장음표시 사용
181쪽
DM. creaturis conficiuntur : quandoquidem se prout loquitur in una ex suis epistolis. Deus est auctor essentiae aequδ ac exsistentiae crea- rarum. Verum animadvertat, veritates, quae spectant essentiam creaturarum, habere necessariam quandam conjunctiouem cum iis quae ad essentiam Dei pertinent: ac si unae falsae esse potuerint , potuisse & alias , exempli gratia, haec, Creatura essentialiter depellidet a Deo , est propositio quae pertinet ad essentiam creaturae, si illa potuit esse falsa. altera haec etiam falsa esse potuit. Deus es arbiter,
causa libera omnium Entium e una enim vera
esse nequit, nisi vera sit & altera; nec una falsa esse potest , nisi falsa sit etiam altera. Atque hic Aristoteles auctor erat Cartesio, ut caveret, . ne profunda illa reverentia, quam simulabat erga omnipotentiam Dei, non tantlim in supersti Aonem degeneraret, Verum etiam , ne eb progrederetur, ut blasphemias ipsum concludere faceret. Post illa , vera fide agnoscit Aristoteles Cartesium adcuratius & exactius explicuisse.'quam ipsemet fecerat, naturam plurimarum qualitatum sensibilium : veluti duritiei corporum , liquiditatis , virtutis elasticae, Frigoris, Caloris Sc. Et ut monstret, nil se nisi veritatem sibi proposuisse , palinodiam nulla circuitione usus cantat eirca aeternitatem Mundi, & sphaeram Ignis. Clim autem illa Ignis sphaera sit ex praecipuis partibus Systematis Peripatetici , & ex pulchris' sui Mundi, petit, ut D. Cartesius saltem vicis sem abdicet omnes suos Vortices, adversds quos plures adfert ratione'. V ei sim cum eκLObis
182쪽
nobis rescivisset Voetius, Cartesium jamjain hoc systema exsequi adgressiurum, nosque ad illum proficisci, ut essemus testes magnae istius actionis, margini notam adscripsi, qua pollicebatur, eXperientia se contentum fore: ac dato, qudd responsura sit promissis Cartesii, receptum iri illius Vortices saltem prohona hypothesi ad explicanda Phaenomena Mundi, quem Deus creavit. Illud etiam adjungebat , quod si Cartessius successu destitueretur, ipsum coactum iri consentire, suam Physicam . quae fere tota iis innititur, aedificium esse fundamentis destitutum : contentum eum debere esse laude omnibus Sectis communi , scilicet, Philosophiam habere quidpiam boni Sc veri, ac cum omnibus consentire reliquis, in eo, scilicet Mundum condere& Systema Philosophiae, in Omnibus su is Principiis verum, & in omnibus conclusionibus, esse istius momenti rem, ut eo pervenire ii
Tandem , quod spectat demonstrationes D. Cartesii de exsistentia Dei, regulis motus , & nonnullas alias opiniones , quas ille Philosophus omnium maximi amare videbatur . quaeque majoris disquitionis egerent, Aristoteles ipsi proponebat, ut neutrum locum eligeret, ubi, praesentibus neutri addictis Arbitris parti, quorum starent judicio,
Finiebat offerendo ipsi partem imperii Philosophici, iis solis sub conditionibus . in hoc
scripto quae comprehenduntur. Auctor ipsi erat , ut hic suam terminaret ambitionem,
fidem. faciens , ire ut omnes iplius spes elu
183쪽
derentur , quod si eas ulterilis proveheret: auctoritatem suam nimis stabilitam esse per totam Europam, quam ut sibi metueret ab novo quodam homine : omnes Universitates, Omnia Collegia renova se sibi lacramentum fidelitatis, ac osse suum & defensivum fide litatis foedus seriisse contra novam philosophiam : nonnullas Matronas, S e quotidianis ingeniis aliquos, qui statim ab initio videbantur protectores se gerere novae istius factionis in Gallia, non esse dignos, quorum magna habeatur ration morem illum Philosopha ut' aliqua sit . non diutius duraturum apud Matronas Gallas, quam alii mores: videri jam
hodie exiguas admodum , quae istum. honorem ambirent: ac vulgo ferri etiam , postquam prodierit Comoedia quaedam alicujus .... Molerii , nomen mulieris eruditae injuriae
quandam speciem adscivisse. Quod si plures
' Docti , & plurimi Mathematici olim novas illas ideas amplexi fuerint, satis paucos hodie restare, qui honori sibi ducerent nomen Cartesianorum. Cum hi e vestigio ligna deseruerint, ut se partibus Gasendistarum adjungerent: illi systemata composuerint ex iis quae crediderunt apud antiquos se reperire optima , & apud novos Philosophos: omnesque originales conentur videri , ct proprias suas tantum sequi cogitationes , non ulli Sechae nec antiquae , nec hodiernae duci se mancipando. Effectum sane perniciosius, quam quis cogitet, mali exempli, quod exhibitum
fust novo illo Schismate, quo divisa fuit Philosophia. Vixdum nostrum perlegeramus scriptums, nostruita
184쪽
nostrum , clim duae nostrae Peripateticae antia mae in Mersennum redierunt, nobisque nam rarunt, ab Occidente conspici, nescio quod opacum quasi corpus, aerem trajiciens summa cum celeritate. Statim senex noster, quovis pignore contendo este stellam quandam crusta.
obductam , quae de Vortice in Vorticem prolabitur , pollea suum quam perdidit, quaeque facta est Cometa. Evestigio nos eXimus , & Cartesiana illa nostri hominis prophetia valde no delectabat, clim elapsiis aliquot momentis videremus, nihil aliud esse nisi hominem , qui vehebatur nube summε nigra &crassa , cujusque omnis adparatus referebat Magum ad Sagarum conventum se conferentem, vel inde reducem. Ac profecto P. Mersennus , qui illum noverat, nobis dixit, esse Mandarinum Chinensem, ducem Magorum suae regionis saepitis se jam illi obviam factum in nostro Vortice, ac jam elapsum esse annum, ex quo cum illo de exsistentia Dei egerat : se illam ipsi probasse demonstrationibus D. Cartesii : quantumvis profligatus Atheus ipsi visus esset initio , has demonstrationes ipsum movisse, & sibi pollicitum , fore ut eas. Otium nactus examinaret. Rogavit itaque nos, ut ipsi obviam iremus, atque ita disceremus successum colloquii sui, atque num conversus esset Mandarinus. Progrediebamur itaque, at visibilem se solus reddebat P. Mersennus. Salutant illi se invicem, & post nonnullas utrimque dictas blanditias, rogat P. Mersennus Mandarinum, an adhuc de eX- sistentia Dei dubitaret: respondet ille' plani se convictum de ea esse ae valde ipsa obnoxium a.
185쪽
noxium , qudd ansam sibi dedisset examinandi rem aliquam, de qua non nisi cum pudore meri unisse poterat se dubitaste tantummodo , defectu nonnullarum refleXionum, quas vel minimε illustrata ratio suggerere potis est. Deo sit laus, P. Mersennus exclamat. Quo gaudio perfundetur Cartesius, ubi ex nobis audierit, suam Philosophiam cognitionem Dei ad extremitates usque Terrarum propagasse. Certh neutiquam sine ratione mihi aliquando scripsit, admodum se haerere ambiguum , an sua oeera Philosophica vulgaret , verum se conscientiae ergo sentire obstrictum esse publicum non privare quinque vel sex foliis, quae continent Demonstrationes exinsistentiae Dei. Mi Pater , respondit Mandarinus, non tibi auctor fuero Cartesio indicandi successum ,
quem ipsius Demonstrationes in Lhina habuere: pro meris paralogismis ibi habitae sunt, saltem duae illae, quas plurimi facit, 'iraeque deductae sunt ex idea Dei, & Εntis sum ni δperfecti; atque illud , quo me tibi devinxisti,
ossicium in eo non politum , quod mecum astas communicasti Demonstrationes, Verum qu bd , cum eas mechim communicasti, ut illas examinarem , subierit mentem meam, post cognitam earum debilitatem, reliquas etiam discutere, quas iste Philosophus non videtur assis facere comparatas cum luis , quae tamen mihi persuaserunta, Doctor quispiam Europeus nomine Thomas Aquinas, cujus Summaili Jesultae in Chinensium linguam converterunt, quem hac occasione consului, atque eXplicatio, quam mihi dedit Mandari-
186쪽
nus Verbi est, qui etiam ex Europa in Chinam venit pluribus retr5 annis, centies magis meam mentem adfecerunt dederunt ,
quam omnia deliramenta Cartessiana,quae mihi inania maximε sunt visa. Hoc responsum fulminis in morem P. Mer sennum percussit , rogantem serociter Mandarinum quod vitii reperiret in demonstrati nibus Cartesii: ille vero statim se iis refutandis adcinxit. Ita ut nos frueremur oblectatione videndi horae momento mutatos illos honestos sermones, illasque blanditias in veram disputationem. . Ut tibi ostendam, inquit Mandarinus , non sine cognitione causti me tuas demonstrationes pro paralogismis habere, scias, postquam ex te eas addidicissem , me repprisse in China in manibus juvenis cujusdam Belgae, qui cum Mercatoribus suae regionis iter faciebat, Meditationes tui Cartesiiii. Ille, cima videret me non omnino ignarum esse eorum, quae in iis continentur , ac velle eas propius novisse, iis me donabat, atque ego de novo illas' Iegide monitrationes , omnes objectiones illi super ista re propositas, atque omnes responsiones, quas iple ad illas dedit. Prima animadversio, quam in genere super iis quae legeram feci, fuit, quod illae demonstrationes, & responsiones illae, quae proponebantur ad objectiones contrarias, mihi saltem re linquerent multum dubitationis & incertitudinis in mente , super illa re, quae erat in quaestione: ac, licit statim non viderem illarum vitia, sentire tamen mihi videbar. Deinde eas obtuli duobus ex meis amicis Tribunalis
187쪽
bunalis Mathematicorum , quod componitur ex industriis hominibus adsuetis methodo Geometricae , pCaesertim postquam Mathematici Europei in Chinam adpulerunt. Postquam illas perlegerant , eorum alter mihi dixit, qubd si istae demonstrationes verae essent demonstrationes admiratione esse dignas . quandoquidem essent simplicissimae: alter adjungebat illam ipsam simplicitatem eas ipsi suspectas reddere, quia, inquiebat ille, qud simpliciores sunt, eb magis debent producere effectum vulgare demonstrationum in mente ipsorum . cui illae proponuntur. Iam ve-rd illud effectum non sentio, mens mea se rapi non sentit earum evidentia: contra vero , sentit nescio quos scrupulos, qui, ne sedet, impedisent, .psamque compellunt ad credendum , isthaec ratiocinia esse falsa. Atque animadverto, addidit, omnes amicos Sadvertarios illius Philosophi, qui suas cogitationes de rius demonstrationibus ad ipsum perscripserunt, eandem reflexionem fecisse. 'S idem expertos, quod ego. Igitur nosmet adcinximus iis serio examinandis, atque initium sum limus ab ea, quam Cartes usseoponit primam in Synopsi Geometrica suarum
Attributum illud, quod distincti videmus contineri in idea alicujus rei, cum veritate de illa re potest adfirmari. Jam verb in idea Dei, hoc est in idea Entis summe perfecti,
distinctδ video . exsistentiam necessaria in contineri; cum essentia necessaria sit persectio, atque Ens summe perfectum omne perfectiouum genus comprehendat. Igitur possum adfirm
188쪽
adfirmare exsistentiam Entis summδ perfecti.& cum veritate dicere , atque confidentia, Deum exlistere. Relegentibus nobis hanc demonstrationem,& examinantibus unam quamque harum propositionum, qualicumque veritatis essent specie praeditae omnes nostrae dissicultates renasci occipiebant. Operam navabamus indagandis ejus rei caussis: nosmetipsos examinabamus ex consilio Auctoris Demonstrationis ; atque consulebamus nostram conscientiam, ut videremus, an non aliqua nobis essent praejudicia, quae impedimento essent, ne nos daremus propolitionibus, quae evidentiae quid habere videbantur: nihil reperiebamus eorum, utpote qui fueramus hactenus satis indifferentes circa veritatem conclusionis; atque etiam, Posito, aequilibrium non debere esse perfectum , profecto proniores eramus in eam partem , quae concluderet pro exsistentia Dei, quam in aliam. Ita ut praejudicium quod faveret huic exsistentiae nobis esset timendum potitis, quam contrarium. Praeterea, testes nobis ipsis eramus, Cartesii famam
nihil nos movere', & perfecte immunes nos esse ab invidia, cujus suspectos habere videtur nonnullos suae regionis homines, qui contra ipsius demonstrationes apertε insurrexerant. Haec fecerunt, ut crederemus scrupulos nostros oriri ab ipsa demonstratione, quae per consequens adparenti taOtiam evidentia esset praedita ; clim evidentia realis & vera alicujus demonstrationis, vel alicujus propositionis, pro necessario effecto requirit quietem &, tranquillitatem mentis, quae se eluiacidatam
189쪽
cidatam aded vivida ratione sentiat, ut ipsi sit impossibile de ea dubitare , nee agnoscere veritatem. Quocirca nulla ratione habita eorum , quos Cartesius Scepticos adpellat, impossibile nobis est aliquem habere scrupulum super primis Principiis, ullo modo dubitare, num totum majus sit sua parte; atque num impossibile sit idem simul esse &non esse. Animum itaque nobis advertentibus ad hoc ratiocinium videbatur, illud debere nobis evidens adparere , atque eodem tempore experiebamur e sensu nostrae mentis, revera non esse evidens. omnis dissicultas erat posita in inveniendo prinei pio falsi istius splendoris, ac ostendendo, menti nostrae caliginem obfundi, clim deberet illustrari: credebamus habere nos , quo mentem nostram aperiremus, nosque explicaremus super istis sequentium animadversionum auxilio. Axioma illud quod primam constituit propositionem ratiocinationis Cartesii, verum non est , nisi suppositis duabus rebus. Prima, quod idea . de qua agitur, sit idea quaedam realis: hoc est , quae refert objectum reale, fallem possibile. Secunda, mentem quae istam sibi ideam format, evidenter cognoscere, illam realem esse. Ita, quia idea alicujus trianguli rectilinei est realis, atque Geometra quispiam eam pro tali agnoscit, distinctὰ videns aequalitatem trium angulorum cum duo-hus rectis, in illa id ea potest adfirmare cum veritate de triangulo, habere illud tres suos angulos aequales duobus rectis. Verum B idea non sit realis, aut si mihi evidens non sit, illam realem esse, falsum est,
190쪽
me de illa posse adfirmare Attributum reale, quod in ea distinctδ video. Exempli gratia.
illa idea chima Uca , Mons sine valle , inquantum mihi montem exhibet, etiam distinctε exhibet altitudinem: non possum tamen cum veritate adfirmare & absolutε , montem sine valle esse altum. Quod si idea realis sit, versim non sit evidens, verum est, Attributum illud , quod in ea distincte video, convenire rei, quam ev-hibet: falsum autem est, me posse attribuere illam proprietatem rei de qua agitur, mihi. que demonstrare posse illam proprietatem ope istiue idea . Exempli gratia, ponamus hanc ideam realem esse, Equus cognoscens Ofensu praeditus o Cartesius qui illam realem non credit, inde non posset concludere, equum
capacem esse doloris & voluptatis: licEt illa proprietas sit distinctε contenta in idea Entis cognoscentis, & sensu praediti. Hisce suppositis. ut mihi possim deaeonstrare exsistentiam Dei ex sola illa idea Eni summe perfectum opus est non tantum, ut fit
idea quaedam realis, sicut revera est, velum etiam necessum est, ut independenter ab omnibus demonstrationibus vulgaribus evidens mihi sit illam ideam esse ideam realem: hoc est , mihi exhibere objectum reale, fiaternpossibile, non vero objectum quoddam chi inmericum. Iam vero contra Cartesium defendo , illam ideam non esse nobis evidenter realem ante vulgares demonstrationes : etenim
si nobis evidenter realis sit, vel per se ipsam est, vel per examen, quod instituo idearum , ex quibus illa componitur. Non est per se :