장음표시 사용
81쪽
negotiabatur, non autem Senis, edidisset . metuens soristasse , ne ex caelo, unde primum vitae spiritum hausisset, segnior vel tardior in diiciplinarum curriculo fieret, neve ad summain Iuris civilis laudem, ad quam,tanquam ad metam , illius vitae cursum destinaverat, properans, aequalium suorum industriae non praecurreret. Sed errabat. nam,ubicumque locorum communis ille usuram lucis arripuisset, nullum ab aeris contagione damnum
contraxisset, sed similis semper sui fuisset. Ille saltem
metus aliquam ad perterrendum vim potuisset habere, ne videlicet, magistrorum penuria , opima illa ac sertilis arbor, a cultura deserta, sylvesceret, aut egregia illa vis ingenii, exercitationis consuetudine usuctue remoto, exaresceret. At, id ne accideret, fuit egregie di pare se provisum. nam , simul ac primum accrescere puer. &exire de gremio coepit, est missus in patriam. non potest dici. quam avide tenera illa arbor, a foecundissimo illo literatorum hominum solo , in quod transsata suerat, sit excepta, & quam multae,ut ita dicam, ad eam irinrigandam,aquarum inductiones sint factae. Primum ille, di doctissimis grammaticis, omnibus illis artibus instituistus est, quibus imformari ea aetas, qua tum ille erat, Iet. sed postea, studiis amotus puerilibus, cum ad severiora studia, de in primis ad jurisprudentiam , acces sisset, in ipso ejus aditu vestibuloque exceptus estis duobus ejus aevi praestantissimis ingeniis , quibus, omnium concessu, in Senensi Gymnasio,legum interpretandarum primae deserebantur;nimirum, Τ, Celso Bargatio,& Hieronymo Benvolente ; ab eisique ad intima ejus facultatis penetralia perductus. Hos ille ambos unice dilexit; sed In Hieronymo benevolentia impari. hoc magis erat Celso deditus , quod primum ab illo factus fuerat omnium suorum studiorum particeps, tum utriusque juris inte
pretandi facultate donatus . Ac luculenta oratione, quae extat, summis in caelum laudibus evectus; qua in orati ne , & Francisci ipsius, tam familiae Accarisae totius, merita, disertissime enumerantur; postremo , quod in
riens idem Celsus, suae fidei diligentiaeque, doctissimam di elegantissimam illam disputationem, de dolo, quam nitidissime imprimendam edendamque mandasset. At F i Fran in
82쪽
Franciscus, Doctoris iacultatem & nomen adeptus, non habuit locum illum honoris , materiam ostentationis de ocii, sed laboris 8c operae. etenim sex annos continuos, in eodem Senensi Gymnasio amplissimo celeberrim que, Institutiones juris civilis est, summa cum industriae doctrinaeque laude, interpretatus. atque , ab hoc docenis di munere,ad alia majora illi tanquam gradus factus est: nam primum, Pandectas extra ordinem explicandi pariates sunt traditae; deinde, cum magnus transalpinorum hominum concursus Senas, disciplinae causa, fieret, atque , honoris eorum gratia, Ferdinandus primus, magnus Etruriae Dux , seciset potestatem, ut aliquis , magno ingenio praeditus, deligeretur , qui in eo Gymnatio Ius civile, ea ratione ac via traderet, qua in Gallia, in Germania, in Belgio, Connanus, Duarenus, Criacius, illud docuissent: haec provincia Accarisio tradita est. in quo summum ac singulare, de hominis eruditione, doctrina, atque ingenio , judicium suisse factum videtur, quod in eo, qui tali munere dignus judicetur,non solum
exacta atque persecta juris scientia insit oportet, verum etiam excellens antiquitatis notitia, & Graecae Latinarisque linguae cognitio reperiatur,sit plane necesse. Neque
contigit, ut, qui ita honorifice de ipso judicassent, sui
eos judicii poeniteret. nam dissserendo, interpretando,docendoque, perfecit, ut omnibus iis laudibus, de quibus commemoravimus, cumulatissimus haberetur, quique, e Germania profecti P literarum cupiditate , tam longum essent iter einensi , faterentur , se navasse operam quod illuc venissent. Interea Celsus Bargatio , senio studiisque confectus , vitam , quam a natura mutuaVerat, naturae eidem, repetenti, persolvit. cujus morte , ordinaria in eo Gymnasio juris docendi provincia suo magistro , ita bene de se merito, caruit. Non fuit diutius deliberandum, qui sinam potissimum illi subrogaretur. nam, omnium consensu, honestissimus ille docendi locus quin Accarisio deberetur, nemini dubium suit. Itaque illi delatum, viginti eum annos tenuit. unde, tanquam Capite,
doctrinae suae flumine rivisque , discipulorum suorum animos irrigavit; qui, quasi plantae, scucundo humore imbutae, maturo deinde tempore fructus ex se maximos
83쪽
PINACOTHECA ALTER A. 8ς extulerunt. Atq; muneris illius functio eo erat omnibus ratior, quod magnum etiam onus de jure respondeni sustinebat: quamobrein ejus domus, non unius civis
domicilium, sed Iovis Hammonis vel Apollinis Delphici templum, quo omnes , qui in Italia controversias haberent , responsi petendi causa, confluerent, videbatur. Qua fama compulsae omnes Italicae Academiae, tantam vim doctrinae atque prudentiae, magnis unaquaeque earum ad se praemiis, advocabat. sed nullain spem lucri, quamvis maguam , putavit esse tanti, ut eam patriae caritati,suavissimis amicorum colloquiisducundissimae assinium cognatorumque consuetudini, anteponeret. Sed, quemadmodum nullum est propugnaculum ita validum, ita alte munitum, quin longa obsidione non expugnetur : etiam illud stilbile ac fixum Accarisii, longius a patria non abeundi, propositum, assiduis Rainucii Farnesii, Parmae ac Placentiar Ducis, invitationibus, precibus ac pollicitationibus, demum est labefactatum atque convulsum; quamvis non tam pollicitationibus ac praemiis, ad consilium mutandum , sit impulsus, quain quod Ssortiae Oddo, ac Philippo Marino, talibus viris, esset succedendum. id enim sibi in primis decorum & honestum existimabat esse. At Rainucius, quo majorem honorem haberet, illum ad eorum , qui sibi a consiliis essent, numerum aggregavit. Sed magni Etruriae Principes non sunt passi, diutius, tantum lumen, tamque illustribus radiis effulgens. aliis regionibus collucere, iisque,
Unde ortum esset, suo recessia tenebras gignere. itaque revocarunt illud , suum in regnum , tanquam proprium in caelum ; ut nimirum Pisis, primas Iuris civilis interpretandi partes agens, tanquam circa aliquod caelum, perpetuo & aequabili cursu se volveret, atque omnia, sua luce , lustraret. Quod cum , per annos quatuor, so- Iis cujusdam instar, fecisset, tandem , I v Non. Octobris c O cxxo, Senis, quo se contulerat, obiit, ut eodem nimirum horigonte, seu, ut a Latinis nominatur , finiente , unde astrum istud ad illustranduin orbem terrae prodierat, sub terras se abderet, vel potius ad car- Ium, una cuiri aliis beatorum luminibus, exhilarandum
accenderet. Quantum sui desiderium talis viri mors, pa-F 3 triae,
84쪽
triae , auditoribus suis, ac bonis omnibus, reliquerit, is . facile cogitatione assequetur, qui sapientis illius dicti
meminerit, tum denique nostra nos intelligere bona, eum, qua in potestate habuimms, ea amismus.
xxv r. LAELIUS MARET TA. LIElius Maretta, Senensis, nobili, sed non admodum
antiquo, genere natus,Romae, quoad vixit, magnam
apud omnes nabuit viri prudentis, ac totius Reip. periti, opinionem ac famam. Quamobrem viro, di oratione gravi, di auctoritate, tota semper ab aula magnus honor est habitus ; atque ibi simul rem & gloriam reperit. Neque ab eius aspectu,cuius dignitas reverentiam sibi quandam arrogabat, aberat elegantia, quae amorem conciliabat: neque di vitae ac sermonis gravitate recesse xat comitas, qua sese omnibus dabat. nam, ut ego, etiain tum pene puer , qui saepe cum ipso eram , sum expertus , ejus interdum benignitas, oppido ut adolescentuli, erat: atque . nisi ea in illo indoles extitisset, nunquam ita me illi dedissem ; quod illi aetatulae . qua tunc eram, odiosa est senum gravitas atque severitas. Itaq; ille eo secutus, omnibus videbatur, dissicillimam illam societatem, gravitatis eum humanitate. Quoad vixit, aetatem egit in aula Ssortiarum a quae familia , tum temporis , opibus, divitiis, di honoribus, in primis emorebat. uam cum ea Gregorius xI II assinitate sese devinxerat ; quod Iacobus Boncompagnus, suus filius, Constantiam S Otiam, sceminam praestantissimam , haberet in matrimonio. quamobrem Pont. Alexandrum Cardinalem,totius Ecclesiasticae ditioni praesecerat,ut ad eum rerum omni
um summa rediret. quo fiebat,ut apud omnes, tum It Ios tum exteros, Principes viros, maximo esset in honore, atque ejus amicitiam omnes expeterent. Huic primum Laelius navavit operam aulicus , non unus h multis , sed inter omnes prope singularis . consiliorum omnium poticeps. nihil enim ille, quod ad Remp. ma-lynopere pertinerer, nisi ex ejus auctoritate atque consi-io, gerebat. neque facti eum poenitebar, cum utilem atque allaudabilem sibi ab illo operam dari intelligeret.
85쪽
PINACOTHECA ALTERA.' grmortuo. eodem gradu fuit apud Franciscum, Cardina- Iem ab eodem Gregorio xI II Creatum , cum adhuc in Belgio honorarius miles esset, in contubernio Alexandri Farnesii, Regis Catholici copiarum imperatoris. Hic , cum ex injuria accepta , magno cuidam principi vehementer esset insensus, suspenso ac solicito erat antino, num honorem illum, sibi delatum , acciperet, an, castra persequens, gloriam armis belli sibi perquireret. pcrsuasus est a Laelio , ut nulla ratione, tam pulcram occasionem amitteret, qua par dignitate iis esse posset, a quibus se spretum ac contemtum fuisse , quereretur. Cauis dis. cordiarum haec ferebantur. cum Alexandro Cardinali Ssortiae 1 Gregorio xi II, ut diximus, tota Resp. fuisset tradita,ut ejus auctoritate consilioq. regeretur , vir quidam princeps in Italia magnus existimavit, si se assinit te cum illo implicuisset, posse illius opibus suam potentiam augere; atque Francisco cognatam suam desponderat, at, Cardinalis Alexandri morte, de spe illa dejectus sententiam mutaverat, de causam quaesierat, cur eam illi non daret: in quo Franciscus se fuisse despectum opinabatur. Nihil omnino edidit, sed multa, manu scripta, foras emisit, ad optimum Rei p. statum pertinentia: quae, cum essent plenissima prudentiae, atq; ab Aristotelis inventis minime aberrarent, a multis laudari audiebam. In pluribus Romanorum Pont. comitiis , Cardinalem suum, conclave ingredientem, sectatus fuerat, ibique
cum eo manserat. itaque omnes,de novo Pont. eligendo,
Tationes, omnia consilia, quibus ambientium dolis atque insidiis posset occurri, pulcre callebat: omnes aulae INO Tes noverat, atque in instituendo aliquo qui vellet ad illam accedere, quemadmodum facete advertere animum suum ad aliorum animum posset, ut uniuscujusq; voluntates & studia teneret, eoque praevolaret quo ille vellet,
parem habuit neminem. Sed, 'ui auctor atque adiutor capiendae Reip.multis extiterat, ipse nullam Uus partem, sive quia noluit, sive quia non potuit . attigit; qui civitatum regendarum praecepta aliis dare conlueverat,nulli
oppido, Praetoris jure ac nomine, praelait. F xxv II. Io.
86쪽
88 SANI NICII ERYTHRAEI XXVII. IO. DOMINI Cus
L Egimus saepenumero in historiis.non neminem ab a
gro ED ab aratro, suinma totius populi Rom. voluntate atq; consensu, accersitu in Urbem,qui Consulari imperio rem gereret, vel Dictatoris auctoritate ac nomine, aut hostibus belluin inferret, aut eorum vim conatumque repelleret, aut in rebus dubiis , consiliique egenis, daret operam , ne quid Resp. detrimenti caperet. Uerum , nunquam , quod quidem me legisse vel audivisse meminerim , traditum memoriae ac literis est, ab Apol- Iinet ac Musis rusticanos homines atque pastores iussos fuisse , depositis rastris atque ligonibus, plectrum aclyram, & tubam etiam, sumere , summorumque Virorum laudes, ac bellorum tumultus , non solum sylvis, verum etiam urbibus ipsis admirantibus , canere. Ne
multa; ex omni tum vetere tum recenti memoria . non
posse proserri alterum, arbitror, Io. Dominico Pero similem, qui, a nemine doctus, nullisque poeticae facult tis praeceptis eruditus, inter montium asperitates sylva-Turnque recessus , vel inter ovium greges, incredibili
quodam motu celeritateque ingenii, tam magnum numerum optimorum versuum , vel dixerit ex tempore,
vel, literis consignatum, posteritati mandaverit. Hic ortus est Arcidosii , quod est oppidum nec obscurum nec humile, in montibus, Senarum ditioni imperioque subjectis, honestis parentibus ; quorum quamquam res essent paupercular, ac, ruri opus faciendo , Vitam parce ac duriter agerent . non cessabant tamen, filium ad magistrum in oppidum mittere, ut literas disceret. A quo inagistro, die quodam, acriter vehementerque objurgatus est, atque etiam verberatus, quod neglexisset, imperata, mei noriae mandare. sed, cum condiscipulum quendam vidisset, ob eandem causam, alterius humeris , tanquam equo, impositum , sae vius verberibus assici, poenae ejusdem metu perterritus, quam magister eidem minitabatur , tali postliac diligentius, dictata, memoriter
87쪽
PINACOTHECA ALTER A. 89 retulisset, suum in praediolum reversus est . unde cuin Parens uterque , qui exierant in opus, abesset, modicum illud atri ac duri panis , qui in arca asservabatur , extraxit , atque , ita viaticatus , se fugae mandavit, ac triennium totum in locis solis atque desertis, hominum si,-cietatem fugiens, vitam , ferarum more , tradux Ir. So- Ium, iis mensibus, paulum se opilionibus & caprariis in conspectum dabat, quibus castaneae, quarum ea regio est sertilissima, nusquam inveniebantur. atque eorum etiam aliquos amicitia sibi devinxerat. Quorum unus , cum , fervidissirno anni tempore , qua hora oves & capellae , reducta in valle, vel sub arborum umbra, nimios solis vicant ardores, Ortanduin furentem Ludovici Ari-osti , omnibus audientibus , legeret, quaeque alii intel- Iigerent minus, utpote in illius poematis lectione diu multumque versatus, sua interpretatione planum atque
perspicuum redderet, ille sensit, se admirabili voluptate perfundi. Sed, cum ille idem pastor, Torquati Tassi , Hierosolymae da Golfrido liberatae poema perlegeret,
non solum Io. Dominicus , una cum ceteriS , ejus Car minis majestate & elegantia , ad incredibilem admirationem elatus est , verum etiam plane vehementer exhorruit. Interea est inventus patre , cujus quaerendi
nullum modum fecerat, & suum in praediolum multis blanditiis reductus. quem postea ille non amplius in ludum misit, sed docuit bubulcitari, & quotidie in opus mercede mittebat. Inerat puero illi ingenium, non solum elegans , Verum etiam poeticum , quo se, ad versus faciendos, acriter incitari impellique sentiebat; praesertim auditis Ariosti Tassique carminibus; quorum
Carminum rationem, numeros, modos, elegantiamque,
animo comprehensam habebat. Quamobrein, cum non posset se continere, nactus est ab iis, quibus operas suas Iocabat, paulum atramenti; quod in frustuluin arundinis , a se in vasculi formam redacti, indiderat ;talatnum di chartam; quaeque , inter arandum, cogitaverar, cum boves , labore desesii , constitissent, scripto mandabat; tum sociis alnicisque recitabat; qui eum laudabant, atque hortabantur,ut in eo studio se contineret. Sunt enim Eomines ejus regionis, quamvis in locis asperis, atque F s mon-
88쪽
montosis oriantur,quamvis agrestem vitam agant,quamvis aspero victu utantur , sunt, inquam, ingenio, neque
illiberali neque hebeti neque tardo, sed celeri & acuto a neque quisquam sere eorum est , qui literas nesciat, sed
omnes ferine, saltem scribere ac legere,discunt: quo sit, ut plures apud eos libri, veruaculo sermone conlcripti, reperiantur; quorum lectione , cum est otium, ac praesertim iis diebus, quibus opus facere non licet, se aliosique oblectant. At Io. Dominicus, postea quam robustior est factus , captus est amore cujusdam euellae, sui loci atque ordinis , quae nihilo plus erat ditior, quam ipse. &, quia paululum citharizare, & cantare ad chorindarum sonum, didicerat, diebus festis , s nam profestis
haud licebat.ὶ exigua cum testudine , ad eam , sormae ejusdem contemplandae causa , se conserebat; sed , tan- quain ipsum puderet, sordido obtritoque palliolo faciem obtegebat. verum, quoniam illius amor intra fines honesti continebatur, neque aliud quidquam spectabat nili conjugium , dedit operam , ut uxorem eam haberet . ex qua postea duas filias suscepit: quarum alteri , Drusillae nomine , non minor fere quam patri, ad
poesin indoles inerat. At ille iis rei familiaris angustiis
premebatur, ut, si vellet se ac familiam alere , necesse haberet, agris aliorum eolendis victum quaeritare. Verum , ex mercede , quam colligebat, praeter id , quod quotidianis sumtibus suppeditabat, lingulis diebus singulos sibi Iulios parcebat: quos, ad necessarios extraordinarios usus, sepositos habebat. Haec tam accurat tamque diligens hominis providentia , magistratus oppidi impulit, ut hospitalis cujusdam domus , D. Lazaro nomine, custodiam eidem demandarent . ex qua scuta quinque & viginti, & eo amplius, annua capiebat . neque eo minus suas iis , qui vellent conducere, operas locabat. Itaque interdiu agrorum Cultioni noctu carminum scriptioni. operam dabat; sed praesestim fabulas pastoritias , seu Eclogas, scribebat, quas actoribus amicis edendas dabat, seque in eorum gregem includebat, neque alias partes , nisi aratoris fossorisque , sumebat : &.
quamvis honesta iacie esset, ita sibi os , scapulas, crura,
89쪽
PINACOTHECA ALTER A. 9r vox absona , gravis, agrestis. Neque erant, in pulpitis extruendis , scenisque comparandis, sumtus faciendi. nam locus, ad stlopi ictum, prope ab oppido , ad sonticulos dictus . inter castanearum umbras, amoenus asi
frigidus, ubi theatrum ac pulpitum a natura factum imerat . ea illi omnia suppeditabat. Cum igitur ad naturam , a qua tot ad jumenta ad poesin habuerat, accessisset studium & exercitatio , eam facultatem consecutus est . ut ejus , in dictandis versibus , celeritatem , amanuensis, qui eos excipiebat, assequi non posset, ac tan tum animi habuerit, ut ad poemata conficienda lit progressus , atque bellum angelicum , quod Angeleidas in-1cripserat, fecerit, illudque a pueris, popularibus suis ,
coram Senerissimo magno Etruriae Duce , qui annoc cxIO illac iter habebat, recitandum curave
rit. Sed illud oppidum erat angustius , quam ut tantam' vim ingenii capere posset. itaque Lactantius Tarta ia, ex eodem oppido , qui Senensium nobilissimorum plurium necessitatibus implicatus tenebatur, quique Senensis Gymnasii Rectoris munus, tanta cum laude , adIni nistraverat, virtuti eidem aditum ad egrediendum , seque latius diffundendam , aperire conatus sit. nam Io. Baptistam Stroaetam certiorem fecit de admirabili hominis facultate ingenioque, illiusque , ejus videndi audiendique,studium inflammavit. Non potest dici, quantum fuerit Laetantio laborandum, ut, qui nunquam sylvis, suoque ex praediolo, pedem extulerat, Florentiam ire compelleretur. sed cum tandem vicisset, bene viaticatum ad Stroggam misit : a quo humanissime exceptus est, ac diebus octo domi suae habitus. quibus et psis, cum abeundi potestatem peteret, nec obtineret, graviter qupstus est, simulque ostendit, quantum, ex sua absentia, incommodi detriment sue suain in familiam redundaret; propterea se non posse diutius domo carere. ac, postridie mane, est ad magnum Ducem a Strozaa perductus ; quo homines nobilissimi doctissimique, ejus audiendi causa , sese contulernni. quem ut vir ille princeps , agresti pelliceaque indutum tunica , ac subucula, ex nidi crassoque filo contexta, quam etiam, ut rustic rum mos est, a pectore diloricaverat, aspexit, risum
90쪽
tenere non potuit: tum interrogavit, num poeta ille esset, quem oppidum Arcidossi, civem suurn esse jactaret: qui eum se esse affirmavit. deinde quaesivit, num quod carmen in promtu , a se factum , haberet: qui, multa, inquit. de , admota ad peram pastorii iam mAnu, aliquot inde extraxit ;jussusque, coepit Fesule iden legere. cumque Princeps ac ceteri, qui illum audierant, ve- . hementer essent delectati, paralitus, unus ex iis, qui cibi gratia aliis se parant, ut rideant, coepit illi in ore sementem facere, pugnosque obserere, ac, Fur, inquit, manifestarie, tune audes, labore alieno partam gloriam, in te transferre t Ille, nihil perterritus, neque Principis conspectum veritus, fecit cum illo mutuum, pugnosque
pro pugnis referre non dubitavit. Sed , inhibitis , jussiDque quiescere, Dic bona fide . magnus Dux inquit, tu - ne es hujus carminis auctor Qui conceptis verbis, Putasne, ait, me tam perfricta fronte futurum fuisse, ut . auderem, tanto Principi aliena pro incis obtrudere ' At nunc, excepit ille, experiar, num sit tibi praeditum hac sapientia pectus nec ner audesne, me praesente, aliquid
ex tempore scribere ' Quid ui ' ait ille ; cedo paginam
ct calamum. nullaque interposita mora, in contumacem parasitum illum qui pugnis eum invaserat lepidum carmen exaravit. Obstupuit vir ille princeps: atque, A me,
inquit, opta . quod lubet; nam impetrabis. Ad quod dictum, simul illi vox atque animus excidit; nec ullum, verbum proloqui potuit. sed , ab iis, qui aderant. suble-yato incitatoque , & vox de animus rediit; atque , Da, inquit, panem, quo familiam meam alam. Interrogatusque, quot capita in sua familia numerarentur; Quatuor, respondit ; ego , uxor , ac liberi duo. Bene agis, magnus Dux ait: da mihi supplicem de hac re libellum ;ego perficiam , ut tibi quotannis, die D. Ioannis Baptime natali, tantum frumenti demensuria detur, quod satis familiae omni sit tuae. Hoc ille proinisis,praeter modum exhilaratus, ex tempore fudit hos versus :En tibi, quem caseus fecit, Dux magne, pectam, fui nee Pegaseo conoest labra liquore ,
Ardua nec tetigit Parnassi compita monIis. .
