장음표시 사용
191쪽
quippe, si illa id ea nobis evidens esset per
se, mens nostra numquam de ea problema facere posset, nec serio semetipsem rogare ante demonstrationem ; Ens illud summe persectum, estne Ens reale, vel Ens chimaericum Pari ratione ac mens numquam sibi propositura est illud problema : totum suane parte'majus est Res quaedam potestne simul esse & non esse λQuia illae ideae ipsi evidenter reales sunt perseipsas. Jam mens nostra ante demonstrationes potest semet ipsam rogare, an Ens quoddam summε perfectum sit Ens reale vel chimaer, ricum ρ Atque homo quispiam, qui animum
non adverterit ad res quae exsistentiam Dei Probant, Non miraretur, te ipsi hancqqa 1lionem serio exhibere a veluti miraretur, si ipsum rogares dubitans quasi, an totum majus sit una ex suis partibus. Illa idea igitur non est nobis evidenter realis ex se ipsa. R stat igitur, ut ejus realitas nobis evidens fiat examine ejus, quod facturi sumus. Haec ressi ita se haberet, Cartesius deberet nos monem
re, ut illa uteremur cautione, antequam ejus demonstrationem eXaminaremus. Sed ego ostendo , ante demonstrationes, realitatem
istius ideae , nobis evidentem per se ese non posse , nec per discussionem terminorum, quos illa c tinet. Primo, quia attributum non continetur in idea subjecti: chm non sit de ectentia Entis, esse summi persectum. . Secundo, quia illud examen facit, ut reperiam in illa idea plurimas c tradictiones adparentes, quibus se eκtricare mens mea nequit ante vulgares demonstrationes. Etenim eXam,
nare, & extricare illam ideam, quae Per .se. ipsam
192쪽
ipsam valdi confusa est, ct generalis, perinde
est ac in specie sibi exhibere omnes perfectiones, quaru in nulla nequit deesse Εnti summi perfecto. Iam, inter illas perfectiones dantur nonnullae quae mentem nostram ad rebel
lionem adigunt, quia non potest eo pervenire, ut illas concipiat. Exempli gratia, illud Εns a seipso esse, illud Ens esse omnipotens & omnino independens in agendo, ita ut e nihilo Entia producere possit. Dantur& aliae, quae non videntur poste infer se convenire in eodem subjecto. Verbi gratia; co cipit libertatem & immutabilitatem, immensitatem & indivisibilitatem , proprietates corporum & spirituum, veluti tot perfectiones. Videt, illas perfectiones quae possunt convenire diversis Entibus separatim, omnes debere reuniri in isto Ente summδ perfecto. -Concipiens igitur Ens summi perfectum, sibi exhibet Ens aliquo A liberum, ac simul immutabile, quod potest velle , vel non
velle eandem rem, clim voluntas ejus semper eadem maneat; quod ubique p aesens sit, li-cδ non sit eκtensum vel divi libile , quod merus sit spiritus, & tamen contineat pei sectioneS corporis, quod producere potest. Imo, ausim adfirmare, illam ideam ita exisplicitam, mentem quod attinet, quae hacte nus nullam reflexionem fecit in rationes, qua ipsi probant eκsistentia tu Entis nec marit, chmo tot ipsi contradictiones exhibeat in illo Εnte necessario , aequi tum ipsi illud exhibere tamquam Ens Chimaericum , qukm Εns rea
te: & non supplasitis istis vulgaribus rationibus , quae nobis probant caussam quandam pr
193쪽
mam omnium Entium, atque eas insequentibus reflexionibus, aequε fore ut existimaremus illud Ens impossibile ac possibile. V de saltem concludo, ideam Entis summδ pe secti, non posse existimari id eam , quae cer id realis sit, ab illo qui eam examinat, ante quam cognoscat vulgares demonstrationes. Proinde qui illam examinat, non posse abs
lutε tribuere exsistentiam illi Enti , & quod perinde est, non posse illum sibi demonstrare exsistentiam Dei, ope ideae Entis summε
Vitium itaque paralogismi Cartesii in eo consistit , qubd supponat, ante demonstrationes ideam Entis summε perfecti a mente existimari realem, ac veluti reali praedita mobjecto, quod evidenter falsum est. ' γHaec omnia fontem aperiunt scrupulorum , quos habuerunt omnes. circa illam demonstra.
tionem, quosque habuerunt illi ipsit . quos dissicultas solvendi subtilem adeo paralogis,mum pertraxit in partes Cartesiit, qui fine du-hio , modb vel tantilla utantur sinceritate, fatebuntur se semper sensisse aliquam mentis inquietudinem isto super articulo: ac non nisi vim quandam sibi faciendo tandem intellectum suum adsuefecisse ut diceret, illam demonstrationem ipsi evidentem esse. Est hic etiam ille defectus, quem nonnulli senserunt potilis, quam viderunt, qui fecit, ut negarent, exsistentiam includi ideae Entis summo
persecti. Quippe, licEt propriδ loquendo
ea comprehendatur in numero perfectionum, quas istud Ens habere debet, tamen mens, cui illa i. ea non erat evidenter realis, in eo il-
194쪽
iam non comprehendebat; imb ex eo excludebat , simulac hoc sisbi problema sormabat. Ens semine perfectum exsistina Τ Εbusque , donec argumenta independentia ab hac idea resolvissent hoc problema , ipsique persuasissent, tale quodpiam L ns eXsi
Nec dicat nobis Cartesius, illam ideapa, cum non includat nisi persectiones, evidens esse, nihil includere, nisi reale: quippe idea q uaedam chimaerica non potes s componi, nisi ex ideis realibus; atque en tibi aliquam omnino similem illi, de qua agitur. Triangulum, quod habet omnes per Ehiones triangulorum.) Haec idea licδt nullas alias res includat , quam reales persectiones, est tamen idea chimaerica, quia, exempli gratia , triangulum rectangulum proprietates habet oppositas illis trianguli aequilateri, atque illa opPositio facit, ut hae cum illis non conveniant. . Ita, licet omnes perfectiones Ερitium sint reales, non sequitur illam ideam Ens quod habet Entium per chionem omnium esse ideam rea-.lem ; atque illa oppositio, quam comperio
inter nonnullas illarum persectionum , mentem msam naturaliter adigit, nisi' praeoccupata sit demonstrationibus vulgaribus, ad dubitandum saltem , an ista idea non sit chimaerica, veluti altera illa , de qua modo locutus sum. Unde fit. ut post demonstratio nes, quae mihi persuadent de exsi stentia istius Εntis, vertim quae non liciunt. ni clarε &distincti cognoscam ejus essentiam. id tantum ausim dicere, illud Εns debere continere Perfectiones aliorum Entium eminenter;
195쪽
hac est, ratione quadam, quam non capi , quaeque numquam mihi in mentem venisset, vel saltem quam numquam cerid & evidenter
possibilem existimassem, nisi persuasus torem de exsistentia primi Entis , antequam ejus examinas lem essentiam. Plaec soritio primi paralogismi Cartesii inserviet ostendendo ciail defectui alterius illius, quo concludit exsistentiam Dei ex realitate objectisά Ideae, ita enim loquitur quam habemuae Dei Haec idea, dicit ille, quam- in mente mea repetio, gaudet realitate quadam Objectiva infinita , quand quidem exhibet Ens infinitum : ergo Ens infinitum exsistit: alioquin enim eflectum haberet perlictione , quas non haberet eius caussa . Qui hoc ratiocinium impugnarunt, dejllo loquuntur ea ratione , quae indicet, ipsos illud habuisse pro majori paralogismo, quam praecedens et atque plurimas bonas rationes adserunt, quas Cartesius quam potest optimε refellit. Me quod attinet, en quid sentiam : scilicet Cartelium supponere hoc .n ratioci- nio, quod ipsi probandum erat. Etenim supponit non tanthm , illam ideam habere quandam realitatem oblectivam . Verum etiam . me poste cognoicere independenter a demonti rationibus vulgaribus, illam habere realitatem quandam objectivam, hoc est, illam ha
here obJectum reale, non verbChImisericum. Iani vero, non scio an ejus objectum iit reale an chimaericum ante demonil rationes , ' sicuti id jam proba . Quod si possum ambigere , an illud objectum lit clii Elicum , non. milum supponcre , illam ideam habere
196쪽
. quandam realitatem objectivim , verum timere cogor, ne illa habeat quandam vanitarem obisjecti m , si ita loqui licet; atque eo in casu , non possum concludere. Deum menti meae illam indidisse: & deinde , Deum aliquem dari: verum cogitare debeo , forsitan ex nihilo me ipsam duxisse, uti loqui amat Cari sus; hoc est ex imperfectione mentis, qua illam produxit , sicuti hanc producere posset. Mons infinitus sine valle. Exinde manifestum est, duas illas, out existimantur, demonstrationes meros esse paralogi sinos , &utramque eodem loco laborare eodemque
. Porrd , numquam demonstraturus est Car- testus veritatem illius propositionis, cui totum suum innititur ratiocinium; scilicet, causifam ideae debere continere formaliter , vel eminenter omnes persectiones, quas idea exhibet, Etenim ubi dicimus. caussam conistinere omnes perfectiones effecti, hoc non i. intelligitur, nec evidenter verum est , nisi de persectionibus, quas effectum possidet, non vero de iis, quas solummodo exhibet. Perisfectiones enim , quas idea eXhibet, non sunt perfectiones ideae , clim unica ideae perfectio
sit exhibere omnes illas perfectiones. Illique qualitati nihil infiniti subest, nec per conse- quens supp onit ullam infinitam caussam. Dico illam qualitatem nihil infiniti conti Dere : quandoquidem persectionem alicujus ideae non metimur nobilitate objecti quod illa exhibet, vertim modo, quo illud exhibet; qui cima in proposita idea valde sit imperfectus, nequit infinitus esse. Atque hoc solum H 3 Ver-
197쪽
verbum , quod addo omnibus iis, quae dicta sueraut ea de re ab adversaliis Cartesii, par est ostendendo , propositionem, cui totuΠὲ ejus innititur ratiocinium , non posse esse principium alicujus demonstrationis. Tandem, pergit chinensis, lic Et ratiociis nationes hujus Philosophi falsae non forent,& sophisticae , vix mererentur nomen demonstrationum in re, de qua agitur. Numquam erit, ut sint demonstrationes exsistentiae Dei, quin pro ostiusmodi agnoscantur; hoc est , quin agnoscantur pro ratiociniis perinauali vis, ad quae nil responderi possit, quorumque veritas se conspiciendam praebeat adeo, ut destruat omnia contraria praejudicia. Jam hebetiores mentes nequeunt ad sub tilem istam Metaphysicam pertingere. Mediocria ingenia liceffre se in iis comperiunt, 'sive . ob praejudicia, sua, sive ob exiguam in il la. penetrandi capacitatem. Plurimi majorum gentium Philosophi in iis reperiunt, vel persuadent sibi reperire se magnas dissicul- . pates. Haec omnia generale praejudicium es ficiunt respectu illorum , qui ea non viderunt, quod . satis prudenter eos facer*t concludere, quod si nullae aliae demonstrationes exsisten- 'tiae Dei dareptur, praetςr has, nullas omnino exstat e. Ita ut libenter vestro Philosopho audictor essem, ejusque discipulis, ne saltem praeferrent suas demonstrationes iis, quae vulgbadhibentur. Quippe, si verum laxet, alias
illas evidentia carere, comparatas cum his,sx eo principio deducer*ntur pessime conse quentiae contra exsistentiam primi Entis, quas in suum usum convertere non cuncta-
198쪽
CARTESII. PARS II. srentur libertini, saltem si quid rectδ judico
ex illis nostri Chinensis imperii. Sive spiritus ille, qui nubem regebat, cui
Mandarinus insidebat, quique erat e X nigerimis inferni Diabolis, non oblectaretur istiusmodi sermonibus, ex quibus possent concludi nonnulla ingens Sagarum conventui damnum concinnantia, live Mandarinus ipse festinaret, vel desperaret aliquid novi lito super negotio addiscere, vixdum ultima haec verba protulerat, cum ipsum vidimus e vestigio versiss Orientem abreptum incredibili quadam
P. Mersennur prae impatientia ipsi respondendi ardens, non potuit sibi temperare , ne ipsum sequeretur, ac proinde per triginta &-ampillis gradus comitatus est. Post horae quadrantem ad nos rediit, dicens paulo commotus ; mirum hoc est ,' adversarios Cartesii ita nobis illusum venire , & proditorum more ictus infligere , ut statim aufugiant, ne tempus quidem nobis concedentes ad defensioni nos adcingendos, & refellendas ineptias, quas nobis obtrudunt ea Gm luperbia , quasi
oracula forent. Quod si iste Mandarinus de veritate sui adserti libi esset persuasus aequε
ac Aristoteles , illique crederent. sua argu
menta contra Cartesium adeo valida, ae fingunt se credere, non vererentur manuS con
serere, & ad minimum responsu in opperirentur , quod haberemus ipsis opponendum: verum s lint hae procursiones iii ius modi audacu lorum , qui suum stlopetum in aerem eXplo dunt ut Thrasones videantur, quique non auderent cominus cum hostibus congredi,
199쪽
quos simulant se impetere. Verum , dum Blandarinum nostrum comitatus sum , satis ipsius ideas everti. Promissit mihi, post elap-1um abhinc annum eodem hoc die adfuturum se in Mersenno . ibique nos e commodo acturos de demonstrationibuL Cartessit. Illuc vos invito. Domini mei, ait: &nisthominem meum ita excipiam , ut mutire non audeat, e vestigio Peripateticus fiana, & Cartesianismo vale sum dicturus. Pollicemur nos ibi adfuturos. Vettim mi Pater, ipsi dico, diu jam est, quod iter fecimus, nec amhuc multhm profecimus ; Oro te, festinemus:
quippe metuo corpori meo, nec velim manere uiae me ultra viginti quatuor horas. Simul in terram oculos conjecit, ut videret quota
esset hora & mihi dixit, septem tantlim horae praeterierunt, ex quo e Gallia profecti sumus, modo si non omactemur in itinere, ad summium post quinque horas in Mundo D. Cartes j erimus. Mersennum igitur reliquimus , & digressi sumus e Luna latere Septententrionali istius Globi: ad Coelum Stellarum progressi fuimus omni cum celeritate, qua poteramus : hoc est, uno minuto plurima eonfecimus milliarium millia. Res est prodigiosa, & quae vix sub conceptum cadat, numerus ille Stellarum. Non deteguntur e terra, vel ope optimorum Telescopiorum, nisii admodum eXiguae comparatione instituta cum iis, quas non 'videmus. Transmeabamus Signum Sagittarii, cujus praecipuas stellas cum delectatione recensebam, illas quae vulgd exhibentur in .
Globis coelestibus. Signum illud Sagittaria
200쪽
vel Iaculatori ita si mile fere, ac ego domui ai cui, cujus quis imaginetur binos oculos meos fenestras esse, gemina mea brachia . tabernacula ab utroque latere corporis domus exhibiti a reliquo meo corpore. Quod si me oblectare vellem , ut Ovidius in descriptione Viae Phaetontis, occasio mihi daretur formandi mille pulchras adlusiones Altronomicas, & in itinere meo reperi rem plurimos novos Zodiacos , ubi magnus numerus animalium in fabulis inclytorum, quae in terra relicta sunt, possent locum habere,& resarcire damnum iis illatum ab morositate Poetarum & Astronomorum, qui illis alia praetulerunt, non pluris quam haec aestimanda : verum Lectori litic omnia imaginatu fa-eilia sunt. Nec adjungam plura de colloquiis . quae in reliquo itinere habuimus. ubi auditor fere duntaxat eram. Duo illi Peripatetici fert perpetuo disputabant cum P. Mersenno S se-Re, circa varias novae Philosophiae quaestiones . . Verum nihil dixerunt praeterea, quae cernere est apud Patrem te Grange, ac in aliis libris impreuis super Istiusmodi materia.. Fruebar ego gaudio videndi illum ardorem, quO- cum utrique suas defendebant partes, meque qin eas pertrahere conabantur: verum conten tus eram utrosque laudando , nec mentem meam admodum aperiendo ; ac ' solum-
modo obibam illud munus arbitri, quod
mihi communi consensu osserre videbantur, ut moderarer nimium illum calorem, & Ee--- ilum Sectae, qui eos aliquando Paulo ultra , quam Par erat, abripuerat. Interea animad-vrti P. Mersennum ducem nostrum, nos i s ue Per-,'
