장음표시 사용
61쪽
Mundum Cartesii te ducturum sim pollicitus. En tibi R. P. Mersennum qui jusu Cartesii Imihi nuntiavit omnia esse parata , ac ipsum lubenter cupere, antequam serjo eXsequatur propositum sui Mundi , aliquod ejus tentamen facere coram non nemine ex amicis suis. Si cupis, ex eorum numero potes esse , nec auctor tibi fuerim tam opportunam occasionem perdendi. Simul P. Mersennus ad propinquat, S prono admodum coipore me lalutans confirmat, quaecumque SeneX meus di-Xerat; additque, se,. ctim ex illo sciret qualitatem S dispositionem meae mentis, posse mihi polliceri, gratum me fore Cartesio. Condona , inquam mi Pater, stuporem quo me adfectum cernis: haud adsuevi iis, qui me is hac ratione invisant: nondum Spiritus videram; nec umquam credidissem eos adeo humanos & honestos esse, ac vos mihi videmimi. Interea quidquid, ut metu liberarer , agerem , perpetuo i tamen in timore ver sabar.
Valdg metuebam, ne quid hic subesset magici : ac sub specie me ducendi ad Mundum
Cartesii, ad Sagarum conventum deducere cuperent. Aliunde verebar bilem concitare istis
Dominis Spiritibus, qui vulgb joci sunt impatientes ; ac memoria mea plura uno mihi suppeditabs: exempla certorum hominum, quibus similia mylteria fuerant Concredita se quibus, postquam eorum partem addidicissent, ad finem usque non cupientibus Pervenire, Obtortum a Diabolo collum fuit, vel ab iis qui ab ipso venerant. Omne itaque tacitus mecum abdicabam pactum, ac omni utebar cautione,
quam mea mihi suggerebat prudentia hoc in
62쪽
rerum statu. posteaque hae ratione, ut potui, eos humanissimε compellavi. Domini mei, profitemini Sectam, cui moris est numquam se dare nisi veritati clarε cognitae , atque id illam distinguit ab omnibus aliis, ac pra sertim a Philosophia Scholastici Colloquium quod tecummi Domine. habui ante hos quindecim dies, accurata lectio Carte- si, quam postea institui, ac praestens rerum, in quo verior , status nonnullas dissicultates
menti meae offerunt, quarum, antequam ulterilis progrediar , elucidationem percuperem. Per vosne licebit ens proponere t Lubenter te audituri sumus, responderunt, ac tibi sumus satisfacturi : confidenti modd animo sis :quippe turbatus adpares. Certus sis nil esse cur timeas , nec ullam tibi vim factum
Postrema haec verba animum nonnihil res diderunt; ac dein firmiori voce ita sum exorsus. ' Paucis abhinc diebus apud Cartesium legi, essentiam A Rimae consistere in eo, quod sit substantia cogitans. Illam nec eXtentam, nec figuratam, nec coloratam esse, Vix possum baec cum iis, quae nunc video , conferre: etenim innuitis vos esse meros spiritus, & tamen in vobis video diversos colores, humana Vos cerno forma , extensae veluti mihi res ad- Paretis: ex hac me, obsecro, dissicultate eripite. Ε vestigio infit, P. Mersennus. Quod PrOPOnis, a ratione non est alienum : vertim respondere tibi facile est, ac rem explicare ad curat E per evidentia verae Philosophiae principia. Certum est animam essentialiter esse
substantiam cogitantem, illam nec figuratam esse,
63쪽
esse, nec colore praeditam. Revera meri nos spiritus sumus: &licit tibi videamur faciem habere, manus, pedes, tamen nec faciem, nec manus, nec pedes habemus. Oportet ut sit aequi infatuatus, ac Tertullianus, & in errorem non minori, quam ille, furore pronus, ubi semel in illum inciderat, qui putata animam non tantihm esse corpoream, ver di& membris gaudere adcommodatis ad membra corporis, suod animat, ac eadem plani in corpore esse ratione, qua gladius in soa L. de vagina. Devota illius quae animas inter pre- AEnima, candum coloris cirulei conspicabatur, mentem ejus isthac in re transversum egerat. Ut itaque comprehendas, qua nos videas ratione coloratos. Duratos, extensos, facie praeditos, pedibus S manibus, licεt nee extensionem . nec colorem , nec figuram , nec pedes habeamus, nec manus : Oportet ut scias , animam tuam . quamdiu tuo est unita corpori , non posse videre aliam animam talem, qualis in seipsa est : nec magis alius loquentis sonum posse percipere . velut rectius me explicem, illam non posse frui inmediata alterius illius cogitationum communicatione. Itaque ut scias nos hic este S ut nostras tibi cogitationes aperiamus, &rationem nostri adventus eXpediamus, oporten ut adhibeamus medium comparatum acteum statum , in quo nunc , temporis, tua, versatur animai Nec tibi imaginatum iveris ad hoc opus fuisse, ut mihi formarem corpus aliqua constans materia. At verb in memoriam revoca, quod ex lectione operum Cam
tesii addiscere debuisti, videre objectum aliquore
64쪽
CARTESII. PARS F. Araliquod . si animam tuam spectes , nihil
aliud esse, nisi percipere extensionem , figuram , & colores istius objecti. Istam perce- Ptionem nullo modo provenire immediatε ab objecto, quod remotum a nostro corpore,& nostra anima, in illa per se agere nequit. Hoc itaque peragitur ope refleΣionis plurimorum radiorum luminis , sui resilientes a singulis objecti punctis, varia illa. eX qui
bus nervus opticus componitur , filamenta agitant. Illa vero agitatio communicatur Cum cerebro, tenditque ad eum locum, in
quo sedes reperitur animae: ac deinde, Soccasione istius agitationis anima sibi iarmati deam objecti, quod percipit eo modo, qui visus adpellatur : atque juxta diversas modificationes istius agitationis objecta videt
ad diversas distantias , sub diversis figuris,
ct diverserum colorum. Hinc sequitur Per-Ceptiones , & ideas animae non dependere necessario ab objectis, at unicδ ab interiori Orgmo,' idque mille probatur experientiis, ac prae aliis Phreniticorum eXemplo, qui objecta alia plate percipiunt ratione, quam' revera in se sunt , atque ea, ubi non iunt,
Ut hic, ubi ego sum percipias corpus,lieδt ston adsit , sussicit si organum tuum
internum moveatur pari modo, ac moveretur , si revera hic adesset corpus aliquod : atque id actu facio in nervo tuo optico, ut, tu cognoscas me hic esse: hoc tibi hic corpus cernere facit, quamvis re ipsa non adsit: quodque perago in organo tibi in videndo inservienti. vii corpus nic tibi exhibeam. ea, dem
65쪽
dem proportione facio in illo, quod tuo auditui inseruit , ut audire queas sonos Mverba Motum in primo filamentis nervorum tuorum quintae conjugationis i eundem
quem vibrationes & undulationes aeris ipsis imprimerent, si agitarentur motu linguae, ecoris hominis cujusdam . qui eo loci foret, ubi esse tibi videor, S qui tibi eadem verba
Atque ex hisce principiis, Pater quispiam nostri ordinis ingenios δ admodum explicuit mysterium S. Sacramenti Altaris , absque quod opus ipsi fuerit adhibere omnem illam
nugatoriam molem accidentium absoluto- .rum , quae concipere neutiquam possumus.
Etenim dicit, ubi docemur Corpus I. C. subesse phaenomenis panis, docemur nihil aliud nisi Corpus I. C. vere esse, ubi erat panis,& nobis adhuc videtur esse , & ut panis nobis adpareat esse , ubi Corpus I. c. revera est , Deus in sensus nostros Operatur. In iis producit eosdem motus , & easdem efficit imprelsiones , quas peragebat aut panis. Ita quando Dominus toster adparuit S. Magdale ae sub specie Hortulant , non
alia ratione operatus est in oculos ejus, ac facies & habitus Hortulani fecissent , non verb se contexit absolutis Hortulani qccidentibuS. Verum haec experientia , quae nunc tibi obtigit , oportet ut te doceat modum, quo mortui nonnumquam, permittente Deo, vj visse ostendunt: etenim eodem, quo ego tibi actu adpareo , iis videntur modo. Atque illa aerea vel aquea corpora , quibus sese induere
66쪽
induere perhibentur , merae sunt chimaerae emctae ab imaginatione eorum, qui de Daemonomania egerunt supponendo principia Philosophiae Scholasticae. Restatne tibi adhuc super hac re scrupulus Hui l Pater mi, respondeo, en elucidationem , quae me longε contentissimum reddit : ut purus spiritus loqueris. Haud adeo
magni facio illam explicationem, quam dedit ille vestri ordinis Pater Mysterii Eucharistiae: imo pro axiomate habeo cum sapientissimis Catholicis Philosophis. quidquid novum in istiusmodi materia , esse & periculo Obno-Nium , ac saltem pro suspecto habendum semper. Omnino . dissipasti , quae me malε habuit, dissicultatem. Diu est quod existimavi, sensationes non peragi nisa ope motus localis organorum, verum illa idea nondum erat in mente mea eXplicita : Aristoteles id Aris. in jam ante Cartesium dixerat, verlim non exis r qu plicuerat.Dehinc aeternsim valere dico magnae parti idearum , quas ea de re formaveram. Εjuro coram te omnia illa Aditomata, quae spectant Intellectum gentem , Patientem ,
Passyibilem. Agnosco nil esse nisi terminos nihil denotantes, & unicε inservientes in admirationem rapiendis ignaris. qui illos non
intelligunt, sibique imaginantur a Philosophis illos intelligi. . Haec postquam iis essem testificatus, ani
ma P. Mersenni organum meum commovit
modo' quodam , ex quo conjiciebam illa ipsi perplacuisse : idque animum addidit alteram ipsi dissicultatem proponendi. Mi Pater, itaque ajo, non satis intelljgo, quid lit ille
67쪽
Mundus Cartesii , qud me ducere vultis, Dum Cartesium legi , conceptum formavi, Mundum ipsius nihil aliud esue praeter illum, in quo nos versemur , expositum princi Pia Eris. 1 suae juxta Philosophiae : ac adcurate meminiram. a. legere haec verba in Epistoli quadam, quam
ad te olim dedit : Ccediturum se nihil in Physicis scire, si Qtummodo posset dicerct,qna ratione res se possent habere, nisi d monstraret illas non aliter se habere posse.
et-- FIoc ostentationem redolet e verum Praete-
p ε' 39' rea mihi persuadet , ubi alias dicit, se non velle loqui de iis, quae revera in hoc Mundo fiunt versim quae fieri deberent in eo,
quem sibi imaginatione proponit, Mundo aegerrime laturum , si fides ipsi adhibe
Verissima sunt quae dicis , respondit P.
Mersennus , noluisset hoc in negotio sibi credi Cartesius. Ergo Mundus Cartesii revera hic Mundus est expositus juxta ipsius Philosophiae principia. Atqui Verum etiam, exsistere, vel potius exstiturum brevi alium quendam Mundum , quem aequiori iure adpellaveris Mundum Cartesii . quoniam ipse ejus erit auctor ARue hic est ille Mundus, de quo tecum locutus hic amicus tuus, & quem, si tibi lubitum, construentem Carte- sium tecum adibimus. Majori curiositated gnum quidpiam quis est qui cogitet, respondeo : nec festum, nec solennitas, nec ulli ludi me avocarint ne spectatoF sim
istius prodigii , quod absque dubio Philosophiae humanae mentis perfectissimum exemplar est. At vero, D. mi, dixi conversus
68쪽
sus ad senem meum, ipsius, quod mihi nar rasti exemplum Cartesii me malὰ habet. Iter sani longum est. Isti usimodi , quem Cartesius contendit facere, Μundus, unius horae non perficitur spatio. Sentio animam meam corpus suum amare : illam reducem inturam aegrε , si id ineptum sibi recipie eae ostenderet: ac infinita possunt accidere,
quae ne mihi noxae sint quis est qui spo cieat
omnibus rith prospeximus , respondet , respice pedem lecti tui. Proh Deum immortalem, Domine mi, eXclamo totus horrens, quid mihi ostendis p. Ergone & Diabolus hic tuas partes agit Z Me infelicemi perii: at perire malo, quam tantillum cum illo negotii habere. Recedas hinc , mi Domine, omnibus vestris incantationibus, universiquuvestrae mulae valere dico. Placidε, refert ille, placidδ. Ne tantopere turberis: quem vides non tam Diabolus. quam niger est. Omnino non est Diabolus: anima est parvuli AEthiopis Cartesio servientis, cujusque historiam , ut omnem tibi eximam scrupulum, sum narraturus tribus verbis. Hic quem vides AEthiopulus olim famulus fuit D. Regii eelebris Prosessoris Medici- . nae in Univer luate Ultrajectina, qui, ut bene nosti , initio intimae admissionis amicus fuit, discipulus, & adorator Cartesiit. Ea propter dignus Cartesio visus, cum quo communicaret areanum suum separationis cor poris S animae. Postea inter illos lis Octa, ita ut Cartesius sui muneris esse putarit contra ipsum scribere , quoniam suam corrumpebat
69쪽
66 ITER PER MUNDUM pebat doctrinam, imo illam offendiculi in
Regius, cujus mores non semper scitissimum hominem reserebant, saltem si Cartesio ea ratione ipsum depingenti sit credendum, ut vindicta frueretur, ac Cartesio ostenderet, quantopere rem contemneret , quae illi maximi habebatur momenti . arcanum suam communicavit cum hoc AEthiopulo. qui inter alia aliquando eo usus fuit. Rediens domum rure . qud a Domino missus fuerat, lassum se sentit.& sub umbra quercus cujusdath considet, animaque corpus sivit quiescere &dormire , ac exspatiatum , nelcio ubi , se proripit. Interea latrones non ita procuInominem quendam obtruncant. Capit lium criminum Iudex. qui non longε inde aberat , de caede edoctus e vestigio comitantibus Lictoi ibus, illuc advenit: ingens. qui concitabatur , strepitus excitavit AEt opuli compus , ac ipsi evenit quidpiam non absimile 'lli, quod nuperrime tibi narravi accidisse Ca testo. Machina illo strepitu determinata, ac illa forti impressione quam praesentia armatorum illorum hominum secerat in ejus organa, in fugam se conjicit. Lictores illam persequuntur, detinetur, examinatur. Ad singula verba heteret , & contradictoria perpetuo profert in responsione , quae absente anima non poterat admodum cohaerere. Iudex, qui festinus in negotio aliquant im, fugam ejus ac metum , qui adparebat in facie, Sc verbis. pro argumento habuit criminis convincente , ac e vestigio ipsam ex
arbore suspendi jussit, veluti participem modo
70쪽
modb perpetrati homi sidit. Momento elapso temporis anima rediens corpus reperit figura suspensi turpictima. Coacta itaque recedere admodum angebatur. MaXima separatarum animarum pars quae per mundi extensionem volitant , animae philosophorum clim sint,&animae alicujus notae, quaeque in quodam concilio praecipuarum maMim δέ veram pronuntiaradat opinionem illam Philosophicam , quae vult omnes animas ejusdem speciei non esse, nolebant ferre , ut anima Athiopis imperiti eodem cum illis frueretur privilegio . ac omni illam expellebant loco. Tandem fortuna ejus voluit , ut auderet Enostro exire Vortice, & eum locum petere, in quo meditationi operam dat Cartesii Spiritus. Vice ejus ille commotus permisit, ut secum maneret. P. Mersennus huc secum duXit, quia i fortδ usu foret venturus , jam vero illam apud corpus tuum relinquemuS, ut ejuS cu-
Historia ad minimas usqtie circumstantias adeo adcurate enarrata fidem fecit, vera mihi narrari. Rogo itaque ambos illos siliritus, ut veniam darent praecipiti terrori meo : figuram, & colorem sub quibus mihi adparuerant, cum essent eadem quibus utitur vulgb Ca- codaemon , ubi se conspicandum praebet , funesta illa id ea mentem meam occupas Ierobsecrare me, ut praescriberent , quid mihi foret faciendum in eleganti illo itinere, quod mihi proponebant : me sperare magnos fructu S percepturum eX eo, quo me prosequebantur , favore , ac adepturum isthoc in itinere , & eorum consortio cognitiones.