장음표시 사용
91쪽
PINACOTHECA ALTER A. 9 fverbis dudum initum, ratum ac firmum esse voluit. verum etiam scuta illi quingenta numerari jussit, ac Fesuleiden suam typis mandari; in cujus fronte, Huia dem , tunica illa pellicea induti, in qua primo conspectus erat, imago impressa cerneretur . quam , coronae cujusdam instar, ligones , rastra, aratra , & reliqua instrumenta ruris, ambirent. Fuit etiam di magna Ducissa humaniter exceptus, ac largiter donatus. ac , ne pedes domum redire cogeretur, mulae fuit impositus; quae, praeter alia vitia quibus abundabat, erat etiam retractans , neque ingredi, nisi diu multumque coacta, vo- Iebat. in quam ille facetisilinam scripsit satyram. in qua magno Duci narrabat, credere se, quadrupedem illam ex Hispano genere ortam , quod succussaret, quod calcibus feriret, quod cerebrosa, quod obstinato obfirma loque animo esset. addebat etiam, quod, in patriam reis diens , cum non ita multo post, quam h Florentiae u his porta exisset, magno se vesicae exhauriendae desiderio percussum, voluisse a mula descendere, ut necessitati
illi operam daret, sed nunquam id sibi fuisse in potestate ; nam im Eortunum ac perfidiosum illud animal, mois do se in pedes erigere, modo se hac illaC versere, modo recalcitrare, ac, nisi tandem viatores quidam auxilio venissent, suorum alii inulam retinerent, ne se commoveret, alii ipsum deorsum ab ea dejicerent, nunquam ejus furentis impetum potuisset effugere; sed, post damonum suppetias ut dicitur . eum urinae, jam gestientis erumpere , vim cohibere non posset, prius quam ipsorum opera equo decidisset, coactum fuisse , ingratiis, Mebat, illi aditum dare, atque ita subuculam , ac se
moralia intus omnia , turpiter comminxisse : ut propterea millies mulae illi, iisque, a quibus eam acceperat, mala omnia precaretur. Reversus in patriam , longum esset enarrare , quibus eum laetitiis , quibus amplexibus , uxor ac filiae , tanquam ex remotissimis orbis terrae partibus redeuntem , exceperint; praesertim, Cum aris gento onustum aspicerent, ais de aeternum sibi familiaeque suae cibum reperisse intellinerent. .Sed, vix patriam
tetigit, cum in oppidum S. Florae , ad Ducem Onnani se contulit, ac lepido facetoque carmine , quod suppli-
92쪽
cis libelli sormam haberet, petiit ab eo, ut, quoniam
magnus Etruriae Dux panem ipsi praebuisset, nec haberet unde vinum sumeret, daret operam , ne siti conficeretur , neve eam haberet necesse aqua ire sedatum. qui Iubens avnuit, atque , ut tot vini cadis , quot annis illi
convenirent, mandavit, quot possent uno anno quatuor,
quamvis multibibi ac merobibi, bibere. Atque , tum triticum , tum vinum, ad illum quotannis, sine ullo suo sumtu deferebatur. Neque est praetereundum , quomo do magnus Dux conatus sit eum a rustica & agresti illa vita abducere , & ad civilem & aulicam traducere , &in primis Ducia magni mater de uxor , magnis pollicitationibus , ab eo contenderit, ut conjugem ae filias ad se traduceret ; nam essecturas, ut, opibus ac divitiis au-etie , nemini eorum concederent, quae beatae putantur ι praeterea, si virgines vellent nubere , curatura , ut tuto
ab asinis ad boves, id quod negant fieri posse, transirent. audacter respondit, non esse h re uxoris filiarumque,nec sua, homines, in silvis natos , & ad vitam parce ac duriter agendam assuefactos, repente, a summis laboribus, Iradum facere ad regalis aulae mundicies , mollicies, eliciasque, corporaque , illuvie aeternisque sordibus squalida, pulcras vestes & ornatus accipere. sibi autem esse deliberatum, in sua se pelle tenere . neque ulla conditione se posse adduci, ut patrium nidum Florentia au-Iaque permutet. Sed multo secit elegantius Romae cum Io. Clampolo, quo tempore apud Urbanum VIII auctoritate dc gratia valebat ; cuius Clampoli acutis naribus , quibus unguenta exotica ita sordebant, ut eorum odorem ferre non possent, iste aptissimus acceptissimusque inveniebatur. itaque erat illi in amoribus ac deliciis , &, quoad Romae fuit, nusquam eum, nisi ad se, divertere, perpeti potuit ; deditque operam , ut in Aca demiis, quae tum vigebanr, audiretur; in ea praesertim, quae in aedes Cardinalis Sabaudi convocabatur. Quo tempore magni ad eum hominum concursus fiebant rneque enim erat, quod quisquam ita visendum putaret, quam , rusticanum hominem , ab agro & ab aratro profectum , fossoris vel caprarii habitu ornatuque , inter
homines omnium nobilissimos doctissimosque, aurea in
93쪽
PINACOTHECA ALTER A. sssella sedentem , lepidos elegantesque versius effundere. Nec vir ille princeps Passiis est, desiderari a se liberalitatem suam , sed pecunia eum donavit: cujus exemplum secuti sunt alii deinceps plures. Sed, die quodam ,Ciam polus, cum , doctis ac nobilibus quibusdam viris, amicissi inis suis, prandium daret, impetraverat ab eo magnis precibus, ut, quo honestius versari inter convivas illos posset, urbanas vestes, ac sumtuosas,quas illi comparaverat , sumeret. Sed , cum deinde opiparae ac saliares in mensam dapes ferrentur , commotus , Quod ge- us, inquit, hoc hominum quae haec conjuratio est e. t unumne ex compacto omnes agitis, ut mortem mihir laturiorem efficiatis unaque opera, abjectis sumtuo-1 s illis vestibus, sagum suum pelliceum induit, peram pastoralem sumsit, seque E triclinio foras ejecit. &iu patriam recepit; iratus etiam Clampolo , quod ad-lluc voluisset eum ad Urbani Pontificis pedes adducere. ni Pontifex cum illum audisset in patriam prosectum, , ioleste tulit, & graviter cum Clampolo questus est, uod ea se voluptate privasset. Discedens , pecuniam , uam ex donariis acceperat , apud Clampolum reliqumat: ex qua , sibi transmissa ac numerata e domum in ro, ex sui animi sententia , aedificavit: ubi, multosnnos cum in summo otio & tranquillitate vitam egis si, & filias honestis viris nuptui dedisset, demum senio norboque confectus . naturae debitum reddidit. & , ex s. ac vita decedens , alia sibi Tempe, alium Parnas mi 'indumque quaesivit.
NVnquam rerum omnium effectrix atque magistra natura, post genus humanum conditum, praeterquam raro , in geminis fratribus,ὶ duorum hominum ormas ita inter se pares essinxit, ut eadem esset in utris que . vel plane dissicilis ad distinguendum . similitudo: sed , in hominibus sormandis, in tanta varietate versatur, ut, qui in eam rem se mente & cogitatione conjiciat , ad incredibilem admirationem efferri atque absetrahi sentiat, Istuc idem tu ingenii formis usu venire, quia
94쪽
96 I A N I NICII ER YTHRAEI quis nesciat Nunquχm enim duorum ingenia hominum , studiorum ac voluntatum similitudine inter se aequalia, reperias,sed in aliqua re discrepare animadvertas ; ut aliud uni, aliud alteri magis pia eat, ac magis expetendum esse videatur. Sed tale ingenium , quale in Angelo Rapario Cremonensi fuit, in nemine extitisse
invenies. Erat, vel certe videbatur , vir optimus atque
sanctissimus; sed , dum ad summae sanctitatis terminos vela dabat, interdum di vehementi quodam flatu se abripi , atque ad varios scopulos abstrahi de deserri sinebat. Nam sibi persuasum habebat, Vix queinquam, qpilethali se scelere contaminasset , posse, verae poenitentiae lavacro , ejus peccati maculas eluere. Itaque Iibrum ,
de falsa poenitentia scriptum , reliquit; in quo, inanibus
quibusdain rationibus, conabatur ostendere , omnes fere iis , qui peccassent, quod vera poenitentia non conia tingeret , aeternae salutis aditus esse praeclusos. tum,
nimium in se ipse inquirens , dum metuit, ne vitiosum aliquid colligeret, ad ineptias devolvebatur: quarum aliquas reseram ; nam infinitum esset, omnes colligere. Non solum diebus festis , ut ab Ecclesia praecipitur , verum etiam pro sestis, non semel eodem die, sed iterum
ac saepius, Missae sacrificio intererat: quod quidam illi
scrupulus in animo haereret . nec posset evelli, se ecci siasticis legibus non obteinperasse, quia suspicaretur , hsacerdotibus illis, qni sacra fecissent, non absque desectu aliquo satisfactum suo muneri; ideoque pluribus sacris audiendis operam dabat, ut, si fieri posset, in unum aliquem sacerdotem incurreret, qui vitio omni careret. neque, cum peccata confiteretur, quidquam tam deplorabat, quam,quod non semper de sacrificantis certus esse posset sanctimonia. cumque pertinacius in hac opinione persisteret, consessarium , qui eam illi stultitiam conabatur adimere, in sceleratorum & impioru in numero habebat, neque eo amplius utebatur. quo fiebat, ut nemo sacerdos inveniretur, qui vellet ejus confessiones audire. In ceteris vero rebus ita quoque erat ridicule reliniosus,
ut magnos ac lepidos de se ludos daret. Si qua fortasse via saceret iter, ubi mulieres vestes lineas madidas, modo e fullonia derpromtas, in sole siccabant, ac vel linteum ,
95쪽
PINACOTHECA ALTER A. 9 teum , vel subuculam . funibus, ut mos est, dependentem . pallio vel manu contigisset, sua eam culpa e fune depulsam concidisse. 3c suribus objeetam periisse , arbitrabatur. itaque, quanta maxima vi poterat, mulieres illas rogabat, ut vestes omnes dinumerarent, ac diligenter investigarent, num quaepiam illarum desideraretur. cumque mulieres, suum illis numerum constare , setio affirmarent, non tamen quiescebat, sed, perturbato susi
Pensoque animo domum rediens, dabat se solicitudini
atque moerori. Fiebat etiam interdum, ut praeter nummulariorum mensas progrederetur , ubi nummorum acervi saepenumero extant ac prominent e statisn , magna ejus in animum suspicio incidebat, partem aliquam ejus pecuniae a se surreptam, & in crumenam tuam aversain; sequa, tanquam furem manifestarium, collybistis tradebat, ut de se supplicium sumerent. cumque illi, id non fieri verisimile, dicerent, quod nunquam
oculos ac manus a nummis illis amovissent, idque ab eo , mentis vitio , fieri arbitrarentur, vix eum a se poterant removere. erant tamen aliqui malitiosi ac vafri, qui, rem ita se habere ut diceret, assirmarent . propter- ea , quod surto sublatum esset, restitueret: tum omnis
ab eo furti admissi suspicio recedebat, atque eos hallucinari, nec recte oculis uti, aiebat. Neque alia erat ratio , ejusmodi scrupulos, ejus ab animo , evellendi, niti eidem. assentiri . quodque de se fatebatur , concedere. nam homo, qui tam diligenter sumn teneret, quamqsivis alius, confestim ad se redibat, atque , a cogitatione sua deceptum ultro, vidisse se quod non viderat, dc secisse quod non secerat, assit mabat. In quodam vero asino , quos de se risus, quos ludos dediti in quantam facetorum hominum urbanitatem incurriti Die quodam , per posticum , in peristylium quarundam aedium intraverat, ubi flures erant asini, qui frumentum domino domus deportaverant; qui improviso illius. adventu visi sunt paululum exterreri ac loco moveri: at ille, nihil tum animadvertens , iter suum persecutus est, ac per ostium egressus est foras. sed, cum paululum progressus esset, venit illi in mentem . modici illius aliuorum metus, quo paululum dissipari visi sunt, di ab G - hac
96쪽
st IANI NICII ERYTHRAEI hac cogitatione , quasi quodam aditu , ingressus est in suspicionem, ne , sua culpa , eorum unus vel plures se in viam ex postico illo dedissent, dc in abigeum aliquem incidissent. nec mora; reversus , exquisivit ab asinariis, quot secum asinos duxissent: qui, Quinquaginta , responderunt: ac confestim coepit illorum numeriam iniis re. verum , sive quia unum in enumerando praeteriret, sive quia oculis timor obsisteret, novem dc quadraginta eos esse , repebebat. tum exanimatus metu , & amenti similis , ea circum loca perreptans, ut quemque viderat, num asinuin , qui se ex aliorum societate distraxerat, aspexisset. sed , cum omnes negarent, re ertitur , ac rursum in eorum enumeratione versatur; atque adeo, quod optabat, non reperit, ut, ex quadraginta novesn , quadraginta octo factos esse,quereretur. ac Me miserum, clamabat, cur non venit in mentem , postico omninclaudere t jam , nisi cavero , ad unum omnes se istine 'fuga surripient. Ad quam vocem accurrunt asinarii, dc, quid quereretur, interrogant. Quid querar, rogatis thei mihi, qui sui huic malo caput; vestri asimi, nisi
quam primum occurritis, seditione facta , vasa conclamant , prosectionem dc fugam adornant, ad hostes, hoe est, ad fures transeunt ; dc jam duo ex eis in illorum castris praesidiisque versantur. Quo audito, asinarii oculos attollunt, uno aspectu universum exercitum Iustrant, ac nullum vident abesse. tum , ad illum conversi, Pros cto , mi homo , insanis . hic quieta sunt omnia , milites salvi, numerus convenit quamobrein , si te ea res soluci tum habet, jubemus, libero ac soluto animo esse. Alio die, amico cuidam suo coenam dabat . cumque farcimen praestantissimum , sibi Cremona missum, conscidisset in frusta, ut amico anteponeret, ibat, ut funiculum . quo farcimen adstringebatur ut quod erat intus arctius complecteretur, E senestra in viam ejiceret 3 8c , quia tenebrae erant maximae, dc funiculus paulo unctior, verebatur , si in praetereuntem aliquem l cideret , ne pallium illi, vel pileum , commacularet 38c, cum aliquantulum incertus animi fuisset, utrum projiceret, an non, tandem venit illi in mentem edicti,
quo tu omnibus fere municipiis praecipitur, ut, si no-
97쪽
pINACOTHECA ALTER A. ssctis tempore sit desuper aliquid dejiciendum, triplici antea praedictione populus admoneatur. itaque ter, h sene- stra , maxima voce clamaVit, Cavete, cavete , cavete a adeo ut vicinia, cum majorem aliquem esse causam ejus clamoris ac moniti suspicaretur , tota se ex aedibus soras effuderit. Multaque praeterea, his similia, inepta ac ridicula secit, ac dixit. Omnes, quos quidem ipse audisset , qui de loco superiore conciones ad populum haberent , plerunque inanem ac supervacaneam ajebat ope ram sumere : quia singula vitiorum genera , ut avaritiam , superbiam, libidinem , crudelitatem , ad accusandum arripiunt, & in eo se jactant, vel divini judicii
severitatem , atque infernorum suppliciorum acerbitatem , compositis ac magnificis verbis exponunt, adeo ut etiam ex auditorum oculis lacrimas, quae cito arescunt, excutiant; quae quia nemo ad res suas revocat, hoc est,
ad ea, quae ipse avare, superbe ac crudeliter fecerit, ideo fieri, ut vix quisquam ab eorum oratione melior excedat: contra , illos opus oratorium facere , qui privata cujusque generis hominum vitia nossent, qui ea , quae in mercatorum de artificum tabernis, quae privatorum in domibus, in aulis Principum, in judicum tri- 'bunalibus , aliisque in locis, passim committuntur, aperiant, insectentur, objiciant, & ad divinae legis normam revocare contendant. ac, neminem adhuc se reperisse affirmabat , qui habitaret in hac una ratione dicendi , praner F. Franciscum Nerium Ianuensem, E Capuiscinorum familia , qui tum Romae in concionibns domi nabatur: quem, quo ad vixit, summa ope coluit, &scriptorum suorum heredem instituit. nam multa graviter ac severe scripta reliquit. Sed, quisnam ab homine nam tetrico, tamque austero , faceta ac ridicula carmina expectasset y At, in hoc, expectationem omnium decepit. etenim , longum rhythmicum carmen, ex minutulis strophis consectum , in illius laudem edulii composuit, quod vulgo raviolos appellant: ac singulis strophis intercalaris erat versus insertus; &, quoniam carminis ea lex erat, ut ultima strophae uniuscujusque syllaba, eodem quo extrema , intercalaris modo, Gesineret, treceninta fere verba, similiter eodemque modo cadentia , re-G x pererat.
98쪽
xco IANI NICII ERYTHRAEI per erat. id carmen quotannis Sodalibus Dei parae Virginis Assumta recitabat, quo die ex symbolis, animi relaxandi gratia, simul edebant. Sed demum, tabe confectus, hinc communem in locum excessit.
SI de uniuscuiusque facultate existimare ex amore &gratia licet, qua ille apud viros principes floruit,
magnum prosecto virum , Augustum Pacinellum, patritium Senensem , extitisse, fateamur necesse est. eum
tribus deinceps S. R. Ecclesiae Cardinalibus fuerit ex mie carus, Paulo remilio Ss drato Card. S. Caeciliat, Desiderio Card. Scagliae,& Marco Antonio Card. Bragadino; a quibus, In causarum cognitionibus, quod
munus perpetuo sustinuerat, magno ejus opera aestu
batur. Quod autem maxime illis suerit cordi, magnoque in honore ac precio, illud in primis argumento est, quod li nemine eorum, ipsis vivis, discesserit, sed in e Tum amicitia & gratia perpetuo manserit. Neque hune eorum amorem di gratiam gratis assequebatur,sed multis magnisque virtutibus. Erat in omni sere genere honestarum artium doctus, sed praesertim exquisita quadam juris civilis. ejusque universi, scientia peritus: nam Pontificium etiam didicerat. non enim eum quidam de soro rabula, in minorum magistratuum subselliis latrare docuerat, sed doctor singularis, vel potius omnium suae aetatis praestantissimus I. C. erudierat, Fabius Benevoglientes ; de quo saepius commemoravimus.
neque eum ille, cum Doctoris&Magistri insignibas decorabat, asini magis quam Iurisconsulti habere sim, - Iitudinem dixit; ut de quodam accidit, quem , cum iret, ut Doctorem faceret, sorte in via in asinum incidit , qui, diducto rictu , speciem suandam ridentis -- ciebat . in quem intuens, Quid rides, inquit, inepte ite quoque possumus, si nummi veniant, in numerum atque ordinem Doctorum impellere. Non igitur eam de illo opinionem habebat. verum tantum illi tribuit, ut
dignum iudicaverit, qui statim eam vim doctrinae , quam ab ipso hauserat, quaque redundabat, in alios disi
99쪽
PINACOTHECA ALTER A. retrsunderet. Atque octo annos continuos, inceleberrimo Senensi Gymnasio , Ius civile , magna auditorum frequentia , docuit. Sed, cum animadvertisset, dormita tem oscitantemque eam esse sapientiam , quae non ad usum transferatur, eaque arma plus habere splendoris, quam utilitatis, quae ad ludendum, quam quae ad pu- nandum sumuntur; docendi munere, quod magna cum aude obibat, sponte se abdicavisi ac doctrinae vim illam, qua se praestare non ignorabat, ex umbratteis illis exercitationibus in pulverem , aciem, clamores , ae solem educere, hoc est, ad serensem usum transferre , eonstituit. Itaque profectus est Romam , & adire ad privatas causas coepit, non , ut tu agendo disceret, quod plerique faciunt, sed ut, domis, quid essicere posset, ostenderet. Sed non fuit illi magnopete elaborandum, ut,quantum ingenio , quantum doctrina , Valeret, declararet.
nam primae illae causae, ab ipso susceptae, de summa di-
liuentia elaboratae, & tanquam elucubratast, tantum commendationis habuerunt, ut non levis inter summos
viros esset contentio , quisnam potissimum domi eum suae posset habere. Sed vicit omnium studia diligens Cardinalis S. Caeciliae sedulitas: nunquam enim quievit , nisi eo suam in domum perducto: quem statim A
ditoris honore ae nomine cohonestavit, qui, pro se , causas, quae in suum sorum convenirent, cognosceret
atque decideret. Quod munus, tanta enm fidei, doctrinae , & abstinentiae laude , administravit, ut Cardinalis,
Cremonensem Episcopatum adeptus. non diutius secum in corde volutaverit, cuinam potissimnin vicarias is aspartes demandaret. nam statim occurrit Augustus , cujus opera fideli ac strenua nfias esset . atque vicariae eum
illi provinciae praefecit; quam se est tenuit, teque antea dimisit, quam Cardinalis Episcostatum demisit, atque alteri tradidit. quibus actis , nihil in eo fuit morat,
quin Cardinalem, Cremona abeuntem, & Romam proficiscientem , prosequeretur. cui etiam fidem , benevolentiam , studium , usque ad extremum vitae illies spiri-rum , praestitit. Quae res magno argumento est . Fuisse in eo summam animi constantiam, agendi dexteritatem, excellentemque multarum artium scientiam; quod Ca
100쪽
rea IANI NICII ERYTHRAE Idinalis , usque eo dissicilis ac morosus haberetur , ut vix quisquam inveniretur , qui illi satisfaceret; quo fiebat , ut non pauci, desperantes, se posse illi, ad animi ejusdem sententiam , praesto esse, peterent, ut, ejus voluntate , discedere liceret; alii etiain aulam illam ultro deserebant. Neque levem ille ab eo, ad cujus animum ita facete animum suum adverterat, suae fructum indu-miae ac fidei tulit. nam , una cum Odoardo Cardiuali Farnesio , electus ab eo est, ut daret operam , quo ea , uae ex testamento, quod scripserat, post mortem suam eri vellet, perficerentur. Magnus sane honor, atque hominis pietate ac sapientia dignus. Verum , cum Cardinalis h vita migrastet, non licuit illi diutius esse ocioso . sed statim a Cardinali Scaptia , Auditoris sui munus , est demandatum ac traditum. cujus domi cum ad inulta ac gravis lima negocia adhiberetur , eam sibi probitatis, doctrinae, & abstinentiar, famam nomenque consecit, ut, variis temporibus , Episcopatus plures sint delati, ex iis,qui intra Senensium fines continentur: quos ille constantissime recusavit accipere. Quid multa' ipsum etiam Senarum Archiepiscopatum , qui, Cardinalis Bichi morte, pastore carebat, ultro a magno Etruriae Duce oblatum , eadem otii ini magnitudine atque constantia repudiavit atque rejecit. Sed illa hominis virtus . ille rerum omnium humanarum contemtor ani
mus, nullius rei ita erat cupidus, ut tranquillitatis &otii . quae nusquam longius, quam ab aulis Principum, exulant. Nec defuit illi Deus, Cardinali Scaglia ad se evocato, in votis & optatis occurrere. Itaque nihil habuit prius , quam ut Romae in domum Caritatis , ad forum Sabellum, secederet, ibique totum se pietatis ac I iterarum studiis de operibus traderet. Iucundum sane, atque ex animi sui sententia , id illi ocium fuisset, si diuturnum esse licuisset. verum, ab aulae molestiis tutum esse non potuit: illuc enim vehementissimi, Cardinalis Bragadini, conatus ac preces irruperunt, ab eoque extorserunt, ut vellet sibi esse a cognitionibus, verum cum' ea condicione, ne cogeretur coloniam , in quam venerat , commutare; hoc est , ne haberet necesse , domum
