장음표시 사용
271쪽
S nugarum praedicatores. Invitatus aliquod
. diebus plist ad Theses quasdam Philosophicas,
magnam mihi vim facere debui , antequam adducerer, ut eb irem. Nec iis interfui nisi oscitans , S ex fastigio mentis meae prospiciens cum commiseratione omnia, quae dice-hantur. Ε primis mihi negotiis fuit ordine movere in Bibliotheca mea SuareZios, Fonsecas , Smigletios, Goudinos Sc. eam iis, 'in qua ibi versabantur, conspicuam dignitatem auferre, eosque relinquere in abjecto qumdam loco arbitrio pulveris S vermium, atque in eorum locum sub ogare D. Cartesii opera, compacta in pulcherrimo corio caprino Orientali , ut & omnium ejus discipulorum. Antequam Cai tesianus essem I aded eram delicηti ingenii, ut ne quidem potuerim videre pullum trucidari: verum postquam semel essem persuasus,' hestias nec cognitione, nectensu gaudere, cogitabam urbem, in qua degebam. Omnibus canibus orbare, ac instituendas disiectiones anatomicas, quibus ipse operam dabam , absque ullo sensu commiselationis ; imo etiam in exordio collaquiorum Itongregationum Eruditorum, quas ih animum inducebam in mel domo habere, ut famam conciliarem mei praeceptoris doctrinae, eamque evulgarem in ompem regionem, Prima . quam habui declamatio fuit invectiva icontra ignorantiam & in stitiam istius Senatoris Areopagitici, qui fecit ut decerneretur ineptus, qui umquam sederet ad gulernacula Rei, Publicae , puerum quendam ex primoribuS, quem dele ctari viderat eruendis oculis cornicibus ipsi datis, ut cum iis luderet.
272쪽
Interea fatendum est bona fide, quantumvis confidentissimus essem Cartessianus , ab illo statim tempore magnos sensi scrupulos, quos mihi injidiebant industrii nonnulgi homines in meis colloquiis. Percipio etiam, qud ul- 'teri u progredior, eb magis augeri : & nisi D. Cartesius sedet morsus meae conscientiae responsione adcurata & praecisa ad epistolam, qua mea de re ad ipsum scripsi, valde mihi metuo , nequid vestigia mei cerebri immutentur.& spiritus animales pristinum suum, quem ibi peragebant cursum , ' repetant. En eXemplar illius Epistolar, quam dedi ad Cartesium, quae continet praesipuas illarum dissicultatum , quas non indignas judicavi, quae in Publicum .
Non possuri condigni agnostere hono
rem& a te in me collata beneficia pau-culo illo tempore , quod degi in regionibusidis tertii Coeli. Quantumvis exiguas dotes , in me agnoveris, me excepisti tamquam pria. mariae dignitatis hominem. Mundum *int num conderC coram me: ipsam mei operam dare mihi intestigendum exhibendo omne a . tificium & omnia organa admirandae adeo machinae , est eum honorem mihi exhi-
here, qui in suo genere superat illum, quo Rex adficit Principes, Legatos, & Magnates '
273쪽
exteros , ubi jubet . ut coram ipsis omnes: Versiliis aquae cutentur prosilire. Potes proinsecto p st haec omnia existimare, me totum tuum elie : ac elim te dominum reddideris rheae mentis sublimibus illis cognitionibus , quas cum illa communicat , . adhuc krtilis. destinxisti tibi meum cor neumque animum ista supravulgari bonitate, quam irine congersisti. R. P. Mersenniis , qui hanc perserendam ad te suscepit epistolam , adhuc te certi rem redditurus est de vera mea sententia, &de te ipso , & de doctrina tua. M dus, quo me gessi post reditum meum, ipsi fortissim h persuasit, te numquam habuisse majori gelo discipulum adfectum erga honorem
Sc augmentum Sectae . quam ego adsectus sum. Nondum mendis est, ex quo e tuo Mundo redux sum, S interea terrorem sparsi per omnem hujus regionis Peripateticismum. Nonnullis paucis Cartesianis animum erexi . qui hic adhuc t eperiuntur, quique vivebant in obseuritate & silentio, contenti veritate frui,
nec praeterea eurantes , ea cognita ut redderetur hominibus, qui initio illam mali receperant. collegia habentus apud me his in
septimana, ubi Operam do quam possum maximam conciliando famam doctrinae tuae : jam aliquot victorias retuli de Peripateticis, quo- rum plurimimon desunt, quin eo adveniant,&exceptis duobus vel tribus, quorum insuperabilis est pertinacia , Omnes quantocyus mihi adjungam, ubi iis exhibuepo solutionem nonnullarum dissicultatum satis egregiarum,
quas mihi proposuerunt super diversiis Philo- sophiae tuae quaestiouibus. Praecipuae. illa-Tum
274쪽
rum spectant constitutionem generalem tui Mundi. Et quoniam in illa materia contendunt tuas conclusiones evertere propriis tuis
Principiis, & -nulli inter ipsos homines sunt ngenio pis te, qui suis argumentis speciem
aliquam coenrisiant , aded ut nonnumquam e negotium mihi facessat detectio erroris ipsorum : credidi me debere recurrere ad oraculum, ac miailis non posse mo gerere, quam fi te consulerem ipsum, ut mihi permisisti, ac te orarem, ut tua super iis cogitata mecuriu'Communicares, quam poterit fieri citissim εἰ Iter e tertio Coelo ad hanc regionem obeundo non par est tuusinthiopulus. En igitar se re, qua- ratione illi hic argumpniati fue
Initio mihi proposuerunt duo vel tria argumenta obsoleta. qqae adhibentur quotidie irrClassibus, ad refellendum tuum Systema, &demonstrandum meram esse chimaerain, qvie non potest defendi etiam tamquam simplex hypothesis, admittendo Principia, quae ipsemet ponis. D. Cartesius, inquiunt , supponit prim b, Deum creare materiam: secundo, dividere in infinitas exiguas partes cubicas; & tandem , determinando diversas magnas partemst ius materiae, eas in gyrum ag re, & simul facere, ut parvae .llae partes c bicae , ex quibus magnae lita'. quas tum Vortices adpellat , compositae sunt . rotent6reirca proprium suum centrum. Jam, impossibile est, adjungunt , concipere divisionem& motum materiae in ejus Principiis. Etenim. divisionem quod spectat, nequit
Aia eo ipi nisi duobus modis, vel imaginan
275쪽
do vacua intervalla inter divisas partes , vel 'concipiendo intervalla illa nonnullis repleta corporibus, vel materia quadam diversae nain turae ab illa partium . . Hac, ratione . licεt omnia plenariant in Mundo, chn imus quatuor Tesseras simi invicem propinquaS, tam quam quatuor corpora cubica distincta, quandoquidem , licεt nullum vacuum inter ipsas sit, tamen ibi percipimus exiguum quoddam intervallum aere repletum, quod impedimento est ne illas concipiamus ut unicum corpus: .
verum iuxta principia Cartesianitat, res concipi nequit nec hoc, nec illo modo : etenim Vacuum supponi non potest inter partes divisas , quano quidem vacuum illo in Systemate
est impossibile. Nec magis ibi adesse potest
concipi corpus diversae naturae , quandoqui dem differentia corporum secunddm Aue rem systematis non reperitur nisi post agita tionem, .& motum materiar. Illa igitur divisio est chimaera quaedam. Motum quod attinet, multb pejus se hahet, qua enim ratione quis concipiat, omnes illas partes tubicas , quae omnes durae sunt , impenetrabiles & compressionis incapaces , se circa suum centrum rotari & frangi, . quin iam exsistat, vel fiat aliquod vacuum etenim exigui as huc nihil facit, chin, quantumvis exiguae sint, durae tamen sint & impe Merabiles , & omnes simul concurrant ad resistendum motui lingularum in specie. Haec hy-vothesiis igitur non potest defendi, & Cartesi usa vela primae sua propositione remoram offen
Fuerunt hi , mi Domine, primi impetus im
276쪽
me facti, & primae difficultates. quas solven- das habui super Systemate tui Mundi. Pet tae illae fuerune ex libris industriorum cumpri mis hominum ; ac sicuti Dominis Discipulis reis minest & methodus, semper solitam tuam
viam insistere, tantummodo eκpolitionem &probationem suae doctrinae dare, non adm dum adparentest curare objectiones, quae ipsis possent fieri. cum non cogantur respondere in seliolis, isthaec argumenta vulgo habita pro argumentis sine responso, & cmae. vel ab introitu disputationis omnem a ncitas redige .rent Cartefianum; vellim quo magis invinc, biles videbantur ob illa tam valida arma mei hostes , eo' majorem mei excitabam eXi. stimationem eos prosternendo , . & armis
Quandoquidem adcurate. legeram opera tua, ut praeprimis librum Principiorum , tu .lumque cui titulus: Tractatis de Lumine, vel Mundus Cartesii : ad primum argumentum respondi tantummodo falsi insimulando illam
distinctionem momentorum, quae videbantur poni inter divisionem & motum . ac si tu . adseruisses, Deum primo quodam momento. divisisse materiam, & secundo eam movisses dixi, numquam te supposuisse, materiam an- . te motum fuisse divisam : modum , quo tu proposuisti Systema tuum in tertia Principiois rum parte .non supponere ulla ratione illam distinctionem . ac in tractatu de Lumine cap. 6. ubi describis formationem M undi, te positi v δ dicere contrarium, admonentem Lectorem tuum, illam divisionem materiae non,
consistere in eo qubu Deqs separarit Mils par.
277쪽
tes eo modo, ut inter illas vacuum daretur, omnem autem distinctionem , quam tu suppo suisti Deum in ea fecisse , consistere in diversitate motuum, quos ipsis dedit, efficiendo ut a primo momento creationi ipsarum unae occiperent in hanc partem se movere, in aliam aliae, E c., aded ut hapoccasione divisio& motus essent eadem res, vel saltem unum absque alio non esset. Te primum ire qui fateretur, nihil absurdius esse ratione habita tuorum Pri cipiorum reliquorum , quam si supponantu saertes materiae in quiete, S interea divisae. , quandoquidem secundum te, unio corporis alicujus duri quale debemus
concipere materiam ante motum, non Conmstit nisi in quiete, qua juxta se invicem fruumtur; ac porro Ron dissicilius esse captu, u modo divisio motu fiat , & simul cum motu . . quam captu dissicile est , quomodo possim dilacerare folium aliquod chartae illud dividendo in duo dimidiata folia , quorum
unum in orientem , alterum in Occidentem traho.- Ε vestigio aperui libros citatos , Sila ostendi loca, de quibus erat quaestio : co
senserunt , S nihil , quod ore erent, habuerunt. Verum non tam citd finieramus circa motum materiae, necessario disputandum fuit, placidi nihilominus & absque calumnia&vitilitigatione ,. quia plurimi eorum, eum quibus mihi reserat, erant honesti homines S aequi ;qui se dederent rationi. Quaestio itaque erat
de explicando modo , quo partes materiae, quas concipimus ea ratione contra se invicem
Nesias, ut ne vel minimum admittarur v
278쪽
ouum in omni massa, quas praeterea supponimus duras esse , possint e quiete ad motum
Postquam prolixiu egissent de hoc argumenisto, rogavi illos, ecquid, ut erant Peripat
lici planε , sibi haberent bene persuasum .
fluiditatem aquae, exempli gratia , esse qualitatem quandam absolutam: illam, ubi esset gelu constrista, esse duram ab accidenti
luodam absoluto . quae durities adpellatur: Moluua gelu, esse liquidam ab accidenti absi
luto , fluiditate nuncupato. Unum ex iis accidentibus plumbum sundere. igni impositum : alterum figere , ubi incipit refrigerari: & contra , si visa ratione adcurata. nais turali, intelligibili , qla D. Cartesiilus naturam exponit fluiditatis, S proprietates cor porum fluidorum motus ope partium insensi-Dilium 4storum corporum squem motum sola dissolutio salium an aqua communi, . & metal Iorum in aquis fartibus . evidenter demonis strat saltem non mutassent animum isto super articulo. Plurimi illorum mihi respondet. Unt, in ea, qua versabantur, persuasione, non posse nos carere qualitatibus absolutis inexplicatione Phaenomenum, velle se relinquere omnium lubentillimi fluiditatem atque aded nolle se mecum nimis vitilitigare hac in ire. σHoc supposito , inquam , mei Domini. satisfiet vobis brevi , vel magis aqua haereAbit , quam ipsi Cartesio et quippe in vestro
Systemate Mundus est plenus . ac nullum datur vacuum , tamen motus tit ibi & continuatur ; parte ensiles, ct insensiles corporum. ibi,
279쪽
ibi moventur, non impedientibus eorum duritie & impenetrabisitare. Quare materia D. Cartesii, quae non est ve-stra magis impenetrabilis non potest eodem sevi privilegio Quare ejus motus magis erit 'impossibilis,' Vos& nos eandem rem supponimus, nec habemus amplilis qui3 agendum, .
nisi ut nos tutemur adversus Epicureos, qui contendunt demonstrare e memi necesstatem suorum exiguorum 'vaeuorum ins sibilium in omnibus corporibus disseminarorum. πο-rum uti existimatur demonstratio huc redit. Ut corpus quoddam se moveat, opus est ut 'aliud quoddam e suo loco propellat aliud illud inde nequit exire , quoniam non habet qud abeat, si omnia rant plena. Igitur molns erit impossibilis, nisi detur vacuum. Eon- istra, si vacuum datur in corporibus , possunt comprimi, & per consequens cedere iis, quin ipsa propellunt; atque ita motus fiet. Merum hoc sophisma est ', cujus nos Nobiscum exhibebimus solutionem dicentes tantummo ' ldo Epicureis, ad concipiendum , quomodo . motus fieri possit absque vacuo, Opus tantum esse , ut conelpi,mus mimquam corpus sesbium movere; verhm eodem momento, quo corpus suum locum deserit, aliud prot dere, quod eum occupat; ac limulac concipio, corpus posse eodem momento locu ccupare ab 'alio relictum , perfectε concipio motum ; in
eo enim omne mysterium siclim est. Peripatetici mirabundi mihi videbantur ubi viderent me adeo promtδ conclusionem ita adcuratam deducere e principio , quod
adeo liberaliter mihi concesserant , ac sine du-
280쪽
hio suae indulgentiae poenituit eos: vertim ego Pergebam dicendo . me non conari abuti , quam mihi exhibuissent, praerogativa, licet non nisi coacti evidentia utitatis : nolle , ut mihi objicerent, sicut torth jam apud se faciebant, me dolum adhibuisse, & facilitatem rum abusum , ut eos in laqueum conjicerem : ac denique probabilem fallem me iis ef- effecturum , propria juxtLipsorum priucipia, quam defendebam veritatem. Habemus , inquam , mei Domini , in re subjecta, praejudicia , quae ex imaginatione magis, quam ex ratione proveniunt: Prim linobis imaginamur, corpus aliquod , quod m-bis proponimus tamquam in medio materiae Mundi, ' multb magis premi. si illam materiam supponimus duram , quam premeretur, si supponeretur fluida: hoc evidenter falsum
est : quippe si Mundus plenus est, sive fluida
sit illa materia, sive dura, nec plus ejus, nee minus datur: atque aequalis ejus est quantitas in una, & in altera suppositione, ac proinde ejus partes non magis premuntur, ubi ea supponitur dura . quam ubi fluida. Secundo, persuademus nobis ex eo qu6d corpus aliquot sit Iiquidum, semper aptum esse ad cedendum
motui alterius corporis'; ae contra , eX e
quod corpus durum sit, nihil ipsi posse illam
dispositionem praebere ad cedendum, si aliis corp5ribus duris cingitur. Prim d falsitas ad paret eX experimento perquam vulgari. Imple aqua phialam vitream, cujus longum siecollum, & satis arctum, subverte illam per pendiculariter , aqua proprio suo pondere versas terram compellitur : nullum aliud sibi