Gabrielis Naudaei Syntagma de studio militari ad illustrissimum iuuenem Ludouicum ex comitibus Guidiis a Balneo

발행: 1637년

분량: 946페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

851쪽

exagitarunt Theophrastus in charactere Mi δωδη-ία seu de . superstitione; & Ouidius in persona Laodamiae, quam fingit tinio belli Troiani tepore misere discruciatam suisseaeo quod mari tus suus Protesilaus ad illud proficisces pede in limineossederat.

Moribus υelles ad Troiam exire paternis,

Pes tuus ostenso limine Ana dedit: a Ut vidi ingemui,t utroque in pectore disi.

Signa reuertentis Emprecor tua viri.

Quamobrem ut Lipsium hac in re minus consulto versatumta χsuist e conficiam, operaepretium est inprimis, superstitiosas illas

obseruationes quas hoc loci commendat, quasque non tantum' sinritur.

modo milites,sed quicunque inter alioshomines minus praeclare ab optima mente subornati sunt , avide consectantur, tanquam Primo sente arcessere, a quo postea sicut ex limpidissima scaturigine riuuli, locorum per quae transeunt vitio inquinanturisic eiusmodi obseruationes, hominum ignoratia turbidae, limosaeque ad nos defluxerunt. Hunc vero semper apud me existimavi tuisse antiquorum Aruspicinam, seu inspectionem extorum in Victimis, quae publice immolabantur, sapienter quidem a priscis legum latoribus institutam,quo ex eorum naturali constitutione, isana ea, laudabilisque foret, locorum sertilitatem, aquarum bonitatem , aeris,& pabuli praestantiam colligerent; si vero lapidost,marcida urida contrarium iudicaretur; hincque non modo si oppida essent sundaturi,sed etiam si castra metaturi pecudum vi- .scera solicite rimabantur, ut in eius loci naturam facilius deuenirent , in quo haec omnia commodius facere possent: & viscera quidem illa antiquus Martiani Capellae interpres notat suisse septem linguam stilicet, eor, inpar, Lienem,pulmonem, os renes ; quae singula aspiciebant Aruspices, ut ex Vnoquoque νsigillatim non minus atque ex omnibus simul, coniecturam sacercnt. Quanquam puto aliam praeterea causam fuisse huius inspectionis, maxime apud antiquissimos illos Heroas, quos Homerus & Virgilius iugulatas in aris victimas, ad mensae postea genialis apparatum, S lautiores epulas transtulisse narrant , horum enim cum interesset cauere diligenter, ne quas carnes insectas & moribundas comederent, popas primum, ac deinde Sacerdotes voluerunt interanea victimaru lustrare,&scrutari num F i s 1 ali-

852쪽

LIBER SECU NDVS , 8ai

quae nullo penitus iundamento , sed potius continua mendaciorum additione subsistunt, praecepta in vera: & rationalis cuiusdascientiae emeiam similitudinem colligere, sicut Geber, Cocles, Aponensis, Cataneus, Annibal Ilai mundus, Rabini, atque ut uno verbo concludam innumeri alij homines Bienni fatuique secisse deprehenduntur. Quinimo tanta huius artis amplificandae cupiditas, penes antiquos fuit, ut praeter Haruspices ipsos, qui nullum non lapidem mouebant, quo suae artis maioribus in- dies incrementis abunde consultum esset; cuilibet etiam pro sanosceret, eam nouis quotidie cogitationibus illustrare; sic enim

Onosander ex coelestium conuersionum immutationestuaru Vr cap inquit per breuissima momenta. υariae vires, aesignificationes dieiunius imo horula spatio, ct Reges faciunt, ct captiuos: varias item

arbitratur esse extorum significationes, pro temptorum in qui- bus consuluntur varia mutatione; itaque plures hostias eodem.

die mactandas consulit, quoniam hora una, ct breuismi temporis

momentum,irae importunam occasionem praeripias , sue opportunam amittas, non parum obesse potent. Ab hoc igitur Extypicio, cuius auctoritas tam late se per omnes populos diffudit, initium suisse arbitror reliquarum rerum obseruationibus pariter supersi itio sis, procliue enim fuit ijs qui tam varia ex mortuis animalibus conijcerent, ut plura adhuc se ex viventibus deprehensuros arbitrarentur. Hincque auium volatus sensim obseruari coepti sunt, & cantus notari, & animalium occursus signari, & hominis ipsius voces, motus, actiones, censeri, ex quibus cum nondum satis prouisum humanae imbecillitati, ad praecauendos rerum euentus,videreturi, ipsa ad obuia quaeque se applicuit,itaui etiam ex aqua, igne, sumo, ex ocul orum palpitatione, & sternutamento, ex offensione pedis,&esfracta corrigia, ex fluminis cursu, v orticibus, & rebus tande quibuscumque oblatis, ac nugatorijs multa coniicerent: adeoque in sui contumeliam crevit homina

stultitia, potius quam diuinandi scientia, nihil ut suerit, ex quo signa rerum futurarum peti non posse, fallacibus experimentis delusa existimaret ; cum interim omnes qui ex rebus illis diuin bant, seu ab Haris ex quibus hostiae legebantur, seu ab aris in quibus cadebant,veriori mea sententiae etymo quam ab balando,

ut voluit Donatus , quod halitu quodam solebant excludere F f s a mort

853쪽

811 DE STUDIO MILITARI.

lib.de divin. , mortalem animam ut diuinam reciperent, aut saltem suroris ali

cuius diuini participem, a quo Tullius furibundas ariolorum ,& vatum praedictiones appellauit. Quanquam etsi ita se res haberet, nihil tamen officeret priori huic sententiae, quae fuit Origenis, Isidori,& aliorum, cum Iulius Firmicus libro secundo, astronomiae doceat, eos ab Aris dici quod Aris inhalantes numen

cndi υν v. de nidore concipiant.

V i Porro licet ex dictis euidenter pateat,quanta Vanitate totum

.., a bis.. istud negotium augurale, ct diuinatorium resertum siti, itaui etia ερονυ μι- aliquando Cato apud Ciceronem dixerit, mirari se quod non ruedeat Haruspe Har picem videris,quota enim res quaeque euenit .de diuinat. praedicta ab ipsis, aut euenit quippiam; quid asserri potes cur non casu id euenerit ξ non defuerunt tamen philosophi sicut Plato in Phoedone,& alii qui seu quod n5 tanta auctoritate pollebant sua in Republica, ut eadem cum Catone Censorio libertate, sacrata, haec ominosa ridere possent,seu quod reuera mundum hunc uniuersum euentorum signis refertum esse crederent, idcirco sapietem per augu ria in uestigationem fieri posse,caeteris persuaderet conati sunt. Et quidem historicorum praestatissimus Tacitus,cum de re quae apud omnes in consesso erat, sibi minime dubitandum esse existimaret, non ext ispicium modo , vel augurium, sed omnis generis omina & retulit in annales, & calculo suo tanquam verissima comprobauit unde illi haud spernenda omnino videntur Coelo, terraque prodigia, ct fulminum monitus, ct futurorum praesagia laeta , resilia, ambigua, manifeI a. Sed longe adhuc in gis in eiusmodi nugas propendebat Ammianus Marcellinus , cuius rationibus omnino arbitror ita seductum ruisse Lipsium , ut quod hic in sua profana religione probauit, idem etiam ipse : b ' In nostra admitteret, sic enim ille multasignificant superbii crepitus vocum, ct occurrentia Agna, tonitrua quin etiam ac fulgura ct fulmina, itidemque Merum fulci ; nempe quia ut paulo supra de auium volatu dixerat, amat benignitas numinis, seu quod merentur homines , seu quod tangitur eorum affectione, his quoque rationibus prodere qua impendent. Quibus grauissimorum auctorii

Iocis, si quis exempla iungere velit, ut bipartita acie & in duo cornua diuisa pugnet, huic profecto non erit dissicile, magnam eorum vim, non maximo sumptu aut labore, simul in unita collia

854쪽

LIBER SECUNDUS. 813

colligere,1ctim Romani, ut ab illis exordiar catalogum hunc merae vanitatis texere, nihil neque domi, neque militiae nisi auspicato gererent, quippe quod,ut inquit apud Liuium C. Manlius, nullius ealumniae subiicerentur ea quae Dii comprobauissent ideoque Ouidius Augusti consulit, ne quicquam non obseruata prius auspiciorum religione aggrediatur. Non ego tequamuis properabis vincere Caesar, S i metat auripicium , gna mouere velim Sint tibi Flaminius Abrasimenaque littora testes,

Per volucre gna, multa mouere Deos.&Iulius obsequens toto suo libro de pro 'igijs, nihil aliud in v tis habuisse videtur, quam declarare, quanti semper Romani secerint, de coelo obi eruare,& auspicia prodigiaque in singulis rebus aut aggrediendis, aut promouendis diligenter intueri,quo de earum citentu facilius conij cere possent. Unde T. Gracchus etiam dum so ad res nouas pararet,auspicia domi priuatiue peti jt, quemadmodum obseruat Valerius Maximus, nec aliud ferme Romanorum feligio fuit quam prodigiorum obseruatio, quae a Tagete Hetrusco primum inuenta, leinde a Bacebitide ct Labeone vetustis scrip foribus explicata suit;acetiam a B goe nympha,quae ut Seruius notat, artem sulpuralem scripsit, quibus demum N u-mae ac Romanorum augurales libri pro superstitionum cumulo accesserunt, sic enim Tullius eos hoc ordine recenset, Etruscorudeclarant O haruspicini, ct fulgurales, ct rituales libri, noriri et tu augurales. Unde cum NicolausPerottus & Paulus Benius inuidiam T. Liuio constare nituntur, ab hac prodigiorum narratidiae, Romanorum mores culpare potius debuissent,quos siquis in omne genus eiusmodi superstitionum prope sissimos fuisse negat, is meo quidem iudicio, parum in eorundem historia versatus sit oportet;quid enim aliud sibi vult Ammianus his verbiss quis super occentu Aricis, vel occursu muneia, υel similis signi gratia consuluisset quemquam peritum,aut anile inculamentum ad leniendum adhibuisset dolorem, delatus, raptusque in iudicium menaliser inte ibat, vides enim in his mirifica signa, & eorunde quoque interpretes recenseri; verum quid praeterea multi,inquit idealibi, nec in publico prodeunt, nec prandent, nec lauari arbitrantur

se cautius posse, antequam ephemeride scrupulos ciscitata, didi-F i s 4 cerint

Delictis'. ad Aeneid. vir . de diuinat In praefat. Polyb.

855쪽

814 DE STUDIO MILITARI.

eerint υbisit verbi grati duct Mercurii, υel quo tam Cancri deris partem polum dijcurrens obtineat Luna; atque ita nihil in coelo occultum fuit, aut in terra eo usque vanum & sutile, quod populorum sapientissimo non imposuerit,nimis in spem aut metum rerum suarum anxio,vt praeter laudatos auctores,Dionysius Ha- M,6 eir' licarnacensis, Valerius, Ouidius, Uirgilius, Plinius, &infinitilib- . ς P propemodum alij memor et consignarunta, quemadmodum idede Graecis, alijsque populis secere Homerus, P ausanias, Hero dotus,& Plutarchus,quem vitinuum mirari quis posset adeo amicum fuisse his obseruationibus nugacissimis, quas sapienterin libro de superstitione vitanda proscripserat, ut tu vitis illustriumvirorum,quae non tamen ita multae sunt XXXIX . oraculorum meminerit , XCIII. prodigiorum , Auguriorum XXXI.&somniorum denique XLI. ita ut si quis ex reliquo eius sermone eum demat quem rebus istis impendit, non modo liber multo contractior euadet, sed minori quoque legentium taedio, qui se me nauseant ad tales ineptias, euolui poterit; sed quemadmodum de Liuio diximus, ipse non tam proprio, quam communi leporum suorum sato in huc errorem inductius est Nam quid illis fingere hominibus non licuit ;certo apud Apodionium Rhodium ipsa Argo nauis loquitur, ac poenam Absyrti intersector,bus minatur; quod Lycophronis interpres accidisse scribit, quia carinam habebat G δ δού- ουὶ ex Dodonide quercu, quo Pa riter Claudianus allusit in hoc versu Arbore praesaga tabulas anima se loquaces.

Sic apud Homerum carnes Bouum mactatorum iam ac e Xcoriatorum, serpunt tamen, ac verubus transfixae Taurorum mor

mugiunt, quae portenta deinde secutum est naufragium,in quo socii Vlyssis in mare disiecti, ac fulmine percussi misere pertexe ; . ac ne quis existimet melius cum Troianis actum fuisse ab eius modi Panico terrore, facit Virgilius dum inquit Tris te per Augurium Teucrorum pedura ducunt .

Heraclides quoties vero Q Mς κογξ ἐρώη candidus apparuit comas, εφαιηι '' visa in hirundo alba, quam grauiter ubique gentiutriumph. ea de causa tumultuatum fuit , profecto toties eius rei exempla d hiς 'vi in antiquorum libris occurrunt, ut non dissicile fuerit Blondolo F ς ρ' ' -& Andrea, Tiraquello, ea omnia in quinque principς diffe-

856쪽

LIBER SECUNDUS. 82s

disse retias referre,quae certis obseruationibus ex coelo olucribus, bipedibus, quadrupedibus, ct diris omne augurioru doctrina comprehederent,qua postea varijs auctoritatibus argute scelectis, ordinatisque per singula capita n6 paru illlustrauit Philologus eximiusThomas Demsterus in notis suis ad RO sinu. amobre non a seip a , illis iterii producedis immoror, ted quo nostrisqculi homines ni- & io tib 3. hilo prioribus illis sapietiores esse declare lubet parviperin quorundam ineptias digredi,qui inueteratum hunc errore,multoru-que hominum opinione peruulgatum de augurijs, noua quotidie exemplorum farragine augent in immensum, quemadmoducerte Conradus Lycosthenes omnium ambitiosissime fecisse videtur , in amplo illo volumine quod per annorum seriem, 1 condito mundo ad hoc usque tempus, prodigiorum omnium, quae interim contigerunt historiae dicatum esse voluit, quamquam non ipse solus hunc errorem errauit, cum asseclas habuerit viros piorum omnium vocis, &sententi)s, non minus quam Ecclesiae censuris deuotos Melanc onem, &Peucerum, quorum hic nuhil in libros suos de diuinationibus non retulit,quod ab insanis,&limphatis hominibus credi solet, te similibus prognosticis, & simulacris hominum armatorum,aut aliorum animalium, quae in

nubibus pugnare inter se visa sunt, idque tam frequenter, ut sin- gulis serme annis portentum aliquod simile contingat, quod etiasi nemo videt,nemo unquam obseruat,ita tamen fama de eo sparcitur,quasi omnibus visum illud atque obseruatum fuisset. Lia Ei

Namsepegigantum libro . Ora volare videntur, ct umbram ducere LV. Interdum magni montes auuloquelaxa Montibus anteire , ct Solemsuccederepraeter Inde alios trahere, atque inducere bellua nimbos.

haec aurem omnia, homines illi minime astuti, & soliti etiam ab infantia in nubibus depingere, ac omnia in illis pro voto inuenire, dum sibi a peste,aut bello timent,facile in cadauera, arma,te. la, iaces, milites, S eiusmodi terrorum symbola conuertunt, atque immutant : ille vero scilicet Melancinon cum easdem omnes superstitiones foueat in epistolis ad Camerarium, tum vero plures alias adiungit, ac inter caeteras proxima, inquit, ειθυῖ mibi minata et i, eo die quo manus luxata es positi uit Saturni,ct Martis

857쪽

8 16

DE STUDIO MILITARI.

scena q

tis, euge igitur amicum coelo caput, ct quam fauens illud in manu habuisti, tam & in reliquo corpore prosperum eAperiare.

Sed num sapientior illis Cardanus ξ minime gentium, si quidem

totus nugis illis scatet, & quemadmodum in multis plus homines apuit, sic in his tam immane delirat, ut qualibet muliercula stultior habendus sib, quid enim apud illum frequentius, quam prodigiorum metio, quae sibi in omnibus suis negotijs ex crabrone viso,ex ligula rupta, ex pedis offensione, ex tegulae casu, ct si . . de . illi a milibus nugis accidere fingebat, paucis ante diebus quam discedete capienda rem, inquit ille alicubi de socero suo loquens, tegula nescio qua de η' ης ρε ea a igni upposta, maximo repitu igne diffracta,per totum cubicu 'lum sparsa es, quod ille augurium ut infausum mperpostmodum

ibid m lib. . abborruit; ubi vero mortem fili, narra deterruerant addit etiam

me prodigia, de quibus in libris de Fato diximus, at ignosce mihi Cardane, si tuos omnes libros de Fato scriptos esse dixerim, adeo in illis prodigiorum omnium fidem asseris, tam nullo delectu,&in Phormio- caeco iudicio, ut etiam plerumque cum Geta Terentiano dixeris Introiit in aedes ater alienus canis,

A nguis per impluvium decidit de tegulis,

Gallina cecinit.

Quid plura nostra etiam aetas, tam praesciatibus plena est prodigijs, ut minimi, & obscuri is pepedagogi, suis quoque non , careant, si quis parum exquisite in rerum censura versari solitus, vitam illorum, interitumque describat; tunc enim si quae domus in vicinia arsit, si tonitru in nube auditum est, si canis noctu ululauit, si visum iuitscintillare oleum , putres concrescere fungos, illud omne in demortui casum trahitur, quemadmodum ab eo, qui Marii Grapaldi vitam ex ineris impost uris, ct mendacijs consarcinauit, si, tum videmus: neque etiam ab hac labe immunis semper fuit Paulus Iouius apud quem nullius se e Principis, aut Tetrarchae obitum, absque sulmine,aut aliquo alio ostento coamtigille legas. Atque ut non hos vel illos homines tantum, sed nationes integras haec superstitio olim exercuit, ita non secus hoc tempore contingit,ut vari; populi non minimum eidem tribuant nam Angli queadmodum inquit Cominaeus deferunt plurimum vaticiniis, quum de rebus arduis tractant, in medium semper aliquid tale adducunt i & sane maxima pars illoru historiae antiquioris

libro 6.

858쪽

LIBER SECUNDUS 8r

ris praesertim, haud mediocriter inquinata fuit luto prophetico Merlini illius Caledonii, quem rudiori aevo, Anglia tota non aliter suspexit,quam posterioribus hisce seculis uniuersa Gallia NoIIradamum, & Italia Sauanorolam, quonim essata non desunt ad huc qui pluris quam oracula faciant. Verum quia haec omnia quae in genere tantum dicuntur, para Tun, Miam fortasse militiam iuuare possunt, quia nullum maius habent cum illa, quam cum reliquis artibus commercium, en etiam quomodo momentum in ea faciunt, & vilis Ariolus optimorum, ac sapientissimorum virorum Lepe interturbat consilia ; Eduardus LRex Angliae, bellum illaturus Philippo Ualesio, suas in Galliam

hostiles copias aditu, erat, ct instructa utriusque acies in procinctu stabat ad congrediendum , cum Gallus,ut resertur a Frcillar-do,etsi muliopolentior Anglo, vi qui supra centena hominum millia haberet ex con Dioprocerum,praecipαὰ υero deterritus literis Roberti

Siciliae Regis cognati fui, in ignis Afronomi, praelium declinauit. Sed melius adhuc cessit Foroliuiensibus , quod Guidonis Bonati mora τε ὀτου in Astrologiae studiis versati simi, monitis simili in

occasione paruissentnnam si Platinae credendum est,dum ipsi ob siderentur 1 Guidone Appio,qui cum octingentis equitibus Gallici nominis, missus a Martino Quarto ad recuperandam Flaminiam fuerat, essentque ciues erumpendi, &lacessendi hostes su-mopere cupidi, admoniti 1 Guidone Bonato suerunt, ut tempus istud faciundi opperirentur, quod ipse mayime idoneum ex caelesti aspectu iudicaret, atque ita comprimentes se, paulo post ad

Guidonis signum eruperunt, Ducemque Gallorum cum omnibus suis militibus interfecere . Sed ne conteram tempus in exem- , Plis recentis memoriae, quae propemodum infinita sint, ad veterum obseruationes gradum refero, inter quas una mihi non

omittenda videtur, quae plurimi semper ab Astrologis facta fuit, scilicet in oppositu, & coitu luminarium,clades ac bella iam coepta recrudescere, quoniam Luna opposita Soli, interiectu terrae eclipsim passa est circa aequinoctium Septembris, pridie quam Alexander magnus Darium Regem Persarum fregisset, ad Arbelam, imo nox una tantum intercessit; & consimilis eclipsis circa aequinoctium Septcmbris, nocte una antecessit cladem, & fugam Persei Regis Macedonum,qui paulo post Romae triumphatus

859쪽

DE STUDIO MILITAR l.

Iibro s. libro

tus est: item eclipsis Lunae contigit pridie quam exercitus Atheniensium 1 Syracusanis iugaretur; item cum Pericles suscepto bello aduersus Peloponesios e portu Piraeo solueret; item cum is Pelopidas duceret exercitum Thebanorum aduersius Alexandrii Phereorum Tyrannum; ac rursus cum Dio e portu Zacinthiade uertendam Dionysi tyrannidem solueret, deliquia Solis in coitu Lunae contigerunt, ut obseruatum fuit ab auctore Theatri noturae, quem in his exemplis ducem sequor, ea igitur superstitio ne imbutus miles Romanus, quoties periculum timuit ubi non erat ὸ quoties spem concepit unde nulla prorsus sperari debuisset certe pannonicas legiones in magnum scelus contra Tyberium,& Drusum erupturas, obscurata paululum luna ex antiquo illo metu compressit, cum de retine lis in ossicio nihil apud optimos quosque succurreret;& vero quia exemplum illud insigne omnino fuit, praestat elegantem eius narrationem huc ex Taciti annalibus arcesiere. noctem, inquit, minacrict inscelus erupturam, fors lenivit, nam Luna claro repeute coelo visa languescere, id miles rationis ignarus,omenpra entium accepit, at is laboribus defecti nem deris adsimilaἡs pro perὸque cessura quae pergerent infulgor,

claritudo Deae redderetur,lisur inrisiono tubarum cornutaque concere.

tu repere, proutiplendidior, obscuriorve laetari,aut moerere, Opo quam ortae nubes ostiecere visui creditumque conditam tenebris cor junt mobiles adiversitionem perculsae Iemel mentes )sebi aeter m laborem portendi ouafacinora aduersari deos, lamcntantur, utenduinclinatione ea Caesar, quae casus obtulerat insapientiam vertendaratus,circumisitentoria iubet. Nec sane mirum videri debet si mules Romanus adeo sciriper propelus fuit in omne genus eiusnodi vanitatum , quandoquidem videbat eas, usque adeo Romanis magistratibus placere, ut quemadmodum in publico lactro condendo nomina eorum . qui victimas ducerent prospera legebantur ex Plinio;& in ieectigalibus quemadmodum Festus notauit primus semper lacus Lucri soptimi ominis causa fruendus locabatur , opinor ego ob Lucri sonum,qui in verbo erati, si et in publico militum ausuramento vetus Romanae militiae consuetudo serebat,ut miles ille primus omnium a Tribuno appellaretur,cuius nomen melioris auspicij, ac dignitatis esset, ac proinde si quis Valerius,si quis tu si si quis Saluius, Fortunatas,Victor,Statorius, - hic

860쪽

acclamatione ferebatur.

Sed praeter hanc obseruationem quae ludicra potius, quam se-

ria videri nonnullis posset,quaedam aliae suerunt, quarum inde ἡ,., o is lectu habendo,aut bello indicendo,religionem violasse piaculum ' seu i f. erat,nulla lustratione purgandum ; cuiusmodi praesertim fuit illa quae dierum praeliarium rationem complectebatur, quibus scilicet

fas erat res repetere, vel hostem lacessere ; erant enim quaedam

seriae publicae,quibus nefas fuit istud facere, in quibus numeran tur a Macrobi eri a latinae faturnalia,ct cum mundus Cereris pa- dij.is' 'Ν teret,itemque dies qui essent notati rebus aduersis, quique postridie

Kalendarum,Novarum, Iduumquesequerentur: quorum Omnium

causas distincte sigillatimque explicatas qui videre volet, is adire . poterit Antonium Ualtrinum, qui praeclare in hoc Romanoru p 7 ritu illustrando versatus est, & 1 quo propterea lubens abstineo, ut quarundam aliarum nationum in hac superstitiosa dierum praeliarium obseruatione, consuetudinem non ita vulgarem, Ut omitti a me commode hic possit, in medium prostram. Ac pri'mum inuenio Romanos lipses praeter religiosos dies a Macrobio assignatos, Kalendas etiam intercalares peculiari quadam ratione parum faustas reputasse t ex facio Valentiniani apud Ammianupatet, qui cum venisset accitus, scilicet ad imperium , implendique negoti=praesagus, υ ubo rari dabatur, vel omniorum assiduitate, nec videri,nec prodire in medium voluit, bissextum Uitans Februaris mensis tunc illucescens, quod aliquoties rei Romanae fuisse coguorat in ausum: Athenien bus vero lege lata, cuius meminere Suidas, ct Ucsichius non licebat nisi post septimum mensis diem copias educere, παΠίυ μη ἴξάγ ν me; vis v μ νος ἐβδομης copias ne educ to ante septimum mensis diem . At vero Lacedaemoniν τ ἡ πιν ita ην os υν Obseruabant, ex instituto Lycurgi, qui legem ipsis deder i tine quando in bellam prodirent ante plenilunium, no n enim eXillima' idei a bat, inquit Lucianus, eandem esse ciuitatis administrationem kiescente Luna, & evanescente, propterea quod omnia ab illa Iegerentur,atque hanc legem ipsi usque adeo inuiolate seruabat,

ut Atheniensibus bello Persico Darij, post direptam Eretriam , petentibus ab ijs auxilia, decreuerint quidem illis subuenire, sed non statim,quia novus erat mensis instantis, quo negabant se pro

gress

SEARCH

MENU NAVIGATION