장음표시 사용
71쪽
quae me reliquorum .hominum numero forent exemturae. Tria tibi agenda , ait P. . Mer
Primb , mens tibi liberanda praejudieiis infantiae, & Philosophae vulgaris. Est enim prosectb , quod mireris , illa praejudicia,
quae anima non nisi per sensus accipit , tamen adeo validi ejus intellectui imprimi temporis progressu , & consuetudine iis, ut sui judicii regula utendi. Ita ut animae a suo corpore alia caussa, quam morte sep ratae , licit tempore istius separationis independenter a sensibus agant , cogitent tamen , judicent , ratiocinentur semper juxta sua praejudicia. Hoc nisi caveris, nullo fructu hoc iter feceris , & paucula hic didiceris.
Secundo opus est, ut, antequam proficisc mur , huic parvulo spiritui mandes , qua ratione corpus tuum curatum velis. Atque hic e re est te scire, postquam anima tua ab eo separata erit, omnia consueto illic pera- ctum iri more, non tantlim naturales quod attinet functiones, vertim & motus, qui in eo producentur ab externis objectis, modo isthac ratione comparatam, qua nunc est, linquas machinam. Atque adeo si adsueveris surgere ad sonum certi cujusdam horologii &certa quadam hora, simul ac illa audietur hora , motus tympani aurium tuarum cum tuo commimicatus cerebro viam aperiet spiritibus animalibus ad influendum in musculos tuos, ct producendos in brachiis, in pedibus tuis, ac in omni tuo corpore motus , quos quotidie tu soles producere , ut tua ordine vestiis
72쪽
vestimenta sumas , & te vestias. More Q-lito progredietur : per totam gradietur domum, adscendet, descendet. Ad mensam sei conferet, ubi vox famuli dicentis, paratum esse
Prandium, ejus aures perculerit . comedet, bibet, ac, ut verbo dicam nullum eX consuetis omissura est motibus, cum spiritus animales numquam negligant influere in certa nonnulla corporis loca praesentibus nonnullisi Objectis, ac per consequens producant semper certos motus in corpore, positis certis quibus dam circumllantiis. Jam vero in omnibus nostris externis actionibus, non datur nisi istu,
modo productus motus, atque ea ratione viis
demus bestias . quae profecto purae sunt machi. 'nae, aequε ac nostrum corpus , nobis videri agere eodem tempore, S adeo diversimod δ,& adeo aequaliter. Unicum quod metuas incommodum est, si quispiam ex amicis tuis te invisat; quandoquidem corpus tuum sine anima non posset conversationi sufficere , & decenter respondere. Nam, ut hoc inter nos dicam , ex sola conversatione nos Cartesiani nbuimus illa : corpora. quae homines adpellamus,' vel δ ho-imines esse, non ve id puras machinas; vertina ad eam rem utilis tibi futurus .ssithiopulus: Cartesius ipsum edocuit omnes diveisos illos motus , quos conciliare possumus glandula pineali, ac diversas determinationes, quarum Capaces sunt ejus ope spiritus animales ; &Cram vox non formetur in ore, nili motu musculorum , linguam moventium, & inferiorem maxillam cum labiis, ac certa vocabula non formentur nisi ope certorum motuum il-
73쪽
lorum musculorum spiritus animales pro cautanagnoscentium , pro diversis quaestionibus, quas eXempli gratia amicus tibi movebit . quite, absente tua anima, invisit, hic hiopulos per diversos motus, quos tum tuae imprimet glandulae, ac deinde animalibus spiritibus, & musculis , formaturus est certissimε in ore tuo verba , quae tibi pronuntianda. ac responsa quae ad illas quaestiones danda. Nec
metuas, ne tommittat, ut tuum corpus aliquid suo indignum respondeat spiritu : ete nim spondeo, quantumvis ADthiopem , nequaquam ita stultum esse'. Alio praeter hunc etiam te gerere modo potes. Opus tantummodo ut corpus tuum in
lecto, in quo est, relinquas, & in illo dei quio, in quod illud conjiciet quem sumes Nicotianae pulvis, ut animam tuam ab eo separes. Hoc deliquium, quod in eo consistit, quod nervi sensuum maneant resoluti, nulla urgetur consequentia : interea AEthiopulus tuam
induet figuram, ac ubique praesto erit, ubi tu fores, nisi anima tua in itinere esset: atque id adeo facili peraget S eadem ratione, qua ego nunc tibi conspicior habitu, & Dominus facie, & vestitu , quibus ipsum videre adi visti, ut jam modb tibi evplicui. Et ut hoc in transitu notes cernis Cartesianam Philosophiam docere rationem sine peccato permciendi id quod Apollomus Tyaneus, & plurimi alii Magi nequiverunt facere, nisi se antε Diabolo mancipassent. Tertio tandem adsumendum pauxillum Tabaci a D. adlati: ac dein iter ad adeundum Cartesium auspicabimr. Post-
74쪽
Postquam spiritui Mersenni P. egissem gratias pro informatione & elucidatione, quam mihi exhibuerat , adjunxi ; Quod primum spectaret articulum , mei me fidem ipsi facere. . semper fuisse nonnihil scepticum circa Philosophiam Scholasticam , atque adeo meam mentem liberam esse praejudiciis , quibus in
ea vulg5 homines occupantur: quod praejudicia attineret infantiae , lectionem Cartesii me docuisse, ut iis diffiderem ; ac, dum mecum loqueretur , novam me vim adhibui flementi meae, ut statuerem nihil credere . quod clarissim h non conciperem , ex consilio Cartesiit, Non tamen adjunxi aliud meum propositum , quod eodem formaram tempore, scilicet ut me saltem aequε praemunirem contra praejudicia Carresianorum , ac contra illa
vulgarium Philosophorum , clim fert non minus hisce illos novissem praejudiciis obcaeca
Quod corpus meum spectat absente anima, secundum modum eligebam; quandoquidem, dicebam, mi Pater, ille mihi primo simplicior videtur. Gratum mihi facis, respondet ille, circa Systemata hoc unum ex nostris axiomatibus est, semper simplicissimum eligere. At
non haec tamen me ratio ad id adegit, verlim illum obnoxium minori existimabam periculo, nec satis persuasus eram corpus meum, absente anima, adeo dextri, ac mihi promittebatur, acturum , nec eXemplum bestiarum mihi propositum , ulla fere ratione mentem meam movebat, quae se numquam potuit exuere prae
judicio , quod ipsis adscribit animam sensus& cognitionis capacem. Praeterea rogabam
75쪽
P. Mersennum ut iuberet, athiopulum suum meam adsumere figuram , ut viderem ecquid ipsi id succederet negotium. Ille statim id adgreditur , atque alterum quendam me ad lecti pedem conspicio, veluti Amphitryonis . Sotia alterum a se Sosiam ad Dominae suae conspicatus est januam , ubi ab exercitu re-du X erat, eo tamen discrimine, ut ille alter ego qui erat ad pedem mei lecti, honem loqueretur cum hoc me, qui eram in lecto: chm contra Sosia ab exercitu redux egregi E pugnis fuerit exceptus ah i , qui eodem simul tempore ad Alcumenae res aderat. Prae primis ipsum monebam, ut fores rectδ obturaret cubiculi mei, ne quispiam id ingrederetur, &' . ut crebrd corpus meum inviseret, ac id curaret, ut semper commodo situ Hret posi
Postilla sene meo mihi offerente dosin Ni-
. Cottanae, ecquid genuina est et, interrogavi. Neminisse me ejus quod acciderat Apulebo, quem quid pro quo in Alinum trans rmaverat, interea dum in avem mutatum iri speraret. Ajebat unius tantummodo generis se habere, atque aded non esse cur vererer falli. Itaque evestigio illam sumsi atque quater magna Vister nutrinentum mihi excullit. Dehinc incidi in deliquium animi planε limite illi Cartesii,
quod antea descripti, ac temporis momento anima mea unico suae voluntatis actu se extra corpus suum comperiit. Non omnes hic percurram reflexiones ,
quas feci super corpore & anima mea , ubi ais invicem separata fuere. Id tantum dictu a sum, ab jllo momento me incepisse ad animum
76쪽
mum advertere vim praejudiciorum, &pra Occupationis, quae nobis impedimento sunt , ne veritatem cognoscamus : quam sapientiae& rationi conveniens fit a Cartesio consilium S discipulis ejus nobis datum, ut 'cautos nos , Circa ea reddamus: ac simul, quam parum illi homines curent ut utantur iis consiliis , quae
aliis dant. Statim enim ab inuio duo illi mei Prieceptores mihi persuadere voluerunt, licit invito, animam in ipso separationis suae momento se vidisse in mea glandula pineali. Clim ver 5 e re non judicarem exordiri cum iis aper-tδ contradicendo , respondi , separationem illam adeo ex improviso factam, ut mihi non licuerit istam reflexionem facere. Quae dicebam , vera erant , ac prosectb nihil aliud, quod minus eos exacerbaret , potui dicere: persectδ enim memineram , & planε mihi Persuaserat, quod paucos .ante dies apud D. Stenonem legeram celeberrimum Anatomi rc r . cum, qui Cartesium summo in pretio habet, eumque considerat ut ingeniosum novi hominis artificem. sed qui monstrat, & ad oculum ottendit , illum hominem ab eo quem Deus fecit . omnino esse diversum , glandulam pinealem non ita sitam, nec aptam esse motibus, qui ipsi ex illa hypothesi attribuuntur: vasa, quibus illa cingitur, non esse arteriaS, quae ipli materiam animalium spirituum suppeditent, veluti supponit Cartesius, at VerbmeraS Venas : per consequens absque fundamento ipsi exhibitum privilegium & honorem sedis animae ; nec fortὁ illam inservire majoris momenti functioni, & insigniori, qualis reliquae glandulae , quarum utplurimum munus
77쪽
non est admodum nobile, nec admodum illiu-stre in corpore animaliS. Id cogitabam , nec tamen iis indicabam :imb simulabam non longδ ab eorum sententia abludere , quantum mihi pollibile. Primus ego feci, ut animadverterent, digessionem peragi in corpore meo, lic Et anima abesset , sola virtute acidi , quod reperitur in Ventriculo, quod agitatione suarum insensi-hilium partium dissolvit alimenta , ad instar aquae fortis distat ventis metalla: partes ab invicem separatas subtiliores constituere liquorem quendam, ac cremorem, qui chylus adpellatur : motum intellinorum peristallicum inservire deitudendis versus inferiora crassio ribus , & protrudendo chylo in venas me sentet ii lacteas per imperceptibiles poros proportione gaudentes ad figuram partium, eX quibus chylus componitur: calore eodem, qui antea, in corde meo permanente , Circe lationem fannuinis continuari solita ration
iisdem cum effectis , quae sunt nutritio , &hona constitutio membrorum corporis remotissimorum: ac tandem omnes illos motus peragi ope solorum machinae organorum. Nec
est , qudd veteris Philosophiae propugnato-
res commoveantur isthac . qua hac occalione utebar, indulgentia: licEt enim hoc absolu-tὁ falsum foret, non tamen poterat non ese verum in eo, quo me reperiebam, statu , cum
corpuS meum non corrumperetur, anima inde
separata. Qudd si vero motus S circulatio hii prum cessassent, indubiis corruptum fuisse set. Ac per consequens dato, animam meam separatam fuisse a meo corpore , veluti sup-PODO
78쪽
c ARTESII. PARS. I. upono illam tum fuisse, liquid b adparet ,
Omnes ipsius motus in eo peractos fuisse , idque ope solius dispositionis machinae.
Tandem abitum parabamus. . Interrogo illos, quomodo animae inter se convenirent denominibus & titulis, quos invicem sibi exhibebant in conversatione : ctim animae feminini essent genens, hactenus vim mihi fecisse, dum animam D . . . nomine Domini compellarem : verlim nec ausum fuisse vocare Domina mea. Te quod attinet , ad animam P. Mersenni conversus dico molestiam illam evitarem , te adpellando 'fra Reverentia. Evitare etiam posses , illa mihi refert, vocando animam D. Vestra Dominatis r utrum- 'uae Italiae moribus congruum . nec nisi ex illa regione ad Gallos transmigrarunt; versim id ne tibi negotium facessat, idem nos nomen servamus, quod habuimus in mundo, ubi in nostro corpore versabamur. Adhuc D. Car telius vocatur D. Cartessius. D. audit & hie D. . . . Ego P. Mersennus dicor , ac tu ipse etiam vocaberis D. . . . Nos Cartesiani aliquan-th in hac re Platonici sumus: etenim secundlim Platonem quid est homo i Anima quae utitur corpore: atque potes memini ste certi cujusdam loci inter alios, methodi Cartesii, ubi dicit: ttente examinans quis essem , ου videns, -
gere qmdem ms posse corpus meum nihil esse .... contra , si vel per momentum trinporis cogitara desinerem , nullam ideo esse rarionem , cur creisdam , me durante illa tempore debere exsulere . . .
intel dxi. ars esse rem quandam sive substantiam,
cujus 'rora natura sive egontia in eo tantum consistit, ut cogitem; adeo ut ego , hoc est, mens per C ε . quam
79쪽
quam sumsum is quisum, sit res a corpore pune distium; ac miror. a jungit P. Meriennus, Philosisphos & Theologos Seholasticos id D. Cartesio largitos fuisse . illumque articulum non adposuisse numero errorum ejuS, qui ab ipiis objiciuntur , praTertim cum D. Arnaldus in transitu hanc reflexionem fecerit. Vertim adcingamur, inquit, se itine-mis , en ultra dimidiam horam hic perdidimus. Tempus pretiosum est. Evestigio itaque aera petit suxta cum anima senis. Atque ego, nihil ulterilis perpendens, eos sequi adgredior.
80쪽
purus videbatur aer , pleno luna refulgebat orbe , splendebantque stellae , uti adparebat , more insolito, idque mihi summam excitabat cupiditatem propius contemplandi lumi nota illa corpora, , quorum splendor, magnitudo, numerus, dispositio omnibus hominibus admirationi semper suere exstiteruntque dignissimum studiorum & meditationis Philosophorum objectum, ac clarissimum Dix init
tis argumentum: Interea duces mei moram mihi injecere in turri aliquot perticadi supra reliquam urbem elata , ut mihi commonstra- refit naturam aeris infimae hujus regionis, ac partium illam constituentium. Incipe ast senex meus, propria tua eXperientia cognoscere veritatem dogmatum Cartesii in explicatione naturae entium corporeorum. Agno Dee , quod dicit in quarto suorum Principiorum libro , sirem nihil aliud esse quam conge-