cogitanti.
Atque hac ratione tu demonstras distinctionem corporis & animae, si utque evidens esse, unum absque alio posse esse, sane contradictione, atque id quidem. ope magni illius principii, quo statuis, differentiam idearum esse unicam viam cognoscendi distinctionem realem rerum, ac illarum ab se invicem independentiam. Circa illud principium, en qu2 modo ratiociner. Distinctissim ε concipio destructionem , vel anni hilationem corporis cujusdam, non concipiendo producti9nem alterius cujusdath corporis. Igitur nullam implicat contradictionem, corpus aliquod destiui, absque quod aliud quoddam producatur. Igitur nullam implicat contradictionem, aerem inter qu tuor cubiculi cujusdam qui muros est , destrui , lichi nullum aliud corpus producatur locum ejus occum
Vel etiam , quod eodem redit. Distinctiss-
me concipio partem quandam materiae, abs que omnibus aliis, atque distinctissime concipio omnes reliquasi hac unica eXce Pta, eXem pli gratia, aere incluso huic cubiculo : hipothesis itaque mea aequε stabilita est , ac consequentiae, quae naturaliter inde deducuntur adversus tuam opinionem , circa essentiam, materiae. Si ergo aliquo erga Pacem amore adfiis
175쪽
adficetis, satis es habiturus, si dicas, quddsi in suo naturali statu res intuearis, materiam necessario extensam esse et verum non am
plius isto uteris loquendi genere quod nemo est qui non aegre tulerit : extensionem, materiam, & spatium eandem escirem. Haec insultatio. qua Aristoteles Cartesium petebat, ahibens Principiorum suorum partem ad alia evertenda, patientiam seni nostro ademit, &. tantopere ipsi displicuit, ut Partim abfuerit, quin illud scriptum e vestigio in frusta discerpserit. Imo considerandum nobis subjiciebat, an vellemus abire, insciis Legatis Aristotelis , qui satis longe a nobis aberrabant, dicens, consortium istiusmodi hominum ipsum pessimi habere : verum ostendimus ipsi id neque decorum esse, neque ad honorem Carffsii facere. Illud scriptum non tam de pace ineunda agere, quam Cartesium ad certamen cum Aristote provocate : sorsitan Cartesium id spreturum, versim etiam poste fieri , utere judicaret ad id respondere : gaudere Cartesium dotibus mirandis adeo ad persuadendum mentibus, & Mundi productionem rem esie ita stupendam, ut sine dubio binae illae animae, quae nOS comitabantur, non possent non Cartesianismo se mancipare, ubi vel tantillum iis explicuerit Cartesius suum mysterium ratione quadam plausibili. Hae rationes illum Teumarunt, nosque perreximus scriptum hocilegete, dum duas istas animas opperim ui Ab essentia animae & corporis Aristoteles transibat ad eorum unionem , & relationes quas habent ad se invicem. Exordiebatur a summia laudibus. quia in Cartesium congerebat,
176쪽
rebat , qutid oculos aperuerit Philosophis, iisque ostenderit inutilitatem & absurditatem illarum specierum intentionalium in multis rebus , dicens, ipsum nil docuisse in hac materia , qudii adeo novum debeat videri, ade que incomprehensiabile Peripateticis, nisi proprii Praeceptoris sui deseruissent dogmata ut
sequerentur chimaeras Commentatorum. Se
met ipsum expressis verbis plurimis in locis notasse, sensum tactus diffusum esse per omne
corpus , & per omnia organa aliorum senis suum et visionem , gustum, pereeptionem sonorum & odorum non produci, nisi ope motus localis nonnullorum corporum, attingen tium & moventium organa diversorum sensuum. Revera. si ille motus non sufficeret faciendo, ut objecta illa animae percipienda e hibeantur, species intentionales, quae in ejus locum substitnuntur-; non magis aptas esse producendar isti perceptioni. Imo ne rejice
se se quidem, quod Carteilus docet, de sede animae in glaudula pinsali, si id tantum pro
ponatur pro mera hypotheri , quandoquidem non majoris sunt celsi manda . quae reliqui omnes dicunt: Verlim ferre neutiquam se posse, ut illud Systema exhiberetur pro conitanti & demonstrata veritate. Reverentiam ilialam , quam D. Cartesius prae se ferebat er averitatem & experientiam , debere in caussa , esse, ut suis adsertionibus in hac materia modum adhiberet. Obsecrabat etiam Cartesium, ne adedmal ὁ mulcaret eos, qui docent, animam per totum corpus diffusam esse. Atque en tibi ea
quae adjungebat, ut monstraret, Cartesianos
177쪽
non admodum ea in re aequos se gerere. Etenim, ajebat, ubi tu doces, animam collocatam esse in glandula pineali, vel existimas illam omnem istius glandulae occupare e Xten- sonem, vel tantdm aliquam ejus indivisibilem partem. Si illa occupat omnem glandu- Iar extensionem , illa igitur etiam ipsaeXtensa est : haec enim consequentia omnino 13milis est illi, quam tu formas contra Philosophos illos, qui adserunt, animam per omne di fusam corpus esse. Qubd si illa ejus tantdmindivi libilem partem occupet, potest igitur dari aliqua materiae pars, quae indivisibilis sit,
ct non extensa : atque hac ratione admittendo hanc disjunctivam, animae proprietatem quandam adscribis, quam non agnoscis nisi in materia, vel materiae largiris aliquod attributum, quod omni alia occasione ipsi denegas, quodque juXta Principia tua contendis, quacumque intelligatur ratione, non esse proprium nisi animae spiritualis. Praeter hare Omnes nervi, vel radiationes spirituum, quie glandula pineali exeunt, vel qui eam ingrediuntur , non possunt ab eodem indioisibii glandulae puncto prodire, nec in eo terminari; atque adeo, quod si anima non esset nisi
in quodam puncto istius glandulae indivisibili,
illa ibi omnia objecta nequiret percipere. Qubd si tu respondeas, animam non esse in glandula, veluti aliquod corpus est in alio corpore , vel corpus quoddam in loco quodam :animam , utpote qui spiritus sit, non esse in illa glandula , nisi qudd in ea agat, in ea cogitet, in ea velit, in ea percipiat objecta , ac veluti diversae impressiones obiectorum tez-ν minan
178쪽
minantur in diversis punctis glandulae , ubi illa eas 'ercipit, possumus dicere, animam in tota esse glandula. Philosophi illi, quos impugnas , instantiam habent paratam , quam tibi opponant. Quippe si anima agit, vult, cogitat, percipit objecta in omni illa glandula , hoc est in spatio admodum divisibili, hoc
si fossicit . ut dicere queamus, illam esse in tota pineat, glandula, ex veritate etiam dicere possumus, juxta illorum Systema, animam ese in toto corpore, quandoquidem agit, &percipit objecta in toto corpore , quandoquidem ea videt in oculo, ut tu dicis, quandoquidem ea percipit in illo loco pinealis
glandulae , ubi nervus terminatur opticus, vel radiationes. spiritnum ab isto nervo prodeuntium : illam sonos percipere in aure, ut
tu dicis illam eos percipere in alio aliquo glandulae pinealis puncto. in quo terminantur nervi, vel radiationes isti inservientes perceptioni, &c. Atque ita putatilium illud Philosophiae monstrum, illa scilicet praesentia animae per totum corpus, quae facit, ut illa sentiat in manu, quae pungitur, ut immediat E illam manum moveat retrahendo, ubi puucturam sentit, ut ex se ipsa pedem moveat , ut illum promoveat, non mihi ampli is monstrum videtur, nec praejudicium infantiae evidenter falsum : cum illa praesentia animae in toto corpore, haud alia est prieter illam, quae ipsi adlcribitur in pineali glandula , cum glandula pinealis aliaue ac totum corpus extensa sit. Nihil hic enim ad rem facit exiguitas. Quid est igitur, cur deridiculo habeas illam extensionem potentialem spiti- .
179쪽
tus cujusdam , quae diversa non est ab illa, . quam Cartesiani admittunt, modo utrumque .eXplicetur legitim h : ac profectb parum ab , est, quin in illo systemate explicare possimus omnes sensationes sequε convenientes, ac in illo glandulae pinealis. Ex his omnibus conclimebat Aristoteles, D. Cartesium debere confiteri cum sapientissi- .mis & minus pertinacibus Philosophis, relationem, quae intercedit animae cum corpore,
Perceptionem obsectorum quod spectat, esse mysterium humanae menti incomprehensibile : posse rectissime explicari modum , quo objecta insensus nostros agunt, atque etiam, qua ratione actio illorum cum cerebro communicetur : verlim , ibi subsistendum esse nisi ineptias S nugas proferre amemus, Vel . Propositiones in se ipsis periculosas , vel in conclusiohibus, quas inde deducere est . . Laudat etiam hic Cartesi sinceritatem, qua, consessus est , nillil in idea animae vel spiritus dari, ex quo concludi possit, Droductio iam motus iis impossibilem esse; & simul culpat temeritatem Cartesianorum, qui deinde audacter adfirmarunt, nullam creaturam, quaecumque fuerit, posse motum producere. Verum est , adjungit paulo malignilis, istud paradoxum , quantumvis parti In fundatum , ese unum eN praecipuis consequentiis, systematis Cartesiani: absque hoc enim si foret, qua ratione semper eadem motuS quantitas in Mundo posset dari, in quo tot eiul-ssimi animae tot Angeli, tot DaemoneS , quibus Mulla major voluptas, quam singulis mo- anzmi4, motum producere. Verum majorem
180쪽
CARTESII. PARS II. L 7. eci laudem promeritus est D. Cartesius quod commodis veritatis posthabuerit suum systema, quod tantopere deperit. Sequens articulus agebat de magno illo D. Cartesii Paradoxo; Esentias rerum, & veritates, quae necessariae adpellantur , non esse in- ..is dependentes a Deo , nec esse immutabiles Σ' ri .& aeternas, nisi quia ita Deus voluit. Deum Tum I. esse caussam tutatem & efficientem veritatis propo onum. Deo aequδ liberum fuisse efficere, ne verum foret, omnes lineas ductas a centro ad circumferentiam esse aequales , ac . non creare mundum et atque en tibi praeci-.Pua eorum, . quae prolixissimi disserebat haede re Aristoteles.
Ajebat, se non satis scire quid vellent illa
verba : Deus est caussa esciens o totalis veritaris propositionum. Cum veritas alicujus propolitionis non siit Ens , verum relatio mera Conformitatis, . qua gaudet cum suo objecto ,
non poteae proprie loquen. caussam ha here essicientem ; ac si aliquo in sensu possumus dicere, illam habere Caussam quandamessicientem, illa aliue nequiteste praeter mentem vel ling iam illius , qui propositionem pronuntiat. Rogabat praeterea, an D. Ca testius in genere loqueretur de omnibus veritatibus necessariis , an solummodo de non nullis λ Non potest, pergebat, de omnibus loqui: etenim nullum dubium est, quin non credat Deum posse, vel potuisse facere, ut iis propositiones fa fuerint. Datur aliquiae Deus et Deuae caussa libera est omnium rium a Deus es Ens necessarium. Oportetigitur , ut loquatur de propositionibus, quae