Iani Nicii Erithræi Pinacotheca imaginum, illustrium, doctrinæ vel ingenii laude, virorum, qui, auctore superstite, diem suum obierunt Iani Nicii Erythræi Pinacotheca altera imaginum, illustrium, doctinæ vel ingenii laude, virorum ..

발행: 1645년

분량: 238페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

ONACor HECA ALTER A. xx illa puerili institutione, adolescentulis, industria: suam illi industria,ut alibi de Tursellino ac Brunello diximus,

caritatis igne succensi, ad proximi utilitate conserre si tu erant: taq; a superioribus, in beneficio & gratia, petebant;atq; illi erant gratiosi in concedendo. Itaque, omissis ceteris studiis, habitarunt in hoc uno, videlicet in tradenda juventuti , Latinae orationis formandae, via a uexatione. Ex hoc genere in primis fuit Sebastianus Be-rettarus Florentinus, homo, factus ad id munus: quo, non facile quemquam me vidisse dixerim, nam saepius, discendi studio incensum , ejus me opera contigit uti, qui planius , scientius, ac melius doceret. Qui cum illud intelligeret, quod persuasum est omnibus qui ali quem hujus rei gustum habent, Ciceronem esse unum, quem prae ceteris, ad imitandum, adolescentes omnesque sibi proponant i non solum assidua illius Iectione eo, studio atque imitatione, intendit, ut divinum illum dicendi scribendique Latine magistrum exprimeret; sed, quo tota illum mente atque animo intueretur, atque ita scribere consuesset ut ille, omnia illius opera, sua manu, descripsit. id quod a Cicerone ipso , de orationibus Demosthenis, esse factitatum accipimus. Quid igitur accidit i majus quiddam eo, quod de se fatetur Antonius. ille enim , cum ad libros Graecorum legendos accederet, ita sentiebat, orationem suam, eorum cantu, quasi colorari, quemadmodum coloratur is , qui in sole inambulat : at hic , ex Ciceronis eloquentiae lumine , in cujus contemplatione ita attente studioseque oculos defixos habebat, non Inm scripta sua aliquid coloris attrahere, verum etiam,ad illius similitudinem splendoris, illustria, omnium ad se oculos convertere animadvertebat. inodex Pauli Manutii disciplina hausisse videtur; qui, in scribendo , ita suis Ciceronem vestigiis persequebatur, ut existimaret, nusquam pedem, nisi ubi ille posuisset, sibi fas esse defigere. Quae res minime quibusdam probabatur, qui non aequum esse ajebant, Latini sermonis elegantiam, ex latissimo campo , in unius Ciceronianae diaetionis terminos finesque,concludere. Quamvis in historia non nihil se a similitudine Ciceronis abstraxerit,& ad historicorum imitationem traduxerit; ut apparet ex vita

112쪽

ii. I A N I NI CII ERYTHRAEI P. Iosephi Anchietae;per quem, in insulis Canariis, Deus

admirabilia , ac supra naturae vires, effecit. Atque, ad tot codices, quos, tum Ciceronis tum suis operibus scribendis describendisque implevit, nunquam dexteram, sed laevam semper manum, adhibuit. erat enim sinister; sed eadem , celerius ac firmius , qnam alii dextera stamant, utebatur. Magna fuit apud summos ac doctos viros fexistimatione ; a quibus sape , de rebus ad elegantium literarum studia pertinentibus . consulebatur. 8c in his, 1 Io. Iuvenali Ancina , Salutiarum Episcopo , eximiae sanctitatis doctrinaeque viro. ad quem epistolam , a Sebastiano missam, aspexi. eo cultu atque nitore, ut, Cum expleri satiarique non possem , centies eam perlegerim. Extrema senectute illud sibi bellissimum solatium relictum esse, mihi narrabat, ut, festis diebus , Basilicam S. Mariae Majoris adiret, ut vespertinis ibi horis interesset. nusquam enim eas magis ex animi sui sententia, quam in eo templo , cani celebrarique ajebat. di quo reversus, ut P. Virgilium Coeparium, Collegii Romani tunc Rectorem , mihi dicere memini, ientaculo se reis ficiebat . quod aliis etiam diebus , cum in opere aliquo se exercuerat, factitabat. Neque in his tantum liber

Iibus disciplinis, ejus se continebat inaustria, sed ad alia

etiam munera subeunda egrediebatur. nam de consessi nes audiebat, & Collegiis nationum , quae Patrum Soc. Iesu prudentia & auctoritate reguntur, magno ejus opera usui esse reperiebatur. Denique , plenus annis ac In ritis, ut ejus vita , innocentissime acta , nos credere persuadet, evolavit ad Deum . qui nunc illi gratiam pro

Ineritis resert.

OVi de vitae genere elistendo consultant, illud s

quantur oportet, quod cum ea arte eonveniat, cui,

ab ineunte aetate, suam operam studiumque tradiderunt; ur. cum aberraverint, non sit illis postea integrum , peridem ab errore deflectere. Sed cum, di Philosopho . certa

vitae ineundae ratio exquiritur, nihil illi minus com

113쪽

PINACOTHECA A L T E R A iis venire arbitror, quam connubium. nam , quid illi re sit cum corporis illecebris, cujus mens, subliminin re rnm contemplationi dedita , peregrinetur in caeso t ete nim neqne Philosophiae, quam tanquam filiolam ample xari se dicit, , satisfacit; neque uxori, cui operam dare jubetur , animum explet. Quod si Franciscus Rogerius, Romanus, sedulo cogitasset quamquam ille non fuit Philosophus, sed poeta inquautum in re uxoria sit incommodi ad sapientiam , nunquam homo , elegantium literarum studiis deditus, in eas se tricas conjecisset, unde nunquam se explicare sibi fas fuit, nectue eam aegritudianem contraxisset, quae omne ere illi ex animo hilaritatem extraxit. Noram ego,illii non pueriles solum annos, & adolescentia, sed bonam etiam virilis aetatis paristem, in studiis Iiterarum consumsisse, videram etiam saepe, ab amicorum societate disiunctum, in aliquem s Ium locum,meditatum abire. ostenderam aliquando,extra portam Flaminiam, vel Collinam , cum libro , di inattenta eius, quod legisset, meditatione defixum: nulla erat illi, quod quidem animadverti posset, eum muliere aliqua familiaritas consuetudoque, nullus , nisi cum doctis ae literatis viris, usus & amicitia, nullus sermo

nisi de literis: nusquam , cum se di studiis abstraxisset, ac paululum solitudinis fastidium cepisset, prodibat, nisi

ubi de rebus, ad literarum studia pertinentibus, sermones conventusque haberentur ι vestitus modestus, ac propius ad illum accedens , quo utuntur Ecclesiae ministri. sed, cum summe expectarent homines, vel, dum ad insigne aliquod sacerdotium eveheretur , vel etiam ad Episcopalis muneris fastigium ascenderet; ecce tibi, I vis cujusdam rumusculi odore , ad amicorum , hominum sagacissimornm, nares affertur, Franciscum non inscitam nec invenustam puellam sibi matrimonio junxis. se, ut cum ea, vel in ea potius, inferioris arcana naturae perscrutaretur. Quod , cum aliis novum , aliis mirum, aliis incredibile vidererur . incendit studia quorundam. ut odore illo , tanquam leviter presso vestigio , vulpem prosequerentur, hoc est . ad ejus rei caput pervenirent. sed inanem operam sumserunt: nam ita ille omnes, ad ejus notitiam rei, vias, sua suorumque taciturnitate, tan-

114쪽

quam frondibus ac virgultis, obstructas habuit, ut ne mini liceret progredi longius. Paucis se in conspectum dabat . ire publica via, verecundabatur; percontantibus

de ea re, aIta omnia respondebat. Verum, cuin jam pulcre uxori venter Intumuillet. neque adhue circuli illi essent inventi, qui, ut nunc sunt mores , mulierum ven tres ambiendo, vestesque ab iis removendo , eorundem inflatus tumoresque celarent, cumque ad pariendum vicinae esset obstetrix accersenda, nutrix,quae illi, quod p perisset, mammam daret. invenienda , aliaque multa paranda, quae sint necessaria puerperae; cum , inquam, instarent haec omnia , se ex illis integumentis diminutationis tandem evolvere , ac maritum est fateri coactus; ita tamen, ut pudentis in eo sibique displicentis animi signa aspiceres. Iam vero, cum in re familiari non ita ampla atque lauta esset . necesse habuit petere auxilium ab eo , cuius patruum, suis ipse carminibus in caelum extulerat: d quo donatus est facultate interpretandi, in Gymnasio Romano , morales Aristotelis libros ; sed non ita magno cum stipendio. quod munus, ut poterat, Obeuntem vita defecit. Erat vir probus, mitis,modestus, s ritans litium, non pertinax, non iracundus, suavis amicis , nemini molestus. dc , quamvis in aliis Iiberalibus disciplinis ac praesertim in Iure civili, non esset indoctus ac rudis, poeticae tamen facultatis laude praestabat: ad quam, a natura , praesidii non minimum habuit; ut

plura de eo , dispersa, nec in unum corpus collecta, InOnimenta loquuntur; illudque in primis carmen, quo V hanurn v I II Pont. Max. laudavit. Verum, ad id studium, de quo dicimus , velis, ut aiunt, remisque contenderat : ut autem in Graeciam navigaret,atque,ab Arist

tele aliisque magistris, Philosophiae praeceptis institueretur , ne a portu quidem navem solverat, nedum ut Iongo scopulosoque evectus mari, earum regionum fines attingeret. Sed cum . necessitate cogente , ad egestatis terminos se compelli sentiret, neque ab Apolline Musarumque choro quidquam, nisi delicias meras, quae Ventrem non implent, neoue quidquam rem familiarem adjuvant, acciperer; coactus est, ejus domini, quem diximus , Opem implorare, eique , supplicibus verbis ex-

115쪽

PINACOTHECA ALTER A. mponere, facile rebus suis egenis, ac propemodum perditis, subveniri posse, si locum aliqRem ac numerum, inter portitorum aliorumque teIonariorum ministros ad famulos, obtineret. tantum non rogabat, ut baiulis adscriberetur, qui in portibus aliisq; locis ubi vectigal sol vi utiligandis,volvendis solvendi'; sarcinis,stas opera locant. Cui ille, Invenisse me, inquit, arbitror . quem admodum res tuas, dubias impeditasque. certissimas &expeditissimas reddi posse existimem ; ac Philosophiam

moralem, in Gymnasio Romano , auditoribus trade. hic enim locuti superioris magistri morte, relictus inanis ac vacuus, dignus est, suem, tua doctrina atque sapientia, impleas. teque stipendium, tuis muum laboribus , consequetur. At Rogerius, Ludis mes est; egone audeam eam artem alios docere . cujus ipse sim fundiatus expers ac rudis Tace , inquit ille , inepte; abi, ac strenue in id studium incumbe 3 nam vix mensis interis cedet, cum summus philo phus fies. Quid multis opus est cogebat hominem praeposterum fieri. nam prius est discere. quam docere. Sed, ne a Francisco Rogerio longius declinet oratio:ille,qnem tantopere pudebat uΣOris. ut aeri, si fieri potuisset, celatum esse vellet, connubium coelibi vita potius sibi suisse. simul ac masculam ex ea Prolem accepit, quam suo seminio impertitus fuerat, ita repente omnibus laetitiis incessit, ut nulla eidem major voluptas esset , quam, infantem puerum in sinu gestare, osculari , quasi pompam . hac illac circumd

Cere . Mathematicos adire, orare , mercede etiam operam illorum conducere , ut modum inspicerent, quo coelum affectum sideraque composita fuerant , cum puer primum spiritum duceret, ex eoque ejus fata C nere non dubitarent, quem magnum virum lare, ia-

. venitus parentibus in filios amor vaticinabatur.

116쪽

ris IANI NICII ERYTHRAE I

Tocte eleganterque non nemine dictum est, optimum culusque ingenium , senilis apti similitudianem ac simulacrum habere. nam . quemadmodum ager

ille, si a cultoris industria non deseratur, multo plus redis die, quam acceperit . ita foecundum hominis ingenium, si exquisiti cujuspiam magi stri diligentia accedat, qui liberalibus eum disciplinis atque artibus excolat, uberrimos ex se fructus ac praestantissimos efferet. Quid mirum est igitur, si Lepidus Piccolominens, Senems, tautos in Iure civili progressus secerit,cum in Fabii Benuo Plientis, ea tempestate , legum antistitis, disciplina fuerit educatus Huic summo. omnium consessione, magistro, simul ac ex grammaticorum ac rhetorum scholis excessit, praestantissimum ingenium suum , tan- conclusa, ceserius multo, Quam in aliis soleant, sese eL fuderunt ; adeo ut, non subsequi, sed magistrum praeire videretur. Sed, quod mirabile est. non tamen haec semina. ut in praecocibus ingeniis saepe contingit, exierunt in herbulas , quae, spicas imitatae, ante messein flavescunt, sed, penitus immissis radicibus, in solidas ac perductas ad maturitatem fruges evaserunt. De hoc homine narrabat mihi Io. Franciscus Faenanus I. C. singularis dc Congregationi Sac.Concilii Tridentini ab arcanis,cum Senis esset, eam h se in Lepido Piccolomineo vim doctrinae animadversam esse, ut, pluribus audientibus, dixerit , eum, si Romam se contulisset, ob eximiam excellentemque Iuris civilis scientiam, summum, in eius au-Iae advocatis, nomen habiturum, si vero ad capessendam Remp. animum adjecisset. ob morum probitatem su vitatemque, ad suinmam amplitudinem esse perventurum. Nectue aliter res cecidit, atque opinatus fuerat.

nam cum jus civile in patria interpretareturiintelligeretque suam agrum , prima Illa puerIII mltitutaone novatum iteratumqueduris scientiae seminibus quasi conserendum tradidit. quae semina. in enti gremio excepta atque

117쪽

que, theatrum illud angustius, quam suae virtutes poscerent.esse, Romam venit; ubi ejus ingenium , in quadam causa, sinui perspectuin & probatii est, tum avide expetitum, di viro principe,cui erat summa,in omnes Eeelesi sticae ditionis magiitratus,auctoritas & imperium a Gregorio xI II Pont. Max. demandatum ac traditum. Sed eo, non ita muItis annis interjectis, exstincto, spes Lepidi omnes ad Io. Baptisue Cardinalis Castaneae domu, unde secundus flatus ostendebatur, vela dederunt. Delectabatur mirifice Cardinalis ille eruditione eius atque doctrina, in eaque magnum sibi esse usum. & ad causarum cognitionem . & ad legum intelligentiam , experiebatur. quarum ita ille legum capita ac numerum noverat, ut , si, cum una studiis operam darent, legis cujuspiam, sive in Pandectis sive in Codice Iustitianeo continer tur , inspiciendae necessitas cogeret , ejusque inveniendae causa Cardinalis ad indicis opem confuge Tet , vetaret ille: ac , Mane, Gebat, mox ego hunc tibi laborem perquirendi faciam lucri: apertoque libro,con tinuo ea se illi in conspectum , quae erat in quaestione, Iex dabat. Sed.ipsemet aliquanto post sensit, id a se neque prudenter neq; ex optimis moribus fieri, quod, contra sapientis praeceptum, videri se vellet, plus quam

dominum , sapere; erroremque correxit. Prospero ac flante ad voluntatem vento , ejus, quo cursum intenderat , navis serebatur; eum alia Spiritus Sancti aura, ex adverso exoriens, quem cursum navis tenebat, mutare, ac in longe diversas regiones dirigere compulit. nam, divino amatus Spiritu, coepit ipsemet secum cogitare , ac diligenter expendere , levitatem , inconstantiam, Va nitatem, earum rerum, ad quas omnibus, ut riunt, V lis remisque contenderet, utque saepius plures dolendi, quam laetandi, causas asserant; contra , ea , unde iter averteret, quam essent certa, stabilia , nunquam fallentia, nullisque casibus obnoxia. Quae cogitatio, cum ejus in animo acriter vehementem; pugnarer, fecit primum,

animi ut incertus esset, ambitiomne, ac rei familiaris augendae studio, an cogitationi illi obsequeretur magis, quae aderat, instabat, urgebat, ut, tutiori navigio atque aura vectus, ad portum aeternae salutis conaretur appel-

118쪽

xeto I AN I NI CII ER YTHRAE Ilere. Sed vicit tandem cogitationis illius aequitas, ac se lutis suae ratio. ad quam, hoc tam infesto periculosoque

mari, ut navigaret, ex exigua putrique cymba in tutissimam munitissimamque, adversus praedonum impetus, Societatis Iesu navim se contulit. Sed nulla navis est tam magna, tamque munita, quam maritimi fluctus aggredi,

ac praedonum classes oppugnare, non audeant, ut etiam

ex propugnatoribus aliqui, undarum vi pulsi, dejiciantur in mari, vel, a praedonibus capti, in servitutein abripiantur. Quamobrem Lepido , in hac etiam navi, non, letneI periculum fuit, tum a fluctibus, tum a maritimissaribus ue ab illis , ne , raptus atque obrutus . in prola dum abstraheretur . ab his, ne, captus , aeternis vinculis tenebrisque mandaretur. Primum , cum perIatum ad iulum est , Cardinali Castaneae , a Patrum amplissimorum Senatu, Pontificatum Max. demandatum fuisse. tum enim. saeva, illius in animo, tempestate, a spe, quam dimiserat, oborta, parum abfuit, quin ab ea opprimeretur.

itaque a P. Claudio Aquaviva, tum Soc. Iesu Praeposito generali, in beneficio & gratia petiit, ut paululum ab Vrbe recedere , & dies aliquot Tusculi sibi esse liceret a

quod vereretur,ne Romae,inulta audiendo videndoque, auribus atque oculis veteres honorum opumque cupiditates excitarentur, suumque arctioris vitae propositum

consiliumque despiceretur. sed brevi, tam Leva tempestas, celeri Pontificis morte sedata est, δέ tranquillitas summa successit. Deinde , ab iracundiae aestu se nonnihi Iabripi, & in portu turbari permisit. unde serine Societatem deseruisset; quantumvis in ea, ob excellentem do ctrinam , fieret ab omuibus plurimi, & moralem Theologiam in ipsorum Gymnasio docendi munus accepisset, ac tum praesertim magno esset apud omnes in hon re, quod,cum de Archiepiscopo Senensi in demortui l cum subrogando ageretur, ipse a Ferdinando , mamo Etruriae Duce , in primis expeterctur. Sed a me , quem

patria caritate complectebatur, rationibus victus, atque ad se reversus, sententia destitit, ac provinciam, sibI mandatam , laudabiliter, usque ad vitae exitum, gessit. Qui exitus , celerius illi multo. quam aetas posceret, ContI-

sit , Inondum enim ad quinquagesimum vitae suae anuum

119쪽

PINACOTHECA -ALTER A. xi lium pervenerat, ob inexplebilem discendi cupidit tem . cum nullum sibi tempus. aliterarum studiis v

Cuum, daret.

O Vamvis natura comparatum sit, ut, ex infinita pein . ne hominum multitudine, alius aliam rem, in quale exerceat, occupet, ad eamque animum dc cogitationem suam adjungat, nimirum hic ad literaruin, ille ad militaris vitae studia se conserat, hic in mercatura , ille

in agrorum cultione se vortat, alii in rerum naturalium causis exquirendis, alii in corporibus curandis , totos se collocent; denique, pro ut varia sunt hominum ingenia, unusquisque in eo elaboret, ad quod majora se di natura adiumenta habere intelligit; nam pessime cum hominum genere actum esset, si unum omnes aeque studerent, di reliquarum rerum voluntates & curas abjicerent: quamvis, inquam, haec ita sint ut dicimus, nec mirum videri debeat, si unus in una re magis, quam in altera , toto pectore atque omnibus nervis Incumbat , tamen tu

Fabio Sergardio , Curtii Senensis filio, non levis iis, qui

eum noverint, quaerendi cura injisitur, quid sit, cur Roma , orbis terrarum arce , relicta, in qua natus , altus, doctus educatusque fuerat, Senas se coptulerit, ibique aetatem agere, ingenii sui vires expromere, ac vitam finire statuerit. Erat in homine ingenium , ad omnia summa natum, Iuris civilis scientia, multaeque praeterealiterae, generis claritas , cum omnibus fere nobilitatis Romanae familiis arcta cognationis assinitatisque ne cessitas: nam parens sua , M4rtia, ex vetere nobilique Rusticorum genere origioem duxerat; quod, aliquot an

te annos, quae est rerum omnium homanarum conditio, ut omne, quod ortum sit, mortalitas consequatur, una

cum Francisco Rustico, ultimo ejus famili*, prorsus extinctum, evanuit. Quamobrem , tot auxiliis subleva tus, poterat, per gradus magistratuum ascendens,ad hc nores maximos pervenire; quorum honorum cupiditati

120쪽

ira I A N I NICII ERYTHRAEI

Prope innumeros, ex omnibus orbis terrae partibus,R mam semper attraxit , qni, nulla extrinsecus ope adjuti, suopte ingenio perquam latos sibi, amplissimos ad hon

res, aditus aperuerunt: de tamen voluit in eorum n

. mero esse, quos quidam , in somnis laborare, dixit icujusmodi sunt ii, qui honore, in municipiis quaerunt. Nam. Ac Senis, publice in Gymnasio, Etruscae eloque tiae praecepta tradidit; tum, vicarius Archiepiscopi illius partes Resiit; quod munus administrantem, vita desecit. Narcello vestrio Barbiano vita functo, qui Fabii m terteram in matrimonio habuerat. quiq: Gregorio XIV, Clementi vi I x, dc Paulo v, summis Pontificibus, a brevibus fuerat, legi schedulam, illius manu scriptam, ubi, tanquam si iam Cardinalis factus esset, quod 3c fieri potuisset, totam familiam descripserat, quibusque illi libitum fuerat, singula ejus munera distribuerat; ac F hio epistolas Italice, mihi Latine scribendi partes atagnabat; quo consilio, nescio. Sed mors omnes illius rationes subvertit. nam, & Cardinatatum illi intercepit, de duorum labori hominum, mei Latinas, Fabii Italicas epistolas exarandi, pepercit.

prope versatur , ex omnibus Praestantissimis artihus, quibus optima hominum ingenia studium suum atque operam tribuunt, Iuris scientiain in primis esse frugiferam ac fructuosam, praeter multos. quos , ex nulla. vel tenui re, quotidie, ab hujus artis studio, ad maximas divitias pervenisse videmus, ostendit Hieronymus Lam- pugnanus Mediolanensis,Subdiaconus Apostolicus: qui, ubi primum ad Philosophiae ae Τheologiae studia operam suam contulerat, atque etiam eas aliis doctrinas publice tradendi facultatem acceperat, cum, nullum ex iis fructum utilitatemque se hercepisse, animadverterer,

nisi ut in scholis, aut in publicis disputationibus, garriret, iis omissis, se ad Iuris prudentiam transtulit. qua plane

SEARCH

MENU NAVIGATION