Iani Nicii Erithræi Pinacotheca imaginum, illustrium, doctrinæ vel ingenii laude, virorum, qui, auctore superstite, diem suum obierunt Iani Nicii Erythræi Pinacotheca altera imaginum, illustrium, doctinæ vel ingenii laude, virorum ..

발행: 1645년

분량: 238페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

PINACOTHECA ALTER A. I33 omnes enim in eas numeros pulcritudinis elegantiaeque coninierat. Sed novus hic Leander, inventus est superiore aliquanto felicior. nam ille, inanis ac siccus, tuin mentibus est maris fluctibus obrutus; hic autem, exple tus saturatusque deliciis, adversae fortunae faucibus absoria Plus , suam secum Heron eandem in perniciem attraxit. etenim virginis alterius.quae cum illa de forma certabat, indicio , manifesto in flagitio deprehensi, ille altissimam in turrim compactus, haec angustis unius domus anguli finibus conclusa, audaciae temeritatisque poenas ded runt 3 nec diutius, post id facinus admisitim, vixerunt, sed brevi, tenebris & loci squalore, uterque in morbum implicitus, decessit. Sed redeo ad Balduinum, a quo pau- Iulum me turpe amici sui factum abduxerat . cm, aci Cetera bona, li natura tributa, militaris etiam animus, &periculis omnibus superior, accesserat. Quod magnus Etruriae Dux animadvertens, in rostratam eum navim, quam Prosperain vocabat, imposuit, ut bellum cum piratis gereret. 8c Carolus, Dux Mantuae. majoribus eum navigiis praefecerati quae contra hostem paraverat; quod in homine virtutem, & industriam magnam, Videbat. Iam vero quod secundo loco proposuimus, quantum in

eo augendo ornandoque natura laboraverat , tantundem in eodem deprimendo spoliandoque, suas sere mnes fortuna vires exercuit. Primum , perpetuo fuit Pauper; quamquam ipse non minimam in partem ejus Culpae venerat, quod homo voluptati obsequens fuerat, di, qui sic sunt, rei familiari haud parcunt, sed eam profundunt. Tum, cum ea navis, quae Prospera nomInes sed quae multas in ipsum calamitates invexerat, in hostium potestatem devenisset, ab inhumanissimis illis pra donibus , multo quam alii, qui eodem calamitatis jure comprehensi sunt,acerbius Be immitius est habitus . nam, di ad remum,hoc est,ad Acheruntem, damnatus, quod nullus locus aeque sit Acheruns, atq; triremis , dc nauticum in coenam dc in prandium panem,qui duritia lapide silicem vinceret, accipiebat: ad haec, quingenis singulos dies, pro jentaculo, di totidem pro merenda, pliras asiaciebatur. atque, ad panis duritiem, quo vescebatur, pro-

132쪽

ix34 IANI NI CII ERYTHR Eacua adhibebat, quos, in eo pane rodendo, reliqueratrium ad demonstrandum, quo verberum saevitIa processisset, proferebat, modo ventrem dc scapulas, vibicibus varias, modo aperiebat latera, funibus perusta; modo objiciebat crura, compedum signis impressa.Quo tandem ex Orco reducem eum secit magni Ducis Etruriae misericordia atque benignitas: qui princeps Vir, perinsoluto pretio, expedivit illum E servitute, ac , liberum

rursus, domo sua excepit. Sed iterum fortuna, acriusquam antea desaeviens, vim in eum suam exercuit. nam, non solum vitam , verum etiam famam & existimationem est conata eripere. Cum enim, domi suae, caedes facta esset, ac notus causidicus , Gregorio xv, tum Pontifici , amicus , intersectus, idque formosissimi adolescentis, de alterius sicarii, opera persectum, quibus fuerat argentum ob id repensum.insimulatus est etiam ejusdem facinoris ille ; tum, quia dicebatur, in partem a genti venisse ; tum etiam , quia constabat, eum iis , qui Interfecti corpus in cloacam luandain urbis detulerant, cereum illuxisse. Quamobrem, conjectus in Vincula, n mini dubium est , quin poenas, una cum aliis duobus,

dedisser, nisi , Scipionis Cobellulii Cardinalis S. Susa

nae, qui tum plurimuin poterat, auctoritas , ex suspici

nis illius flamma ereptum, incolumem praestitisset; quod indignum putaret, tantam vim ingenii, turpi judicio Iabefactari, de laneta carnificis manu deleri. Ar, quanto rectius aeternat illius saluti consultum ab eo fuistet, si rem legibus judicari passus esseti non enim ille, omnibus rebus imparatus, sui tum sibi accidit, eum ferro erepta vita esto sed Christianis sacris munitus, quamvis turpirnorte affectus, supremo judici Deo, in quo sunt omnia. salvus de incolumis extitisset. Cum igitur illud vitae fortunarumque omnium naufragium, quod adversa illi fortuna molita suerat, effugisset ; in domum Ludovisti Principis, etiam tum pueri, secunda Cobellulii vectus

est aura, ut eum , non solum morum, verum etiam animi ac virtutis magister, ad omnes praeclaras ac dignas homine nobili disciplinas percipiendas, impelleret, instrueret, cogeret. At, nec ibi quoque a sortunae, quae ad ejus perniciem excubab t, insidiis fuit immunis. nam

133쪽

Bononiae, cum, nocte quadam , domo Principis egredi cuperet, ac senitor lares,quae suae custodiae ac fidei erant commissae, recusaret aperire , res primum ad verborum contentionem , tum ad pugnos venit; in quo certamine janitor, ad pulsandum verberandumque robustior, plus.. quam quingentos illi colaphos infregit, ac totum os contudit. sed, ita male pugnis acceptus, non dubitavit, postridie mane, in procoetonem venire, ac liventes purignis oculos, ac colaphis tuber totum caput, asserre. Sed,

quilam , nisi sit sapiens, fortunae, quam iratam habeat, vim possit effugere t Sapientem eum appello, qui totam spem sui in se positam habeat, qui nihil a rebus externis, nihil ex errore imperitae multitudinis, pendeat. A cujus dignitate cum longe Balduinus abesset, quid mirum , si illa , quae, multis 3c imperitis, rerum mortalium domina ac regina appellatur, suam in eum vim bc potestatem exercuerit , ac rationem inVenerit, qua eum , ut antea conata suerat, vita famaque devolveret 8 Ratio autem fuit eiusmodi. Germanorum copiae, Caesaris no mine , in Italiam transierant, ac Mantuam oppugnave

rant. cumque Dux sibi non deesset, sed omnia, ad bellum necessaria, parasset, imperaverat Balduino, quem ab eo ratibus raepositum fuisse , antea narraVimus, ut, certo quodam in loco Padi fluminis, aggeres perfringeret , atque latum aquis, ad exeundum, aditum aperiret : ita enim fore, vel, ut hostes de spe oppidi potiundi deciderent, vel, si pericula proeliorum audacius intire ac persequi vellent, ab aquis circumventi atque inte cepti perirent. qui , cum imperata facere neglexisset, aepropterea Mantua in potestatem hostiurn venisset, aspe gebatur infamia, quod, corruptus ab illis, malitiose Ducis imperia exequi noluisset. quamobrem, cum, bello coninfecto, & rebus cum Caesare compositis, Dux Mantuam recuperasset, ille , sive facinoris conscientia deterritus. sive dubios judiciorum exitus pertimescens, si, hoc eriamine , ab adversariis in contentionem compelleretur , Venetias demigravit. sed tandem,Vibis desiderio captus incensusque, quod ab Urbano Pontifice, quo fuerat invitatus , multa speraret, tu viam se dedit. sed , per

Mantuanae ditiovis fines iter iaciens, , Mantuanis milia

134쪽

tibus, qui erant in insidiis collocati, interceptus, sive v xi sive falso conficti criminis, poenas dedit. nam ad ejus ratis . in qua vectus fuerat, spondam appulsus, justis est collum praebere. quo facto, caput illi praecisum est. de Mantuam missum. At fortuna victrix, & calamitosi h minis infortunio laeta, Io triumphe, canens, ad subvexintendos alios, aeque sibi invisos, excessit.

terarum studia sint, nescio: quae cum, ob insignem illorum praestantiam excellentiamque, cariora ac graistiosiora, quam cetera omnia, esse deberent, ita tamen eorum aestimatio, sere apud omnes, concidit, ut vix precium inveniant. Quod si suis fortasse summus in aliqua maximarum rerum scientia, viro quopiam principe , ambitionis aut Iopularis aurae causa , tecto excipiatur, non illa honestius aut nitidius in victu habetur interis dum , quam mediastinus quivis, vel qui latrinam illi ac

matulam lavat. cum contra eunuchis, quos, cincinnatos ac meritricularum in morem comtos , ad excitandum voculae suavitate, lascivissimisque cantiunculis, dormi , entem Ianguentemsue libidinem. habet. vel convivio rum magistris, altilque novarum gutturis ac ventris vc Iuptatum architectis, nummos modio metiatur, ac Lis

heri florem. & unctiuscula obsonia, quotidie in prat dium ac coenam affatim praebeat. Atque esset optanduta Lindoctrinis expoliti homines, eodem apud istos, quo vulgus beatos auellat, honoris atque existimationi loco ac numero essent . quo ii, qui equos ipsis alunt lac strigilibus stringunt ac poliunt. nam isti saepius h do, minis accersuntur , in colloquium evocantur, rogarutur , num in stabulo salvae res sint, ut valeant equi, quo ingentibus mercati sunt pretiis, ut pingues, ut nitidi sint. at miseri illi, tanquam si eos , qui devorat omnia ιOreus exsorbuerit, evulsi ab illorum memoria, jaceni, nunquam ad colloquium, nunquam ad rem aliquam nisi necessitas cogat, admittuntur. Verum, id fortassebc quod nemo tamen vir cordatur ac prudens dederit, i

isdDiuiti su by Cooste

135쪽

r INACOTHECA ALTER A. IM' sed id, inquam , serendum videretur , in literatis illis ,

quos mendicitas premit, quod magnas omnibus diis eos aequum esset gratias habere , si suppetat, unde, parce saltem ae duriter, vitam possint exigere, neque cogan tur . in triviis ac plateis, inopia atque egestate enecti . animam exhalare. sed id etiam magni Principes conari nonnunquam audent in iis, quibus nihil deest, immo, quibus est domi, unde in omnium rerum abundantia vivant , quos, ut se, apud imperitam hominum multitudinem , literarum cupidos probent, atque ut. ex excel. Ientium hominum doctrina , sibi famam, ac domui suae splendorem . arcessant, magna spe, magnisque ad se pollicitationibus advocant. ac venire compellunt; sed, cum venerint,nihilo eos honestius ac liberalius tractant, quam si obscuro orti loco,vel potius si mendicabula hominum essenti ut olim in Archita quodam Epistamen

usu venit,quem, locupletem,ac domi suae nobilem, sum mus vir, princeps, ac reruin tum dominus . cum fama

di anditione accepisset, in omnium liberalium artium studiis, longo intervallo , iis omnibus, qui literis ope

ram darent, anteire; magna est eius apud se habendi cupiditate incensus, eoque ardentius , quod audierar, nullam esse linguam, neque Graecam, neque Hebraicam , neque Chaldaeam, neque AEgyptiam , neque Indam . quam non ita sciret, ut si in ea natus esset; multis enim in rebus , sibi ornamento atque usui eum fore sperabat; neque antea quievit, quam magnis ad se pollicitationibus attraxit. veri , cum id, quod voluit, as Iecutus est ,

fecit ille ingenium suum, nec fere majorem homini honorem habuit, quam si infimae sortis famulus fuisset enam viro doctissimo, oenophorum vini, bini vel terni singulis diebus panes, & totidem Iulii, cum spira, quam

ex Iure vel vino voraret, patriae ac laris familiaris relicti, tum longi itineris suscepti,merces ac precium erant. Itaque, tot tamque ingentes pollicitationes in nihilum

recidisse, ac data sibi verba esse , intelligens, statuit, in signi aliqua significatione , sui virum illum principem

erroris commonefacere , simulque docere, affatim sibi domi esse, quod ederer ac biberet, neque sui similes alie uum cibum, tanquam mures, rodere. Itaque, tribus iu

136쪽

233 IANI NICII ERYTHRIEx is mensibus, quibus cum illo suit, statim ab initio emis

Pit oenophora Illa , quo ordine accipiebat, in cubicuIo quodam disponeret& uniciatque cenophoro suos denarios panesque diurnos. 3c spiram , addebat, quae collo illius inserta, tanquam crepundia, vel torques, ab eo penderet. Sed , cum jam plenum esset cubiculum , adootit nullus alteri oenophoro suppeteret locus . relictis ibi Isteris vehementibus , ad Principem datis, in quibus . se ab eo fuisse contemtum ac deceptum, querebatur, ac Propterea , quae sibi, quasi mendico , ac fame enecto , dedisset, se resignare ac relinquere omnia Hebat; conse-stim se ab urbe subduxit, ac regiones alias est persecuistus. Quod ubi factum est palam, ac Princeps epistolaui egit. mque eo est commotus, ut, sine ulla dubitatione, Manire omnibus ae furere videretur ι ac lictoribus negotium dedit, ni hominem persequerentur, &. ex fuga retractum, in vincula raperent. At ille. jam h conspectu evolaverat, de Principis alterius regiones ingressus,omnem iis, qui ipsum persequebantur, sui assequendi facultatem eripuerat.

REM sapienterque, contra Stoicos, Peripatetic rum schola defenditur, non inutiliter natura datum esse homini ardorem quendam animi , dc alacritatem , qua, ad res arduas ac dissiciles sortiter suscipiendas periequendasque, impellatur. nihil enim , quod sit admodum laudabile, fieri posse videtur ab eo, qui ad id lante, ac pacato mari similis, aggrediatur. ideoque nocifrustra antiquitus institutum est, in bello, ut, antea qnam acies dimicarent, undique signa coneurrerent , clamoremque universi tollerent; quod , his rebus inflammari animos ad pugnam incitarique, existimarent. Sed non minus docte sapienterque dictum est, hanc incitationem animi, naturaliter Innatam omnibus, rationis imperio regendam esse , neque committendum, ut, quamcunque illa velit in partem , nos abstrahat atque compellat; curandumque, ut virtutum sit eos, non t

meritatis irritamentum denique, ut in omni re, sic e . iam

137쪽

ν INACOTHECA ALTER A. I 3 viam in ista, semper videndum est, quatenus egregie, atque ut Philosophus & magister , ex veteris sapientis dicto . Terentianus Sosia , Id arbitror, inquit, apprime in vita esse utile , ut ne quid nimis. Quem si Vincentius

Pilota , Beneventanus , magistrum habere, ac bene prae

Cipientem audire voluisset, sedatis animi motibus, qnasi Ieui placidoque mari, secunda potentiorum hominum Rratia , tanquam aura , vectus, ad opes dc honores v la dedisset : sed quoniam maluit, infesto scopulosoque perturbationum suarum , stomachi, iracundiaeque praeterrim , qua effervescebat, pelago sese committere , eO-que tenui fractoque sui judicii navigio deferri; quid

mirum , si in Syrtes scopulosque devenerit, ad eolque navem affixerit ' Erat, in Vincentio Pilota, mira qua dam , amicis, iisque qui in ejus opem auxiliumque com fugissent, commodandi, eorumque utilitatibus serviendi, propensio ; inerat incredibilis, veritatis conservandae, mendaciis'ue evertendis , ardor , ac studium : sed utrumque ita immoderate intemperanterque faciebat, ut propterea in multorum odia dc offensiones incurreret ; neque verebatur , cum iis, omni verbortim coutentione . de rebus etiam levibus, certare, quorum obe dire tempori, vel honori servire, erat illi maxime utile. Diligebat eum Paulus v ; cujus ille fidei de taciturnitati eas notas commiserat, quibus arcana sua in literis, quas ad Legatos Nunciosque suos mittebat, enunciabat, ne, si literae interciperentur , sua etiam ab iis consilia surriperentur, quibus, ea scire, usui esset: diligebatur et

iam a Scipione Card. Burghesio, Pauli eiusdem sororis filio. sed tandem, animi sui impotentia, infestos sibi eos

reddidit. Susceperat etiam limultates cum Margottio Card. Lanseanco, summi Pont.,secretis. intamobrem fuit coactus aula excedere , pingui sacerdotio , Beneficiato nomine , quod in Basilica Vaticana obtinuerat, se abdicare, Roma discedere, ac Beneventum se recipere a ubi vita functus excessit E vita. Fuit ingenio eleganti , nec vulgari eruditione atque doctrina. utebatur summis viris, ac doctis, quibus tradebat se, cum multa coninversatione. In iis usus est plurimum Roberto Card. Vbaldiao , quicum multas tape hor a traducebat. quo. Iura

138쪽

x 6 I ANI NICII ERYTHRAE Trum congressus neque erant taciti, nec Indicri sermones, nec rerum colloquia leviorum , sed de rebus, sint ad Philosophiam , aut ad humaniores literas, quitius ille deditus erat, hertinentibus. Plura scripsit carmina , non sine cultu ac nitore, quae, magna cum Voluytate. ab Hugone v baldino V. C. mihi tradita, legit qui bald mus , pro amicitia, quae cum illo maxima interis cedebat , imprimenda & edenda curabit. In poetis sesaevi optimis numerabatur. legitur ejus carmen ad I Baptistam Marinum missum , Be Marini ad ipsum responsio. In scribendis carminibus , cum ceterorum , sui aequalium , poetarum, tum maxime Marcelli Maced nil consilio uti consueverat.

MAgna profecto memoriae vis est, quae,omnia,qVae cunque in animo constructa atque recondita ha- hernus , tanquain thesauruin, tuetur atque custodit. ideo magna illi habenda est gratia , ac maxima diligentia Tetinenda, ne unquam nos fugiat. nam . si rerum, no- his perceptarum inventarum'ue, custodiam deserat. omnia continuo , quantumvis maxima , una cum illa profectionem fugamque adomabunt. In hac facultate admirabilis extitisse traditur , ille totius Graeciae facile princeps, Themistocles; cujus ex animo, quod semel in ipsum esset insulam , omnes deinceps ad egrediendum aditus interclusos obstructosque reperiebat; adeo , ut artem memoriae, quae tum proferebatur , repudiaverit atque neglexerit, ac gratius sibi eum esse facturum di xerit , qui se oblivionis potius quam memoriae artem edocuisset: quod sibi quaedain alte in animo infixa hae. rerent , quae inde extrahi cuperet. At cum omnibus , qui literis student ,haec virtus necessaria sit, nullius tamen , magis propria esse putatur, 'uεm Iurisconsultorum. aevere; nam , cum domus Iurisconsulti, totius sit oraculum civitatis , quomodo iis, qui consilium expetitum veniunt, satisfacere poterit, nisi omnia . quae in ea arte

continentur, quae sunt propemodum infinita, de intelligentia comprehendat, de memoria retineat i verum, si

sola

139쪽

PINACOTHECA ALTER A. 14 sola memoria, sine judicio, optimum Iurisconsultunavosset effcere , nemo, mea sententia, IO. Honorio Axe Iio antecessisset. tanta enim rerum omnium copia abundabat, tantum juris tum eivilis tum pontificii Iegummulnerum animo comprehensu in habebat, tam multa iuris utriusque interpretum placita, dicta, atque respo LR Collegerat, vix ut ea multorum Iurisconsultorum 'nemoriae, quamvis cella vinaria aut penaria, quamvis quovis capaciores horreo, caperenti sed ea adeo consuisse atque permiste coacervata atque constructa aderant ,

Di ni nil esset primum, nihil postremum. quamobrem illi, cum de iure conssilebatur , eveniebat idem, quod domiano magnae plenaeque ornamentorum omnium domus ,

sed in qua nihil sit suo loco positum, nihil ordine coli

Catum , quia rerum .' quae possideat, vim naturamque non norit, qui, rogatus de re aliqua, Vel unam rem pro altera , vel plura simul, quia eadem sibi videantur, pro fert. Nam, cum ejus opera conducebatur, ut suam de ea re, quae in controversiam deducta esset, ex scripto , sententiam diceret, omnia illi veniebaot in mentem , quorum aliqua mire eorum , qui ad ipsum confugissent, causam adjuvabant, quaedam vero, ac multo maxima ex parte, nihil plane rem,quae in judicium deducta esset, attingerent. Quamobrem fiebat, ut juristonsultorum non nemo, cui non esset tam lauta supellex , cum quispiam ad ipsum consulendi causa, veniret, daret operam, ut antea Honorium adiret, ab eoque scriptum aliquod auferret, unde ille, nullo suo labore, magnaque cum

laude, quod esset ad causam accommodatum,exciperet, quae autem aliena ab ea essent, repudiaret, atque rejice

ket. Atque tum fuisse ab omnibus judicatum memini, si Honorio memoriae ingenioque par iudicium contigisset, nihil eo futurum fuisse persectius. Verum , dum ita in ea parte animi claudicaret, neque magnum in Iurise consultis nomen habuit, neque aliquam publici muneris partem est adeptus: solum Hospitalem suae nationis domum erat enim Trajectensis, in Provisoris nomine, administravit. in cujus etiam templo tumulatus est. Dixit etiam semel causam , apud Quaesitores fidei, acincusatur, quod ipsi cum haereticis quibusdam amicitia

140쪽

1 a IANI NI CII ERYTHRAE I

eset, ususque literarum I verum statim, causa cognia. ta , est ablolutus; sed non ipso defendente. nam, si suae ipsius causae patrocinium suscepisset , ab eo judicio victus, ac notatus infamia, discessisset; quod omnes lites, quibns ille aderat, perderet ; patrono illi, P. Africanii hospiti, haud absimilis, quem Siculo cuidam patronunt causae cum daret, Quoeso, inquit ille Praetor, adversario meo da istum patronum, deinde mihi neminem dederis. neque , qui litem alicui intendebat, vel ipse in judicium vocabatur , impensius quidquam optabat, quam ut is , quicum omnis ipsi res essiet, illius patrocinio uteretur et tum enim nihil sibi patrono opus esse, sed, nemine deinsendente, se causam certissimam obtenturum esse, existimabat. Adeo ut Cardinatis Zolleranus Germanns,litigatori cuidam , cni favebat die quodam clara voce diαceret , Bono animo es, vicisti; nam adversarii tui causa, non alio nisi Honorii advocari praesidio fundatur ae niatitur. Senex jam, fieri maritus cupiens . Iudificatus veteratoribus qu1busdam,qui assecandi hominis gratia, amuIav erant, matronam, forma ac divitiis nobilem , ejus esse corporis cupidam; idque adeo illi persuaserunt, ut nullis popularium amicorumque suorum admonitionibus adduci posset ut crederet, se di nebulonibus illis illudi. sed tandem , cum probe emunctus ab illis suisset, data sibi verba esse intellexit.

xxv. ANTONIVS MAR AFFA.

VIr prudens ac doctus. qui, multos ab hinc annos, vita decessit, non pessime cunt iis actum esse riebat, quibus . sive natura, sive error, eam mentem injecisset, ut se in aliqua arte esse omnium primos existiment,cum nec digni sint, qui in postremis numerentur; nam iis sm

is bene esse ; se , quamquam aliis diridiculo sint, ipsossbi plaudere, & ex eo, quod didicerint, cum ad id,quod

est in eo summum atque perfectum, pervenisse se credant , voluptate omnium maxima perfundi. atque idem ille addebat, pessime de illo hominum genere mereri, . qui eum illis errorem conentur eripere; quem 'm

dant ille, natus Argis, apud Horatium,

SEARCH

MENU NAVIGATION