Pauli Iouii Nouocomensis ... Illustrium virorum vitae. Accessit ad posteriorem hanc editionem rerum memorabilium index

발행: 1551년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

MAGNI CONSALVI CORDUB. LIB. I. seeundis Turcarum siuccessibus Veneti perterriti ab omnibus Christiaana: Reipublicae Regibus opem implorabant, primusque omnium Ferdinandus eorum precibus benigne liberaliterque respondit, utpote qui supra recentis gloriae nomen, nouum decus cumulare contenderet quum

nuper eximia virtute di pietate insigni Mauros Reges Baethicae regno expulisset: quanquam altioris consilii causa suberat, ut scilicet diuisi ex ste dere cum Rege Gallo Neapolitani Regni dimidiam partem paratis copiis occuparet. Itaq. Malacae amplam classem exornauit, maxime enim decorum fore videbatur, si Reipublicae laboranti religionis causa expeditam opem attulisset, Siculis prospiceret rebus, priuatisque simul consi liis quae tum detegenda non videbantur in tempore deseruireVItaq. Consaluus publico omnium iudicio & fauore delectus est, qui in Siciliam militari cum imperio traiiceret, atque inde aduersius Turcas contendens cum Veneta classe iungeretur. Eoque modo militibus ad classem Mala cat conuenire iussis Alson si fratris opibus liberalitateque adiutus E Maalaca Messanam atque inde Zacynthum secundis tempestatibus nauiga uit. Recensebantur in ea classe quatuor insignes Ligusticae naues, omni bellico apparatu exornatae, quarum maxima nomine Camilla Praetoria fuit. Praeterea minores onerariae trigintaquinque. Celoces militari iee instructae septem, Triremes octo, quatuor Biremes. In his fuere circiter octo milia delectorum peditum, equites mille ducenti, in quibus pleriq. summae nobilitatis iuuenes Consalui nomen secuti, ct ante alios corporis atque animi magnitudine praecellens Didacus Mendocius Toletant Cardinalis filius, conspiciebantur. Cesserat Turcis paulo ante Cephalaenia quam postea Melchior Triui sanus, Grimano ob rem male gestam k senatu damnato, relegatoque in Ossorum Absirti dum in selam, succe dens frustra oppugnarat. Haec maximam ad maritimas negociationes habebat opportunitatem.Verebanturque Veneti, ne Barbari hostes p ri audacia euentiaque proxima Zacyntho potirentur. Tenebat tum maris i mperium Benedictus Pisaurius militari constantia virtuteque animi inter Uenetos maxime insigyis, constiteratque cum uniuersa classe ad Zacynthum . Is fiammo cum honore ingentique omnium alacritate apitellentem Consaluum suscepit,& cum eo communicatis consiliis Cephaaeniorum urbem oppugnare constituit.Otho manica tum classis ad Helialespontum inclinante autumno se receperat quum ad Baia Zetem in Hispania, Gallia atq. Italia aduersum se parari classes fama peruenisset. Ipse Methone capta, ct Nauplio in Argolicosnu ex itinere frustra tentato. in Thraciam redierat. Cephallania inter Zacynthum & Ambracium sinum Ionio in marista est, gemino portu ubertate agri,& dulcis aquae fontium copia nobilis. Ea magnam in negociatione maritima opportunitatem habitura videbatur,praesertim amissa Methone quae tutissimam stationem nauigantibus in Syriam antea praebuisset. Igitur omnibus quae ad oppugnationem Opus erant undiq. comparatis, Consaluus priusi

192쪽

r 18 PAVLI IOVIT Det VITA qu meb traiiceret,Legatos ad Turcas, Pucnim Trierarci .u 'Soli sum insgnem peditum praefectum transmisit,qui docerent opulentissimi Regis Hispaniae veteranas copias longa exercitatas militia, quae ipsorum lectae Mauros deuicissent, auxilio Venetis aduenisse, propterea si insulam

arcemque dederent, incolumes abituros omnes, sin Hispanorum vim experiri,& tormentorum ictus expectare vellent, nullum postea veniae salutive locum inuenturos. Ad ea Gisdares natione Epirota praesidii praetectus alacri vultu ; gratias inquit vobis agimus viri Christiani ,quod nobis

aut vivis, aut egregie defunctis eximiam constantiae gloriam apud Baia-Σetem parituri estis. Nos nullis hominum minis perterremur, quum omnibus media in fronte vitae exitum Fortuna praescripserit. Itaque duci vestro renunciate singulis militibus meis septenos esse arcus &sagittaxum septena milia, quibus interitum nostrum egregie ulciscemur, si fato aut virtuti vestrae succumbemus. His dictis arcum validum cum pharetra inaurata, muneri Consaluo serendum dedit colloquiumque diremit. At Consaluus atque Pisaurius idoneum nacti ventum a Zacyntho ambobus Cephalaeniae portubus inseruntur, expositisque in terram copiis, hinc Veneti, illinc Hispani castra ponunt, ct omnem tormentorum apparatum admouent.. Habebat Pisaurius aenea tormenta ingentis magnitudinis,quae Basilisci nomine vocabantur. Horum tanta vis erat, ut pilae ferreae octonum pedum murum transverberarent, & quaecunque intus muris adhaerebant,horribili fragore diruerent. Contra Turcae supra quam cuiquam credibile sit, intrepide consistere, foeda suorum strage

non commoueri,munimenta interiore in parte ex congestitia gleba materiaque construere, tormentis incessanter uti, tantam denique sagittarii vim emittere, ut his, totis castris tentoria complerentur; eoque res erat

pirocior, qudd sagittae veneno illitae, vel ictu minimo mortem sauciatis militibus asserebant, sicuti Seruantio Velasco summae nobilitatis atque virtutis iuueni accidit; qui prius quam a Venetis medicis certiora ad id remedia peterentur, leui ex plaga celeriter extinctus est. Arx erat saxeo tumulo imposita, propterea aditus in eam per accliuem rupem & ruentium murorum stragem difficilior praebebatur, subibant tamen Hispani

impigre,ct cruenta omnibus horis contentione praeliabantur. Nec Tum cae sibi deerant, missilem namque ignem,sagittas, saxa in confertos iaciebant ; aliquos scalis subeuntes, demissis uncis ferreis quos lupos vocant, ab imo thorace baltheisque correptos, in murum extrahere nitebantur.

Quibus uncis ante alios cum summo vitae discrimine pependit Dida cus arcias Paredius, qui postea multis bellis eximiae sortitudinis laude ade plus est. Erumpebant per obscuram noctem saepe Turcae quod tenapus

tenebrarum beneficio ab omni tormentorum periculo vacuum esse videbatur , tantamque sagittarum multitudinem totis castris superninde bant, ut saepe Consalui praetorio cum summo cubansis discrimine fige

xentur . Quibus malis quum nulla prope ratione occurri posset Concal

193쪽

MAGNI CONSALVI CORDUB. LIB. I. ryruus.remedium admodii salare ingenio fretus excogitauit; opere enim militari munitionem angulari fastigio contra portam oppidi obuersam ct lateribus undique septam aedificauit; & in ea ad conspectum portaratque aditus qua Turcis erat erumpendum dispositis collibratisque tormentis communivit; ita ut Turcae prius tormentorum pilis certo prope ictu directis sternerentur, quam ad solitum sagittandi spatium perueni rent; ea res Barbarorum audaciam fregit: nanque Pignerius vir sortis, cui tuendae munitionis cura fuerat demandata nientis semper ad id e cubiis, bis eos de more erumpentes adeo feliciter excepit, ut repentina pilarum procella non exiguus eorum numerus fuerit interfectus. Ex ad uerso Turcar cuniculum perfecerunt, per quem noctu erumperent, &ad Consilui tabernaculum deferrentur, sed ipse Diis praeclare tanti viri

salutem tuentibus tantum discrimen somnio monitus vitavit: Ita contrario essecto cuniculo, ut cum nece teterrima Barbarorum coniecto in illum incensoque sulphureo puluere obuiam iretur. Interim commeatus penuria Hispanos saud mediocriter afflixerat partim quorundam me eatorum incuria & tarditate ad alendam tantam militum& nautarum multitudinem,auarc commeatus expedientium, partim nauigandi difficultate, nam hiberni dies erant & mare saeuis aquilonibus agitatum quotidianas ex Corcyra & Zacyntho subuectiones retardabat, usque adeo ut plerique incognitis herbis atque fruticibus vesci cogerentur, unde tormina vi lcerum incurrerent, recondita tamen erat utrisque in castris &classibus aliqua frumenti copia; itaque paruas trusatiles molas . quae uavna quaque trireme nexorum remigum manibus voluerentur Consaluus instituit.' quum cribra deessent linthea ad excernendos furfures,vela rara scortorum capitibus detraxit, surnosque subitaneos ct clibanos paruos in littore ad percoquendos panes extruxit . quum reliqui cacabis contusum triticum quanquam ventribus inimicum cum larido percoquerent . Quibus rebus non modo leuata est fames, sed utraque castra noua spe victoriae sunt completa. Nam per eos dies Petrus Nauarrus. qui postea ad summum imperii militaris honorem euectus est, mirabilium operum inuentor muri partem excinderat, suffossis in subiecta arci rupe cuniculis, atque his tormentario puluere ad excitandam flammam repletis , qua repentini ignis violentia, obstrusis scilicet undique spiraculis cuncta celeri momento rumpebantur. Iam'. voces indignantiu militum audire erat, quod in expugnatione ignobilis oppidi aduersus inermes sagittarios tot dies absumpsissent. Itaque Consaluus singulari ardore militum fretus,communicatis cum Pisaurio costiis. qui alteram oppidi partem oppugnandam susceperat . uniuersas simul vires admouere constituit, magnis in concione propostis praemiis iis, qui primi in oppidum perrupissent. Ergo omnibus rebus ad supremum eius oppugna tionis certamen diligenter ac industrid comparatis, tuba signum proponitur, cuncta uno tempore maiora minoraque tormenta emittuntur,tan

194쪽

to fragore edito, ut tota insula subito veluti quodam terrae motu concussa penitus mergi & fluctibus absorberi crederetur. Non muri, non ere intus munitiones,non Barbarorum constantia, Hispanorum cohortes morantur, certatim inferuntur ligna, caeduntur in vestigio stationis sortissimi Turcae,oppidum extemplo capitur. Octuaginta circiter Turcv viui in potestatem deuenerunt, ex his maxime qui superiorum dier si

vulneribus debilitati primas partes defendendi muri sibi desumere ne

quiuerant. Caeteri omnes circiter trecenti in summa mortis contentio

ne propugnantes cum Praefecto Gildare ceciderunt. Ita ut qui modo Turcarum arma,& rude militiae genus despiciebant, illorum vim, si cum magnis eorum copiis certandum foret .maxime timendam esse iudica rent. Cephalamia capta Consaluus multis de causis in Siciliam sibio mnino redeundum existunauit,quanquam Veneti de expugnanda Leu cade deliberarent, namque Regiis ex literis paulo ante didicerat Gallo rum duces qui Mediolani essent pluribus conductis Helvetiorum cohortibus, ct valida classe Genuae comparata ad prima veris signa terra mari que Federico Regi bellum illaturos . Itaque tantas quantas maxime debuit Pisaurius discedenti Ueneti senatus nomine gratias egit, in prae nitumque nauatae operae dono dedit vasa ex auro argentoque caelata. coccineos item laneos pannos,& lericos purpureos, ct plures ex his auia ro intertextos,Equos vero Thraicios decem , di auri argentique signati

circiter decem milia aureorum nummum quae fere omnia exercitui in

uniuersum Regia liberalitate & sigillatim militum amicorumque fortis. simis diuisit,quum vix quatuor ingentes seuphos ad exornandum in pace abacum tanquam teites virtutis suae S Uenetae munificentiae retinendos censuisset,quum eximia animi magnitudine lauream de capta Cephalaenia labore partam omnibus illis muneribus anteferret. Sed Fortuna praedulce illud praeclarae laudis decus, domestici luctus amaritie persedit. Sub id enim tempus Alsonsus frater familiae princeps & summae aut horitatis dux ad Sylvana Uermegiam a Mauris est interfectus, quum ea gens certa pacis conditione post Granat ense bellum in Turdulorum montibus relicta quod ab Antistite Toletano Christiana sacra suscipere

cogeretur, correptis armis rebellasset. Itaque Athontiis adoriri eos &bello persequi iussus quum audacius pugnando progrederetur,& infruente iam nocte Mauri ex insidiis undique in eum consurgerent, confosso equo cecidit, Nec Gironius Uroniae comes eius expeditionis collega Circumuento opem serre ausus est, licet & Petrus Alson si filius iuxta patrem grauissimis vulneribus acceptis in eodem periculo versaretur. Sed Franciscus Aluarus a Corduba ide fortissimus & fidissimus cliens, summotis magna vi Barbaris transfixa coxa iacentem erexit, equoque impositum egregia cum laude seruauit. Sed ut eo unde discessimus reuerta mur, postquam Concaluum classe non modo incolumi sed viistrici Mensanam applicuisse nunciatuna est, legationes ei undique ex omnibus Siciliae

195쪽

MAGNI CONs ALVI CORDUB. LIB. I. Iiae urbibus, cum donis victoriam gratulatum venerunt; Uerum eius reditus Federico Regi longe gratissimus fuit, quod imminetis Gallici belli cura anxius, omnem reliquam spem in Hispanis Consiluisque virtute ex vetere amicitia collocasset. Veneti enim& Florentini in societate Gallorum erant, Ponti sex Alexander aduersus Federi cum cum Gallo coniurarat. Quibus de causis Eedericus legatos ad eum saepius in Siciliam misit, ac simul frequentibus literis edocebat, quanti terra marique Gallorum apparatus ad inuadendam Siciliam fierent, si ipsi tantae moli instantis belli impar destitutu' .ab omnibus antiquis sociis Neapoli Regnoque excedere cogeretur. Consaluus qui Ferdinandum Ludovicumque Reges, occulth animos consociasse, Neapolitanumque Regnum inter se ex aequo diuisisse cognouerat, Federicum spe auxiliorum aliquandiu sustentauit, quanquam id quidem inuitus faceret; namque ingenuis anteactae vitae moribus, atque ipso quo maxime erat laudatus) inuiola to synceri animi candore, penitus indignum arbitrabatur,optimum Reaiem de se bene meritum, mutulique beneficiis sibi in amore coniunctis imum fallacibus promissis traducere, ut ille mox deceptus atque elusus, natura saeuis, ac superioris belli clade exacerbatis hostibus proderetur. Sed Ferdinandi Regis iussis erat seruiendum, ne dum priuato decori studeret, Regi suo fidem fallere videretur, cuius animum quia busdam offensionibus alienatum, Federicus aduersum se concitasset. Agitasse enim cum Ludovico de pace perpetuaque concordia ferebatur , quam annua pecunia certisque tributis redimere contendebat. Eam

rem perinique tulisse visus est Ferdinandus, quum id Regnum inimi cae gentis tributarium fieri nollet, quod eius patruus Alfonsus maior. singulari virtute belloque difficili ac sepe ancipiti victoria quaesiuisset, quodque ipse paulo ante Hispaniae Siciliaeque opibus aduersus eosdem Gallos defenderat. Nec multo post quum Galli duces magnis instruiacti copiis e Cisalpina Gallia in Campaniam delati, per inducias capta Capua crudeliterque direpta Aragonias copias deleui sient, Federicus delperatis rebus cum uxore& liberis in I sciam Aenariae Insillae arcem confugit, iratusque Plisipano Regi a quo nefaria simulatione se proditum

querebatur, cum Namurtio atque Obegnano Gallorum ducibus tradita arce Neapolitana transegit, ut sibi tuto liceret in Galbam nauigare. experirique Ludovici Regis clementiam, quem supplex esset aditurus. Per hunc modum Federici rebus veluti repentino turbine prostratis. Cosaluus, uti antea constitutum ex occulto sordere suerat, e Messana Rhegium transgressus, breui omnes Brutiorum urbes in potestatem redegit.

His enim legibus Reges foedus inter se percusserant, ut in diuisione Regni tota Campania & Samnium , Populique Marsorum & Pelignorum, eum ipsa Neapoli Gallorum ditionis essent; Brutius autem ager & Lucania, Apuliaque omnis, cum Saleminis ad Hispanos pertinerent. Ante alia autem Consaluus generoso praestantique iudicio priusquam Fedetia

196쪽

I 'AVLI Iovi I DE VITAco Regi arma in serret, legatum Neapolim ad eum mist cum mandatis ut urbes atque oppida in Vestinis ad Garganum montem, quibus superiore bello ob egregie nauatam operam ab eo donatus fuerat. per solennes tabulas relignaret, ne qui hostis ex iussu Ferdinandi Regis sui futurus

erat, tanquam abolita veteris accepti beneficii memoria, ingratus videretur. Sed Federicus verecundiam & magnitudinem animi in Consiluo miratus, se agnoscere vel in hoste virtutem respondit, proinde nequaquam poenitere veteris suae erga eum liberalitatis, atque ita renouata

donatione cum amplissimis codicillis legatum remisit, congestis utique miris laudibus in Consaluuin, qui se Regio imperio coactum arma inferre, liberali testificatione ingrati animi notam diluisset. Post id factum Sanseuerinae familiae Regulis.Ber nardinoque praesertim Besenniano oppida ditionemque restituit, quos triennio ante Federicus veluti sibi infensos& Gallicis rebus pertinacissime studentes expulerat. Putabat enim Consaluus ea liberalitate voluntates eorum esse redimendas, ut aliquando Andegavensium partium obliuiscerentur. Quibus Bruti os prope omnes superiore bello semper fauit se perspexerat. Columnios quoque Romanos proceres altiore consilio sibi adscivit. ac eos multo cum honore laumanitateque singulis alarum Praefecturis honestauit. Fabritius enim quum Capuae captus fuit Iet,c Gallorum manibus pecunia se redemerat. Prosper vero Federi cum saeua iam iniquae Fortunae tempestate iactatum reliquerat, sepe eius consilium euentu calamitosum & in

felix non obscure detestatus, quum ille Hispani Regis odio & vana spe Gallicae benignitatis inductus. ad Ludovicum supplex atque miserabilis in Galliam nauigaret. Erat& in Sicilia Ioannes Columna Cardinalis Prosperi frater, qui, quum Alexander Pontifex Ursinos proceres in clientelam recepisset, liberalique stipendio conductos, Caesaris filii miliatiar adscripssset, & Columnios urbe atque oppidis paternis eiecisiet, &ipse urbe profugeret. Enimuero Consaluus, uti erat summa ingenii altitudine,summoque ingenio praeditus iam non obscura diuinatione prouidebat Gallos cum natura praefervidos, tum ex victoriis nullo negocio partis insolentes N immodicos, nequaquam statutis imperii finibus contentos fore. N propterea exarsurum aliquando bellii, quo in decus suum

pullis hostibus nobilissimum Regnu Ferdinando Plispaniae Regietu'. posteris vendicaret. Ad eas res quas & spe S magnitudine animi spectabat praemoliendas, plurimum pertinere arbitrabatur, Columnios summae nobilitatis, spectataeque virtutis militares viros, sibi Hispanique Resis nomini quam primum adiungere; Quos non modo Pontifici Gai

orum socio, ipsisque maxime Gallis infensos elis verum secum veteres Italicos militei Aragoniosque omnes & magnum assinium clientiumque suorum numerum in partes tracturos intelligebat. Federicus Regno &Italia excedens Ferdinandum filium adolescentem natu maximii quem ineptae Calabriae ducem vocabant, Tarenti reliquerat, ut urbem totius

Regni

197쪽

MAGNC CONSAL VI CORDVB. LIB. I. I9s Regni munitissimam atq. opportunissima praesidio tueretur. Cum Femdinando erant Ioannes Geuarra Poletianus Regulus,& Leonardus Aleiatius e Rhodia militia vir bellica virtute insignis. Manfredonia quoq. ad Garganum montem ubi vetus Sipontus suit, Federici praesidio tenebatur:reliquae urbes arcesque in Gallorum aut Hisipanorum potestate conia celibrant. Itaq. Consaluus coactis in unu copiis N acceptis a Namurtio qui Gallis omnibus praeerat.Vasconum sagittariorum cohortib. duabusci totidem equitum alis, ad Tarent si castra posuit. Eo quoq. venere Prosper ac Fabritius, bellumq. geri coeptum, Nam Aragonii plerunq. erumpebant,& in subiectis urbi campis equestribus praeliis admisto pedite citHispanis contendebant. Sed Con aluus quum urbem vi ac tormentis expugnare se posse desperaret, premendam acri obsidione ac fame domadam iudicauit. Nam tametsi munitiones in castelli altitudinem contra

portam erexerat .indeque tormentis Oppugnaret, tamen erat loci naturavi Aragonii egregie sese desendentes, tormentis contra propugnacula collocatis ea vi hostili minime terreretur. Est eius urbis admirabilis situs utpote quae undique mari abluitur: Absciderat enim eam ἁ continenti Alsensus iunior, cui Straboni cognomentum fuit,quum Turcae Hidrunte capta inter alias Salentinorum urbes Tarento propter summam eius portus opportunitatem imminerent, urbsque nunc eo loco est constituta, quo antiquitus Tarentina arx amplissima fuit, tam longa quam inani Annibalis obsidione nobilitata, ubi vero vetus Tarentum fuit, nunc in gentes sunt ruinae passimque admiranda deletae urbis vestigia apparent. Igitur Tarentum urbs noua est, totaque in eam insulam traducta, ct ci cumquo mari cincta, duobus ligneis pontibus ab ortu & occasu tantum aditur.In capitibus interioribus eorum pontium duae sunt egregii operis arces aedificatae, quae ab utraque continenti intercurrentibus duobus Euripis dissicilem habent oppugnationem. Ab aperto autem mari nequaquam adigi possunt naues, nam id urbis latus perpetuis scopulis a natura permunitum est. His difficultatibus deterritus Consaluus, exquisita operum ratione ageres fossa'. iust 1 magnitudinis sub urbe ad tormenti iactum circumduxit, duosque a pontibus egressus adiectis castelli secespite , tormentisque impositis praesepsit , atque ibi hiemare constituit. Hispanorum autem classes & Siculorum ab aperto mari cuncta late obtinebant, ambosque aditus eius insulae quae portum essicit perpetuis custodiis obseruabant, ne per eos aut exitus aut ingressus in portum ct ad urbem vilis nauigiis praeberetur. Fuit ea obsidio omnium quae in Italia auditae sint maxime diuturna, sed quieta admodum & segnis. Nam Aragonii sicuti urbem per se ex agri proximi fertilitate comm

ditateque, facillimae nauigationis rerum omnium copia abundantem, importato etiam ac aduectitio commeatu referserant, ita quietos hostes lacessere & periclitari vires quae admodum erant exiguae, summaet

meritatis esse censebant. Dum Tarentum obsideret Consaluus, dabat

198쪽

operam ut in omnibus cum bellicis tum priuatis rerum actionibus, aliquo semper illustri virtutum exemplo ab Italis. ipsisque praecipue Gallis

admirabilis haberetur. Inter alias quae ei non minus a natura quam ab arte eximiae dotes inerant, liberali tate qua maxime militum animi captu tur,admodum insignis fuit. Nemo enim eo aut exquisitius aut opportunius,aut demq. hilarius unquam erga suos non modo .sed & hostes ipsos magnificentiae splendorem exercuit. Peruenerat 1 Lebbo Insula tum forte ad proxima Calabriae littora saeuissimis eiectus tempestatibus Philippus Rauaslenius Belga. Gallicae classis praefectus. nauibus partim naufragio amissis,partim vi ventorum dissipatis: ipsa vero Praetoria naui adeo quallata, ut quum violenter ad Cytheram insulam scopulis illita, magnis rimarum hiatibus aquam undique admisisset, ipse seminudus cum nobilioribus euaserit. Ad eum itaque Consaluus cum nausea confectum,tum recentis periculi i magine reique male gestae dolore consternatum, omnique castrensi S domestico exutum apparatu. continuo dona misit, quae ct praesenti rerum sortunae maxime congruebant , ct si multitudinem pretiumque spectares in Regiam liberalitatem superare videbantur. Innis praeter omnis generis commeatus vim ingentem, suere semcae vellest retiosis si bellinarum ceruariorum q. luporum pellibus sussultae. Itemq.ecti serici, stragulae, tapetes,& vasa argentea in mensarum usum. nobilesque aliquot equi phalerati,tantusque earum rerum numeruS fui . ut ad eius quoque comites fere omnes, ea liberalitas peruenirct: quibus muneribus adeo sibi Gallorum animos obligauit, Vt tantum virum cum omni laude.tum eo ipso quod regebat regno, dignum praedicarent. Aderant

cum Rauaslemo plerique Gallicae nobilitatis iuuenes ct ante alios Ioannes Stu ardus Albaniae Regulus in Scotia Regiae stirpis adolescens. que postea inclyti nominis ducem in Italia vidimus. Iamque ipse Raua stemus minus iniquo animo fortunae acerbitatem ferebat. quum nulla in re

se Consaluo parem elle fateretur. Paulo enim ante aentulatione gloriae ductus inuitantibus Uenetis in Lesbum Insulam nauigarat, aduersus Turcas .ut Consalui decus Cephalaeniae feliciter partum, expugnata Mythi lene.tanquam nobiliore urbe Insulaque superaret. Sed ea oppugnatio at criori b. aliquato quoim sortiorib. Galloru animis tentata scedum admodum habuit exitu: nam ab urbe cuius moenia tormetis late prostrauerat, propugnantib. ingenti animo Turcis.repulsos insulaq. excedentes atrox ac vehemens tepestas in Aegeo mari adeo dissipauit atq. iactauit, ut nulla ex his quae supersiae re nauibus aliarum cursum tenere potuerit. Caeter im non ὀeerant Hispani milites, qui quu Gallis ea dona plurimu inuiderent in coluberniis di coronis aperte dictitarent, Consaluti Regia manu

opes in alienos profundentem, militum suorum egestati potius prospicere debuiste utpote quibus multorum mensu stipedia deberentur. Adeoque ea vis iniquioris inuidiae indignabii dos militu animos inuasit, ut uno costusu subita alienatione collernatus exercitus, captis armis instructaq. propemo

199쪽

MAGNI CONsΑLVI CORDUB. LIq. I. HI propemodum acie, aduersus ducem stipendia flagitaret: iamque eb processerat furor, ut hastas contra inermem inclinarent; neque ulla res eum in tanto discrimine magis tutata est,quam mira oris constantia , verborumque maiestas. Si quidem militi gregario atrocibus oculis cuspidem intentati laeua hastae supposta arridens dixit, Attolle miles incaute, attolle cuspidem ne me per ludum transfodias, idque tam familiari vultu ac similes ille alioqui peracerbe dentibus infrendens iocari videretur. Vi

latus tamen est contumeliosissimo verborum genere: nam excusanti strupendiorum dilationem & se in extrema pecuniae inopia constitutum esse iuranii. Hischia Cantaber Centurio superbe respondens, si pecuniam,inquit, non habes filias tuas prostitue. Quod verbum quanquam nultu conceptae indignationis fgnum, ab irato in praesens exciverit, adeo tamen alte in pectus descendit, ut quum seditio sedata certis pecuniae sponsionubus suisset nocte quae insecuta est Hischiam correptum laqueo strangulari fenestraeque suspensum exercitui spectandum proponi iusserit. Ea se ueritate Consaluus pristinani imperii aut horitatem, quae recenti milita

consternatione pene amitti conuulisque fuerat, non modo recepit, veruct in posterum seditiosorum ac petulantium animos, ne se dicto factoue laedere auderent eius repentini lupplicii atrocitate deterruit. Crebrat ta-nien voces ab totis cohortibus edebantur, ut extemplo, aut debita sbi stipendia persolueret, aut uniuersi soluti sacramenti religione dimitterentur . Aliam enim sbi milites Fortunam liberalioremq. militiam cupidissimis animis spectabant, namque eo sorte tempore Caesar Borgia Alexandri Pontificis filius, quum omnium Umbriae, togataeque Galliae& Thuscix Regulorum imperiis N ditionibus inhiaret magno stipedio,

ingentique praeda ex opulentis Yrbibus ostentata, veteres milites maxi meque Hispanos ad se vocabat. Ita ut iam uniuersi per paries sensin dilapsi iri ac signa deserturi viderentur. Verum ei Fortuna, quae ipsum in arduis rebus nunquam destituit, alienato prope exercitu &nullum ex Hispania Siciliaq. aurum eSpectanti, Opportuno praesentiq. numine ad suis t. Siquidem ex mercimoniis ad modii pretiosis Ligulaicae nauis, quae Asiam petens forte in Tarentinum sinum venerat, repente ditatus est, quum eam nihil tale expectantem, atque a triremibus Liscani Hispani circumuentam, iure quodam quod ferrum ad Turcas deserret per P

cium Trierarchum in praedam vertiliat, earum mercium pretium cen tum milium aureorum nummum superasse serebatur Coactus nimirum est contra naturam suam Consaluus impotenter agere, non quidem auaritia inductus, sed extrema impulsus necessitate: ut scilicet milites in

ossicio contineret; quorum virtuti confisus maxima quaeque atque ardua

feliciter se confecturum sperabat; s eorum ingenia aliquot iam de causis deprauat:i, vehementerque incitata exoluto stipendio pacarentur. Solebat ille dicere quum humana iura violaret, Imperatori aequa vel iniqua ratione omnino esse vincendum,ut parta demu victoria detrimenta

200쪽

illata miseris cumulata liberalitate sarcirentur. Iam aliquot menses in ea lenta obsidione consumpserat, quum multis sensim coniecturis factus est certior Gallos haud quaquam ea Regni diuisione contentos, occulte hostilia moliri, literisque transmissis solicitare Geuarram Ferdinandi Aragonii adolescentis nutricium,S Leonardum praesidii praesectum, ut

Gallis potius quilin Hispano Regi,qui ipsius patrem Regem prodidisset

Tarentum dederent. Auxerat quoque suspicionem Ategria Gallorum ducum longe promptissimus, qui paulo ante per speciem religionis p stularat, ut sibi aditus pateret ad Sancti Cataldi templum, cuius numen tanquam tutelare li Tarentinis religiose colitur, scilicet ut votum pro salute susceptum oblatis donariis praesens exolueret. Per idem quoque tempus Galli Mansredoniae Praefectum ut ipsis potius quam Hispanis

arcem urbemque dederet, magnis pollicitationibus inuitarant. Sed. Consaluus Gallorum conatus in praeoccupanda Manfredonia, miris artibus superauit, ct cum Geuarra egit ac Leonardo qui natura Gallis i sensi erant, ut ad deditionem maturandam,adolescentem aequis propositis conditionibus hortarentur. Iam ipse admirabili stupendaque ratione Annibalis Poeni exemplo circiter viginti nauigia plaustris imposita ab aperto pelago in internum atque conclusum mare transuexerat.

Est id latum miliaria circiter quatuor instar ingentis stagni, in circuitu vero decem di octo milia passuum amplectitur semperque vel saeuis incidentibus tempestatibus tranquillam S tutam nauibus stationem copiosissimamque piscationem praebet. Ab ea parte Tarentum minime munitum erat, fed domus popularium seontibus inter se coniunctae pro muro erant, nihil unquam hostile ab ea parte expectantibus Tarentinis . Nauibus itaque ingenti militum plausu, multisque tympanorum& tubarum cantibus in portum deductis & toto mari vagantibus, magnus Aragoniis terror illatus est, Quanquam ea res specie ipsa quamvis di facultate oppugnationis terribilior erat. Nec multo post veluti desperatis rebus Leonardus atque Geu arra Ferdinando adolescenti persuasere ut se incolumen melioribus Fortunae casibus seruare vellet. Quias consenescere obsessa in urbe perseueraret, certa ei vitae pericula instarent; infensos enim ipsi imminere longe maximos Reges, cari ros vero Principes eorum esse foederatos, a quibus auxilia opperiri &opinione stultum& exitu miserum videretur. Tarentinos porro adeo cumulatis diuturnae obsidionis taediis S incomodis amictos esse, ut iam acerbiora quaeq. exoptent, modo obsidione belloque liberati tot aerumnis atque laboribus finem inueniant, Si urbem arcemq. dederet Con-

saluo facile impetraturum, ut sibi in quas velit terras cum Regia suppellectile & domestico comitatu libere proficisci liceat. Igitur Ferdinandus his adductus consiliis Geuartam emittit,induciae sex δierum statuuntur, commeatibusq. in urbem Aloiso Errera,& Petro Paceo Conlatui Praefectis, de Tareti deditione itasgitur: Cuius qui de praeproperae deditionis

Leonar

SEARCH

MENU NAVIGATION