Iani Nicii Erithræi Pinacotheca imaginum, illustrium, doctrinæ vel ingenii laude, virorum, qui, auctore superstite, diem suum obierunt Iani Nicii Erythræi Pinacotheca altera imaginum, illustrium, doctinæ vel ingenii laude, virorum ..

발행: 1645년

분량: 238페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

pINACOTHECA ALTER A. 73rum in Mazinum animadversionum particulas, repli Caverat. nam deinceps, ut eas componebat, per partes

Cappono mittebat; quibus ille, multa pro Dante asserens , respondebat . contra Belli sarius Capponi dicta confutabat, Dantis defensione repellebat. Tertio opere, scripsit contra praedictam Hieronymi Zobbii disputationem , de Dantis comoediis , atque alteram il- Iius eorum, quae dixerat, defensionem. Quarto libro, respondit palinodiae, & apologiae illius , qui honorario eum latio, suis in Dantem an1inadversionibus , spoliaverat , seque illis exornaverat. Huic operi successit quintum, quo, Particulis poeticis, pro Dantis defensione a Zobbio disputatis , patrio sermone rescripsit. Cum autem Iacobus MaZZonus, primam ejus voluminis partem in hominum conspectum lucemque protulisset, in quo pro Dantis Comoedia acriter vehementerque propugnat, factus .est sexto operi locus, hoc titulo, Belli arti Euharini, serti, Academici Inthronati, nota ad primam Daniis defens partem Iacobi Mamonti Postremo . tota haec de Dante concertatio septi ino conclusa est libro, adversus manu scriptum , ad Dantis defensionem pertinens, falso Speronis Speroni nomine prolatum. Ne multis morer , finis suit ejusmodi, ut Bulgarinus certaminis victor distederet, cum, certissimis va- Iidissimisque rationibus , adversariorum Copias, pro Dante propugnantes, profligasset, obtinuissetque, illius comoediam, Veram poematis cujuspiam rationem non habere , quod ab Aristotelis praeceptis longissime aberraret. Idque eo fuit mirabilius, quod ab eo docti eruditique viri laus non admodum expectabatur, qui in occupatissimo vitae genere erat, atque perpetua magnae splendidaeque familiae, in qua, praeter steminas, duodecim mares filii numerarentur, cura continebatur. ex quibus nullum se unquam religiosae cujuspiam familiae numerum auxisse gloriabatur; quod pusilli atque humilis esse animi diceret, liberos intra religiosorum hominum claustra compellere, quo quis se eorum alendorum instituendoruinque solicitudine ac sumtu levaret : sed foeminas locupletissimis viris collocaverat, ex maribus autem unumquemque, pro cujusque libidine , animum

72쪽

M IANI NICII ERYTHRAEI ad aliqnod honestum studium passus erat adjungere

alios ad literas , quorum sumtibus Patavit, Bononiae, Romaeque, prout eius facultates serebant, suppedita-hat, alios ad militiae studia, alios ad summorum Principum , nempe Sabaudiae, Parmae, aliorumque Ducum, aulas: deinde, privatorum negociis pene omnibus, quorum lites dirimebat, discordias sedabat, inimicitias Componebat, affinitates conciliabat. districtus. ac Rei p. suae procuratione, in qua saepius omnes magistratus gesserat, implicitus tenebatur. Itaque, Propemodum mIr culo adscribendum videtur , quod , In tantis occupatio nibus , tantam vim rerum cognitionemque fuerit complexus. At, praeter ea quae diximus, multa etiam alia, exnberrimi illius ingenii sonte manarunt ; sed , in tenebris abdita , non adhuc incommunem hominum lucem prodierunt; praeter pauca quaedam poematia,tum edita,cuin Cosmus, magnus Dux Etruriae , una cum Maria Magdalena Austriaca, ejus uxore, Senas venissent. Omnino ad studium Impresarum . quas vocant, di natura se serrisentiebat; quarum plures & illustres referremus , nisi alio properare cogeremur. Demum, eum ad locum,quores omnes ortae tendunt, iter arripuit, plenus annis, ac Iaudibus: quod eleganti syinbolo est exprimere conatus Academicus quidam , Lucarino nomine; qui onerariam navem , preciosis resertam mercibus . c portu vela dantem, effinxit, cum hoc dicto, Solvit omι .

ΝVnquam , ex corporis ornatu, aut ex aliqua aliare externa, existimare de hominum ingeniis vel facultatibus licet. Quam inultos saepe videas , purpura auroque fulgentes , in quibus, si introrsu in eos aspicias, omnia sint pecudis forte similiora, quam hominis i conistra , quam multos saepe pannis annisque obsitos cernas, in quomin peetora si oculorum aciem posses intendere, omnia in eis praeclarissimaruin inaximarumque artium ornamenta intuereris i Ut vere, a viro docto atque pru

denti , sit dictum, saepe sub sordido palliolo latitare sapientiam. Neque itidem, si se tibi quispiam sordidatus,

73쪽

PINACOTHECA ALTER A. 7s vel alter preciosis indutus vestibus, offerat, continuo,iIlum Irum , hunc Croesum affirmes. Saepe enim incidi

in quosdam, qui elegantem ac divitem corporis cultum Contemnerent, intus exultantes animo , quod domi amCas , multo auro argentoque refertas , haberent. novi item alios non parum multos , qui foris portabant, quid Terum aurum, vestem sericam, gemmas annulis incla in

sis , in eorum autem aedibus, nihil quaesti erat furibus sita erant inaniis oppletae. Quod si, ut diximus. ex iis suae sub aspectiun cadunt, fas est affirmare de iis , quae uni ab aspectus judicio remota, quemadmodum vulgus imperitorum facit, qui non ex re, sed ex eo quod oculis concipit, metiri homines solet 3 profecto , Io. Baptista Bariolus , inter rerum omnium ignaros , atque ad mendicitatem redactos, referatur oportet: qui ve stitu adeo obtrito, adeo lacero, adeo obsoleto, utebatur, ut propemodum nihil dasserre videretur ab iis,quos

ante sacrarum aedium fores , vel per Urbem , ire ad saccum , necessitas juber. Sed longe aliter res sese habebat. Nam primum , ad inscitiam quod aittinet, adeo nullius fere rei erat rudis, ut maximarum praestantistiinarumque artium scientia pectus resertum completumque gestaret. nam & Theologiae & Philosophiae praeceptis animum exornaverat; ac medendi arte ita praestabat, ut paucos haberet pares, superiorem sortasse neminem et uod in eo declaravit, cum virum nobilissimum , &ummum in Urbe magistratum gerentem , ex acerbi mis podagrae doloribus , quibus excruciabatur, eripuit, atque adeo ad sanitatis terminos, unde eum vis morbi abstraxerat, revocavit, ut nulla deinceps morbi ejusdem violentia inde abripi, & ad veterum cruciatuum scopulos abstrahi impellique potuerit. quod factum , ita novum, ita supra naturae vires est visum, ut reus necro mantiae, apud Quaesitores fidei, coactus sit causam dicere ; sed non ita multo post exemtus est h reis , viri illius nobilis opera, quem nodosae vinculis podagrae e solverat; a quo rogatus est, ut Roma discederet, atque aliam urbem persequeretur ; quoniam videbar, fore, ur, eadem de causa , in jus sepius vocaretur. Chimieae arti

assiduam ac diligentem operam dedit. Sed quae ars alios,

74쪽

σε IANI NICII OT THRAE Isui studiosos, detrudere ad inendicitatem solet, haec illum , ut declaravit eventus, ad ingentes divitias perduxit. nunquam tamen propterea, ex pannosis illis lacerisque vestibus, quibus obvolvebatur, emersit: ut, cum, die quodam, chimicae artis utilitates fructusque in cete- Ium verbis efferret, Ac innumerabilem ex ea pecuniam

confici posse contenderet, quidam, qui sermoni aderat, in risum effusus , Si res , diceret, est ita ut blateras, cur hic tibi ornatus est ' cur hi panni cur hae sordes ' cur, illis in malam rem , quantum potest, abjectis, non earum loco preciolistimas, ac perquam optimas , sumis e Cui ille, Nae tu , ait, homo es ridiculus , qui iis, quae tibi oculi persuadent, fidem habes . si multis tibi aureorum millibus sit opus , neque habeas unde sumas , ab istis pannis ac laceris vestibus , quas vides , ea sunt tibi petenda ; nam continuo nummi illi, itan qua in lymphatici , ex illis eruptionem facient, de curriculo ad te pervenient. At ille irrisor, quia erat in primis dives ac nobilis . noluit ejus rei periculum facere. Sed , ut ut res sese haberet, illud est certum, magnam liberis pecuniam testamento reliquisse, ab eoque, lethali morbo correpto, jam prosectionem ad orcum adornante, intermortuas has voces fuisse exceptas , se in aeternas inferoruin sedes, perpetuis excruciandum ignibus, dari, quod nimis ad rem attentus suisset, quo, contraius fasque , magnas liberis divitias relinqueret. Summus erat astrologus; dc , in primis, Chaldaicis literis eruditus, ex assectione Cae-Ii , qua primum spiritum duxerat, quo die moriturus esset, sibi praedixerat, multa etiam arcana didicerat,

quae tacita tenebat, neque cum quoquam communicabat.

xx III. FRANCISCVS ARCVDIvS. MAgnain in ea caeli, in quo quisque primum vitae

spiritum hausit, parte vim esse , ad praeclara hominum ingenia procreanda , non solum verisimile , sed certum atque exploratum videtur. Cui non est notum , uno in loco, ex aeris gravitate , homines pingues , hebetes , tardos, in alio, ex ejusdem aeris temperatione ,

acutos,

75쪽

PINACOTHECA ALTER A.

acutos , perspicaces , celeri ingenio , nasci t Quod etiam animadvertere licet in plantis, quae , in quibusdain terrae regionibus satae, ex caeli solique illius natura, prae stantiones succique melioris fructus ferunt, in aliis, deteriores insulsioresque producunt. mae cum ita sint, quid mirum est, si ea Graecia , quae olim magna vocItata est, dc adjunctae illi regiones, egregios homines, quique essent omnibus admirationi, fere semper extu- Ierint i Nonne fatendum est, eos, ex caeli illius praestantia , non nihil arripuisse, quo tanquain semine imbuti. illos ex sese tam admirabiles fructus efferrent f Ac, si quis temporum memoriam . jam inde usque a Pythagora , repetat, qui eam partem Italiae tenuit, & ad quein Plato, discendi cupidissimus, venisse dicitur , omnem que Pythagoraeorum disciplinam penitus cognovisse, omnibus fere taculis multos, tum ad Remp. admini strandain tum ad bella gerenda,tum ad literarum studia, id quod in praesentia quaerimus , aptos , atque a natura factos . inveniet. atque , ex pluribus, quos nostra vidit aetas, se in primis offerent, Vineentius Laurus Cardina-

Iis Montis regalis , Coriolanus Martiranus S. Marci Episcopus, Antonius Lilius , Paulus Bombinus; qui ingenio , eruditione , doctrina singulares, Cardinalium Collegium, Pontificiam dignitatem , Italiam , atque

adeo totum terrarum orbem, non fluxis atque caducis.

sed solidis, & cum aeternitatis spacio duratione certaturis, ingenii ornamentis eondecoraverunt. In hunc numerum ac coetum, jure se insert Franciscus Arcu-dius, Soliti natus, satis ex se ipse notus ac celebris; sed, quia parentum virtutis claritas redundat etiam in liberos , ac non nihil eisdem splendoris arcessit, Antonii

Arcudii, docti hominis, Be Soliti Archipresbyteri, filius ; quod non debet nos commovere, neque cogere ,

nihil rectum , nisi quod nostris moribus convenit, putare . nam Graecis sacerdotibus licet, uxores habere, atque ex eis liberos procreare; at, nostris moribus,nefas habetur. Qui Antonius librum composuit, novi flori- Iegii nomine inscriptum, quo preces horarias, satis effusas , ad usum sacerdotum Graecorum, ambitu angustiore conclusit. qui liber ab orientis ecclesiis exploditur

76쪽

rs IANI NICII ERYTHRAEI

ac rejicitur; solum eo utuntur monachi S. Basilii, cinis nobii Cryptae ferratae, cu in faciunt iter, vel absunt hcoenobio. Dedit operam literis . tum Graecis . tum Latinis , Romae in Collegio Graeco , una cum Leone ΑΙ- Iatio : Rhetoricae inagistros habuit Alemannum, & Iasonem Soromenum; quibus doctoribus tantum pro fecit . ut Graece Latineque optime loqueretur & scriberet, de , in utraque lingua, elegantissimos versus emceret. Philosophicas vero Theologicasque disciplinas , di Patribus Domini canis accepit, ac, decurso eorumdem studiorum curriculo , sacris initiari, Latinorum ritu aCmoribus , voluit l, statimque , sacerdos factus , memor Patriae, memor parentum , suos ad penates se recepit, tibi. docendo instituendoque , magnae popularibus suis utilitati atque usui fuit; quibus etiam Sacramentis frequenter administrandis, non minimum profuit. Verum habet hoc eximia virtus, ut exiguis loci unius terminis includi non postulet, sed latum campum , in quo excurrat , emagitet. sed nullus ita late patens est campus, nullum majus , ingenii declarandi virtutisque deinonis

strandae gratia, theatrum ea Vrbe, quae merito arx orbis terrarum , rerum oInnium, quae ubique sunt in admiratione, compendium, omnium nationum perfugium, communis patria , semper est dicta ι videlicet Roma. Illa exouisitos, in omni genere artium maximarum, imagistros advocat, amplectitur, detinet; mediocres, ne

dignatur quidem aspicere ' illa , clarissima virtutum lumina , suo in gremio, tanquam in aliquo caelo, ad O hem terrarum illustrandum complendumque constitu It.

Ea igitur Francisci doctrina, ea virtus, ea probitas, tanquam divini vi nummis, impulsa est Romam. Advenientem Franciscus Cardinalis Barberinus , tum re rum dominus , benigne atque humaniter excepit, ad numerum suorum familiarium adscripsit; in postremis non habuit; sed , quia maiore eum provincia dignum existimavir, quam ut aulici solum munus impleret, episco patu in Nusci,quod est oppidum in Regno Neapolitano, deserendum illi curavit. ubi omnes optiini Pontificis partes exequens , celerius quam ejus aetas poscere videretur, est mortuus.

77쪽

pINACOTHECA ALTER A m

xxiv. IVLIvS MANC IN PS. Iulius Mancinus, Senensis,honesto quidem sed humili

loco natus , cum, etiam tum juvenis, rixatus cum quopiam esseti ac propterea compactus in carcerem , λmul ac dimissus est , patria sede relicta, Romam com migravit , commodum , cum, in nosocomio S. Spiritus in Saxia, de novo medico in demortui locum subrogando deliberabatur . &, quia locus ille ab omnibus sere medicis , qui erant io Vrbe, summa ambitione expet

batur, decretum fuerat, ut res in certamen deduceretur.

eique munus illud decerneretur , qui, interrogatus de quaestionibus, ad rem medicam pertinentibus, aptius ceteris respondisset. Quamobrem Patritius Patritius,vir, de generis nobilitate & vitae splendore, tota Vrbe,clarus ac nobilis, ad quem literas commendaticias ab amisiis acceperat, Si matutius, inquit, ad Urbem venisses, ac longius spatium, ad te comparandum , nactus esses, facile poteras , una cum aliis in illud ingenii doctrinaeque discrimen contentionemque venire. At ille, irridens. Quid mihi, ait, opus est spacio ad me comparandum them, nunc, si libeat, possum. Nec mora uia ut erat ocreatus , certamini se objeciti factumque est, ut victor inde discederet, statimque decretas medico, ad habitandum, aedes ingrederetur. Quod fuisse arbitror causataut ad mu- Iierem , quae habitabat ibi viciniae, se insinuaret, seque intimum apud eam saceret: quae bibliopolae cuidam nupta erat, ac tres habebat liberos, scelerum omniurn Principes, quos plus millies, auctoritate dc gratiae, qua pollebat, suspendio eripuerat. Hanc ille mulierem, sormae dignitate atque prestantia, Europaeis mulieribus omnibus anteponebat e verum, in qua, praeter corporis Proceritatem , nihil unquam elegans spectator forma-xiam laudavit; sed , quemadmodum Catullus de Quinetia dixit , nulla erat, in tanto corpore, mica sadis. At . quamvis tam mirificis eam laudibus in caelum esse ret , quamvis ejus amicitiam usque ad extremum vitae spiritum conservarit, qqamvis opibus ac divitiis amueret , nihil illi tu morte reliquit, quo vitam parce ac duritex

78쪽

. IANI NICII ERT THRAEI duriter ageret, ut, in morbum paulo post ejus mortem conjecta, neCesse habuerit. in valetudinarium S. Rochi confugeret ubi diem obiens supremum, suis amicum ac laudatorem suum vestigiis, quo ille antecesserat, est prosecuta. verum , illuc redeo , nnde abii. Magnam ejus certaminis , de quo diximus, victoria apud

alios medicos invidiam illi conflaverat. itaque, ex cominpacto, id unum omnes agebant, ut invenirent aliquid , quo de eo illum loco dejicerent, qiabin sua fuerat virtu- tute adeptus: atque, apud hospitalis ejus domus Princeptorem, coeperunt eum accusare, quod celerius,quam alii medici, aegros. ac raptim, inviseret, ut, cura illa expeditus, posset attentius suis dare operam negociis. quaminobrern , in quoddain multorum ejus familiae concilium a Praeceptore vocatus, reprehensus est acriter, quod negligenter, & cum aegrotantium pernicie, susceptum a se

munus obiret. at ipse interritus, memoriter aegrotos

Omnes, fidei suae commissos, a primo ad ultimum proferens , narravit, unde domo unusquisque , qua aetate, quo genere vitae esset, quo morbo 'quo die, laboraret, quam curationis rationem adhibuisset, quamque adhibiturus deinceps esset singulorum morbis, praesensiones , aliaque, uni cuicue eorum magis propria atque praecipua; quibus, magic eorum,qui audierant cum admiratione prolatis, inalevolorum obtrivit invidiam. mportaverat Romam scuta bis mille ; qnae statim, usuris centesimis. scenori dedit, eo contractus genere, quod ossicii societatem appellant atque ex his fructibus, eaque pecunia , quam ipse labores per suos invenerat, eoque, quod comparserat, miser, suum defraudans genium . nam sordido vitam pane oblectabat in pannis, sexaginta & eo amplius aureorum millia confecerat: ex quorum fructibus, post illius mortem , Senis, tot adolescentes ex ea civitate, qui dent operam I uti civili, Medicinae, vel Philosophiae, aluntur, quot possint ex eis singuli quina, vel sumi am septena , scuta . quot mensibus capere. neque fuit illi consilium , in Collegii eos formam redigere , quod se nolle aiebat, Rectoribus, Subrectoribus, condis, proin f, ac procuratoribus

Penii cibum suppeditare. In proedictionibus longo mullumque

79쪽

PINACOTHECA ALTER A. 8rtumque praestabat; ac, simul ac aegrum inviserat, statim, quem exitum morbus ille esset habiturus,divinabat. Sed nulla verborum humanitate aegrum sublevabat. nam vix tria illi vel quatuor verba eloqucbatur , pulsum tentabat, num aequaliter in eo venae micarent, linguae digitum , stomacho manum admovebat; tum quid illi in coenam vel in prandium dandum esset, imperabat: sed in primis oculos per cubiculum circumferebat, &, si quam ibi egregie pictam tabulam aspexisset, continuo adamabat; nam erat rerum istarum intelligentissimus; dabatque operam, ut in suam potestatem perveniret. neque id sibi erat dissicile impetrare ab eo , qui suam ipsi

salutein vitamque commiserat: ab aliis eas tabulas quam minimo emebat, ut carissime venderet: atque , in hocnenere mercimonii, magno cum lucro vortebatur. Phi-

Io phiae in primis studium suum dederat: neque erat Philosophus ex eorum numero, qui in scholis, spinosis contortisque disputationibus, id agunt, ut adversarium, breviter arguteque concluso argumento, decipiant; sed ex iis , qui, ex vi verborum ac sententiarum , quid potissimum senserit Aristoteles, conantur exsculpere. atque ita acriter, ita obfirmate, defendebat, voluisse Aristotelem , una cum corpore animum interire, ut non tam

Aristotelis sententiam tueri, quam suam aperire videretur. Et sane nunquam eximius pietatis ac religionis cultor est habitus. Feriis Quadragesimalibus ultro non neminem amicum adibat, cui oppleto saturoque salus fuisset inedia multorum dierum 3 rogabatque, num carnibus vesceretur. neganti illi, Nae tu, ajebat, homo es ridicule insanus . cedo paginam , atramentum , 8c Calamum. ac statim, disertis verbis, testimonio suo, quod ob praestantiam artis , quae in eo erati fidem faciebat, assirismabat, non esse illum, ob aegritudinem, ad olera atque

legumina vescenda idoneum. Habitus est etiam Chaldaicis lireris apprime doctus: sed revera totam illam disciplinam conteinsit, ac deridiculo habuit. Interroga- ovus , cur ab ejus nodi sermonibus non abhorreret, sed multa docte copioseque dissereret, ideo di se fieri respondebat, ut communibus hominum studiis satisfaceret, ac merci suae,quo pluris eam venderet,flosculos quasi quou

80쪽

dain inspergeret. Ac merito urbanus v III secit eum semper plurimi; de tum majorem habere eum coepit, cum . initio Pontificatus sui . eius consilio, eia ancipiti illo morbo ereptus est, a quo fuerat pene oppressus . nam, cum inter ceteros medicos, de alvo, quae constiterat, medicata potione illi danda conveniret, solus restitit, quantum potuit; quod diceret, fore ut, mediam circiter noctem , id in eo a natura fieret, quod a medicata potione requirerenti quae, seu Vaticinatio, seu praedictio, eera est, ea ipsa nocte, consecta. itaque eum m dicum sibi solum adduxit, de opiparo, in AEde D. P tri in Vaticano, sacerdotio, hoc est, canonicatu, dona vit . ex cujus fructibus , majorem , opibus, quibus eoulebat, cumulum addidit: nunquam tamen initiar1 s cris ordinibus, ut leges illius ecclesiae sunt, voluit. D nique , consectus senio , paucorum dierum morbo, suris

reptus h vivis, splendido elatus est iuuere, in AEdem S. Spiritus in Saxia.

Non eadem omnino ac par est ratio ingeniorum atque plantarum: quod non omnibus in locis omnes

plantae naicuntur,nec eadem magnitudine,forma ac suavitate , ex se fructus educunt, sed , pro soli caelique varietate , aliae in Italia plantae, aliae in India , aliae in Africa, aliae in Sarmatia gignuntur: at inpenia , ubicun- ue ea severis , sive mala sive bona, Ac ad literarum stula in primis apta, semper bene feliciterque proveniunr. Atque res haec ita est aperta atque perspicua , ut eorum exemplis illustrari non postulet, qui vel in remotissimi.; terrae regionibus , vel in barbaris nationibus, Be ab o .mni prorsus humanitate sejunctis, vel in oppitalis, in asperrimis saxis defixis, exorti, clarissimas urbes, ac civium frequentia celeberrimas, atque adeo totum terr rum orbem , sua luce lustrarunt atque complerunt. Quamobrem non erat, quod Camillus Accarisius queri

posset, quod Franciscum filium, Anconae , ubi honest

SEARCH

MENU NAVIGATION