장음표시 사용
61쪽
PINACOTHECA ALTER A. 63 quinque distribuit. Collectanea Concilii Tridentini ,
aliorumque Conciliorum 3 disputationes varias; praxin exigendae pensionis , Collectaneorum ex Codice Iustinianeo tria volumina . denique vota decisiva. Sed, cum postrema ejus opera, superioribus , nec doctrina , nec methodo , nec sermonis elegantia, responderent, suspicionibus locu in aperuisse videtur, illa vel a parente, vel ab altero , gentili suo, emanasse , haec deteriora ab ejus ingenio este profecta. Denique, insignem Canonicatum adeptus, reversiouem fecit in patriam.
IO. Baptista Stroata, cujus modo meminimus, revocavit mihi in memoriam Io. Clampolum Florent, num, alumnum ac discipulum suum, quem ille eximium habuit, & in quo alendo erudiendoque , plus quam in ceteris sumtus secit, plus operae sumsit; nec, ut dicitur, oleum, atque operam perdidit. nam ingenium nactus amoenum ac docile, quali solum sertile a que copiosum , quae in illud doctrinarum semina dabat, stati in , magno cum scenore, recipiebat. Eum igitur. Theologia , Philosophia, atque omnibus liberalibus diasciplinis instructum , Paulo v Pont. Max. etiam tum adolescentem, Romam perduxit, suaque commendatione multis principibus viris in clientelam 8e amicitiam tradidit; dedit etiam operam, ut in Academiis,quae tum celebrabantur, in ea praesertim quae Iis moristarum appellatur, audiretur: unde, tum Io. Baptistae gratia, tum rerum , quae ab eo tradebantur, apparatu , tum aetatis formaeque bono , quod , cum virtute conjunctum, ad
conciliandos sibi hominum animos,magnam vim habet, ab omnibus laudatus probatusque discessi. Cum,omnia i scientiarum ac disciplinarum genera in sua supellectili numerabat, tum, Philosophiae ac poeticae facultatis dominus ac magister hineri volebat. etenim multa in Philosophia se reperisse assirmabat, Aristoteli etiam ipsi incognita , cuius methodum atque doctrinam, una cum
Vir illo Caesarino aliisque doctis atque illustribus viris, illudebat, ac propemoduin nihil eum scisse assirmabat. Iu
62쪽
In versibus autem faciendis tantum sibi tribuebat, ut omnes , qui ante ipsum scripsissent, tum Etrusco tum Latino sermone , t nescio an Claudianum exciperet,
rudes, agrestes , sine arte, sine viribus, sine nervis. sine verborum ac sententiarum robore , aiebat, serpere humi , nec audere se altius attollere. Virgilium vero, ae Franciscum Petrarcham , eo nomine seu ces appellabat.
quod tot seculis principes poetarum habiti essent, cum nihil in eis nisi litimile atque vulgare inveniretur, nec comparandi quidem essent ad eos , qui, sua aetate , Omnium eruditissima, florerent ; puta, ad ipsum paucosque alios ejusdem sententiae. Tantum se ab aetatis ingeniique aestu abripi, de in haec tam absurda diei, abstrahi, sine-hat. Quamquam audivi, paulo ante suum h vita disces.sum , totam suae sententiae rationem mutasse . eosque poetas in veterem dignitatis locum , unde opinione suadeturbati fuerant, reposuisse. Sed , anis aquam aetas Illum expoliret, atque hominem redderet, die quodam, cum per Vrbem theda veheretur una cum Gaudentio
Paganino, viro docto , qui tum in Gymnasio Rom. literas Graecas docebat, aliisque eruditis hominibus ; ocis Casione arrepta, coepit ita in Virgilium de Horatium invehere , ut diceret, nemini unquam iniquius Poetae nomen fuisse comparatum, quain illis; etenim nullo esse homines ingenio, nulla eruditione , nullis literis , dc , quod rem continet, nulla inventione , sed puerorum similes, qui tum primum in scholis versus facere discant. contra , se, divino quodam munere, omnes summi poe-litae numeros fuisse adeptum , in quo omnes eae virtutes conspicerentur , quarum alii suissent expertes. Quod cum Papaninus ferre non posset. stomachans . h rheda se ejecit, sermonem segregavit, auresque diris illis , ut ipse Hebat, maledictis, ne contaminarentur . eripuit, neque deinceps ausus est , non modo cum eo de ejusmos di rebus sermones instituere, sed ne eo quidem, ubi ipse esset, accedere. Et sane. quod vere dicere possumus, inerat natura poetica in ejus viri mente quaedam: magno antino , ac majore confidentia, ad scribendum accedebat: crebrae in eo sententiae, inauditae . quaeque Venerunt in mentem aute ipsum nemini, transsata ingentia, immauia.
63쪽
PINACOTHECA ALTER A. cs immania , & , unde nunquam existimasses, petita. ρο-
nus orationis altum, exaggeratum,tumidum,&,tanquam si alas habeat, se nubibus inserens: Verborum comprehensio subobscura, implicata, ac dissicilis ad intelligem dum. In quo ipse se decipiebat: nam existiinabat, posse
suis carminibus elegantissimos modos fieri ,eosque,sumisma cum audientium Voluptate , tanquam intelligentiae cujusvis obvios, cani. sed ipsum fallebat eventus: nec injuria: nam, cum leguntur, nisi admodum attendas, alisque eos oculis iterum saepiusque subjicias,vix intelligas: nedum,modorum nexibus illigatos, ac variis vocum flexionibus obscuratos, intelligentia devores. Intersui ego, cum in aede , D. Francisci Stigmatibus sacra , quaedam
ejus cantio concineretur. modos fecerat modulatorum optimus cantores erant,non modo Urbis sed orbis terrae
principes; magna adhibebatur ab illis cura , ne quid titubarent. ille tum maxima erat apud Vrbanum Pontificem gratia; aderant fratris ejusdem Pontificis filii: &tamen tanta auditorum ad murmuratio, tanti tumultus facti sunt, cum singuli capita inter se conserrent, ac va oriis de rebus fabularentur, ut me illius, cui sorte assidebam, puderet, ac libenter aliqua evolassem, si potuissem. idque non alia de cauta, nisi quia illi versus erant obscuri,& vulgi auribus abhorrebantiquamobrem jure poterat di Io. Baptista , si forte hanc ab eo indolem hau ferar,
an dire, quod olim tibicen Antigenidas discipulo , sane frigenti ad populum,dixisse narratur,Mihi cane & Musis; mihiaeane, & iis, quibus hoc dicendi genus probari intelligis. omnino, jam inde ab ineunte aetate, inerat in
Ioanne magnus aestimator sui ipsius, & contemtor aliorum , animus , inerat elatio animi. inerat ambitio. cujus rei, maguo illud argumento est, quod , etiam tum puer , coram Christiana Lotharingia, magna Etruriae Ducisa , ausus sit caput pileo tegere. nam cum Ioan. Baptista ad eum mitteretur, cum versibus, quos ipse fecisset, ut vicaria Ciampoli voce in aures magnae Du-eissae insunderentur , die quodam Clampolus , quo sortasse in circulis 3c in conventibus amicorum gloriari posset, eos sibi honores habitos, qui nemini, quantumvis summo genere nato,concederentur:dicitur commen-E tus
64쪽
cs IANI NICII ERYTHI EI tus suisse , nescio quas distillationes atque gravedines ἰob quas diutius siue magno valetudinis incommodo, alterio capite, esse non pollet. quam ob causam , non s um pileum, sed pileolum etiam , cogeretur afferre. at Christianam , ajunt, utpote humanitumam , tam Caricapitis misericordia captam. secisse homini potestate1n, ut illnd , qua maxime fas essed ratione , ab aeris injuria defenderet; qua potestate facta, confestim ille capiti pi-Ieum admovit. at mulier correxit illico , quod ille se imtellexisse minus assi inulabat. aisue, De pileolo,inquit, intelligebam , non de pileo; proinde remove illud a capite , quantum potest. Magna igitur ingenii doctrinaeque suae opinione imbntus , clitota illi Florentia angustior,
quam ut animo conceptas spes caperet, videretur, Romam , unde major ad id flatus ostendebatur, vela dedit. arcem enim orbis omnium terrainm , augustius ingenii doctrinaeque suae theatrum futurum arbitratus est, atque inde ea sibi praemia proventura, quae aliunde evenire non possent. Placuit Io. Baptistae ratio , Ac mu Itos annos , sua Eecunia , illius sumtibus suppeditavit. Exceptus in primis est humanissime a Virgilio Caesari no , obvoluntatum studiorumque simiIitudinem , adeo ut sua
illum domo ac mensa communicaret : insinuavit se praeterea in aIiorum principum virorum consuetudinem & gratiam. in his Maphaum Cardin. Barberinum , qui postea, Gregorio xv extincto , Pontificiam D. Petri cathedram obtinuit , literariam elegantia sibi promeruit; sed Aldobrandinos Principes, arctiori benevolentiae nexu, habuit obstrictos; quoruneauctoritate de gratia, a Gregorio xv, cui arctissima se famili ritate implicaverant, obtinuit, ut Gaspari Passonio , inscribendis Pontificiis Latinis epistolis, quas brevia vo-Cant , lassiceretur. quae res magnam sibi omnium admiratioΠem excitavit; non enim Latine scribendi laus admodum ab eo expectabatur, qui omnem sere aetatein in Etrusca pota consumserih , nullum autem tempus Latiis nae eloquentiae dederat. Sed sinnularis magnitudo ingenii non desideravit longum , aci se perficiendum, in ea quoque scribendi consuetudine spaciurn. nam brevi,tan
tam verborum copiam, tamque eximiam scribendi utinest
65쪽
pINACOTHECA ALTER A. s est adeptus,ut frenis potius,quam calcaribus, indigeret. nam saepenumero , ab aestu ingenii se abripi, ac longius abstrahi sinebat, quam brevium ratio deposceret. In eo munere factus est Basilicae Vaticanae Canonicus. Sed non potuit essu gere instrati erga Io. Baptistain hominis speciem. nam, cum divitiis assiveret, neque quoquam indioeret, Io. Baptista , quod illi erogabat, aliornm adolescentuin ingenuorum usibus destinaverat: quod ille se rens indigne , tanquam sibi debitum, non autem alteriris benignitate traditum, persecutus est litibus. Sed,post Gregorii mortem, Urbanus v I I I non solum illi, commissam a Gregorio provinciam conservavit, sed etiam intimi ejus cubicularis honorem addidit: atque adeo intimum eum habuit;ut omnia sere illi consilia crederet, dc
sibi, cum satietas hominu aut negotiorum odium cepe rat, amicum ac socium adhiberet, in cujus sermonis suavitate omnes animi solicitudines curasq; deponeret. Ve-xum,nullum est cuiquam proprium bonum, nulla perpellua felicitas.nam,cum in tanto esset honore & gratia, ac, Prioris vitae oblitus, ita veteres amicos despiceret, ut ia- Iutantes non resalutaret, repente de tanto gratiae fastipio corruit; neque solum ab aula est, verum etiam ab
Urbe , honoris specie, summotus. nam plures illi urbes, adininistrandae, sunt traditae, ac demum Aesis praetor est mori s. Quam autem intoleranter Urbis desiderium ferret, satis dici verbis non potest; sed nullis amicorum
precibus, nulla valetudinis, qua maxime adversa utebatur , excusatione impetrare potuit, ut Roma reverte
retur. Causae, quae tantam illi invidiam conflarint, multae asseruntur, sed eae in primis; nimia loquendi libertas, intimae atque apertae cum iis amicitiae , quorum volum tales ab iis, quorum ipse tempori inserv i re debebat, alienae existimabantur; ac demum , quod mores vultusque nonnullorum, mimica prope scurrilitate, imitaretur exprimeretque, quos aequum erat illum vereri atque metuere. In illis provinciis administrandis,multum illi ocii ad scribendum commentandumque suppeditatum est. quo ocio dissiuens,complura egregie,tum soluta oratio in
ne tum versibus, scripsit; quae, nondum edita, Regi Poloniae, testamento legavit. Ea xx. Eque
66쪽
E Ques Theodorus Porta natus est Sebastiano Porta,
Veneto, pictore eximio, ex eorum numero, qui
Pontificiis diplomatibus bullas plumbeas , quae ex illis dependent, assigendas curabant ; quem ordinem X istus Quintus sustulit. Fratrem habuit Phidiam Portam, sed alla matre, uno patre . qui magna vi ingenii praeditus, I otillimis literis excultus, in agendo, in comoediis, deintro atque amatore sene Veneto, admirabilis, cum s cram Pont. Max. pecuniam surripuisset,ac venetias persequeretur, ex fuga retractus, supplicio affectus fuerat. una cum aliis novem , amicissimis suis, haud obscuro Ioco natis , non modicis opibus , doctis praeterea viris, quorum alii erant jurisconsulti, alii medici, alii philosophi ac poetae. Hi primum , animi causa, coeperant, noctu carnes, h fenestris appensas, ut haedos, pullos gallinaceos, meleagrides, phasianos, surripere,ex eisq; deinde convivium instruere , ac magno cum risu celebrare: sed paulatim, ab hoc aditu januaque patefacta, progressi sunt longius, ac maximis sese furtis implicaverunt. quibus evicti, magno cum suarum familiarum dedecore,in ipso aetatis flore, Poenas legibus dederunt. Quod,adolescentibus praesertim, debet esse exemplo, ne , ex sapie tis consillio , minima contemnant; quod ex iis ad maiora aditus fiat. At Theodorus , sive ex fratris supplicio, urbis pertaesus; nam vix sibi honestum putabat, in ea urbe conspici. ubi recens ille tanta fuerat istnominia affectus; sive alia de causa, prosectus est in Germaniam. ubi plures, nobilium praesertim, sibi amicos.paravit,ac fecit suos ; tum, paululum extantiuin ac prominentium signorum artificio , quo ille praestabat, quorum sinu rum nonnulla , ut ipsu in postea Romae dicere audivi.
obscoeno turpique argumento elaborata , mire eorum animos ceperant. tum eleganter saltandi arte, in qua
Romae & in Italia. apud peritissimos saltatores, se exemcuerat , atque ibi sottasse militaris Germani hominis
67쪽
PINACO T. I ECA ALTER A. partes in colinoediis apere didicerat; quas, tanta cum vera ustate ia tamque ad similitudinem veri, persequeb tur , ut in eo genere ne excogitari quidem persectius posset. Sed, non ita multos post annos. reversus in patriam, nobilium virorum ac doctorum hominum familiaritatibus se dedit, easque, & ea qua praestabat arte, de
Iinguae volubilitate & elegantia, tutabatur. Cum autem,ti Clemente v I i I, Henricus Card. Cfetanus , ad Renem Poloniae mitteretur, legationis jure ac nomine, dedit operam , ut in ejus comitatu esset; atque impetravit. Ac postea nulla erat voluptas major , quam audire ex eo , quae, in ea legatione, mira contigissent; concursus Populi, equit*tus, ac pompam, qua legatus exceptus fuerat, ejusdem congressus cum Rege , colloquia inter ipsos habita, conviviorum apparatus, coenarum magnificentiam , vinorum , quae ille ex Italia advexerat, va-xietatem dc copiam , ut non alia in iis epulis vina bibe- Tentur; quae Poloni illi, quibus haud saepe tales hereditates obvenirent, in sese avariter ingurgitabant; adeo ut monstri illis simile videretur tantam vini exoticis retiosissimi vim, in singulis coenis ac prandiis , ac latriarge diffundi. atque ejusmodi alia commemorabat;quae etiam majora, verbis , faciebat; quibus ita erat abundans, ut, ubi ipse esset, confestim silentium, tanquam si in aliquo manifesto scelere deprehensum esset, e uiatum abiret, atque sylus , quasi in possessionem suam venisset, omnium aliorum partes orationis exequeretur.
At fiebat interdum , ut nos, animi relaxandi gratia , in iis aedibus, quo Academia Humoristarum convocabatur, tres, omnium fere mortalium loquacissimos, simul componeremus, & tanquam in aliquod contentionis cem tamen deduceremus . hunc , Henricum Falconium , &Gismundu in Boldonum. eramus enim vehementer Cupidi , cognoscendi, quisnam certaminis victor discederet. atque erat ridiculum , videre, quemadmodum alius alii obloqueretur , ut, incipientem unum dicere , interpellaret alter, nec loqui sineret, ille contra obsisteret, &instituta in orationem perorare contenderet. denique finis fuit ejusmodi, ut nemo arma summiserit, nemo aliis,
68쪽
gloria , concesserit, nos vero incellos animi dimiserit,' cuinam ejus certaminis palma deserenda esset. Decoraiatus est postea a Paulo v honorariis Lusitaniae Christi militum insignibus, ideo , quod sua eloquentia aliauis dabilem operam dedisset,ut cognatus quidam suus signa pulcherrima,quae habebat, Burghesio Principi venderet. Tum cernebatur novus hic miles, cinctutus, per Urbem incedere , iisque , qui obliquis ipsum oculis ausi essent aspicere, formidinem ac terrorem injicere. Sed , quam tam illi, ejusmodi honoris gradus , imini serit in ventrem, confidentiam, quantum animi ad praeliandum dederit , ostendit die quodam , Romae in lanio, ad forum
Panici ; a quo cum vitulinam carnem emeret, eamque ad pondus non respondere diceret, contra lanius, fallum eum esse , nec vera loqui, assereret, ille iratus , animo, quem sibi Mars, nuper ad militiam illam adscripto, im- iniserat, gladium eduxit, atque ibat . ut lanium transverberaret, vel in terrorem fugamque conjiceret. at lanius, qui probe hominem nollet, sumta hasta , qua carinnem ex carnario detrahebat, plures in partes gladium eidem comminuit; ille autem capulum, dc vaginam gladio vacuam , domum retulit. Recitavit, in Academia Humoristaru in , versus a se facetissime scriptos. ac serisinone in habuit luculentum, de rebus , nisi memoria me
fugit , ad pingendi caelandique artem pertinentibus. Sed demum , paucorum dierum morbo , est sublatus h viviI.
G A R I N V S. P Raeclare atque sapienter viro docto atque prudemti , dictum cuidam fuisse narratur, qui, magna vi animi ac vocis, nescio quem , summis in caeluin laudibus efferebat ; Quaeso, inquit, parce voci; cedo, quibusnam ille amicis utatur ue ita enim & tu laborem , hunc laudandi , lucri feceris, de ego, quo loco ac numero ille sit habendus , ostendam. Quod si vir hic, tam scitus
ac prudens, Belisarii Bulgarini amicorum nomina sibi edi
69쪽
PINACOTHECA ALTER A. redi postulasset, quibuscum ille conjunctissime vixit, ut
conjecturam ex eis de illius virtutibus faceret, continuo omnes hujus artatis praestantes sapientia viri enumerarentur , quorum clarissimas , in omni genere literarum, Iandes nulla unquam obscurabit oblivio. Ac primum . ex sua ipsius patria nominarentur illa bonariun artium Iumina, patriae decus , Italiae ornamentum , Franciscus Piccolomineus, Angelus Spannocchius, Diomedes Burghesius, Celsus Cittadinus , qui etiam dialogum suum,
de origine usus, quo, plurali numero, singularis persona coepta est appellari, ex illius nomine, Bulgarinum inscripsit: eques Barga ia, qui in illis suis nunquam satis laudatis Dialogis, de Impresis, interlocutorem eum adhibuit; Hieronymus item Bargaglia. Horatius Lombardellus, aliique , qui aliquod in literis nomen habuerunt. Extra illam urbem alii etiam se offerent, & in Belisarii amicorum numero se fuisse , gloriabuntur, ii, de quorum virtutibus nullae unquam literae silebunt, nulla aetas conticescet . Torquatus nimirum Tassus, Eques Baptista Guerrinus, Robertus Titius Io. Baptista StroZEa, Antonius Riccobonus, aliique illustres viri, in illius amicitiae societatem venisse ostendenr. Sed eximia quaeΘdam virtutis vis, modicis Italiae regionibus circumscribi non postulat, sed, foras egrediens , maria transmittit, Alpes transcendit, ac longe lateqne sese diffundit ideo Bulgarinus transalpinos etiam in sui amorem & admirationem attraxit . in his , Saturninum Simonium, Gal- Inm, Iurisconsultum praestantissimum; qui etiam librum illum suum , de literis pereuntibus, anno C I I PC I typis imprestum , apparere in Belisarii nomine voluit.
ec ex hoc cum exteris nationibus , ob communium studiorum societatem, usu amicitiaque , plures eorum lin- suas apprehenderat: itaque , ad sermonem Etruscum,
quem profitebatur, & Latinum, cujus erat intelligentissimus, Graecum, Gallicum, & Hispanum adjunxerat. Neque quisquam erat liber , quovis fere sermone coninscriptus, quin legisset, ex eoque unumquodque , quod esset notatione dignum , excerptisset & in sua adversa ria transtulisset. Praeter haec humanissima politissimarum
artium studiasmnibus erat disciplinis instructus, Theo-
70쪽
νdi I ANI NICII ERYTHRAIIogia Philosophia. neq; aberat Midicinae notitia. Qia a
tum vero in poetica facultate , & in excogitando inveniendoque, aequalibus suis praestaret, primum, plura rica carmioa declarant, omnium earum linguarii, quas notas
illi fuissse diximus genere scripta , & in Academiis, quas
partim ipse instituerat, ut Accensorum,partim,extinctas, in lucein revocaverat, ut Inthronatorum, cum plausu recitaverat ; tum, comoediae, & in his ea, quae Permut tionum nomin2 vocatur, ostendunt; quas ille festis Bacchanalibus, ut a discipulis Gymnasii Senensis ederentur, scribebat. Deinde , nullum nobiles , suae civitatis, viri ludicrum armorum certamen dabant, quin illis libellos, quibus decertantes, simulatis inter ipsos inimicitiis,se in. Vicem ad pugnam provocabant, eiungeret. Praeterea, in diurnis nocturnisque virorum mulierumque nobilium Conventibus, nemo erat, qui illum ingenio auteiret . inreperiendis novis ludorum generibus, quibus horae illae honeste hilariterque traducerentur. Coactus est mandare typis ani inadversiones suas in illud Iacobi Marro. ni Caesenatis opus, quo Dantis, divini ut ipse vocat, hominis comoediam, ab iniquorum calumniis vindicare Conatur, quas animadversiones , Horatii Capponi , Carpentoracti Episcopi, rogatu conscripserat; in quas furtim alius invaserat, suoque nomine, hoc titulo inscriptas . ediderat, nimirum, Brevis atque ingeniosa, contra Dantis opus, disputatio. At liber ille, multorum deinceps operum, quae a Bellisario prodierunt, quasi sementes ac materies extitit. nam is, qui literarii illius se furti obstrinxerat, cuin manifesto teneretur, cecinit palinodiam , eamque, una cum apologia , adversus ea
quae Belli sarius Danti objecerat, edidit. Secutus est Hieronymus Zobbius Bononiensis , qui, lectis iis quae circumferebantur, suam voluit de illis sententiam interponere ; atque anno cI I Lxxx III, librum in vul-pus emisit, cuius erat titulus , Dantes'Petrarcha, ab
Hieronymo Zobbio defensi. At Bulgarinus, hac nova Dantis defensione a Zobbio suscepta, quo manis ejus , a quo expilatus fuerat, furtum illustraretur, alterum Senis librum imprimendum curavit,quo ea continebantur, Quae
