Iani Nicii Erithræi Pinacotheca imaginum, illustrium, doctrinæ vel ingenii laude, virorum, qui, auctore superstite, diem suum obierunt Iani Nicii Erythræi Pinacotheca altera imaginum, illustrium, doctinæ vel ingenii laude, virorum ..

발행: 1645년

분량: 238페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

PINACOTHECA ALTERA I Igui se credebat miros audire tragoedos, In vacuo ut m sessor plausorque theatro 3 Cum3ue jam , cognatorum amicorumque cura ae dilia pentia . morbum illum expulisset, graviter cum illis est questus , quod summam sibi voluptatem extorsissent. 6euratissimum inentis errorem eripuissent. h contrario,in ximas naturam solicitudines curasque, quibus perpetuo Qxcrucientur, iis ingenuisse dicebat, quorum in mentiabus , earum rerum , quarum studio ducuntur, impresseiaxit speciem pulcritudinis eximiam quandam, quam intuisentes, in eaque defixi. ejus ad similitudinem, orationem vel carmen conentur effingere: nam fieri, ut non solum Perpetuis, sed majoribus etiam in dies crucibus torqueantur ; quoniam, quo longius in ea, quam colunt, arte, 'udio atque exercitatione progrediuntur, eo magis inrit Elligunt, quantum absint a summis. Quae si vera essent, neque ab eo per jocum dicta fuissent, nemo , Antonio Marassae, felicitate anteisset. Qui, cum vix Grammatiscam didicisset, ac Philosophiam dc Theologiam ne hlimine quidem . ut dicitur, salutasset, optimum se putabat esse Philosophum atque Theologum ; cum po tam nullum legisset, ea se poemata sacere existimabat, quorum similia nunquam Ariosius Tassusque fecissent. Dam poema longum, Italico serinone, conscripsit, quod Sacrae hebdomadis formam seu modum appellat, quo mundi totius procreationem, sex diebus perfectam .

amplectitur; aliaque etiam poematia, pene innumera,'

reliquit, oppido ridicula; quae ille cum in Academiis, de

in eruditorum coetibus , recitaret, cachinnos omnium

commovebat. quod cum , vel invidentia, vel hominum inscitia , fieri diceret, vehementer iratus, ab ejusmodi coetibus abstinuit, neque se deinceps eruditis hominibus, ad coronam, dare sustinuit; sed, quos faciebat verissus, scriptos, amicis legendos tradebat; qui, non potest satis narrari, quos ludos praeberent. Erat inusitatornm monstrosorumque verborum inventor, magis quam Sisenna ille, cujus, in libro de claris oratoribus, meminit Cicero : quae verba , partim di se inventa de excogitata

efferebat, partim ab Istris, Gallis, Hispanis, Illyriis. Teutonicis, Samatis, atque etiam, si diis placet, Indis, paululum

142쪽

paululum immutata. mutuitabat. iisque tum praesertini utebatur, cum versus rhythmo, hoc est , syllaba similiter cadenti, esset terminandus. quamobrein multorum

ad illum concursus fiebant, simulantium, se rhythmo- Tum inopia laborare, ac rogantium, ut verbis, similiter cadentibus, quibus egerent, sibi subveniret. quibus ille ea suppeditabat, quae deinde riderent. complura, etiam vocabula , in familiari sermone , aliter . quam communis ferret usus, accipiebat . ut, cum loca foeda, incuIta, ac sordida , Ioca pathica vocabat, homines autem , nefario illo crimine infames. sommeticos appellabat. Expetebatur vehementer in amicorum hilariorumque hominum conviviis, ut aliquem sibi ex eo ludum iocumque compararent: quibus ille , versutus & callidus , non solum, non se parabat ut rideretur, sed eos ultro irridebat: ut, cum olim , in convivio, sal illi in os

Sidam inseruisset, dixissetque, Accipe sal sapientiae,

Ie repente ahenum , plenum aquae, quod ibi erat, arreptum , totum in illum invertit, inquiens, Et ego te ba. pitio. Ac,ne existimarent homines,ipsi verba dare se pos. se, denunciabat illis , se quadam esse scientia praeditum, qua in animos omnium penetraret, quaeque illi in eo versarent, agnosceret . quam scientiam , unico verbo, occultam appellabat ; Itaque sibi occultam esse Hebat. Simul ac h Calabria,ubi honesto natus est loco, Romam se contulit, dedit operam, ut in Sodalitatem eorum ex-χiperetur , qui, eadem domo eodemque cibo utentes, doctrinae Christianae rudimenta pueris tradunt. ac bene cum illo actum esset, si , usque ad extremum vitae spi-rimm , se in ea Sodalitate continuisset. non enim habuisset necesse, in summa rerum omnium inopia Romae, in valetudinario Consolationis, vitae finem sacere. Sed i homo , libertatis in primis cupidus, nullis voluit se Ieribus adstringere, nullum certum vitae genus ad arbitrium aliorum sequi . sed, cum illi idem propositum es.set ac Regibus, ut ne cui pareret, neve flua re indigeret, primum non dissiculter obtiuuit, ut nulli serviret . a Itorum assequi non poterat, ut non egeret. nam ad egestatis terminos, ab adverse sortunae tempestate, sive potius

a cupiditate otii, ac laboris odio, adactuas ubi ne, fame

143쪽

PINACOTHECA ALTER A. 14sfame enectus, conficeretur, cogebatur, in aliorum misericordiam confugere, dc siccus ad unctos accedere. quam ad rem , multorum illi fuerunt amicitiae expetenis

dae: ad quas suis sese carminibus insinuabat, tantumque ab eis auferebat,quantum esset, ad vitam parce & in panis nis traducendam, satis. Sed, ut eo, unde digressi sumus, revertamur 3 cum ille ex Sodalium eorum,de quibus diximus, numero se exemisset, literas h Clemente viis ad omnes Europae Episcopos impetravit, ur, quacunque doctrinae Christianae rudibus 8c ignaris rinsdem, tradendae gratia iter faceret, hospitio, viatico, rebusque Omnibus, ad necessarium usum, juvarent. Atque eorum sumtibus bene viaticatus , Italiam, Galliam , Germaniam, Poloniam peragravit. Illud vero mirum accidit, quod, cum Theologiae ignarus ,multos de rebus divinis ferinones habuisset, multa etiam , tum soluta oratione , tum

versibus , scripsisset, nullum illi verbum excidit, quod

haeresim saperet. Erat vir probus, religiosus, pius, aeside optima. habitum, quem ab iis Patribus, quibus nomen dederat, acceperat, nunquam deseruit; unde P. Antonius ab omnibus appellabatur.

xLvi. AUGUSTINUS P A L- . LAVICINUS. M Vltas adolescentiae vias ostendi, fallaces ac lubri

cas , quibus illa insistere, aut ingredi, sine casu aliquo aut prolapsione vix possit, tum vix paucos inveniri qui directum illud ad virtutem iter teneant, neque in coenosas illas , ac vestigia fallentes , quas diximus , vias, deflectant, utinam falso jactaretur, nec ingentibus sceleribus flauitiisque, in quae innumera adolescentium multitudo sese ingurgitat, id altius, quam necessest, veritate niti, constaret. Quod autem Augustinus Pallavicinus , Ianuae, nobili loco natus, nunquam pessimis illis factis studuerit, quorum est affinis adolescentia, Philosophiae habenda est gratia . cujus ille quasi

blandimentis delinitus, voluptatum illecebras repudiavit, neque eas immigrare suum in animum, sint. Vt,

144쪽

qui Philosophiam, vitae magistram , expultricemque viriorum , dixerit, probe , quanta in ea vis insit, intellexisse videatur. Augustinus igitur , simul ac Romam Ia- uua venit, ea aetate serat enim admodum adolescens)quae aetas hand dissic niter capi jucundissimarum rerum varietatibus solet, noluit,in tam corrupta civitate tritas aliorum adolescentium persequi vias; non sibi fas esse duxit, in amore ac voluptatibus , praesertim cum honesta ae liberali facie esset, adolescentiam suam col loca

re sed sibi utilius existimavit, illud vitae quasi aedificium

extollere atque absolvere, cujus in patria fundamentum substruxerat, auctore & quasi architecto P. Marcello Pallavicino , patruo, ex Societate Iesu a cujus extant ingentia in eam Societatem merita. Quae aedificatio, ut recte succederet, ac sibi usui, aliis exemplo esset, tradidit se Societatis illius magistris, tanquam fabris, ut ab iis exaedificaretur,expoliretur & ornaretur. Neque illi materiae aut Operae parserunt suae. nam, ita eum brevi philosophiae praeceptis excultum reddiderunt, ut perfectus Philosophus evaserit, neque ipse magistrorum sedulitati, sua diligentia studioque, deerat, ut etiam illorum in se erudiendo industriam, ingenii celeritate, praecurreret.

Hus ingenii fructus' est nobilis illa , in libros Physico

rum Aristotelis, paraphrasis. Patuisset illi . ob generis nobilitatem opesque , quibus praestabat, ad honores aditus; sed quo Philosophiam quam sibi,tanquam sponsam, adjunxerat, arctius amplecteretur, procul Rep. abesse statuerat , aedesque, Capitolio proximas , amoeno sane loco , conductas habuit. Sed , quos uberiores ejus

ab ingenio fructus nos capere oportebat, mors eos, tanquam calamitas aliqua , intercepit. quam illi mortem, neque amoenus neque salubris, in ipso aetatis flore, peperit Iocus, in quem alieno anni tempore, animi gratia, secesserat.

145쪽

PIN a COTHECA ALTER A. I

xtura. FRANCI SCUS ADCI A T V S. M Agnum, ab Andrea Alciato Mediolanensi Iutis

consulto, Alciatae familiae ornamentum ac decusemuxit; cujus virtute, toto orbe terrarum, in subselliis, in tribunalibus magistratuum, in Gymnasiis, in scholis, in Iurisconsultoruin libris , Alciati nomen celebratur. Hic , princeps ex omnibus , ausus est Iurisprudentiam , multorum seculorum barbarie infuscatam, nitori pristino reddere. hic est adortus, eandem, barbarorum inis juria , omni ornatu orationis , tanquam veste detracta, squalore ac pannis obsitam, ex iis sordibus, in quas conjecta erat, extrahere, & majorum suorum regno collocare. hic, omnium elegantissimarum artium, tum Graecarum tum Latinarum,excultissimus, tantum animi habuit , ut non dubitaverit, vulgarium Iurisconsultorum turba reclamante, ac contra nitente, ea illi omnia ornamenta , tanquam jure judicioque, repetere, quae , per summam illorum , quorum fidei cominissa fuerat, injuriam , amiserat; adeo ut nihil sit illa hodie excultius. nia hil politius, nihil ornatius. Eius postea exemplum secuti, Duarenus, Connanus, Budams, C acius, Donellus aliique, conati sint, operi, quod ipse inchoaverat, ac sere ad extremum usque perduxersi, tanquam fastigium imponere. Ex hoc germine exorti plures postea ex eadem familia extiterunt, qui partam ab ipso gloriam,

multis partibus auxerunt. atque, ut de aliis taceam,uno Terentio Alciato , ex Sodalitate Iesu, inea definietur oratio, qui omnem omnium bonarum artium vim varietatemque cum sit scientia de cognitione complexus, eandem cum orationis elegantia ornatuque sociavit,plures annos in Gymnasio Soc. Iesu , auditores , quorum magnus ad eum numerus confluebat, Theologicis ac

Philosophicis disputationibus erudivit, nunc, laboribus

illis egregie functus, maximarum rerum consultationibus adhibetur; ubi illa ejus vis ingenii doctrinae, & eruditionis, quae in illo scholastico pulvere & literaria qua-Κ 1 si pa-

146쪽

148 I A N I NICII ERYTHRAEI si palaestra , admirationis ac delectationis plurimum habuit , in solem atque aciem , hoc est , ad usum Rei p. transsata, ita utilis atque adeo salutaris iuvenitur, ut

hanc ex Urbano v I Pont. max. Vocem expresserit,

nempe, P. Terentium ella Cardinatatu dignissi inum. Ab Andrea igitur Franciscus, de quo instituimus dicere, prodiit. hic insitum generi ingenium ad Iurisprudentiae studia conferens, tantam est facultatem adeptus , ut dignus sit habitus, qui cum Andrea , a quo parens ejus omnium bonorum heres fuerat institutus, compararetur, ac, propter excellentem doctrinam, Mediolani, in Collegium Iurisconsultorum cooptatus fuerit; ad quod nemini adspirare licet, nisi illi, qui sit in ea facultate perfectus. Sed ea exuperantia doctrinae , magnis stipendiis,

conducta est a Papiensi Gymnasio , ut ibi, quod de ipso

redundaret, in alios sese transfunderet . nimirum , ut

jus civile doceret. Qiaod , quasi solum ac fundamentum ejus amplitudinis fuit, cum id illi docendi munus, conjungendae cum Carolo Borromaeo amicitiae , qui, mortuus , in Sanctorum numerum relatus est, materies extiteri x. etenim ille Papiam, una cum aliis , venerat, ut

Francisci sapientiae fontibus irrigaretur. At bene ac prae clare cum illo actum est, si, quantum Carolus de illius doctrinae praeceptis arripuit, tantum ille de Caroli sanctitatis indole hauserit. Sed Carolus, in reserenda maristro suo stratia, non est passus desiderari a se ossicium

suum.nain Io. Antonio Mediceo, avunculo suo, ad Pontificatus max. culmen evecto, evocavit eum Romam, amplissimis muneribus exornavit: ac primum perse-cit,ut Dalatius constituereturiquo munere, non alterum

fere in aula Romana invenias, quod negotii plus exhibeat , quod auctoritatis plus habeat, quod fidei plus exigat: illa enim est provincia, quae diligentissime mandatur a summis Pont. neqne quisquam eligitur, nisi is, cui illi maximam rerum suarum fidem habeant. Dedit operam deinde Carolus, cum provinciam illam, ex animi sui sententia , administrasset, ut in Collegium Cardinalium cooptaretur. Cooptato autem, quoniam taneae ingenii vi negocium deesse non poterat , multae aliae provinciae sunt demandatae, nempe Gymnafii Romam

147쪽

PINACOTHECA ALTER A. 169mani cura solicitudoque , ut illud una cum Cardinalibus, Morono, Cornelio, Sirleto. in clientelam fidemque reciperet. cui etiam M. Antonius Muretus, omni virtutum genere cumulatus Orator , tantum tribuendum esse statuit, ut, in quadam oratione, quam , in AEde S. Eustachii, de praestantia literarum habuit, ipsuin de Sirle- tum , ornamenta seculi, firmamenta literarum , domicilia virtutis de eruditionis, appeller. Tum, patrocinium de clientela Regni Hiberniae, ut dicitur, commissa Aetradita; tum, universae familiae Franciscanae patrocinium; quae familia , patronis suis , plus sortasse negotii exhibere solet, quam centum aliae simul. Postremo , ne longum faciam, Carthusianorum ordinis tutelam custodiamque recepit. In quibus omnibus provinciis recte administrandis, morbo interiit, ac tumulatus est in .sside,

quam Romae Carthusiani, in Thermis Diocletiani, Deuparae Virgini dedicatam habent. xLvIII. ASCANIVS C Ο-

L v M N A. ΝΟn salso a quibuseam dicitur, raro naturam filios

a similitudine parentum abstrahere, si consuetudo tamen eos de disciplina degenerare non sinat; itaque vix unquam contingere, ut navo , prudenti, industrio, proboque parenti, iners atque impums dc improbus filius

existat. nam, ut ait Horatius,

o bonis Esi in juvencis, es in equis patrum

Virtus . nec imbellem feroces Progenerant aquila columbam. Quod in Ascanio Columna,M. Antonii filio, qui Turcas classe devicit,deque illis gloriosissimum triumphum reportavit, apparet. nam ille,hereditario quasi jure, naturam admirabilem habuit, non quidem ad bellicas artes, quibus eum suscepta vitae ratio avocabat, sed adhumanissima studia, omnesque , dignas homine nobili, vel principe potius viro , disciplinas. praeterea, ab omni lucro abhorrens, ad liberalitatem , ornitemque vitae am-

148쪽

plitudinem , fuit mire propensus; adeo ut, ex suis vectigalibus large detraheret,quod literatorum hominum, quorum erat studiosus in primis, usibus adderet. nemo erat Romae vir doctus , nemo liberalibus studiis paululum deditus , quin eum ad se vocaret, in amici loco haberet , denique officiis beneficiisque omnibus amplecteretur. Admodum puer , forma fuit egregia ; inquam Aurelius Vrsus, poeta singularis, eleganti carmine , lusit; cujus haec erat sententia, quod Venus , sitnili. lndine formae decepta , suum esse Ascanium existimans,ivit, ut arctis eum circumplicaret amplexibus , sed postea, errore detecto , Risit,', Astanim sic mem , rnquit , erat. Et iam tum adolescentulus, in aula aedium

suarum . Philosophicis disputationibus , doctissimos Vrbis Philosophos , tanquam in aliquod certamen

Contentionemque , vocavit e quo ex certamine magnam est laudem consecutus . dc ad studium illud discendi, quo flagrabat , vehementius exarsit. Itaque Salamanticam se contulit ; ut ibi , apud exquisitos

h toto orbe terrarum magistros , uberius copiosusque, omnium rerum magnarum atque artium scientia pectus impleret. Quibus expletus saturatusque , Regis Philippi r I aulam petiit. nec se illuc prosectum

esse poenituit. nam doctrinae elegantia, ac sermonis gravitate suavitateque , ac recenti parentis ipsius mem ria , omnium, qui ante ipsum in Hispania fuerant, maximi, animum ad se convertit, ac cepit adeo,ut ille iSixto v in collegium Cardinalium coopifandum ipsum curaverit, tum ad oratorem suum scripserit Romam, ut ne quid deinceps cum summo Pont. negotii ageret, quod non antea cum Ascanio Card. Columna communicatum habuisset . quamquam postea, invidorum calumnia , tantum Regis beneficium fuerit illi ereptum. Atque utinam non etiam, cum doctrina, plura ex Hispania, Regni illius procerum mores secutus, Romam asportasset, quae apud nos partiin ridicula , partim levia ponuntur; profecto, majori in honore ac laude fuisset. Ea autem, quae , quoniam nostris moribus abhorrent, hominum animos offendebant, haec erant: Abaco mensae in qua pranderet vel coenaret,iecto ubi cubaret, sellae ubi sed

ret,

149쪽

PINACOTHECA ALTER A. Is Iret, omnibus denique locis ubi agendum sibi aliquid

esset, umbellas, serico auroque contectas, impositas habere ; tum, ab ephebis, quorum magnum apud se numerum habebat, prandium quod pranderet, caligas &femoralia quibus indueretur, afferri, ac, positis humi penibus, tradi jubere. tum parentis clarissimi nomine,ad aliorum contumeliam , abuti videbatur: nam, cum primum Basilicae Lateranensis Archipresbyter creatus est,

atque apud Canonicos illos verba faceret, Non, inquit, habebitis Archipresbyterum, terrae filium nescio quem, ex Piceno, vel ex Liguria, suam tum Basilicae Vaticanae Archipresbyter, Cardin. Picenus, Liberianae, Ligursed nobilissimus, erat,) sed hominem Romanum, nobili latet splendore , divitiis civitatis , omnium clarissimae, Primum ; uno verbo, M. Antonii Columnae filium. Quamquam deinde, usu atque experientia edoctus, haec, de quibus loquimur, partim satietate abjecit, partim

experiendo contemsit,ac totum se ad Romanae aulae grais vitatem moresque composuit. Sed levia haec, ac nuga toria , non potuerunt nec debuerunt tot tantarumque illius virtutum luminibus officere: nam semper , vir summus, doctus, magno ingenio atque animo praeditus, habitus est. Insignem domi suae bibliothecam instruxit: cui Pomprium Honium custodem praefecerat. Uteba tur hominibus doctis eruditisque: & in primis Francisco Laelio Vbaldino , Franciscano strictioris, ut ajunt, observantiae , deditus fuit. Flagrabant apud illum eloquentiae studia: itaque laudavit Philippum ii, Hispaniarum Regem, mortuum, ornata oratione, ac plena prudentiae. Scripsit contra Cardinalem Baronium, qui, in annalibus Ecclesiasticis, multis rationibus ostenderat, Reges Hispaniarum, furtim ac de insidiis , in mona chiam Regni Siciliae invasisse. cui vicissiin Baronius re spondit. Sed, cum intelligeret, Clementi v I Ii se esse minus gratum , adeo ut vix quisquam ex aulicis , quibus

haec tant. voluntas nota erat atque perspecta, auderet

se illi, amicitiae vel honoris gratia , comitem addere , invitatus Rege Hispaniarum , ut Regno Tarraconensi, pro rege, praeesset, accepit conditionem , illudque , su inma cum aequitatis laude , per triennium administra-

150쪽

xsa IANI NICII ERYTHRAE Ivit: ac deinde reversus est Romam , ubi demum exiit e vita. Erat facie honesta atque decorat pisi quod ita

male oculis utebatur, ut FIT, ac ne vIx quidem, quae an.

pepedes essent, aspiceret. tuin Regi Hispaniarum incre. dibili erat amore obsequioque deVInctus, adeo ut morti jam proximus, Id Illi, ossiciosissimis literis. nisi memi. ni maIe, tu a manu exaratIs, significaverit. in quibus eratia raptum.non tam sibI aegre esse . quod intelligeret imstare sibi finem huIus lucis . & amissionem omnium vi. tae commodorum , quam quod Majestati suae, tali servo sit carendum , quo nullum unquam . nec magis fidum, nec ardentiorI, In Ipsa diligenda, amore incensum , sit

nabitura.

novum quodammodo hominem transire, ac ninuam quodammodo oris Imaginem videtur induere.

nam , tibi primum , summi illius honoris limen attistit

continUo mutat mores, novas cogitationes, nova con-Mlia cpit. Quo nom iee appellari se praecipit. Sixti vest hoc, hominis sapientissimi. ad quem , recens Pontimcem factum, cum summus vir quidam venisset, ut tantam 1lli dignitatem gratularetur, 1 quo insi nem accepisset Imuriam, humaniter hominem excipiens, eiusmin

ala eum Orgrionem habuit : Quam F. Felici Peretto,

Card. h Monte alto, iniuriam imposuisti, scito, te impune ablaturum ; sed cave posthac, ne Sixtum v, in quem, ex fratre FelIcl: transiVI, novo sceIere, vel quemlibet alium , minI subsectum , offendas ; etenim intellizes, quid sit periculi, Sixtum v, Pont. maximum , Iaedere. Cum igitur Maphaeus Barberinus duas imagines referat.unam Maphaei, Urbani v I ii Pontificis alteram, ea relicta, quae est Urbani, Maphaei Ilus ima inem in Pinacothecam nostram inseremus.Ortus ille est Florentiae. familia honesta. Statim ab ineunte aetate, multa ac maznaceIeris ac peracris ingenii signa ostendit. Quamobreini Ro-

SEARCH

MENU NAVIGATION