Iter per mundum Cartesii

발행: 1694년

분량: 331페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

dam illam reddam, quantumvis nunc dura sit Pi aeter haec, spatium illud quingentorum milliarium iu Orbem , quod delinea vi, ad con ficiendum parvulum meum Mundum , iam fluidum factum , dividere contendo in vigin-

. tiS. Hortex Solis.

242쪽

CARTESII. PARS III.

ti partes, vel in viginti vortices, qui com- ponentur singuli ex infinitis exiguis materiae

partibus insens bilibus. Ut intelligas quid velim illo vocabulo Uor-tὲcis, imaginatione propone tibi spatium aliquod materiae rotundae, vel ellipticae, quam di- vado in mille, vel dece in mille partes. Illas exiguas partes tot esse verticilla, quae rotari facio. fingula suum circa axem, vel suum centrum , quaeque simul etiam gyrari facio circa centrum istius spatii rotundi, vel elliptici; at- . que hoc est id, quod Vorticem adpello. Opus est tandem, ut concipias unumquemque Vorticem, tamquam coelum quodpiam,

in cujus centro sidus vel stella fixa formabitur. Atque adeb , cum ab ioitio viginti facio Vortices in hoc spatio, quod mihi praescripsi. viginti stellas lixas faciam: verim existis viginti stellis fixis miraberis , & voluptate

adficieris , ubi vides unam tantum remanere, quae exhibebit nostrum Solem: omnes reliquas partim Planetas, partim Cometas evadere; & ex viginti istis Vorticibus', unum tanthm etiam remanere magnum, qui Solis erit,

in quo duo adhuc novi illique parvi formabuntur , qui nobis exhibebunt Vorticem vestrae Telluris, S Jovis. Haec sussiciunt,a1 t, ad me seorsum suum sermonem dirigens, ut te disponam ad capiendum opus, quod eXsecuturos nunc sum. Reliqua quod spectat principsa & con clusiones, quae in mea conspexisti Physica, commodius illa tibi explicabo in exsequendo opere ipso, prout occasio exhibebitur. Simul D. Cartesius, P. Mersennus, & senex

meus seorsum tenderunt in tria diversa spatii K x loca,

243쪽

2 aio ITER PER MUNDUM

loca, & prodigiosa liadam promtitudine materiam agitare coeperunt. Momento viginti

illi Vortices confecti fuere , praediti singuli suo motu in diversas partes determinato, ac tali modo dispositi, ut poli unius vorticis in eclipticam alterius terminarentur. Ita enim adpellat Cartesius circulum Vorticis a polis ipsius remotissimum. Quandoquidem plurimae partes unius cujusque Vorticis ab initio angulares adparebant, i ta que circa suum centrum agebantur, madinus strepitus excitatus fuit fractione angulorum , quae necess)rib sequebatur conatum, quem adhibebant singulae partes ad se movendum circa centrum suum. Atque haec prima est ani in adversio, quam mihi instituendam exhibuit D. Cartessus, ut mihi explicaret ori. ginem, S productionem trium Elementorum, quae in sua Physica distinguit. Videsne, in-- quit, quomodo eX agitatione materiae oriantur necessarid Elementa, suae aded Philosophis vestri Mundi scandalo Here8 Ut ex cubo, vel quocumque alio corpore angulari, confi- Ciamus corpus rotundum, quid aliud opus est, nisi ut demantur ejus anguli, & inaequalitates, quae Occurrunt in , plius supersiicie ρ Atque nonne hoc si in motu , quem impresti omnibus illis exiguis partibus circa suum centrum ρ Possuntne illae ea ratione circumagi, quin se mutuo radant: atque continuus ille adinvicem adfriistus nonne illas politas reddere debet multb adcurati sis, ac si undique elaboratae fu i sient. Isti exigui globuli componunt illam materiam, quam adpello secundum naeum Elementum.

244쪽

Vertim interea , dum anguli illi rumpuntur, 'vides. nec aliter fieri potest, excitari multo plurimum minutum pulverem longε minorem globulis secundi Elementi: atque illum exiguum pulverem adpello materiam primi Elementi. Tandem inter illas particulas primi Elementi, quantumvis exiguas, nonnullaedantur aliis minus darvae: cumque illae non sint nisi ramenta glabulorum secundi Elementi, figuris praeditae sunt admodum irregulariabus, & multis angulis: quod in caussa est,

cur se mutuo impediant, di massas constituant ramosas & craissiores . quas voco materiam

tertii Elementi: atque en tibi tria mea Ele menta, quibus, ut vides, rationem habui, cur dubitarem, opponine posset aliquid. D. Cartessius deinde aliquot momenta obliscuit , validissime intentus dirigendo operi suo,& aptδ moderando primos Vorticum suorum motus. Interea exiguae illae particulae materiae cujuscumque Vorticis, crebrd rot

tae circa sua centra, &, ad invicem adlisar, paulatim poliebantur, & prout Globuli evadebant perfecti, e massa sua amittebant, &in magnitudine decrescebant. Atque exinde occepi videre sequelas regularum moltis, qua SD Cartesius initio supposuerat. Quippe quo

niam isti exigui globuli minorem ac antea Occupabant locum , quoniam continuo motu in circulum ambantur, eorumque figura eos isti motui admodum aptos reddebat, e vestigio conspexi illos e centro Vorticis recedentes,& circumferentiam occupantes , isto conatu cogentes materiam primi Elementi, quae

per totum erat dispersa Vorticem , relabi ad

245쪽

centrum , atque ibi conflare massam quandam pulveris admodum tenuis, semper in gyrum acti. S adhibentis conatum ad circumferentiam occupandam, ex qua globuli secundi Eli menti eum ejecerant: verum frustra, quia figura partium secundi Elementi eas sustent,

bat, atque nihil aliud potuit primi Elementi

materia essicere, quam ut, ubi neceflum so-ret, se insinuaret in intervaJla, quae Globuli circumferentiae Vorticis nonnumquam inter se

relinquebant. .

Ista oblectatio, quam me percipere animadvertebat Cartesius o ex ludo isto, S illa ficilitas, qua gaudebam videndi, vel concipiendi omnia , quae mihi praecipiebat admindum ipsi placebat, adjgebatque ut mihi explicaret aliquod ex curiosissimis Philosophiae mysteriis. Vellem equidem , inquit, te hic corpust tuum habere: cum majori voluptate fruereris' istis mirandis sequelis Principiorum, quae posui. Nihil in centro Vorticum vides, nisi collectionem pulveris . vel materiis subtilis primi Elementi : vertim sit corpore esses praeditus& organis , aptis ad recipiendas impressiones istius collectionis pulveris, totus uti Soles in eo conspiceres. Imd , mi Domine, pergit , ille Sol, cujus toties miratus es splendoin rem & pulchritudinem in vestro Mundo, severa nihil aliud est praeter congregationem istius pulveris, sed istius pulveris ea ratione moti quam eAplico in mea Philosophia ,

quamque nunc ipse cernis.

Ut hoc intelligere queas, unum quid tantummodo mihi supponendum , quod

negare

246쪽

negare nolueris, & quod , necessum ubi iaret. in Aristotele ipso ostenderem : scilicet v ssionem non fieri nisi agitatione fibrillarum, ex

quibus contextus est Nervus opticus; atque

ab ea agitatione est , qu bd ubi quis in caput

duriter prolahitur, vel noctu ingrediens impingit capite in murum , - conresti m. lumen coaespiciatur, & veluti accensae candelae. Molestum est Physicis explicare modum , quo illa agitatio peragitur , quae nobis exhibet omnia objecta luminosa vel illustrata. Quodcumque systema condant, dissicultates experiuntur insuperabiles: verlim en tibi ι qua ratione id rh vera fiat. Videsile illam materiam primi Elementi, ut in gyrum agatur, & proinde conatum adhibeat ad recedendum a centro Vorticis , in . quo vel satur: illius ope conatus recedendi a centro Vorticis , in circulum illa protrudit materiam secundi Elementi, quae omnem ejus

Occupat circumferentiam , eamque ad omnia,

quae imaginari est , latera compellit, quandoquidem nullum circuli punctum est , quem materia primi Elementi rotando describit , in

'oo non conetur recedere a cenrro, ubique

. per consequens illa non protrudat globulos secundi. Cogita igitur, te cum corpore tuo in aliquo loco versari circumferentiae istius Vorticis, teque conversos habere in centrum oculos. Plurimae sunt lineae materiae secundi Elementi, quae terminantur in fundo oculi tui. Quid accidit istae lineae versus circumferen tiam protruduntur, & per consequens contra fundum oculi tui ope materiae subtilis, quae est in centro, quaeque conatur inde recedere. . . E. Illa

247쪽

α Ση ITER PER MUNDUM

Illa sic protrusa premit fundum oculi tui , ita. Premendo agitat fibrillas nervi optici, unde tequitur perceptio objecti ; atque is est ex pulcherrimis meae Physicae locis ubi contendo , naturam lucis consistere in illo conatu materiar subtilis recedendi a centro Vorticis, unde illa presso sequitur, quae producit delicarissimam & maximδ miratu dignam nostrarum sensationum. Pergebat porrd mihi eΣplicare omnes proprietates lucis&demonstrationes, quas dedit circa reflexionem radiorum. S refractionem. Prolivus fuit admodum in hac materia. Iste enim locus eius Philosophiae cum eo, ubi Pha nomena explicat Magnetis, praeprimis ipsi placet. Non haec omnia minutim tracto. n mo-yestus sim Lectoribus meis . atque etiam ne nonnullos absterream, quibus lineae se invicem

248쪽

intersecantes , ut & A, B. C, metum in-eutiunt, eorumque nudus conspectus par est eos cogendo librum claudere, & numquam

denub aperire. Quapropter quhm minim ε telo istiusmodi adhibebo. Atqui neutiquam oblitus est mihi considerandas exhibere exiguas istas particulas striatas, quarum tantus ipsi usus, nec modum, quo illae fiant. Inter particulas primi Elementi, quae formantur e ramentis secundi, danis tur nonnullae, quae ob figuram suam irregularem tanto motu non gaudent. Istiusmodi

facilό sibi invicem implicantur, & formant parvulas massas majores aliis partibus primi flementi; ac quia saepe coguntur transire in gyrum se rotando inter tres globulos secundi Elemetiti, illae isti transitui se aptant, atque egressis comperiuntur habere figuram cochlearum , vel exiguarum columnarum striatarum tribus striis, ac intortarum in modum testae cochleae alicujus. ' Praret pud reperiuntur versiis polos Vorticis, determinationem habentes versds Centrum. Jam quoniam unae intrant

temtrionalem, interea dum Vorrex eodem tempore circum axem suum rotatur omni

Cattessiano manifessum est , illas, quae veriunt a polo Australi,debere esse striatas diversa ratione , ac illae, quae e Septentrionali veniunt. Atque hoc D. Cartesius admodum mihi notandum exhibebat: ex eo enim primatio dependet vis, & virtus magnetis. Ve- Num 9 rum non diu erit, dicebat, clim conspecturus es effectum particulare exiguarum illarum par tium stilatarum. - Κ s A

249쪽

LYs ITER PER MUNDUM

Attende quid fiat in illo Astro tibi proximo:

Quo pacto nonnullae ex partibus istis striatis, quae veniuntapolis sui Vorticis, comperientes se mistas materiar istius Astri, ejusque motui nequeuntes obsequi, extra Astrum ejiciantur , pari ratione ac partes spumae liquoris bullientis ab aliis separantur, & summa petunt. Vide quomodo sibi invicem adhaereant , R quomodo unionis istius ope illae perdant formam primi Elementi, & adsumant illam tertii, Ubi illae ibi congregatae erunt fatis magna quantitate, manitestum

est, ibi impedituras primi Elementi actionem qua globulos secunda repellit ad circumferentiam, S per consequens infracturas conatum illum , in quo lux consistit. Atque en tibi pra cisi quid sint illae maculae, quas nonnumquam conspexisti in disco Solis vestri Mundi. Nihil aliud illae fuere, praeter collectionem partium tertii Elementi, quae per ejus superficiem erant

Porro fragmenta istarum macularum, quae perpetud quidem formantur , vertim etiam facilε destruuntur aequε, ac formantur, lonis stissim ε se diffundentia per omnem circum- serentiam Vorticis , ibi component corpus aliquod rarissimum, si mile aeri, qui vestram IA . 92. Terram ambit, saltem aeri illi purissimcl: a que olim observavi, illum Vorticis vestri S lis ad minimum se extendere ad Sphaeram usque Mercurji: Interea dum D. Cartesius haeratione omnia sua mihi mysteria revelat, P . Nersennus, & senex meus semet oblectabant eurrendo de Vortice in Vorticem ; nec admodum optato consortio erant Legatis Aristote

250쪽

ns, quibus omnino molesti erant sic se gerendo: quique nunc ipsisse adjungebant , nunc ad nos redibant, nec vel tantillum capiebant ex istis ineptiis Vorticum, primi, secundi, tertii Elementi , partium ramosarum, Scrquippe clim ideas tantum haberent Peripate-cas, nihil videbant omnino, ejus, quoa nos in magno illo spatio videbamus' ac summopere mirabantur, clim nos audirent serio disserentes de omnibus istis nugis, &.chima ris: etenim hac ratione accipiebant omnia, . quae dicebamus, adeo vhcrederent, nos eos deridiculo habere; ac sine dubio irati fuissent, nisi D. Carteiis iis indies, et, spiritus separatos non Concipere res . nisii ope relationis

ad certas quasdam ideas principales, quibus

SEARCH

MENU NAVIGATION