장음표시 사용
121쪽
pINACOTHECA ALTER A. II plane percepta, ejus interpretandae docendaeque pote.. statem adeptus est; unde sperabat, labores, quos in ea, tanquam in foecundo ac sertili solo, quasi semina collocasset, magno sibi cum scenore proVenturos. quae spes ne ipsum falleret, sed quam celerrime ex sententia procede rei, noluit expectare. dum, litigantibus, de iure contasuleretur; quod,nisi post longum tempus, non solet accidere . neque voluit apud minores magistratus, hac illac concursando, pro reis causam dicere, quod laboris
habet multum , utilitatis parum ; sed , magis compendiaria ad pecuniam faciendam via, statuit, domi ociose adolescentibus , qui ad studium juris prudentiae ingrederentur , facilem ad illud aditum aperire , atque Iustinianeas juris civilis Institutiones, mercede, interpretari. Verum , ut se doctorem ac magistrum, ex hominum , qui illum non nossent , ignoratione, tanquam integumentis, evolutum, ostenderet, dedit operam, ut in Gyrnnasio Romano jus civile gratis interpretaretur. quod
illi non fuit dissicile impetrare. & , quo, studio majore,
auditores, suas ad scholas, tanquam, ad mercatum iuris prudentiae, concurrerent, edictis propositis populum admonuit, se tali die initium docendi facturum,omnes
que praeterea, quotquot noverat, invitavit, ac me quo que, gratiae scilicet causa, secum adduxit. sed repente. tantus hominum concursus factus est, tam magni clamores editi, ut, nisi turba opprimi vellem, nisi exsibialantium vocibus obtundi, necesse mihi fuerit, ex illa. Concione, inquam me immerseram, tanquam ex aliquo jactato advertiis teinpestatibus mari, emergere, meque
in Ridem D. Iacobi proximam, quasi in portum , recipere. Non cessavit deinde , statis ad docendum diebus , scholas habere a ad quas accedebant adolescen
tes plures , ejus disciplinae studiosi , tum ab amicis tum a Patribus Soc. Iesu misit; a quibus domum, honoris gratia, reducebatur, & in via interrogabatur de iis , quae in schola tradiderat; quaeque minus ipsi intellexerant , explicando docendoque faciebat illis satis. At, ubi sensit, se in possessione docendi constitisse , ina nem illam publice jus civile tradendi operam laboremia. que contemsit, coepitque domi, mercede, docere. Aemirum
122쪽
mirum dictu est , quam multi adolescentes, nobiIes aedivites, brevi ad illum tempore in disciplinam conventiarent , quod id studium necessarium sit iis, qui forum,
aulam , & honores meditantur. Auxit etiam opes Parissimonia . quae admirabilis in eo fuisse narratur: auxit contubernii magisteriuin ; nam contubernales domi
plutes alebat, sed ad mercedis, quam ab ipsis capiebat,
Tationem, quae erat magna, satis parce ac tenuiter; adeo
tit, quod Sabbato piscium, vel die Iovis carnium, superis erat , aceto , aliisque condimentis, a putredinis injuria tuebatur, ac suo deinde tempore , convictoribus tuis, tanquam delicatum aliquod edulium anteponebat. dc, cum , die Iovis, puls quaedam panis obtriti, ex jure , esset allata, eamque omnes repudiassent, quaelivit. Quidnam ea igitur fiet i cui, non irridicule, respondit unus,
Quid , rogas condiatur , ut proximo die Dominico .
pransoribus in prandium proseratur. Pecuniam autem , quam cogebat, non sinebat, in arca inclusam , apud se operam perdere , sed usura centesima locabat. Sed, quia saepenumero fit, vel, ut debitorum improbitate, qui per dolum assimulant, se decoxisse , vel morte eorum, quo-xum vitae periculo pecuniae foenori dantur, sors & Pennstana depereat ; contigit. ut noti cujusdam decoctoris fuga, una cum multis, hoc eodem calamitatis ure comis prehensus sit, & millia aliquot aureorum amiserit. Quae Iactura tantam ae ritudinis vim in eum invexit, ut, ab eadem da mentis statu dejectus, menses aliquot helleb To curandus suerit. atque ad hanc eandem aegritudinem non minimum contulit, consilium , quo, paucis ante, diebus , schola contubernioque dimisso, se in Trivultii Cardinalis ac Principis aulam dederat, ut esset illi a cognitionibus. intelligebat enim, ingenti illo lucro , quod
ςx utraque re percipiebat, se esse privatum. Sed paulo post correxit, quod praeviderat minus. nam, aula valere Iussa, rursus ad eas artes, a quibus discesserat, sese recepit, in eisque, usque ad ultimum vitae spiritum, permaniniit. Quo tempore, cum congregationis nostrae Sodales, in quibus ille una erat, plures coissemus, ut in vinea
uadam essemus de symbolis, jamque alacriter pranium iuuilemus, P. Franciscus Carrettonius, qui tum
123쪽
p1NAco THECA ALTER A. Izς Sodalitati praeerat, nescio quid, per iocum, dixit; quos
ille, secus ac prolatum fuerat, accipiens, Vix se continnit , ut postea mihi ipse narravit, quin cultrum, quem habebat in manibus, ejus pectori infigeret. Vnde licuit mihi colligere quantum periculi sit, ei, cui parum mens
constet, se committere. Vix ex eo morbo, quo fuerat Correptus , convalnerat, cum sum donatus ab eo, uno
ejus libri, quem ediderat, exemplo: qui liber hoc titulo
erat inscriptus: Hieronymi Lampugnani I. V. Philosiophiae, ae sacra Theologia Doctoris , compendium introductionis ad Iustinianens Institui iones, de ratione studendi in utroque Iu-re. Cum denique, anni cI Ioc Iu hyemis saevitia , quae multos mortales affixit, quaeque senibns Ietesse incommoda maxime, magna eum pituitae oppresisum vis sustulit. Societatem Iesu, praecipua quadam e ritate , complexus est ; sicut 8c vivus multis ipse rebus ostendit, & in morte sua , testamento , declaravit. nam domum professam Societatis ejusdem, quae Romae est, reliquit heredem ex asse.
SI V S. SI dignus est quispiam, cni omnes ad Christi iudicis
misericordiam aditus intercludantur,eo quod vitam, ex virtute majorumque institutis, non exegerit; profecto is ego sum. cui ad domesticam disciplinam accensit etiam institiitio, atque exemplum, optimi doctissimique viri, Gerardi Vomi ; qui ob vicinitatem Xenodoochii Teutonicorum, quod erat prope ab meis aedibus, me puerum , quotidie templum ejus nationis frequentantem , patria pene caritate complexus est, & a cohortationiblis suis nunquam deseruit. Atque, si recte memini, id illi cum parentibus meis , quibus maxime erat cordi, conveniebat, ut summa daretur opera, quo in ossicio continerer, perficereturque, ut, ne primoribus quidem labris, gustarem genus vitae liberioris, & extremis ut dicitur, digitis attingerem; quod dissicile esset ei qui semel paruerit voluptatibus, ab earum se imperio iu
124쪽
Iibertatem vindicare, atque animum ad virtutem adiunxere. Itaque, cum ea mini semper probitas, integritas, pietas, sapientia , ante oculos esset, cuin ejus frequenter praeceptis instituerer atq; sormarer,inea culpa iuit,si ni- nil profecerim, si nihil ex ea indole hauserim. Verum, atq; animus ephebis aetate exiit, ac diligenter in ejus vitam ac mores inspicerem . coepi egomet Inecum conitare quid esset causae,cur illi, qui semper fuisset exemplum
probitatis , innocentiae, virtutumque omnium , qui mniurn divinarum hulnanarumque rerum scientia ita praestaret, ut neminem sui aevi metueret, cnm ita Graece loqueretur, ut ejus oratio Athenas ipsas olere videretur, ita tamen sorinna esset usus adversa , ut nunquam ex eo statis,in quo a fortuna collocatus esset, potuisset emergeis re . ac procedere opibus 8c honoribus longius: cum
tam multi, nullis virtutibus praediti, nullis doctrinarum praesidiis muniti, nulla innocentiae fiducia fulti, contra , summa turpitudine obliti . ad honores & imperia . niterentur. Sed nihil mihi veniebat in mentem, nisi, divino consilio id fieri, ne assuescerent homines , ob res suxas atque caducas, quas sibi viderent cnm improbis
esse communes, virtuti operam dare , eamque divitiarum Ac honorum pedissequam facere. quae virtus, ut sapienter M. Antonius orator apud Tullium inquit. &semper & sola libera est , quaeque etiam , si corpora capta sint armis, aut constricta vinculis, tamen suum jus, atque omnium rerum impunitam libertatem , retinet. Magna semper fuit, apud homines doctos , existimati ne atque honore ; multos S. R. E. Cardinales, literatos viros ae probos, arctissima habuit familiaritate conjunctos; sed Card. Sirleto in primis usus est familiarissime.
suit etiam summis Pont. ac Gregorio xI II prae ceteris, eximie carus, denique bonis omnibus accepti stimus;qui, ejus morte, damnum Romanas ac Graecas literas fecisse, testati sunt. Plura ex Graecis Patribus in Latinum sermonem convertit, atque inter cetera S. Io. Chrysostomi orationem encomiasticam in principes Apostolorum ,
Petrum & Paulum . quam etiam docti illinis commentariis illustravit: quos commentarios elegantissima , ad Urbem Romam, apostrophe, peroravit atque conclusit. Memiis
125쪽
pINACOTHECA ALTER A. Yων Meminit etiam .in iis, Cardinalis SisIeti,cui divinam rerum Iectarum memoriam, & eujusvis generis antiquo. Tum librorum notitiam, tribuit. Per Vossum etiam S. Ephraem Syrum, Latine loquentem, legimus.
M Agnum ingenium, quo natura , rerum omnium
parens, Laelium Gui diccionum , patricium L censem , donavit, non ille incultum desertumque reliquit. sed , statim ab ineunte aetate, optimarum artium
studiis, omnique liberali, & digna homine nobili, doctrina . excoluit. Sed , cum virtutis & ingenii vis tanta. in Reip. multis maximisq; provinciis administrandi fi rere deberet, quemadmodum olim duo illa, non Lucae solum, sed orbis etiam terrae lumina, Bartholomaeus re Ioannes, fecerant; caruit omnino muneribus publicis, sive temporum iniuria, sive aulae vitio . quae saepenume xo, in mandandis honoribus, honis praetermissis, eorum
praemia indignis deseri; sive animi illius judicio, ut. re motus a studiis ambitionis, otium & tranquillitatem
vitae sequeretur. Quae res eo admirabilior videri debet. quod ea indoles ae materies, in ipso aetatis flore, in eam domum incideret, e qua fere nunquam Paulus V, in elugendis summis magistratibus, exibat, tanquam si, quidquid esset, in toto orbe terrarum, gravitatis, sapientiae, ac vitae splendoris, in ea domo contineretur: incidit,i quain, In aulam Scipionis Card. Burghesii; ex qua , cum nihil Laelius reportasset, tanta tamen fuit in homine gravitas, tanta animi constantia , tanta virtus, quae nullam sibi propriae utilitatis rationem,sed solum honestum,propositum esse ostenderet,ut, cum,Pauli V morte, omnes Cardinalem amici, omnes noti, omnes sere familiares, ut fit,deseruissent, solus ille unicum amoris, o servantiae, ac pietatis exemplum,in fide permanserit, neque ulla vi alia , nisi Cardinalis ejusdem morte, se passus sit, ab eo divelli. Erat ingenio admirabili, eloque tia summa, & in persequendis, tum suo tum alieno nomine, ossiciis, accuratissimus diligentissimusque. Verum
126쪽
as I A NI NICII ERYTHRIE IIo. Carolo fratre, Romam , pietatis ac religionis ergo
venisset, ae magnificentissimam eam villam, quam Ca dinalis extra portam Salariam extruxerat , invisu rufi esset, missus est illuc Laelius , ut Principes illos, plena eloquentiae atque observantiae oratione,exciperet, eisque sma ac tabulas pictas, quibus ea villa referta est, re aristificum nomina . demonstraret. sed vir , ita ingeniosus, ita eloquens, ad solum Principum illorum aspectum, obtapuit, mutuit, nec verbum ullum,ineptum saltem, proloqui potuit , ac , nisi magnus Dux , qui eum exanimatum videbat, prior loqui occupasset, perpetuo, in eo
stupore di taciturnitate, haesisset. Sed vix id illi more
vinculum, unde nunquam eximi voluerat, rupit, cum nova eo nnctio novusque nexus exoritur.nam arta eum
sibi familiaritate copulavit atque constrinxit Antonius Cardinesis Barbe rimas , Urbani v I ri fratris filius iqui rem postea insigni sacerdotio, quod Canonico tum vocant , in 'de Deiparae virginis majori, aliis que ossiciis beneficiisque , decoravit. Neque se domo de familiaritate illa indignum praestitit: neque Ca dinalis , in eo exornando , se operam perdiciisse cognovit, nam magnum illud Laelii volumen, quod er
ditorum manibus teritur, Rhythmorum , aliorumqneopei un , tum soluta oratione tum versibus, multorum ab eo annormn labore de industria elaboratum atque perseelam, suo inscripmm nomini, in lucem emissum. aspexit. quod suum nomen, libro illi commendatum ac traditum, minus Mam si in aliquo aere vel marmore i sculptum esset, imbrinin vi in tempestatum impetus, temporis injuriam, pertimescet, neque alio casu, nisi comis muni orbis terrae ruina, in interitum ruet. Sed , cum
Philosophiae, Theologiae,omnique elegantium literarum studio, deditus suit, tum majore natura studio est ad poeticae facultatis gloriam abstractus 3 ad quam . mira etiam adjumenta, ab eadem natura qua imeellebatur, obtinuit. Fuit eoeta, elatus, sublimis , pravis. quique admirabilem etiam suavitatem haberet adjunctam. quae duo, pene inter se diversa, ita in eo copulabantur, ut neque gravitas suavitate minueretur, neque suavitas, Orationis sublimirute, excluderetur. Omnibus Latinis
127쪽
PINACOTHECA ALTE . ris εtis longe Virgilium anteponebat, isnmis in coelum
udibus efferebat, & a calumniis hominum vindicabat. cujus etiam reneidos sex libros in Etruscum sermonem c civertit, nec convertit ut interpres , sed ut pesta, se tentiis iisdem, & earum sermis, tanquam figuris. Mesinetiam Latinam attigit; nec in ea se ipso inventus est minor. nam scripsit elegantissime, ut apparet ex iis, quae ab eodem scripta circumseruntur. Sed mihi videtur, in epi-prammatibus, lepide, breviter, arguteque conclude dis , multis, qui in hoc genere carminis elaborarunt. praestitisse. Legi ego, in Τheatro Eteonorae Baronae, cam tricis eximiae, in quo omnes hic Romae, quotquot ingenio & poeticae facultatis laude praestant, carminibus , tum Etrusce tum Latine scriptis, singulari ac prope dia vino mulieris illius canendi artificio tanquam faustos quosdain clamores & plausus edunt; legi,inquam, unum Laelii epigramma, ita purum , ita elegans, ita argutum, ita venustum, prope ut dixerim, nihil me vidisse, in eo genere, elegantius neque politius. Incredibili tabul xum studio & cupiditate flagrabat; adeo ut, in illis com parandis , nulli neque labori neque sumtui parceret 3 exiisque insignem domi suae Pinacorhecam instruxerat, inquam summa ambitione,omnes,sive cives sive hospites, introducebat; ipse erat uniuscujusq; demonstrator. ipse Iaudator , ipse, memoria , omnium eornm artificum nomina repetens, quorum eas manu depictas riebat: atinque, has Michaeli Angelo Bonarinae, has Raphaeli Sanincio Vrbinati, has Perino vago, aliisque, qui longe omnibus, pingendi arte, praestiterunt, tribuebat. In quo,ut insignem quendain pictorem dicere audivi, qui saepius
eas attente consideraverat, mire se decipiebat, vel ab alia is, qui eas illi carissitne divenditas obtruseranti deceptus, enabat. quo in errore, usque ad extremum vitae, per mansit. nam unam quandam ex eis tabulam , quam Ra phaelis esse Hebat, Basilicae vaticanae legavit, quae, ad sepulcrum Vrbani um , Pont. max. aExa , conspicer tur : quam cum Iocus non admitteret, Canonici in s crario , aurata inclusam theca , collocarunt. Omnem
propemodum aurium usum amiserat, quod pituita , capite defluem, omnes pene obstructos ad eas aditus ha-
128쪽
436 IANI NICII ERYTHRAExhebat. Celeri, ac repentina prope, morte deperiit, ob magnam vim sanguinis, quam pridie, vel biduum ante, fibi mittendam curaverat. Plures B.V. . Eder, heredes te stamento reliquit. '
IN hoe . naturam inter & fortunam, ut usitato hominum more loquar, certamen fuisse videtur; illa ut, quibuscunque eum posset bonis, ornaret: haec ut ludos eum faceret, vel tanquam pilam potius haberet, ac miseris modis, quamcumque vellet in partem, impelleret. Ac primum , ad. naturae dona quod attinet; natus est Uris veteri, summo genere, ex Simoncella nimirum familia, in primis honesta de clara, nam in eam, De Monae,
adoptione pervenerat. sorma suit egregia, ut omnes inter se corporis partes,cum quodam lepore,consentirent. ingenium habuit, ad omnes res aptum; rum ad pacis,
tum ad belli artes mirifice factus. Etenim , Ferdinando, magno Etruriae Duce , ni ille apud Homerum Phoenix Peleo patre Achilli juveni,datus est Francisco filio,qui Cardinalis saturus fuerat, & bene faciendi de recte ai-cendi magister: ac multos post annos , Ludovico Cardinali, fratris rigarolae Ducis, lateri custos est additus. ut eius adolescentiam , optimis moribus ac disciplinis
instrueret. verum, ob singularem dieendi suavitatem &copiam , qua praestabat, ab eodem Ferdinando, magno Duce Etruriae, tanquam adminiculum quoddam. datas est Marchioni Maximiliano ConZagae, quem , ad Mathiam Caesarem, oratorem mittebat, ea conditione, ut, si ille, quod mandatum fuerat, minus exequi potuisseti ipse continuo, ejus vicarius, muneri succederet, atque omnia oratoris ossicia persequeretur. aliisque deinceps temporibus, ab illis magnis Ducibus, ob egregiam excelIentemque, omnium politissimarum elegantissim .rumque artium scientiam, honorifice est in ipsbrum aula habitus. Quorum Principum beneficentia, vacui ac liberi temporis multum adeptus, plura , tum soluta ora
lime, tum versibu3.elegantissime dulcissimeque strina, ad
129쪽
pINACOTHECA ALTER A. rarad communem attulit fructum , atque, ad immortalem sui nominis famam, in aspectum lucemq; omnibus prointulit. in quibus liber ille numeratur, in quo optimi prarustantissimique Antistitis sorma & character exprimitur. Adamatns est etiam plurimum a Carolo , Mantuae ac
Montisferrati Duce, ob easdem corporis animique dotes : & ab eodem saepius Romam, cum mandatis, missus ad Vrbanum v I II Pont. Max, quicum , ob excellen tiam ingenii, ac frequentes de literarum studiis sermo nes, etiam tum Cardinali, mapnum illi usum amicitiamque intercessit se , non ignorabat. Neque praetermisit Urbanus, veteris consuetudinis memor, ac suavissimis illius sermonibus illectus , eum invitare, ut vellet apud se esse. Atque utinam induxisset animumPontificis amicissimi inv1tationibus acquiescere. non enim,in eam fraudem delapsus esset , unde famae vitaeque suae exitium a cpestem invenit. Formae autem bono , quo nil fragilius, neque inanius, mulieres plures in sui amorem attraxit; nec minus ipse multas amavit: in quarum amore quam multa odiose, jocose, ac juveniliter fecerit, referremus, nisi ad majora ac potiora festinaret oratio. Sed nullo modo consiliu est, praeterire facinus quoddam ex amore ab illo inchoatum in ea urbe, ubi tum aetatem degebat di ab altero , qui ipsi in amore successerat, absolutum
atque perfectum. Amare occeperat, contra jus fasque, virginem, Deo sacram; di qua non solum nos manus, ve urum etiam oculos , abstinentes habere , jura omnia clamant. sed erat sorma & vultu, adeo eleganti, adeo venusto, ut lapides etiam posset, ut se amarent, adigere. erat enim ab unguiculis ad capillum summum sessivissima: ac, suae sibi pulcritudinis conscia, non eam contemnebat,sed, artis auxiliis convocatis,augere studebat. nain,
paucis illis capillis , qui ex temporibus pendebant, coumoticis medicamentis, aureum colorem inducebat, calamistro cincinnulos addebat, inaures, armillas, auribus brachiisque gestabat,torques,ex baccis rotandioribus sa-ctos,&ad pectus usque defluentes , collo commendaribat : quae omnia, virtute sermae eveniebat, ut quam maxime illam decerent: praeterea, citharizare & cantare
ad chordarum sonum, doctissima, iis, qui non sativara-
130쪽
ti, ad cavendum fuissent, omnem virtutis modum des lturbabat ex animis. quamquam Balduinus, ut postea dein sclaravit eventus, non tam eam libidinis. quam honoris gratia terat enim nobili genere nata, amaret & coleret. Nam cum ejus ad aures pervenior, Gregorium xv, qui tum Pontificatum min. gerebat, Cardinalis Lud uisii fratris filii opera, Romae, Vaticanam Academiam instituin, in qua, praeclara totius Italiae inpenta se exercerent , magnam sibi ingenii ostendendi. α eruditi nis declarandae, occasionem ect oblatam existimans, a morem ambitioni gloriaeque posthabuit, ac Romam iter adornavit; sed , discedens. amores amico cuidam suos commendavit, eidemque mandavit, ut illis, si quid ab ipso opus ecti, suppeditaret, nec ulla in re deetat: tum, valere virginem Iubens,Hunc tibi amicum meum, inquit, pro me , tantisper dum absum , substitui, qni omnibus in rebus praesto erit ν eo igitur, tanquam me. utere ; ejus enim operam tibi maxime ex usu eta reperies. At ille primo, amici rem mandatam gerere , nunquam fere, nisi re necessaria coactus, ad illam accede re . fines mandati non egredi; tum, paulatim eius forma
impulsus, ejusque amore, supra quam dici potest, incen-ήus , sutpote qui sibi magis ecti, quam Balduino. amicus, suum agere negotium coepit, atque blandiciis muneribus, & formae, qua praestabat, bono, intimum se apud eam virginem secit, Be causatus voculae suavit tem , 8c mirificam canendi illius artem . ab ejusdem adspectu colloquioque, quo suos illi amores, lacrimans, titubanti animo de pectore , eloquebatur, pedem nunquam reserebat. sed admonitus,atque etiam prohibitus, . ne illuc accederet, adeo admonitionibus & objurgatio enibus illis non est deterritus, neque cohibitus, ut, ma- Γjori amoris impetu percitus,insidiis auroq;, cui non Potest obsisti, claustra illa pudoris pudicitiaeque perfrege-xit , di ad intimum virginis cubile pervenerit. Quae vir
go, quia non nollet facere cum eo mutuum, a quo tam
topere se diligi Ze amari sentiebat, quasi alterum Lean drum . infesto periculosoque jactatum mari, suum in complexum, tanquam in portum , iis manibus excepit, in quibus natura, quid essicere pocti, videbatur experta: η - Omnes
