Iter per mundum Cartesii

발행: 1694년

분량: 331페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

118 ITER PER MUNDUM

ab initio imbuti fuerunt, ac sicuti illi non vl-debant materiam in spatio, ubi nos illam videbamus dis lictissimὰ , ita ipsum mei numquam potuisse videre Formas Substantiales in

corporibus, accidentia ab luta, nec species intentionales, de quibus tamen Peripatetici loquebantur, veluti de iis, quae viderent in. tuitive. Haec dum gerebantur, senex D. Cartesium monuit, eo in loco, ubi degebat, tres vel quatuor Vortices incipere inter se confundi: ac, nisi quada pi mdm remedium adhiberet, nihil amplius requiri ad totum Mundum ipsuas pessum dandum. Bonus homo profectbest noster seneκ, dixit mihi D. Cartessius: id , quod facit ut ipse meo

Mundo metuat, est unum ex pulcherrimis Phaenomenis, quae videre quis queat, ac cu jus ope tibi intelligendum dabo, qua ratione Cometae in vestro producantur, & quomodo stella quaedam fixa evadere queat tractu temporis Planeta: liberemus ipsum molestia. Revera comperiebamus illuc advenientes secte duas stellas, quarum superficies iam erat

fere tota operta maculis, . quarumque Vorti-ees incipiebant jam abripi vel absorberi a circumjacentibus. Quod si legeris librum meum Principiorum. & tractatum de Lumine, dixit tum nihl D. Cartessius, conjicies quidem . . , ' quo evasurae sint exiguae illae turbae: ae miror, ad senem conversus ait, id tibi metum, portuisse incutere. In memoriam itaque revoca, me ibi docere, id quod Vorticem quendam conservat in medio plurium aliorum, esse

Conatisim, quem adhibct materi Astri act

252쪽

CARTESIL PARS III. M 9

recedendum a centro verslis circumferentiam:

etenim Astrum illo conatu propellens & sustentans materiam sui Vorticis impedit, ne reliqui Vortices suos transgrediantur limites , atque ita semper sibi conservat spatium su coeli. Quippe omnes illi Vortices pro tot quasi hostibus suntlhabendi, qui inter se pugnant a que contendunt, & qui, quamdiu aequalibus pollent viribus, nihil damni sibi mutuo adserunt: verum si vires cujuspiam debilitentur, tunc omnibus reliquis in praedam cedit, quisnguli partem quar,dam spatii ipsius occupant, .& tandem integrum illud ipsi eripiunt. Jam ver b, simulac Astrum quocsdam incepit m culis obtegi, crustis a collectione partium tertii Elementi, desinit cun ea, qua ante vi propellere materiam sui Vorticis verssis cir- .cumferentiam; atque tum alia, quae illud cingunt, quorumque materia tendit ut recedat ab ipsorum centro quam potest maximE cum

tantum motus non Ostendant, nec per conse- 'quens tantum resistentiae , in latum se extendunt, & materiam illius Vorticis debilem c . gunt obsequi motui ipsorum met, ac paulatim singula sua ex parte superant. Atque adecipost aliquot momenta videbis istos Vortices suam augere circumserentiam cum damno miseri illius Vorticis, usque dum tandem perveniant ad Astrum, quod ipsis ludus futurum est : hoc est, descenturum versus centrum alicujus ex illis Vorticibus, ut ibi dignitatem obtineat Planetae. S cum illo Vortice. ra- piatur circa Astrum victorem suum : vel coget' motu ipsi impresso e Vortice in Vorticeδε

253쪽

xis ITER PER MUNDUM

Cometa, usque dum istae crustae rumpantur vfieri enim potest, ut tunc suam recuperet dignitatem Astri, ac damnum suum resarciat ex alio quopiam , cui suum eripiet Vorticem si- .hi vindican m. Igitur per aliquoreX spectavimus momenta,& accidere conspeximus, quod D. Cartesius praedixerat: omni Vortice absorpto , male ria unius ex Vorticibus proximis cingebat Astrum crusta obductum, ipsique magnum imprimebat motum , statim illud secum abri-I ,h. , ' Piens. V erlim quoniam illud Astrum ob suam

is i 11. soliditatem , quae conssistebat, partim in figura sua admodum motui apta ρ partim in eo, quod partes tertii Elementi, quibus obte gebatur, admodum contra se invicem premerentur, ac perexiguos poros in superficie sua relinquerent, quoniam illud Astrum , in. quam , ob suam soliditatem majoris agitati Dis erat capax, quam massa materiae coelestis illud cingens S secum abripiens , ctim magnus paulatim ipsi motus esset conciliatus. moamento miniis circum gyrando adeptum est e tremitatem circumferentiae Vorticis, & m gno inde ina petu erupit. motum .suum contis nuans per tangentem circust, quem inceperat describere atque adeo in alium quem piam transiit Vorticem , ac ab illo in alium ,

absque quod sciverim, quid de eo factum siet.

Etenim D. Cartesus interrupit attentionem.

quam adhibebam ut ipsum sequerer, ut mihiuindicaret, id quod modbaccidisse conspex ram, tapissime accidisse, ac fore ut accide rei perpetuo adhuc in magno nostro Muny κ

ει quod hic adpellamus Cometas, nihil I

254쪽

praeter Astra, quae suum amisere Vorticem suamque lucem ob illam incrustationem , quae deinde e Vortice in UOrticem transeunt, D bisque se ostendunt eo tempore, quo nostrum permeant solarem Vorticem , quaeque non, amplios videmus, ubi in alium quendam transerunt.

Vide figuram Vorticum , pag. 2I8. Statim post destructionem Vorticis, de quo modb locutus sunt, septem praeterea alii eandem sortem. subierunt. & ieptem novae factae sunt Cometae: post quae Cartefius nobisi dicit: e re est, qud melilis capienda exhibeamus e tacta, quae sunt secutura non mul- tb pdst, ut nomina demus praecipuis Astris, quae restant: duodecim adhuc habemus, vertim octo tandem cunemus. Hoc igitur, perge bat monstrans nobis Astrum omnium maximum, magi inoque praeditum Vortice, adpellabitur Sol: alterum illud Saturnus: quod prope est a sinistris, vocabitur Iupiter : a dextris, nomen habebit Martis: alterum illud nuncupabimus Tellurem: ipsi quod proximum est, dicetur Luna: exigua illa hina v eabimus, Venerem hoc, illud Mercurium. Statim etiam quatuor aliis sua adsignabo nomina. Postquam considerassemus per aliquos tempus admirandam illam dispositionem omium illorum Vorticum , qui non obstante eorum huiditate nondum inter se erant coniniusti nec quispiam huic rei adhibuerit fidem, nisii ipse conspexerit, nec capere quis pol rit , nisi merus sit Cartesianus spiritus: θ nullaa enim hactenus Philosophu* cvere Potuit

255쪽

qua ratione id posset fieri, vidimus Mercurium S Venerem incipientes maculis obduci, at- - que e vestigio iVorticem Solis cum reliquis Vorticibus propinquis magnost progressus facere in ista duo Aitra : usque dum tandem Coelo ipsorum, vel Vortice plane abs rpto, descenderint in illum Solis quam proximε ad centrum, & occeperint circa ipsum rotari, avia terili ipsius Vorticis abrepta. Idem pauinto ptist accidit quatuor exiguis Astris. quorum Vortices confines erant Vortici Iovis , in quem fuerunt coacta descendere , atque ea nisdem ibi fortunam subire, quam Venus & Mercurius in Vortice Solis. D. Cartesius ea v cabat quatuor Jovis Satellites , quandoqui. dem nobis exhibent quatuor Planetas, quae circa Iovem rapiuntur in gyrum in nostro, Mundo. Tandem Tellus pari ratione Lunam devicit. & eam adegit, ut in gyrum circa se raperetur munere fungens Planetae: id ' enim nominis datur. istis Astris ordine motis ob unicam quae iis restat functionem, scilicet vagand, in Zodiaco , & aeterialim in orbem gyrandi circa illa , quae. ipsa suo exueruui

ortice.

Illa di fierentia status ipsorum ab illo cometarum nullam aliam caussam agnoscit, prae ter diversitatem, quam reperire est inter horum & inter Cometarum soliditatem : quippe elim illa minori, quam Cometae, polleant, intrantia Vorticem qui ea recipit, in circumgyrando non adhibent motum fatis validum &violentum, , ut e Vortice ejiciantur, verlim sequuntur torrenti materiae coelestis , cub

256쪽

liditatis, quae reperitur inter plurem Planetas

abreptas eodem Vortice, essicit , ut una: maneant aliis a centro remotiores, vel ab Astro, aliae vero propilis adcedant. Planeta enim descendit versus centrum, quamdiu materia coelestis. quae reperitur infra eam , majoribus ouam illa viribus gaudet, ad recedendum a centro illo: clim alterum ex altero necessariosequatur, ex legibus motus. Atque aded quia Mercurius misis erat solidus quam Venus, ad Solem propius accessit, quam Venus: & materia coelestis, quae supra ipsum est, adegit eum deicendere ea ratione, quia illa majori quam ille vi pollet recedendi a centro; nec venerem ad idem faciendum adegit, quandoquidem se comperiret cum Venere in aequi- Iibrio, quae suam ob soliditatem nec majori nec minori gaudet vi recedendi a centro sui motus. Vertim ut nonnumquam evenit in nostro

Mundo, ut scilicet parvis quibusdam Principibus bellum sibi invicem inferentibus, postquam aliquamdiu dimicarunt, & victores aequε ac victi hominibus & argento sunt orbati; communis eoxum & fortis hostis in eos irrunt , & omnes eorum Status invadat: ita subita quaedam accidit revolutio in Mundo D. cariesti, quae Iovem S Terram in eum reduxit statum, in quem illi alia Astra redegerant, quorum destruxerant Vortices: utrique

aequε ac Mars & Saturnus Planetaelfacti sunt . atque Sol solus & Inicus Victor suum extendit Vorticem per omne spatium, quod reliqua omnia Occupaverant, eaque coegit cuncta circa se rotari. D. Cartein

257쪽

ITER PLR MUNDUM

D. Carresius nos docuit, qua ratione id fieret, exemplo nonnullorum Vorticum , quos aliquando videmus in Fluviis, quorum magnus aliquis qui tape plures minores includit, exhibet magnum Vorticem solareis Sparvi exhibent Vortices Iovis, & Terrae. LX- ' igui isti abripiuntur motu maximi, &rotad tur circa ipsius centrum , interea dio ipsi cir ea suum circumagunt, id quod in circum' ferentia ipsorum obviam habent, vel uti py leas, exigua fragmenta ligni : ita T erra cocum agit Lunam in suo Vortice, & Iupiter Satellites suos in suo. Postquam tot egregia eonspexissemus, Sadeo ingentem si mintudinem parvi istius Μundi cum. nostro , curiositas dos inovit ad huc

258쪽

. CARTESII. PARS III. 23s

huc , ut speciatim inquireremus in omnia, rete spectant Planetam , quae reserebat noram Tellurem . quam habitamus. D. Cartesius autem nobis dixit. esse illud negotium plurium horarum, si vellemus videre omnia, quae successive deberent peragi, ut eo instatu poneretur illa Planeta, in quo nunc nostra Tellus versatur, ac deinde nihil nos visuros

accidere praeter ea, quae notaverat in quarta

parte sui libri Principiorum, ubi describeret formationem Telluris , talem qualem eam tunc temporis animo concipiebat. Pi aeter illam materiam subtilem, ex qua illa componebatur , quando adhuc Astrus erat, quae materia in centro re n sit, & praeter crustam

quandam infinit dur im, quae eam ibi includit, concipiebam ibi, nobis ait, quasi tertiam quandam regionem compositam e partibus tertii Elementi, minus arctε ligatis; ac praeterea tertiam illam regionem dividebam in tres quasi contignationes, antequam mihi im ginarer Terram eo in statu ,. in quo nuuc est,

ct in quo hanc positurus sum.

I. Centrum Terrae planum materiae primi Elementi. M. Crusta inrerior, in quam numquam fuit penetratum. C. Locus Metallorum. D LAqua E. Terea, in qua ingredimur. V. er. In-

259쪽

x36 ITER PER MUNDUM

Infima harum contignationum constabat ex mea sententia ex materia quadam admodum solida, S admodum gravi, ac inde eX- istimo venire omnia Metalla. Secunda , quam illi superponebam, erat corpus quoddam liquidum compostum ex partibus tertii Elementi, satis longis, valde flexilibus instar anguillarum , mixtis cum magna quantitate partium secundi Elementi, quod nihil aliud erat

praeter id, quod nos Aquam vocamus. Tandem , supra haec omnia tertium quali supposui fornicem conflatum ex particulis maxies motum impedientibus & maximi ramosis te iii Elementi, cujusque partes sensibiles erant tantum lapides, arena r argilla, limuS , verum qui poris donatus sirat plurimis satis magnis est que ille prima superficies Terrae, in

cujus parte homines ingrediuntur. Deinde explicabam, qua ratione in isto sornice terrae, ob continuum in eam impetum factum materiae duorum primorum Elementorum , quae cum violentia per poros ipsius imirabant , initio plurimae fissutae & rimae lintactae, quibus paulatim cum tempore auctis,

subitb defecit, ac labefactata est : ita ut ejus

rudera partim in aquam deciderint, quae erat locata infra in secundae contignatione, eam

que fecerint supra se emergere, quandoqui dem iis levior erat: atque haec est illa aqua, quae Maria componit. Nonnullae partes illius fornicis se sustentarunt. & suspensae maneΠ-tes, ut saepe accidit in ruina magnorum aedificiorum , non submersae fuerunt. atque ill)e Partes constituunt illos Campos, illasque Pl*Mities terrία Tandem nonnulla fragmenta

cadentia

260쪽

CARTESII. PARS III. 23

cadentia sibi invicem innixa fuere, & supra reliqua elata , atque id effecit istas inaequalitates Terrae, quae Montes adpellanuur. Vides igitur satis, perrexit D. Cartesus,

multum requiri temporis, ut tibi ostendam continuam seriem omnium illarum rerum : vertim hora abitus tui adpropinquat, itaque te circa haec minutiora ad librum meum remitto. Nunc omnes istos motus in compendium re- 'dactum eo, & tibi monstratum in tantillo tem -

poris momento illam Terram similem vel rm ci 'cum Montibus , Vallibus , Planitiebus Naribus. Hoc dicto factum fere fuit citilis. occepit determinare motum infinitae multitudinis partium istarum longarum S flexibilium ..etertii Elementi ; atque eas in motum ciendo per partes secundi diversis in locis . ubi eas Congregaverat, vidimus e vestigio quandam Maris speciem diffundi per omnem illam Terram : facilius adhuc ipsi fuit Montes conficere congregando plurimas partes tertii Elementi ramolas, quas invicem connectebat, qua rumque diversiis locis crassos &. magnos cumulos faciebat, nihil habentes divessi a nostiis

SEARCH

MENU NAVIGATION