Iani Nicii Erithræi Pinacotheca imaginum, illustrium, doctrinæ vel ingenii laude, virorum, qui, auctore superstite, diem suum obierunt Iani Nicii Erythræi Pinacotheca altera imaginum, illustrium, doctinæ vel ingenii laude, virorum ..

발행: 1645년

분량: 238페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

PINACOTHECA ALTER A. Is 3 Romam .h parentibus missus , demigravit . ubi quamvis ad extremum usaue spiritum vitae permanserit, incorruptam tamen termonis, quem cum lacte nutricis hauserat,antiquitatem conservavit; atque ejus vox semper Romanis auribus peregrinum quiddam olere ac reis sonare visa est. Sed, ubi Romam pervenit, omnibus iis

doctrinis, quibus puerilis aetas informari ad humanitatem solet, institntus est in scholis Patrum Soc. Iesu , a duobus illis exquisitis magistris, Tur sellino ac Bencio. literas etiam Graecas avide ac diligenter arripuit. sed ad poeticae iacultatis in primis studiuin a natura ferebatur ;ad quod magna etiam , ab eadem , instrumenta acceperat. Ex poetis , qui tum florebant, Aurelium Ursum dilexit ex omnibus plurimum, eumque sibi magistrum elegit; adeoque in hac exercitatione studioque sese continuit , ut nullis negotiorum occupationibus, nullis honorum ambitionibus, sit ab eo distraetur. Neque mirum , si tantam sit facultatem adeptus , ut non videam, cui ille deberet cedere, una aetate qui esset. sed , in odis praesertim , proxime ad veterum poetarum laudem viis detur accedere. Quid verbis opus est ita purae, ita elegantes . ita Latinae, ita omni lepore omnique rerum ac 1ententiarum flore conspersae, Patribus Soc. Iesu , sunt

visae, ut, ipso vivo, in ipsorum scholis,discipulis ad imitandum proponerentur. quod , ex recentioribus poetis contigit ante ipsum nemini. semper enim veteres,in quibus persectis eloquentiae laus continetur, aptiores sunt

habiti, in quibus imitandis adolescentes primum illud

ineuntis aetatis studium collocarent. At quanto secisset rectius, si se in hoc Latine scribendi labore continuisset, neque studium suum ad EtruscasMusas transtulisset nam, dum conatur, ceteris, in hac etiam lingua, summi poetae palmam praeripere, inventus est , multis , longo in . tervallo, inferior. Accessit deinde ad honores adipiscenis

dos, & ad Remp. gerendam, non nudus, atque inermis, nulla cognitione rerum, nulla scientia imbutus, sed omnium bonarum artium ornamenris instructus. atque iniatium Reip. capessendae cepit, v supplicibus libellis Pont. max. reserendis; in eorum enim ordinem , quibus id munus incumbit, adscitus est. tum , Abbreviatoris ,

Κ s postea.

152쪽

is I A N I NICII ERYTHRIEI postea,cum divitiis abundaret, Camerae Apostolicae Clerici, locum ac numerum obtinuit. quo munere cum

egregie fungeretur , missus est Clemente v I I I Nuncius in Galliam ; cujus etiam nornme , Regis filium, de sacro Baptismatis sonte , suscepit. Et, quia apud illum Regem , omnium maximum , Sedis Apostolicae rem feliciter gesserat, a Paulo v Cardinalis renunciatus est: qui locus illi, atque honos, ita deberi putabatur , ut nemo contradiceret. Sed non licuit tantae hominis virtuti esse otiosae, quod virtutis vis omnis in actione consistat, sed necesse erat, ut, qui ad Remp. gerendam

natura factus esset, traderet se totum Reip. omnemque , ad eam administrandaln tuendainque , curam ac solicitudinem conserret. Quod optime Paulus v , acerrimo vir judicio, intelligens, quem Maphaei sapientia

non fugerat, cujusque, maximis gravistimisque in rebus, periculum secerat, ex Musarum hortulis , ubi, di negociis publicis seriatus . interdum se obieetabat, eductum, in arduam sane dissicilemque provinciam transtulit, nimirum Bononiam, ut eam, Legati nomine, administraret . quibus postea partibus cum fide diligentiaque transactis, Signaturae eum justitiae , quam vocant, praefecit. Atque in omnibus his muneribus, quidquid illi vacui temporis a negociis publicis dabatur. totum eruditorum hominum , sine quibus nullam esse vitam duceret, consuetudini colloquiisque concedebat; ut minime dubia, planeque explorata spes esset, si unquam ad summam amplitudinem pervenisset, nihil fore literatis homini-hns felicius ; neminem enim circa se habiturum , nominem honoribus amplificaturum , nemini ea Inunera, quae debentur industriae, mandaturum , nisi qui sapientiae, prae ceteris, gloria excelleret. Quemadmodum jam

eam, quam de Ipso commoverat, expectationem expleverit , dicent alii ; qui Urbani v I I I Pont. Max. Imaginem, diserta oratione, tanquam coloribus, pictam, expressiari sunt.

153쪽

PINACOTHECA ALTER A. Iss

ET propositi nostri ratio, & grati erga eos, qui Opti

me de nobis meriti sunt, animi virtus, & illorum excellens in omni humanitatis genere laus , a nobis exi- Rit, ut egregia,trium praestantissimorum h Societate Iesu hominum ingenia posteritati mandemus; quamvis suis ipsi scriptis assecuti sint, ni immortalem nominis sui memoriam effcerent. Etenim . ex ipsorum Iudo , tanquam ex aliqua eloquentiae ossicina, cum ea, quantulacunque in nobis est , facultate prodivimus. Atque exordiamur Francisco Bencio; qui, ante quam in Soci tatem Iesu veniret, Plautus appellabatur, ab Aqua pendente. Hic, admodum adolescens, in disciplina M. Antonii Mureti, qui tum eloquentiae omnisque elegantis doctrinae princeps habebatur, educatus, atque Graecis ac Latinis literis institutus est. ex quibus, quasi fundamentis , ea illi eloquentiae & eruditionis aedificatio extructa est , quae pervenit ad summum. Vernm ille, id quod raro usu venire videmus, summam eruditionem cum summa probitate . non ex certo tempore, sed ab ineunte aetate , suscepta atque exculta, conjunxit. Atque, ut eloquentiam , ad quam non minima. 1 nainra, adjumenta se habere intelligebat, doctrinarum studiis instrueret, sine quibus verborum volubilitas inanis atque irridenda est; quasi ad earum mercatum, ad Gymn sium Romanum, & ad scholas Soc. Iesu, se contulit, ut Iurisprudentiae ac Philosophiae praeceptis institueretur. sed, in eo mercatu, illud etiam mercimonium est nactus, quod, divini numinis instinctu compulsus , fuerit coactus, venditis rebus, quae habuerat, omnibus, emere. Quae res, quoniam continet aliquid, dignum admiratione , quodque Dei in eos, quos sibi elegit, providentiam maxime referat, non est praetereunda silentio. Iam Romae septennium commoratus fuerat, cum, die quodam, in Iside Deiparae Virginis Annunciatae, Collegii Soc. Iesu, sacramento Poenitentiae, peccatorum sordes ablus ret, visus est vocem, in haec verba, audire, Et tu quoque aliquando, religiosorum istorum numerum auRebIs.

Qillam

154쪽

Quam ille vocem , primo neglexit, nec per aures penetrare in animum sivit, sed in suis Iurisprudentiae ac Philosophiae studiis sese continuit; quo, eorum praesidio, ad opes honoresque aditus sibi muniret. Quapropter

omnes arctioris vitae cogitationes , utpote consiliis suis inimicas, quantum potest, abire jubebat ex animo. Sed frustra. nam, quae inscula est, adversus stimulum calces t Feriis enim, Christo ab inferis resurgenti lacris, cum, ex Ecclesiae praecepto , Christi corporis Sacramenta sumsisset, sensit, se tanta vi impetuque a superioribus illis cortationibus impelli agitarique, ut, cuin serre non pol- P, eas necesse habuerit illi, qui sibi erat a consessionibus, aperire. Inter haec, quaedam res incidit, quae homini , ad perfectioris vitae terminos properanti, quaedam quasi calcaria addidit. etenim , multorum est ad eum literis perlatum, matrem, quam praecipua amoris sui parte complectebatur, lethali implicitam morbo, ita periclitari, ut, de medicorum sententia,pronunciatum esset. nullam in ea spem salutis reliquam esse. itaque advolat in patriam , ventis atque avibus ocius. sed , in itinere, eam comperit diem obiisse supremum. ex quo nuncio, ita ab intimo quodam animi dolore oppressus est, ut

omnia eum solatia deficerent. cumque lacrimarum fluctibus pene obrueretur , a Christo, cujus crucifixi imaginem oculis subjectam habebat, summa vi & ardore

antini, opem auxiliumque expetiit. qua in precatione , sensit sibi, pristinae vocationis memoriam refricari, ani mumque , ad propositum , Societati Iesu nomen dandi, renovari revocarique. in qua sententia eo libentius mansit, quod acceperat, illud unicum matris suae votum fuisse,ut in Societatem Iesu ingrederetur. Ac,ne longum faciam , senatu consiliorum suorum in animum convocato , & rationibus diligenter examinatis, quae ipsum , aut sententiam mutare, aut in ea permanere, suadebant et cum horam integram, in ea deliberatione , consumsisset, Christo, vocanti se, atque adeo attrahenti, manus dedit. In Societatem Iesu recepto, nihil fuit antiquius, quam ut Mureto magistro , laboris, quem in ipso erudiendo susceperat, gratiam reserret: neque habuit majus precium, quod iIli persolveret, quam ut persuaderet,

155쪽

PINACOTHECA ALTER A. rs suaderet, ut, sacris initiatus, vitam, eo loco atque o ditie dignam , exigeret. In quo fuit felix. nam impetravit , eumque , cohortationibus suis , ita mores mutare Coegit, ut esset omnibus exemplo , sanctissimeque mo

reretur. quem etiam mortuum laudavit, luculenta oratione , quae extat. Quanti autem Muretus Bencium faceret, declarabant honorifici, quos de illius eloquentia , eruditione , ac doctrina, sermones habebat, ut etiam laudum suarum seminam in eo collocatam haberet , quod , qui ad Bencium audiendum confluerent, ad Mureti auditorem atque alumnum ire, se praedicarent: declararunt etiam Aristotelis Rhetoricorum libri duo, quos, a se in Latinum sermonem conversos, illius nomini dicatos emisit: quos etiam libros Bencius , publice, me andiente, ejusque dicta excipiente, interpretatus est. Erat multi laboris multaeque industriae; quibus rebus, eximiam dicendi vim , & minime vuIgare eruditionis

genus, est assecutus , praeterea summam apud omnes literatos existimationem ac famam, a quibus consulebatur, frequenter audiebatur , ac certatim diligebatur.

Fnit etiam summis viris, multisque Cardinalibus, apud quos literarum studia vigebant, eximie carus, ab eisque magno in honore habitus. in quem illud extat Canaris

Cardinalis Baronii elogium : Franciscus Bencims, vir maxime piud , insigniter eruditus , qui, es Musas reddidit

Christia-s, ct graviore concentu canor s. Neque tamen, ex hoc hominum favore & gratia , ejus unquam elati sunt animi, aut unquam illi aliquid arrogantiae accessit ssed humilis ac demissus, ea gloria, quamvis virtute pamia . minime delectabatur , totamque abjiciebat, atque deponebat. Erat ingenium mite , apertum, ac simplex , nullaque simulationis arte fucatum. quae res magnum sibi omnium amorem & studium conciliabat. Sed, cum

plures annos Romae, in Gymnasio Soc. Iesu , Rhetoricam docuisset, aliquot etiam Aristotelis Moralium libros , magna cum laude , interpretatus esset, tandem gravi morbo coepit urgeri. ex quo , cum fortasse praesagiret,se non esse convaliturum quemadmodum P. Franciscuin Carrettonium tum mihi dixisse memini, volentibus eum adire, hanc legem indixit, ne alios sermones,

nisi

156쪽

118 IANI NI CUI ERYTHRAEI. nisi de rebus spiritualibus ac divinis , inferrent, ceterois qui eorum salutantiu in Osticia se nihil morari. Vixit auia nos duos & quinquaginta. quorum duo & triginta in So-

έietate consumserat, cum, annos natus, non amplius viginti se in ea Christo mancipallet. Multa scripsit egrente,

rum soluta oratione, tum versibus. Quae autem mandata sunt typis Iaaec enumerantur. Annuarum literarum,de reis bus Societatis, volumina quatuor. Quinq; Martyres; poema heroicum. Orationum .eu poematum, volumina duo.

Ergastus & Philotimus, drama, quod magno apparatu datum est in aulaGymnasii Societatis ejusde, cum, in literario certamine, victores corona ac praemio donarentur.

S Equitur vir alter eximius, Horatius Tursellinus, Ro- . manus, in quo, dubitari posse videtur,quid plus laudis habuerit, num humilitatis virtus, an politiminarum literarum elegantia. in utroque enim harum virtutum genere , mirum in modum excelluit. At, si rationum momenta . non solum artificis statera , sed etiam populari , ut dicitur, trutina expendantur, humilitati ejusidem palmam dandain esse reperietur. nam, esse quantumvis disertum, atque etiam eloquentem, quamvis res difficilis inventu sit, tamen 'naturale quoddam est bonum di, at, sentire, se ceteris superiorem esse, neque t men pati, se animum altius attollere, sed potius illum demissum , atque omnibus subjectu in habere , divinitatis cujusdam esse censetur. Neque id obscurum aut Iatens , sed maxime est perspicuum ac patens. etenim di sciplina haec , se ceteris summittendi, ex divinae sapIentiae thesauris depromta . Christi Salvatoris nostri verbis, sed magis exemplo, commendatur ac traditur ἡ qui, Cum , utpote Deus, natura, imperio, aeternitate, par ac similis Patri, hujus virtutis usum atque experientiam habere non posset, quasi mortalibus invidens tantam felicitatem , se mortalem immortalis effecit, in eamque humilitatis altitudinem conjecit, in quam nemo adhuc pervenit. Tursellinus igitur , civis Romanus , nec obscuro inter suos natus loco , cum praestaret ingenio , ac

157쪽

PINACOTHECA ALTER A. Issposset, in ea Sodalitate, in quam se adscribendum cura. Verat , vel Remp. capessere, ascendens gradibus magistratuum, vel, gravioribus disciplinis operam tribuens , honestiorem docendi provinciam obtinere . aut ad fia-jora ingotia adhiberi, in literarum humaniorum studiis

continere se maluit, atque anno C in X , 'uo

anno , Societatis Iesu institutum amplexus est,quoniam id ad majorem Dei gloriam redundaturum intelligobat, facultati illi se totum addixit, cujus in sinum , hprimis temporibus aetatis, sua eum voluntas studiumque contulerat. Itaque superioribus licet enim hoc se romtum exhibuit , ut omne curriculum industriae hae , usque ad extremum vitae spiritum . in erudienda exercendaque, in bonis literis , adolescentia ac juventute conficeret. Intelligebat nimirum, quanta vis in prima puerili illa institutione, ad reliquum vitae curtum inesset. Quod ita aete eleganterque faciebat, ni nihil aptius. nam in iis scriptionibus, in quibus adolescentes exercebat, nihil continebatur, nisi sacrum, religiosum, ac pium ι 8c ex iis etiam ethnicis auctoribus, quos i terpretabatur , plures sententias eligebat , fusiusque explicabat, quae illis, ad mores componendos, ex usu

essent. Sed quid mirum t proximus S. Ignatii Lojolae,

ordinis auctoris . temporibus extitit, cum Socii inter a de humilitate, patientia, probitate, deque omni virtute certabant, atque ipsius Ignatii sanctitas, qui omnia si Iitus esset ad majorem Dei gloriam referre, recens iustorum memoria haereret.Narrabat mihi P. Stephanus, cum ille , ad veterum poetarum obscoena vel amatoria

carmina, praesertim Tibulli, ad Latinae linguae notitiam Iegenda, accedebat, ne quod humani generis hostis, ex ea lectione , animae suae vulnus infligeret, solitum esse antea,positis humi genibus, humili demissaque ad Deum

oratione sese munire. Docuit Romae juventutem , annos viginti , quorum postremo , ejus ego auditor sui. atque elegantissimae orationi interfui. qua commemorabat , se , tanquam emeritis stipendiis, docendi labore solutum, missionem impetrasse , vel tanquam equum, senectute consectum, liberam per agros evagandi potestatem obtinuisse. Quamquam in hoc errabat: nam ,

158쪽

16ci I ANI N I C I I E R Y Τ Η R IEIcum haec loqueretur , vix quinquagesimum annum attigerat. Non desiit tamen in Collegio Romano privati in multos erudire , qui postea optimi dicendi magistri extiterunt. Partem etiam aliquam, in sua Societate, publici muneris attigit. nam Seminarium Roma In, Collegium Florentinum , & Lauretanum . Rectoris Domine administravit. Laureti autem, mortifero morbo implicitus, ac jam depositus ac desperatus, Dei parae Uirginis patrocinio , in cujus opem auxiliumque confuge. rat, i ita enim ejus e pregia in Virginem pietas nos credere persuadet, , amissam valetudinem recuperavit; sed

demum anno c I D I D c I x, v III Idus Aprilis,h vita emigravit, si aetatem spectemus i erat enim annos natus

quatuor & quinquaginta , ) nondum morti maturus. Multa edidit, in quibus incorrupta Latini sermonis sanitas , Ac Ciceronis elegantia, quem sibi ad imitandum proposuerat, tincta, apparet oratio; De vita S. Francisci X averti lib. v I: Epistolaru in ejusdem lib. I v ι

Lauretanae historiae lib. v I I I, Literas annuas MC. Iesu anni c I I I c I II; De particulis Latinae orationis; Nomenclatorem vocum Latinarum ; Orationem funebrem in morte Gregorii x I I i; Epitomen historiarum a mundo condito, lib. X.

1. HIERONYMUS BRUN ELLVS.

. T T Vic aeuuum erat . corporis staturam, virtuti pa-LI reni, contigisse. erat enim corpore pusillus, in quo saepe ab auditoribus suis irridebatur , sed virtute &eruditione magnus, Hebraicis, Graecis, Be Latinis lite.

ris , apprime doctus: quas omnes linguas, multos amnos , in Gymnasio Rom. Soc. Iesu, magna cum laude, docuit. Latine autem , ita scienter , ita nitide, elegau- terque scribebat, ut proxime ad veterum oratorum laudem videretur accedere. Nihil erat . in ejus oratione, nisi purum , nisi sanum, nisi Latinum; nullum verbum, nisi, tanquam tesserulae in emblemate vermiculato , suo

loco positumi nihil confusum, aut obscurum, sed recte disposita, atque perspicua omnia. Abfuit quidem ab eo vis illa oratoria: itaque orationes nunquam scripsit,

quod

159쪽

r I N AC O T H E C A ALTER A. rei quod sciam, sed praefationes tantum , di epistolas 1 in

quibus mira haec , quain dico , sermonis puritas 3c elegantia deprehenditur. Erat praeterea in notandis animadia vertendisque vitiis, di instituendo docendoque, prudentissimus. quamobrein multi viri doctissimi, eicis judicio atque censurae, sua scripta subjiciebant; neque, quod ipse correxerat, desendere audebant. Hoc correctore ac judice utebatur Fulvius Vrsinus , vir, nostra aetate, eloquentia & eruditione clarissimus. Ego quoque eloquentiae studium, annos plures, Philosophiae, Theologiae, ac Iurisprudentiae,quibus artibus assiduam operam dabam, occupationibus intermissuri , hoc rursus summo auctorere doctore renovavi. Ac tanta erat in homine humaniatas atque benignitas , ut neminem , qui ad ipsum veni L. 'set, respueret, sed humaniter Oirines exciperet, seque illis ad docendum daret. Cujus ego, in docendo instituendoque, patientiam satis mirari non possum,cum imporis tunitatis meae venit in mentem, qua, extremis ejus vitae annis, eram illi molestus . nam, cum discendi studio flagrarem , nullus fere dies abibat, quin me illi, cum striaptione aliqua,ssterem,ut ab eo corrigerer; neq; unquam repulsus tristis domum redivi. Atque haec ejus in docen-dσfacilitas eo erat gratior,quo,sine arrogantia, ad alio rum scripta emendanda, videbatur accedere. Sed totum hoc caritati illi, omnes juvandi, qua intus aestuabat, referendum erat acceptum. erat enim vir optimus , atque

sanctissimus , & isi praeditus moribus qui discuntur in

ea Societate cui pene ab ineunte aetate nomen suum deinderat, labi annos quadraginta dc octo ita exegerat, ut,tu sociis suis, tum aliis, exemplum esset, innocentiae, probitatis, modestiae, virtutumque omnium. Er, quamquam

infirmissimis esset viribus, tamen longior illi vita suppeditavit, quam duobus illis superioribus, Bencio nempe ac Tursellio, qui robustiore corporis firmitate esse videbantur. nam est usq; ad tertium & sexagesimum annuartate provectus. Edidit orationes aliquot D.Io. Chryso stomi, in Latinum conversas; videlicet,de descensu Christi ad inferos,& latrone.& orationem in duodecim Apostolos; itein eam, Quod nemo laeditur, nisi di se ipso; C tenam in Ezechielein Prophetam,ex Ssorgiana bibliotheissa productam. L MIE: Ivin

160쪽

M Vltae me causae impellunt, ut Iulii Sansedonii ima

ginem oris , in meat Pinacotheca, una cum alio. rum illustrium virorum tabulis , meo rudi stylo , tau-

suam penicillo , depictis, assigam: primum, longa jam

inde puero, hominis notitia quamquam nullus mitticum eo usus cessitudoque intercesserit: tum , Propinquitas , quam non inepte Terentianus ille senex, in pro. pinqua parte amicitiae posuit; etenim aliquot ante eius obitum mensibus illuc viciniae commigraveram, ubi aedes conductas habebat: postremo, domus in qua nunc habito, non solum ejus mihi memoriam refricat, verum ipsum etiam ante oculos statuit; ac videre eum videor, ad crucem , quam duabus ex trabibus compactam , in horto aedibus alumno , defixam habebat, in Christi Domini passionis ac mortis meditatione defixum haere. re , in sacello in quod unum ex cubiculis converterat, rem divinam facere . in bibliotheca, quam multis ex li. hris sibi construxerat, Iiteris operam dare ; ad B. Virgi nis aliorumque Sanctorum imagines, quae in omnibusddmus angulis , ostiis, parietibus, assixae conspiciuntur, capiti ac genua flectere; deniq; ex hac domo, quae, multos annos, probitatis ipsius domicilium fuit, h vinculis corporis solutum, in caelum, neque epim mihi alitet persuadeo) tanquam in suam domum emigrare, ut,una cum sui similibus , aevo sempiterno fruatur. nam hunc, sane amoenum, ac remotum ab arbitris,locum sibi dele. gerat. ut perquam similem Eremitis vitam posset exige. re. Neque defuerunt, qui id illi ocium quietemque conarentur adimere. etenim adolescens , summa apud vi.

rum principem gratia, ac propterea insolentissimus, adnexas domui illius aedes, magnis sumtibus, di Domino suppeditatis, aedificaverat;unde tam multi erant illius in impluvium hortumque prospectus, ut omnes, qui illic habitarent, Iulio arbitri essent, quid suae fieret domi : e qua ne soras ejiceretur, vix aetatis . ad extremum perductae, misericordia, & mortis jam adventantis viciniis

SEARCH

MENU NAVIGATION