장음표시 사용
101쪽
PINACOTHECA ALTER A. Ioabat in animo, si paululum illi longior vita suppeditasset. dua volumina typis mandare , hoc titulo inscripta: Re- θυμ ad uuassam insignes q-siones: itemque, volumen aliad epiliolarum, quas, Cardinalium . quibus Operamna averat, nomine, tum Latine tum Italice scriptas, conplures ad. viros principes dederat. quae Omnia, a Ber- nardino fratre, eropedie edentur. Moribus erat optimis
at ue sanctissimis, ad eooue, in tribuendo unicuique suum, religiosus , ut duo haberet inter se distincta marsup a, unum, in quod vectigalia , ex bonis Ecclesiasticis prodeuntia, conferret, alterum, quod reditus, quos ex bonis suis capiebat . includeret: illud Ecclesiastici, hoc prophani, nominibus appellabat: ex illo non plus
surrebat, quam quantum. esset ad vitam parce ac duriter degendam satis; ex isto, quae supererant, necessitatibus Pauperum suppeditabat. Cum sternuebat, tantos naso clamores edebat, ut totam viciniam . in qua erat, perterrefaceret. Praeterea , Galliarum Regis partium ita studiosus , ita acer ejus nationis propugnator atque defensor extitit, ut interdum , fere non minus ad ineptias revolveretur, quam olim, me euero, popularis quidam suus, capularis atque Acherunticus senex, qui AEdiculae S. Martini, ad montem pietatis. Parochus , propterea nolebat ad aegrotum quendam sacram Eucharistiam de- seire , quod esset Hispanus : omnes enim eius nationis , ridicule , impiorum ac sceleratorum numero habebat
MVlta a veteribus poetis monstra elegantissimis depicta versibus extitisse narrantur, quae ex variis diis versisque naturis conflata constarent , ut Chimaeram ,
Minotaurum, Sirenes, Stymehalides , aliaque ejusmodi naturae portenta; quae, si ad historicae veritatis rationem exigantur, omnino falsa esse convincentur, si vero ad animorum formas referantur , nihil ab illis rectius, nihil elegantius , dictum esse reperietur, nam quidam
102쪽
- 164 1 A N I NICII ERT THRAEI ex iis , ex tam contrariis diversisque, inter se repugnantibus, naturae studiis cupiditatibusque conflantur, ut nullum unquam tale monstruin , cujusquam ingenio , excogitari fingique potuerit. Atq; ut ad rem propius cccedamus; quisnam Chiron, qui a superiori corporis pu- te hominis , ab inseriori equi similitudinem ac spectanne rebat, quaenam Siren , quae, superne sormosissima ste-ciosissimaque puella: edum in piscein desinebat, cum monstruoso Cynthii Lucarini Trebulani, quod est oppidum in Umbria. ingenio aequari consertaque posse videaturi Cujus si superiores animi partes , tanquam zaput, aspexistes, nihil illo fieri posse sestivius existimasses: sin autem paulo infra , quasi ad crura pedesq; oculos deieci sses , nullum unquam monil ira, tam vario tamque dissimili exitu concin sum fuisse, iurasses. Atque haec erant in eo hominis , vel angeli potius , si ita fas est i qui , festivissimi signa se inma divinarum humanarumque rerum omnium scientia, exacta atque persecta Graecae, Latinae, Etruscae , Hebraeae , Arabicae, & Chaldaeae linguae notitia; quibus linguis non solum loquebatur,
scribebat, verum etiam elegantissimos versus faciebat; omnium, sacraru in literarum, interpretum notitia, quorum volumina legerat, quodque in eis bellissimum emi decerpeserat, & memoriae custodiendum mandaverat: meisque voluminibus , elegantibus fuam maxime tysis impressis , conquirendis comparandisque, nulli, neque labori neque se intui, parcebat: praeterea ingenium acre, Velox, acutum, unico aspectu ad intima eorum , quae monstrarentur, utque percurrens , ac cognitione scien tiaque Complectens. Haec, inquam, hominis, non unius multis, sed plane singularis , in eo laudem habebant: reliqua vero , quae cum eorum extremitate , quasi cum Ventre semora , crura. pedesque, jungebantur , nihil simile hominis, sed foedi cujuspiam anguis, vel si quid eo
est immanius, repraesentabant: quorum caput erat, insanus ac monstruosus mulierculae cnjusdam , Leonora
nomine, amor; qui , ubi quemque comprehensum suisque laqueis implicitum habebat, magno ac solido eum mactabat infortunio. haec sibi eum in ulter, virta te soriarae, qua praestabat, emancipaverat ; haec, ut ait il-
103쪽
PINA OTHECA ALTER A. Iosia apud veterem poetam lena, tan'nam piscem habebat. quem, quoquo vellet modo, condiret, sive patinarium, sive assum; ad hujus domum res, a parentibus illius,magno labore parta , exulatum abibat . haec, quod metuebat ut sunt hominum mentes , inconstantes de variae. ne altera eum sibi praeriperet, quemque ipsa caperet fructum , domum ad se averteret, dedit operam , ut ejus apudae animum, tanquam avem , ne quopiam aufugeret, devinctum haberet;atque,ut mqs istarum es, ad veneficia cantionesque confugit, de amatorium illi poculum propinavit. in quo rebus suis non bene consuluitaquod si medicatam illam potionem non hausisset, multo sibi diutius ille durasset. nam , ea epota , paulatim de statu mentis dejectus est, coepitq; aliena facere ac loqui.
quamobrem, cum ex lege . ejus, ad agnatos , tutela rediisset, lucrum illud penitus constitit. neque mala, quo magis illum assecaret, meritricis illud acumen non adhibuit , ut se ejus amore differri assimularet: nam versibus Graecis ac Latinis, misere scriptis, ab altero sibi dictatis, sed quos di se compositos diceret, se dies noctesique excruciari, nec sine illo partem ullam quietis capere posse, significabat. ille,eodem genere sermonis & carminis , non minus misere, responsum illi dare, se magnum facere, forma Paridi Naeissoque, qui tam perdite amaretur, anteire, existimare, sentire, se ad muruum
in amore cum illa faciendum adigi , munera conduplicare , lucro illi potius , quam sibi decori esse. Verum , eorum, quae, h domicilio mentis egressus, inaniter fuderat , pauca quaedam huc conferam. Velle enim , ajebat, ei, quam plus oculis suis amabat, aede' ita magnificas, ita amplas, exstruere , ut totum illud spacium occu- Paret, quod Spoletum inter ac Trebiam adjacet; tum alis teras eidem Romae aedificare. novem Musarum concilio sacras; deinde , navem argenteam , egregio opere elaboratam , comparare , qua equorum, remigum partes agentium, opera, tota Vrbe,quasi mari, una cum sua
Leonora veheretur. Sed nihil tam habebat in ore,quam Currum parari, mirabili artificio,multisque mysteriis refertum, in quo triumpharet, eo quod, scientiam rerum omnium complexus, cunctos mortales sapientia vicisset.
104쪽
ros I ANI NICII ERITI RAEISed , ad no comium insanientium adductus, antest vitam amisit, quam recuperare sanam mentem posset. At ego de hoc homine dici audivi, quamquam mulierculae illius amore implicitus teneretur, praeter externas illas
fgnificationes atque dispendia , nihil amplius ipsi cum illa fuisse.
xxx . BENEDICTUS FLD-RET T V S.IN hoc omnia plane sunt hominis; nihil brutorum
animalium , nihil monstri simile, reperietur . nullus amor, nulla cupiditas, nullae ineptiae . sed contra, multa gravitas, continentia, variae exquisitaeque literae. Poetas omnes, Graecos, Latinos, & Etrusca lingua loquentes, diligentissime legerat: omnes eorum flores, veneres, leporesque eollegerat. & , si quid ab eis titubatum esset,
Censoria prope auctoritate notaverat. Quamobrem es-fectum est, ut poeticae facultatis peritissimus e vaderet, ac penitus omnia ejus artis praecepta , atque adeo omnia mysteria, nollet. ita tamen ,ut magis aestimator metuendus esset, quam poeta admirabilis. neque mirum. nam, si praecepta possent poetam facere, nihil adjuvante natura, qnis non esset poeta sacile enim esset, quae a magistris ejus artis traduntur. , ac pere, ac mandare mem
Tiae. qui sinam poeta, sive sit Homerus, sive virgilius , si
sola praecepta valerent, auderet se cum Aristotele conferre t qui eadem acie mentis, qua rerum OinuIum vim naturamque viderat, haec quoque aspexit, quae ad poeticam artem pertinebant. Omnino sic se res habet, ut, in hac una, magis quam in ceteris aliis rebus, natura dominetur ac praestet.Quod a Floretti opinione non absuit; qui cum tentasset, quid in eo genere essicere posset, semel in Macheronico,iterum in Fidentiano faceto carmine, atque intellexisset,se non posse ad mediocres, nedum ad summos pervenire , quamvis omnia summa fecisset; scribendis versibus se continuit, & ad aliud studium transtulit. nimirum in cognoscendis ac funditus percipiendis Etruscae linguae divitiis , omnes sere nervos aetatis industriaeque suae consumsit: usque adeo, ut ad Crusta
105쪽
PINACOTHECA ALTE R A. Io ni Lexici marginem , cujus, domi suae, exemplum habebat , multa ibidem, perperam dicta, correxerit, inulta etiam nova atque egregia addiderit. cui libro, post ejus mortem , tantus honor est habitus, ut a inulti, suminis viris vehementissime expetereIur, ac quaereretur . sed inventum est, venisse eum in potestatem Io. Caroli Medicaei, Ferdinandi, magni Etruriae Ducis, german1 fratris, ab eoque, thesauri cujusdam loco, ne diripiatur, omnibus custodiis subjectum haberi. Cum igitur tantos in eo sermone progressus secisset ut progredi longius non poLset, multis in operibus scribendis stylum , queni, veteriabus poetis & oratoribus legendis antinadvertendisque ,
formaverat, tanquam in medium eduxit: ex quibus operibus Progymnasmata tantum poetica typis mandanda curavit; neque tamen suum illis, sed V deni Nisieli, nomen inscripsit. Reliqua cum jam promta atque e pedita haberet, ac prope in eo esset ut ederet , abductus est ab hac cogitatione, di quodam vehementi divini numinis amatu; cujus vi impulsus , in intimam animi sui sedem ingressus est, ibique, omnibus aliis cogitationibus facessere jussis, reputare secum ipsemet coepit, quam
inanes essent nostrae contentiones , quam stulta consilia , fragilesque spes omnes, quas mors antea perverteret, &in ipso cursu obrueret, quam possent portum aspicere; quamque nihil esset, in hac misera & exigua vita, ob ingenii & eruditionis famam , in omnium ore atque ser- .mone versari. Itaque, relictis ceteris studiis , vitae suae tabernaculum in rerum caelestium divinarumque meditatione collocaverat, ac quotidie horam integram , ad sacram Deiparae Virginis Annunciatae imaginem , in a tentissima ejus mysterii aliorumque contemplatione deis fixus, conterebat: reliquum tempus, vel pietatis operibus dabat, vel in sacrorum librorum Conciliorumque Iectione collocabat ; atque exercitatione studioque tantum prosecerat, ut omnium peritissimus haberetur. Statura fuit procera , capillo nagro , truci vultu , sed a quo plurimum mores discreparent. Sed quia humilis illi
pagus , ubi nasceretur , contigerat; ortus enim est
Alverniae, qui locus, Comitu De bardis imperio subest; quod potuit, naturae errorem correxix, seque Florentiam
106쪽
OVid esse dicam causae, cur sive natura sive Deus. raro excellentem cujusquam sapientiam ab aliqua aduustione stultitiae sejunxerit, nisi, ne efferantur hominum animi,sibique,non Deo, unde, tanquam a fonte, o-. smnia in nos bona decurrunt, id , quo ceteris praestant, serant acceptum t ut nimirum intelligant, se , ab ipsis quod desipiant, Deo quod sapiant, habere. Ac fortasse. ne Pompejus Rogerius in hanc fraudem incideret, passus est eum Deus in illam insaniam, qua captus est, di in qua obiit, incurrere. Erat memoria summa, ingenio peracri, infinita rern in , jam inde ab initio generis hum
ni usque ad nostra tempora gestarum , scientia; quas Tes, adeo memoria comprehensas habebat, ut indidem eas, tanquam ex aliquo promtuario, cum esset opus , expromeret , atque adeo eloquentia, qua praestabat, ad vivum
exprimeret . ut eas non legisse , sed vidisse , de cum hominibus illis, de quibus erat sermo, vix iste videretur. Ac fiebat interdum, ut in circulis amicorum , si veteris cujusinam iacti memoria usurparetur, iique, quos inter erat sermo, fide historiae aberrarent; ab ipso corrigerentur , ac, si correcti nollent in viam redire, efferretur iracundia, ac saepenumero , qua erat animi impotentia, ad verborum contumelias descenderet,neque eos solum, ut iratorum mos est , rudes, atque omnium rerum imperitos , verum etiam. sungos, bardos, codices appellabat. Haec, atquo alia etiam, his majora, in eum olim maledicta congessit. qni amplam atque copiosam domi istae bibliothecam habet exstructam, ubi, quidquid orationum, historiarum,carminum, juris civilis, sacrarumque literarum commentariorum, medicmae, geometriae voluminum est, etiam e tecto tenus extructa loculamen
ta cernuntur, libri autem ipsi , scite eleganterque illiga- iti atque vestiti, sed quos tum ipsi tum aliis religio est tangere; sunt enim ad ornatum, non autem ad usum , expositi. Hic,inqua tam nobilis bibliothecae dominus, die
107쪽
PINACOTHECA ALTER A. Iosdie quodam, cum,in taberna notissimi bibliopolae,apud
eos qui secum aderant,facti cujusdam narrationem Dioni Cassio tribueret, qui multos ante annos mortuus su rat, quam illud, de quo erat sermo, contigisset, commotus Pompeius , qui & rem ejusque auctorem rei probe meminerat, Aba sis hinc, ait, ignavissime , qui, cum sis desidiosissimus , bibliothecam, ostentationis gloriaeque
causa , habes ; at libri non ad eum sunt usum iuventi, ut ab iIlis , tanquam a re sacra , manus abstineas, sed ut eos sumas , legas , verses, in manibus habeas. Sed nocimirum, si tam multa legisset: nam, incredibili ceIeritate , libros percurrebat: quod licebat animadvertere ex capitis motu, nam id erat illi vitium, ut, legendo , Cain
Put moveret, quo capite, rapido incitatoque cursu, unamquamque lineam Iustrabat, nec uspiam haerebat ;sed, quia erat Iustus, ac minimum oculis utebatur, cum Ieaeret, ita ori pazinam admovebat, ut eam etiam naso araret. Illud vero mirum, quod, cum infirmissimis esset oculorum viribus,ut diximus,cum ad scribendum se conferebat, ita minutis literulis paginas exarabat,ut acu tissimorum etiam hominum aciem effugerent. Aliquot
ruotidie horas studiis detrahebat, quas tesseraruin Iudo
abat; atque dissicile erat, alterum invenire, qui majore ius ludi Itudio teneretur. Verum, ob nescio quamdi- illationem, quae, capite oriens, defluebat in collum, eam animi aegritudinem moeroremque contraxit, ut ad insaniam adigeretur. Primum , mortis necessitatem , dc
divini judicii severitatem, in conspectu semper habere , novum vitae genus instituere, nihil nisi de aeterna vita cogitare, corpus jejuniis, vigiliis, verberationibus, aliisque poenis, ultro lusceptis, amictare. Sed haud quidquam adhuc pro insano fecit, vel dixit, sed contra, sum
ma cum prudentia atque sapientia. omnia: tum vero stulti speciem non potuit effugere, cum libros,quos centum aureis coemerat, octo vendebat,ut precium in aliis
spiritualibus libris collocaret. postremo , Prorsus me tem ab eo abiisse , impia illa est testata oratio, mortis rae eidem fraudi futnra , si a ratione , non autem ab alia x mente , prodiisset , qua pro certo affirmabat, comtra aeternam damnationem nullum sibi in divina miserico
108쪽
ricordia esse perfugium. & in hac insania , cum omnes religiosorum hominum, qui frequentes illi aderant, contrarias rationes respueret, usque ad extremum vitae spiritum perseveravit.
xxx III. IO. DOMINI CusC IAIES IUS. V Arium ac multiplex esse insanientiu in genus , Pro
ut variae atque multiplices sunt rerum imagines , quibus illi addicti tenentur, superfluum est, ac non necessarium, pluribus verbis ostendere. Mitto eam , quae , acuta in febri, aegros male habet, quam Graeci χεέτιν appellant. nain haec. levato accessionis impetu, sine mora dilabitur. De ea, quae continua est, loquimur, quaeque
. nos in risum hilaritatemque impellit. quae ratio ridiculi, in iis sedem habet, qui te primos esse rei cujuspiam V Iunt , nec sunt. a quo genere morbi paucos mortalium esse immunes invenias ; quod vix centesimus quisque, in eo quod profiteatur, sive sit poesis , sive eloquentia, sive suae formae elerantia , sive quid aliud , ceteris , qui sint ejusdem proseli;onis, non anteire se credat. quod si assentator 'uispiam accesserit, qui illi ultro arrideat, ejusque ingenium admiretur simul, hic protinus ex stulto infamis evadet. Hoc hominum , ridicule insanientium , genere non minimum delectabatur Leo x , Pontifex Max. cujus Gnathones , quos circa se habebat, dabant operam , .ut eos, quibus levis mens esset , ad insaniam adigerent, seque eos esse, qui non essent, arbitrarentur. In quo mirabiliter lusus est di quodam , cui petenti aditum conveniendi non dabat: qui cum multos dies expectasset, atque omnes ad Pontificem allegationes dissiciales , Omnes aditus arduos interclusosque videret, seducto Pontificii cubiculi praefecto in aurem dixit, se esse Poetam , solum praeter ceteros , qui sua vellet carmina Pontifici tradere , quibus lectis obstupesceret, horreret, ad incredibilem admirationem efferretur. quo ille audito , Ventis atque avibus ocius advolavit in Leonis cubiculum , atque hilaritate laetitiaque redundans , Inveni
109쪽
PINAC o T Η Ε C A A L T E R A. rarmus, inquit, persectae insaniae hominem , qui tibi voluptati maximae erit. At ille sine mora intromissus, ex illis se integumentis siinulationis evolvit, causam, Cur insaniam simulasset, aperuit, negociuin, quod volebat, exposuit. itaque ille deridiculo eos habuit quibus ludendus tradebatur. Sed ut ad Dominicum, Doctorem Cia-jesium vulgo appellatum, veniamus ; hic cum in amicitiam Ducis Gara vini pervenisset,Dux statim hominis in-nenium est odoratus, &, tanquam solum quoddam, exi-ltimavit esse, in quo si semen tes facta fuisset, magnae indidem stultitiarum fruges essent proventurae. Neque eum mentita est seges, sed fructus plurimos extulit Ac primo, facile illi fuit persuadere , posse se equos alere, quia bos Neapoli rheda veheretur, atque etiam equos cum rheda muneri sibi missos. at ille, qui solo vitam pane obia Iectabat . atque , si is aderat, magnas Deo gratias habebat, cum quod ageret non haberet, quotidie ostia-tiin cibum equis emendicabat ; quem facile inveniebat; quoniam ejus stultitia jam emanarat in vulgus, re ipse , versibus Latinis , quos fundebat ex tempore , ac Iuris, civilis & Philosophiae nodis . magna cum sermonis suavitate dissolvendis, mire sibi hominum animos conciliabat. Sed cum jam rhedae equorumque taederet, Florentiam se contulit, in magni Ducis aulam facetiis insinuavit . atque a Ferdinando, huius nominis primo,exceptus est, inter parasitos ac ridiculos homines aulae. verum, quia probis erat moribus; nullum enim verbum, nullum ridiculum dictum dicebat, quod turpitudinem aliquam tegeret; & quia Latino sernione perinde ac vernaculo utebatur , traditus est ab eodem Ferdinando liberis suis, ut, illius consuetudine usuque edocti, assuescerent loqui Latine. At, per id tempus, magna illum cupido incesserat, inter Doctores Iuris civi- Iis perveniendi. quamobrem Ferdinandum opere Orabat maximo, ut, sua voluntate, Pisas ire , eumque i bi
honorem sibi adipisci liceret. ac Ferdinandus , quia existimabat, locum illum honoris pollui, si eum ridiculus homo atque inter ludibria aulae, quamvis idoneus, adeptus foret, id illi beneficium constantissime pernegabat. sed cum ejus cupido in dies magis magiscue incendere
110쪽
xta I A NI NICII E R Y T Η R HItur, die quodam surtim Florentia egressus, Pisas se contulit , & ab iis, quorum hae partes erant, persoluto antea pretio, Iuris utriusque interpretandi facultatem coemit. Nec mora; cum ejus facultatis diplomate, arundini imposito, in asino sedens, ovanti limilis, est Florentiam ingressiis. Quod ubi Ferdinandus accepit, usq; eo commotus est ira ac stomacho , ut vehementes, ad eos qui illum cooptaverant, literas dederit . in quibus graviter querebatur, quod ausi essent, in suum atque illius Gymnasii dedecus , talis notae viro eum locum ac numerum
dare. qui responderunt, ignorasse se , quid illic hominis
esset; verum ciam diu neminem Illuc venisse , eum emtum locum, qui, periculo facto, eo dignior inveniretur.
Atque ab eo die coeptus est non alio , ut si Doctoris Cia. jesii nomine appellari. Pluribus rerum inanium imaginibus , quemadmodum solent ii, in quibus persecta est insania, addictus tenebatur ; sed non aliis magis , quam galli Indici, quem semper in ore habebat, dc soricis, quem pluviali iudutum Pontificio, cum equitum Hierosolymitanorum insignibus , perpetuo sibi ante oculos obversari riebat. Fuit praeterea multis aliis summis viris, quibus ridiculi homines erant in pretio , eximie carus: ut Card. Montalto. a Monte, Peretto, qui, me audiente , ridiculorum hominum , quos ad eam diem audisse , primas ei deserebat; aliisque. Sed tandem Neapoli, stipein quaeritans , est mortuus, ubi Comitem Montis Regii, cum adeptam illi Proregis provinciam
pratularetur, his omnibus eum cognomentis affecit, Illustrissimi, ut Comitem , Celtitudinis, ut Ino utem, Maiestatis, ut Regem, Excellentiae, ut Pro regem; hoc enim Proreges titulo cohouestantur.
xxxiv. SEBASTIANUS B ERET TARUS.
ERant in ipsis propemodum Societatis Iesu initiis, recenti adhuc S. Patris Ignatii memoria, in quibusdam praestantibus Societatis ejusdem viris, si non magna ingenia , admirabilis tamen, in erudiendis, prima illa
