Iani Nicii Erithræi Pinacotheca imaginum, illustrium, doctrinæ vel ingenii laude, virorum, qui, auctore superstite, diem suum obierunt Iani Nicii Erythræi Pinacotheca altera imaginum, illustrium, doctinæ vel ingenii laude, virorum ..

발행: 1645년

분량: 238페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

PINACOTHECA ALTER A. r

tinitate, obtinuit. volebat enim adolescens ille, longius aedificando, procedere, domumque illam , cupiditatis,

quae nunquam expletur , faucibus absorbere. sed oinnes ejus conatus in irritum reciderunt. nam brevi Deus

ostendit, quid sit periculi, eos laedere, ac pro nihilo ducere , quos in amicorum numero habeat. ille enim vir princeps, cujus fiducias adolescens tantam arrogantiamae tantos spiritus sumserat, aliquot ante annos , quam ille, eui mortem in soribus jam esse putabat, est moris Tuus , eumque secum una paucos post menses attraxit, qui erat ipsi in amoribus ac deliciis. etenim adorescens, bonis omnibus eversus,extra eam civitatem,in qua opibus, gratia , atque divitiis floruerat, in quadam taberna diversoria,omnibus ad necessarium usum egens, excessit . medio. Sed illuc redeamus. Iulius igitur ex Sansed nia gente, vetere ac nobili familia, ortus est Senis, in Etruria; quae civitas, ut plurima atque clarissima egregiae sanctitatis lumina declarant, sanctorum virorum sanctarumque mulierum , foecunda semper genitrix existitit. Quamobrem , domi conceptam, partam, educa tam probitatem, una cum bonis artibus, quibus erat ex cultus , transtulit in urbem Romam, hoc est, in amplisis sinum celeberrimumque orbis terrae theatrum 3 ut esset omnibus spectaculo. Ac pauca quaedam de eo , qui

in hac Vrbe perpetuo mansit , tranquillissime senuit, ae sanctissime obiit , exponam . quae non ab aliis , qui ipsi vidissent, accepi, sed meis ipse oculis hausi. Neque sum nescius, longe plura , mihi incognita,

slentio transiri; sed, qui legerit , cum plura nove rit , hanc li me jacturam rerum , animo aequo fieri patietur, si meminerit, non esse mihi propositum, clari

cujusque hominis vitam, tanquam totum corpus, ce nendum referre, sed oris tantum imaginem , quam maxime cum naturae veritate certantem,exprimere. Ac primum , exceptus est inter eos Sacerdotes, qui a Sodalitate Caritatis aluntur, ut, in templo S. Hieronymiκo fessiones audiant, Missae Sacrificium faciant, ae diebus festis, solemni ritu cantuque symphoniae, rem divinam faciant, interdum etiam sermones de rebus divinis, ad

spirituales ipsornm filiosi habeant. In quo contubernio

162쪽

inultos laudabiliter complevit annos, adeo ut nullam egregiae Cum muliere quapiam familiaritatis suspici, ne in dederit; nihilque commiserit, quod eam, quae de ejus innocentia erat, opinionem aliqua ex parte labefa- etaret. Praefuit deinde domui illi; in cujus impluvio, S. Philippi Nerii, socios suos B.Virgivi commendantis, imaginem , coloribus pingendam exprimendamque cu. ravit, cum elogio, in quo scriptum erat, S. Philippum in ea domo Sacerdotem fuisse, ac tres & triginta ibi

annos, animarum saluti strenue operam dando, consum.

sisse,& congregationis Oratorii fundamenta jecisse. At

tantus erat, in Iulio Sansedonio, ecclesiasticorum rituum ac ceremoniarum usus, tantus in agendo lepos ac dignitas, tanta in voce suavitas , ut sere semper , ad solemnia sacra facienda, ad vespertinas horas concinendas, Sacerdos adhiberetur. Per id tempus, Clemens v I I I, Pont. Max. edixerat, ut alumni Collegii Germanici, Ius Pontificium ediscerent; quod olim, faciens iter per Germaniam , ab iis, qui ad Episcopatus ascendis lent, sacrorum Canonum ignoratione , multa iniqua judicia fieri animadverti siet. ejus Iuris docendi provinciam, a Patribus Soc. Iesu demandatam . acceperat Petrus Albertinus, magis Philosophus ac Theologus praestans, quam Iurisconsultus metuendus; qui , cum in disputationibus quibusdam , a P. Lepido Piccolomineo, ejus juris peritis imo, argumento breviter arguteque concluso captus esset, sive pudore deterritus , live quod ejus opera ab Odoardo Card. Farnelio conducta esset, eo se munere

abdicavit. quod statim Sansedonius sibi delatum accepit, neque antea dimisit, quam a Paulo U factus est

Grosseti Episcopus. Sed,cum neque amoenum neque salubrem in locum venisset, atq; eam sortasse provinciam, multis obseptam difficultatibus comperisset, aestuare vehementer animo coepit, ac varias in partes distrahi. Ac forsitan hae tentationes illae erant, a quibus cuin oppugnaretur , sibi erat visus in sotnnis S. Philippus Nerius dicere . ut ad ea remedia confugeret, quae olliri ab

ipso didicisset. Etenim sanctissimi illius viri memoriam Praecipuo quodam honore studioque prosequebatur, cui

peccata sua coufiteri, ab eoque consilium, ad Omnes vitae

163쪽

PINACOTHECA ALTER A. I 6stae suae rationes , expetere solitus fuerat; atque parvum illud Christi crucifixi signum ex argento,quod S. Patris, sepultura affecti, pectori insidet, munus illius est, memoris sui erga eunde Patrem animi monumentum. Sed

cum, ut antea narrabam, diutius in ea cogitatione curaiaque fuisset, tandem statuit, optimum factu esse, Epist

patum dimittere, eique, unde acceperat, reddere. quod

ab ipso factum est statim. Verum , quia nihil sibi reliqui

fecerat, unde viveret, cogebatur prope victum emendi care. multi viri locupletes ac nobiles, eius sanctitatis fama compulsi, ejusdem sumtibus largius etiam quam necessitates suae postularent, fgppeditabant. praeterea, eius inopia sublevabatur ab iis , quos sacris initiabat: multi enim, ob sanctitatis opinionem , quam de eo conceperant, dabant operam,ut ab ipso potitumum initiarentur. Totus erat pietatis operibus deditus;valetudinaria invisere, aegrotantium cubilia circumire, aegris ministrare, lectulos sternere . nulla in eis curaudis, ne vilissimi quia 'dem hominis,ossicia defugere,loca religiosa frequentare, ea praesertim, in quibus homines. poenis ultro lusceptis, in se desaeviunt. deinde, ligneam sub lecto, ubi cubabat, arcam, in qua mortuus condi vellet, habebat: in eaque,tana cum mitra, pontificia ornamenta, quibus indueretur , continebantur. Quibus rebus fiebat, ut vir sanctus atque perfectus, ab omnibus haberetur. Sed tandem ex calculo,qui omnes urinae aditus obstructos habebat,sum-Ina animi aequitate,ut sanctos viros decet,excessit E visa; Patribus Congregationis Oratorii Romani, heredibus relictis: ex quo nempe Deus paupertatis amatorem non destituerat penitus victu, rebusque necessariis pluribus: utut non parum id mirati aliqui fuerint. Multa hominem, abundanti ingenio, atque assiuentem octo, scripsisse

necesse est; sed nihil extat, quod quidem ad notitiam meam venit , praeter vitam B. Ambrosii Sansedonii, ex Dominicana familia; cujus etiam imaginem , supra ostium domus, ubi corporis vinculis laxatus abiit E medio , graphice depingendam curaVerat.

164쪽

CIVitas Castellana, Veientu urbs primaria, sere semia

per plures,praestantes in Omnium virtutum genere, viros edidit, Philosophos, Medicos,qui, suis scriptis atque doctrinis , facultati illi, cujus erant principes, plurimum splendoris ac luminis attulerunt. E quibus, non sui modo aevi, sed alterius etiam, longe superioris, mnibus antecedit ille, cui Roma multum se debere sat tur ; Alexander nimirum Petronius, qui suis civibus salubriter vivendi rationem ostendit, & , in ea urbe, arta tem , ad extremam usque senectutein , perducendi, tanquam vias aperuit. Quam multos, musicae artis periistissimos tuliti quot poetas, non ignobiles. dediti Inruibus non postremum obtinet locum , Romulus Para-isus, HieronImi filius; qui a patre, una cum heredita. te , miram, ad poesin , indolem accepit. Fuit enim ille, poeta sonorus ac grandis: a cujus similitudine, natura filium non abstraxit; a qua ad illud sublime ac tragicumscribendi genus ferebatur . cui etiam illa corporIs proinceritatem , oris dignitatem, vocis claritatem ac mavnitudinem , addidit, quo grandius pleniusque , quod illi exibat ab ore, sonaret. Sui igitur in enti viribus fretus, in Urbem Romulus venit non quidem omnium rerum

rudis , sed , parentum diligentia, puerilibus disciplinis

excultu si ut fortunam experiretur, num sibi, cupienti Rem p. capessere, ad quam incitato studio serebatur,adversatrix, an savorabilis esset. atque, ne ad honores adipiscendos , & ad Remp. gerendam nudus veniret, nulla juris scientia ornatus jus utrumque, civile ac pontificium, didicit, & utriusque interpretandi iacultatem obtinuit. Sed , quia ita comparatum videmus, ut, qui se ipso tantum , nec pecunia , stetus, quae sua vi perrumpit omnia , ac bonorum praeinia ereptum it, adire ad Remp. velli,nugas agat, nisi aliquem ad eam adi-xum ianuamque patefecerit; videlicet nisi apud aliquemuragistratuin vel pripcipem virum, quid ingenio, quid

165쪽

PINACOTHECA ALTER A. Is literis, quid prudentia , essicere possit, ostenderit: per- Cit, amicorum opera, ut Petri Pauli Crescentii, preid tempus, Camerae Apostolicae Auditoris, ab epistolia esset, suaeque eidem integritatis, fidei, probitatisque

is ecimen aliquod ederet. In quo munere tuendo, satis

signi dedit, qua abstinentia futurus fuisset, si partem aliquam Reip. potuisset attingere. nam , cum i quodam , cui, nescio quid ,apud suum dominii, in beneficio & gratia impetraverat. nummi aliquot aurei essent allati, non intum ab illis abstinuit, sed oculos , iratus, avertit; non solum, qui donabat, liberaliter non est complexus , verum etiam, male verbis acceptum , insectatus est malleo, quo signum epistolis imprimebat. Quod minus mirum videretur, si factum esset ab homine Iocuplete ac nullius rei egenter sed, tam singniaris abstinentiae exemplum , proiectum est ab eo , qui in sumina rei nummar, dissicultate esset, maximisque rei familiaris angustiis premeretur. At hic spectatae vir probitatis, Crescentio in Cardinalium collegium cooptato, ob cujusdam, gratiosi apud illum hominis , arrogantiam contumaciamque, quam ingenio liberoque animo affecti serre non

Possunt , coactus est , domo illa discedere , & ad Aloysium Cardinalem Capponu, cum eodem munere, transire. quem secutus est Bononiam , in illa ejus nobili legatione. ubi quemadmodum partes, sibi commissas ac traditas. administraverit, idemmet Cardinalis Capponus ostendit ; qui, reversus Romain , Roberto Card. Vbaldino , omnium maximarum artium studiis omnisique elegantia doctrinae expolitissimo ornatissimoque , commendavit, & ab epistolis tradidit. apud quem,dum vixit, fuit in honore atque aestimatione: neque dubium est, quin ad opes honoresque pervenisset, si non celeriter eum vita defecisset; nondum enim secundum di quadragesimum compleverat annum. Quae mortis celeritas eo

suctuosior , atque ab artium elegantissimarum studiis alienior, existimari debet, quod non licuit illi, Mezentium suum , heroicum poema, Etrusca lingua compo stum, edere ; ex quo liceret intelligere, quantum vir

166쪽

68 IA NI NICII ERYTRII aer

nullum certius adduci argumentum potest, quod nihil sere in eius facultatibus inventum est, ut posset efferri, ac necesse eum fuerit, sine aliqua pompa , in sepulcro infimae sortis hominum condere. Et sane non alius illi vitae finis contigit, nisi ille, qui plerumque solet iis evenire, qui, quantumvis ingen: oli, in aulis principum virorum, fortunae , quae sere temper est fallax , sese committunt. Illud vero, oppido ridiculum, nulla est ratio

Praetermittere. nam,cum rhythmos quos lain typis mandare constituisset, illi, quem penes est facere librorum, non praecipuorum tamen, imprimendorum potestatem, ut moris est, tradidit, ut eos legeret, ac typographo excudendos dari curaret . qui, ut primum in Paradisi nomen incurrit, illico, non secus ac si anguem pede pressis.set, exhorruit, atque, Tibi removendum est, inquit, ab hoc libro nomen istud , quod non secus ab Etruscis carminibus, tanquam prohibitum alienumque,repellitur,di caeluin, sors, fatum,aliaque ejusmodi mi utine usurpanda Vocabula. sumtoq; calamo , Paradis cognomen delevit, ejusque loco, tria puncta , hoc videlicet modo ... substituit. eademque opera , interminatus eidem est, ne auderet, Paradis nomen , in eum, unde depulsum fuerat, locum restitueremam illico curaturum se, ut 'pus illud inter prohibitos atq: invendibiles libros rejiceretur. Romulus,admirans hominis simplicitatem,vix se continuit, quin in risum effunderetur;sed, sibi vim adhibens,lacitus abiit. nec mora: librum typographo, cum illis tribus punctis , loco cognominis, imprimendum tradidit. Cu- .jus postea exempla cum inter amicos plura divisisset, ut quisque illi obviam venerat, Mi Paradise , ebat, jure partam ex tuis carminibus laudem tibi vehementer gratulor. cui Romulus, admoto ad os digito, Cave ; dicebat, Obsecro, ne hoc me cognomento appelles, nisi postulas. librum, ex hominum manibus ereptum, impi rum sceleratorumq; librorum numero haberi. At, quodnam tibi nomen dicam esse replicabat ille. Respondebat, Romulo trium punctorum . nam id mihi cognomen, vel

re inducto , indidit ille , qui libros imprimendi copiam facit. Quae res, non potest satis narrari, quos ludos aulae

167쪽

PINACOTHECA ALTER A. Iis

ΝObilis ae vetus, jam inde a Constantini ac B. Syl

vestri temporibus ducta , Canonicoru Lateranen iasium familia; eorum, inquam,qui arctioris vitae lege adstricti continentur; optimis semper ingeniis, ac praestanistium eIosuentia , ac multiplici literarum genere, viro rum copia, floruit: qui, non suae modo familiae decori

ornamentoque , Verum etiam Ecclesiae universae, utilitati atque splendori suerunt. Atque . ut, ex superiorum seculoru spaciis, orationem in haec nostra tempora cou-

traham; ex iis, qui in ea familia laude digni extiterunt, numerandus mihi videtur in primis Gabriel Pennottus, Novariensis. Hic, sacris literis non mediocriter institutus, multos annos, apud suos fratres , Theologiam docendi munus egregie sustinuit, ac praecipuas Italiae civitates, Quadragesimae. diebus, non minori eloquentia, divini verbi semine coluit. sed omnis ejus facultas praeinsertim perspici potest ex Scri Clericorum Canonico rum ordinis historia tripartita; quae, ut mea fert opinio , est ceteris ejus laudibus anteponenda. In cujus historiae prima parte, de clericali S. Patris Augustini habitu institutoque copiosissime disserit; quibus de rebus magna semper fuit, inter eosdem Canonicos, & Eremitanos ejusdem instituti fratres, discordia , de gravis quaestio, diu inter ipsos , variis disputationibus ac libria

editis, exagitata, ut etiam, ex quotidianis fere conteutionibus , ad verborum quasi contumelias descendere. tur 3 cmn utraque pars, non alio D. Augustinum habita institutoque usum esse contenderit; adeo ut summis Pontificibus fuerit necesse, edictis, eorum hominum dissensiones dirimere. In altera vero historiae ejusdem parte. originem progressumque totius ordinis regularium Canonicorum exponit. Tertia pars, Canonicorum Salvatoris Lateranensis, diserta narratione couctu

dit. Fuit vir probus , suique instituti legibus obtempe- Ianas dabatque operam, ut familiae, quibus praeerat ,

L s ad

168쪽

cui legum earundem normam vitam moresque com p Derent. quamobrem multorum in se odium concitavir, quorum , cum magna esset omnium fere rerum libertas atque licentia , nemo erat, qui non serret inoleste , rein vocari se, & intra rationis cancellos includi. ac Romae,

cum coenobili Dei parae Virginis, cui a Pace nomen est, Abbas administraret, hac de causa in apertum vitae dis. crimen saepe se obtulit, cum rationes sibi referri postularet ab eo, qui multos annos pecuniam publicam tractaverat, atque in fratris, qui mercaturam faciebat, II- sum transtulisse dicebatur. At, die quodam, deambulan. ti mihi in peristylio ejus coenobii cum uno ex illis Canonicis, quidam quasi armorum inter se concurrentium strepitus venit ad aures cumque rogassem, quid illud rei estet, quinam inter se armis dimicarent, respondit ille, Fratres, arreptis ferramentis quae circa cubiculi Abbatia locum essent, erat enim hyems summa,& illuc Fratres, calefaciendi se causa. convenerant, in Abbatem impetum lecisse; qui, fulcris focalibus , illorum impetus excipiebat propulsabatque. deniq; finis fuit fusinodi, ut, trans. asta potestate , omnes eum fugerent, nec vellent aspicere I ac vix inventus est is perior aliquis, qui habere in suae familiae numero vellet.

FLaminii Cerasolae si patriam quaeris , Berstomum; si

genus, nobile.nam ejus civitatis patritius fuit. si litexamin studia, Ius civile, ac sacrarum doctrinarum scientiam. si mores, optimos; si ingenium, non hebes ac in dum , sed austerum, fuisse invenies. In Latinis literis, puer, institutus est a Publio Fontana, poeta clarissimo. de, cum Romam se contulisset, educatus in domo Ludovici Cerasolae, patrui, Basilicae S. Mariae majoris Canonici , hominis, lingua promti, qui nihil pensi habe. Tet, occulta aliorum vitia palam facere , ac, nulla Criu quam injuria provocatus, aliorum existimationi famaeisque detrahere. Hic noctu intersectus est suis; idque existimabatur potentioris cujuspiam opera fuisse persectuina

169쪽

PINACOTHECA ALTER A. et rctum. in quem ille petulanti ore suisset ausus invehere. augebat suspicionem, quod , cum pecunia , argemo ac preciosa supellectile abundaret , nihil eorum desideratum sit. In Gymnasio Perusino dedit operam Iuri civili, ibique ejus artis interpretis 8e Doctoris nomen & facultatem obtinuit. quod arbitror fuisse causae, cur Robertum & inagonem fratres VbaIdinos agnosceret, atque arcta sibi familiaritate constringeret. Ac primum, Hemculano Gomitolo, Perusii Episcopo, navavit operam vi-Carius . tum fuit tempus, cum negociosam vitam, ociosae , aulae splendorem domesticis parietibus , studioruin fructus ambitionis laboribus, anteponendum esse duxit; atque ad aulicorum Roberti Cardinalis Vbaldini, quem

Perusii, ut diximus, cognoverat, numerum venit; eique

fuit a cognitionibus. quod antea muneris Sylvio Cardinali Antoniano praestiterat. cui, sicut & Scipioni Cobel- Iulio Card. S. Susannae, carus in primis fuit. Sed, auIam fortasse pertaesus, homo fid literarum studia propensus, se patriae restituit, cum locupletem Canonicatum, Carindinali Vbaldino suffragante fuisset adeptus. Nec factum est diu post,quam illuc prosectus est, cum sui ipsum consilii poenituit; credo , quod saepius illi veniret in mentem , & Vrbis, quam reliquerat, magnitudinis , liberintatis, magnificentiae, ac veteris amicorum , quos ipse diligebat, & a quibus diligebatur, consuetudinis. quaminobrem , repudiato Sacerdotio, ad urbem se contulit: ec, quoniam eo animo Romam venerat, ut ibi perpetuo viveret, atque etiam vivendi finem faceret, aedes sibi quam optimas , non procul ab Exquiliis, aedificavir,

easque eleganti suppellectile, & insigni in primis bibliotheca, instruxit; seque ad ea studia revocavit, quibus

yb ineunte aetate deditus fuerat; nempe ad sacrorum librorum lectionem 3 ac,quaecunque tum Graeci, tum Latini doctores, de B. Uirgine, Dei matre, scripta reliquerunt , a reliquis eorum operibus excerpsit, & in plura volumina digessit: opus, rerum divinarum interpretibus utile; nam nullo pene sumtu, nulloque fere labore, quidquid ad illud argumentum attinet, uno in loco constructum inveniunt, quod deinde in concionibus aci populum agitare, ingenii & eloquentiae viribus, possint. Erat

170쪽

Erat homo religiosus ac pius. nain. quicunque domum ejus venerant, omnes ad Christi infantuli ac lactentis si siliuin, ex cera, ni fallor, affabre factuin, adducebat,&ad secum orationem Dominicam & Salutationem An relicam recitandam , invitabat. domi hortum habebat. Dude fores lectissimos, omni tempore anni, ad insant lum illum Ornandum colenduinque excipiebat. tum. tempore Quadragesiuiae, semel in die, idque vesperi, cibum caprebat; dc quotidie mane rem divinam in eo templo faciebat, quod, ex veteri Ecclesiae instituto , ad scelerum suorum expiationem, populi frequentia , celebrabatur. Sed erat etiam iracundus, immitis; vitia ho. minum, sive quod ea serre non posset, sive naturali quadam acrimonia, nullo hominum delectu habito , reprehendebat , insectabatur , majora verbis faciebat. quo fiebat, ut in multorum odium de offensionem incurre. ret. Habuit etiam fratrem , Ioanne Cerasola nomine, Gregorii xi III honorarium cubicularium. Moriens, mnium bonorum suorum heredem instituit Sodalitatem suae nationis , ea lege, ut Collegium adolescentium Bergomatum fundaret administraretque.

SI Adrianus Politus, M. Antonii filius. Senensis, morisino Cardinali Cornelio, cui in scribendis epistolis

operam dabat, divinare potuisset, neque errasset in eIigendo, quam potissimu in de duabus conditionibus, quae alli proponebantur, persequeretur , unam , Cardinalis Sorbetioni Mediolanensis, Cardinalis Perelli a Monte alto alteram; uterque enim eum sibi expetebat; parem meritis suis fortuna fuisset assecutus. Sed maluit,ad Sora bellonum migrare; credo, quod existimaret, Pontificatui eum maximo opportuniorem, quam illum alterum, quamvis Sorbellonus ad rem attentior esset ἱ eumque, Gregorio xI II mortuo , secutus est . in conclave euntem. ubi Cardinali Peretto, quem repudiaverat, ad ' Pontificatum Maia evecto, quantum conjectura erraD seta

SEARCH

MENU NAVIGATION