Pauli Iouii Nouocomensis ... Illustrium virorum vitae. Accessit ad posteriorem hanc editionem rerum memorabilium index

발행: 1551년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Leonardus & G arra Tarentinorumque primores inuidia deflagrarrunt. At Eerdinandus summo cum honore, singularique humanitate a Consaluo sulceptus, quum ex conditionibus Regno excedere & paterna sequi consilia maturaret,e Bytunto oppido non multo post Tarenturetrahitur . frustra querens & gemens quod a suis fallacissime inductus&sub fide Regia nefarie proditus custodiae traderetur. Nec multis inade mensibus quod vehementer moerorem eius auxit in Hispaniam deis uectus est, ubi in libera honestaque custodia paternae simul fortunae &iniquae suae sortis casum aequo animo ferre condisceret. Verebatur enim Consaluus . ne adolescens Federici patris consilio innixus ad Galatos transiret, Aragoniorumque animos in spem recuperandi Reagni erigere & ab Hispanis curaret auertere. Iubenti enim regi& ab se minus honesta postulanti Consaluus vel cum laude suae dignitatis parendum iudicabat; Quod tam eis secramento adactus quae promiserat

non praestaret, id totum tamen ad imperantis Regis arbitrium referro tur; Qui uti absens, ignarusque earum rerum ex Iure consultorum responsis nulla Consilui sponsione obligari posse censeretur. Interea oborta est contentio de finibus regionum inter Gallos & Hispanos togatorui rimo hominum & Iureconlultorum, moxque insolentia & libidine mi-itari ad cruentam altercationem deducta, quum utrinque a Consaluo atque Namurtio publica monumenta descriptarumque regionum tabulae ex Geographorum atque annalium fide ad iudicii coniecturam proserrentur; Quando iam a multis seculis immutante vetustate urbium& regionum antiqua nomina perierint, aut perperam translata corruptaque senti barbaris vocibus, tenebras scribentibus legentibu '. ossundunt.

Constabat enim Neapolitanum Regnum, quod pari prope aestimatione Reges Gallus S Hispanus inter se diuis sient, in quatuor Praefecturas, ita partientibus antiquis Regibus abiisse. In Campaniam scilicet quae magna ex parte Leboria terra dicitur, extenditque sese nouo Regni limite λFundano saltu ultra Sarnum S Sylarim Picentinorum extremos amnes usque ad Laum Lucaniam a Brutiis diuidentem : cuius prouinciae caput

est Regia ipsa Neapolis ubertate rerii omnium incredibili, prospectuq. maris perlocundo,N quod animis vel tristibus perpetua hortorum viriditate temper arridet. Post Campaniam incipit Aprutina regio olim Praeculina haec ab Apenino per Samnium ad Hadriatici maris ora protenditur: cuius caput est noua urbs Aquila, ex antiquis Amiterni Forc naeq. ruinis aedificata. Reliquas porro duas, a laeua Apuli Salentiniq. obtinent, E Gargano scilicet monte, ad Iapygiu extremum desinentis Italiae promontortia Quarta autem regio Brutiis attribuitur, quibus hodie perperam Calabriae nomen est inditum,quum contra Calabri ii sint,qui circa Brundusum Apuliam ad mare Supersi incolunt. Brutiorum caput est Co sentia.Ita Brutii sub falso Calabriae nomine a Sylari ad fretum usq. Siculum extenduntur,comprehensa quidem ad Ioniu Magnae Graeciae ora

202쪽

roo r PAVLI'IOVII DEVIΤΑ eaque parte Lucaniae simul intercepta. quae inter Laum hodie Lainum a Sylarim Tyrrheni maris littus attingit Brutii itaque S Apuli Hispanis, Campania omnis cum Aprutina regione Gallis obuenerat. Intererant autem duae exiguae& nouae quidem appellationis regiones, Capitanata scilicet & Baslicata abscisiae proculdubio ab Apulia atq. Lucania, quum vetusti Reges noua semper diuisione gauderent,ut bene meritis Proceribus quorum numerus aequo amplior offerretur, donatiui nomine praesecturas largirentur. Capitanatam complectuntur amnes duo Fronto scilicet, qui hodie Fortoris nomen induit, & Aufidus in siticulosa Apulia nobilis. Basilicatam autem Hirpinorum & Lucaniae fines includunt. Igitur Tripalda quod est oppidum in Hirpinis parato, sed nondum coepto bello limen aperuit, quit Galli ea occupata superuentu Hispanorum qui eam tanquam suae ditionis repetebant, commisso cruento certamine infeliciter dimicassent. Ab hoc .i enim , quanquam leuis pugnae prospero euentu, totius Oouenturae i

victoriae non dubium i

. . .

203쪽

DE UI ΤΑ ΕΤ REBUS GEsΤIs CΟNs ALUI FERDINANDI CORDUBAE COGNOMENTO MAGNI LIBER SECUNDUS.U U M haec in Hirpinis gesta essent, Galli vituri

iniuriam , tanquam turbata pace, sese in Hispanos e proximis praesidiis cstuderunt , certatum que est per multas caedes de possessione oppidorum , quae ambigui iuris este viderentur. Sed

Consaluus quod dispersis per hiberna copiis suis, valido paratoque hosti esset inferior, iure& legibus quam armis disce- ptare malebat, testabaturque legatis ad Namurtium missis, id foedus quod inter Reges ictum esset, se nulla ex parte violaturum, nisi ad summam iniuriam sibi vis inferretur, ne temere sumptis armis, inexpectatum ambobus Regibus bellum excitaret, quod demum nisi luctuoso rerum exitu finiri non polia set, seris utique remediis ad repetendam pacem, quum Fortuna semel alterutrae partis causam vel leui rerum inclinatione fouendam ibi cepis set. Ad ea Namurtius respondebat, nihil se omnino ex his regioni. bus appetere, quae diserte in foederis tabulis Hispano Regi adscribe rentur, arbitrari autem quae praetermissae videri possent , Capitanatam scilicet & Baslicatam, ad se potius aequissimo iure pertinere, quam ad eos qui feraciores frumentariasque Prouincias ex rudi vel astuta diui sione consecuti, Gallis demum praeclaro haereditatis iure. in eo Regno potioribus Pelignorum, S Praecutiliorum, steriles atque asperos momtes reliquissent. Quum eo modo intentis utrinque armas de interpretan do foedere, aequitateque diuis Regni disputaretur, Consaluus atque Namurtius in colloquium deuenerunt.'apud templum Diuo Antonio dicatum. Id erat religionis causa percelebre inter Atellam ct Melphim. Constitere igitur ambo duces consecrato in loco . ad aram maximam, ubi solennia sacra peracta iunt, dictisque sententiis in utramque paristem aliquandiu de ratio ne finium explicationeque foederis contendὰ-re. Sed is disceptationis ex itus suit, ut oppida , de quorum possessione dubio iure certaretur, interiira communis Imperii sorent, erectis scilicet

amborum Regum vexillis, donec e Gallia pariter& Hispania exploratis Regum voluntatibus, quid illi in perscribendo scedere sensissent intelligique vellent, interpretatione legitima referretur. Nec multo post milias quibus a certa spe praedae , bellum maxime utile& concordia semper inanis di sterilis fuit, ipsique duces ingenio astuto ambitiosoquer iiii

204쪽

MAGNI CONI ALVI CORDVB. LIB. II.

Regulus , ingenio optimis literis exculto . exercitatoque militiae inter alios Andegavensis factionis Proceres facile primus; cuncti enim fere eius sectae ab Hispanis ad Gallos defecerant. Is nihil potius ac omnino utilius atque securius ad non dubiam spem incruentae prope victoriae demonstrabat, quam admotis continuo viribus uniuersiis, Barium oppugnare, in potestatemque redigere, proximam scilicet amicamque hosti urbem: nobileque totius Hadriatici maris Emporium : unde maxima terra marique Consaluo detrimenta inserri possent. Subessetque inde facultas Bytunti copiose urbis potiundae, expugnandique in ora Iuuenatii. quod olim Iuventus Egnatia fuit. Obtinebat autem Barium Isa-

bella Aragonia Aliansii Regis filia, hostili animo in Gallos mulier; quod

euerso S fortianae domus Principatu ipsius filium ex Ioanne Galeacio Sfortia genitum in Galliam abduxissent, ut ibi adulescentulus sacris cucullatorum initiatus, captiuoque similis, extra paterni imperii spem, saeratis in claustris consenescere cogeretur. Haec uti generosam decebat. perentemque paternos spiritus, ferre non poterat Gallos rerum domi, nos, qui duo, paternae simul& coniugalis fortunae suae imperia deleuis sent, propterea mirifice fauebat Hispanis, quibus ipsa genus duceret ipsique praesertim Consaluo: liquo uti saepe Barium adeunte inuisentenue, studiosissime coleretur. Erat id Aquaeuiuae consilium in rem aptis simum: Sed in fatis erat, ut Galli tota Italia pellerentur. Ex aduerto enim duo veteres acerrimique duces inter se sensibus asinitateque coniuncti Alegria atque Palicia id consilium oppugnandae Foeminae. tan- ouam ignobile sortibusque viris turpissimum improbantes, uniuersas vires Barolo potius admouendas censebant, ubi dux hostiuin & belli caput, &quicquid floris esset in Hispanicis copiis: praeterea Columnii tanti nominis duces Gallico nomini infensi, opprimi posse viderentur.

uuando Barolitana moenia per se vetusto aedificandi more debilia, nulloque intus aggere confirmata, nec primos quidem tormentorum ictus ferre possent. Futurum enim esse si egregio nobilique impetu quo Gallicum decus semper creuit, seque super caeteras gentes feliciter extulit audendum arbitrarentur, ut urbe capta, deletisque hostibus, bello vix dum coepto, finem imponerent: aut certe Consaluum priusquam n uis erectis munitionibus , se permuniret ,& maioribus augeretur co-ritis. ad iniquas omnino pactiones compellerent, omnique penitus v iere existimatione spoliarent. Ad ea Namurtius, haec inquit veluti speciosa maximeque decora auribus quidem: sed nemo lanus tanquam argua atuue aspera factu ad animum admiserit. Neque enim adduci poD

sum, vi acerrimum credam hostem & pro salute S gloria propugna tem tormentis nostris continuo cellarum, aut deditionis nomine quic- ouam admissurum, quod indignum pristina sua dignitate videri pol sit. Ouo fit ut obs de re Barolum quam oppugnare latius existimem,

quod hostis commeatus inopia laboret, quod pecunia indigeat, ct quoa

205쪽

maximum ad uniuersi belli victoriam momentum assere, Bruti ivltro desciscentes vexilla Gallica singulis in urbibus extollant. In hanc igitur sententiam continuo iere Ludovicus Arsus& Castellio cognomi ne Formantes, ipseque Ciandeius Helvetiae legioni praepositus. Obe.

gninus enim, cuius post Namurtium in castris summa erat authoritas, cum tertia ferir exercitus parte ex Apulia profectus, in Bruti os contenderat : apud quos iampridem nomen eius erat percelebre, quod superiore bello ex praefectura, moderate & leniter illis semigraecis gentibusi perasset: & bellica demum virtute inclytus ipso Conlaluo cum Roge ad Semenariam memorabili pugna superato, opinione omnium caeteris Gallis ducibus anteferretur. Quibus de causis multas amicitias, multasque in illis regionibus haberet clientelas, ex vetere scilicet Andegavensium partium studio, & tum peropportune Sanseuerini Principes audita Regum discordia ab Hispanis desciuissent. In his erant Bernaria dinus Besennianus, Robertusque Salernitanus ct Honoratus My leti

Comes: quorum maximae atque expeditae opes erant ad conflandum belulam, si ei, pergere Obegninus, uti erat multorum literis ac nunciis ac-eersitus, ct exoptata diu Gallica signa proclinatis ad defectionem Populis ostentare maturaret. Nec properantem opinio de Brutiorum stu-δio non temere concepta usquam fefellit, nullum enim oppidum fuit, eum ipsa urbe Colentia,quae aduentanti minime portas aperiret .ipseque

eo successu depulsis undique Hispanorum Praesidiis, & Magistratibus. prope sine vulnere victor usque ad Messanae fretum deferretur. interea Namurtius medii atque ideo parum salubris consili rationem secutus, diuiss per circumiecta oppida copiis, ex longinquo obfidere hostes qui

Baroli constiterant, subuectos commeatus intercipere, excursiones hostium cohibere, infirmiora eorum praesdia tentare, atque expugnare constituit ; sic ut plures dies utrinque milites susceptis ex occasione diurnis nocturnisque expeditionibus exercerentur: leuia tantum praelia fierent; ostentandaeque virtutis causa quaesitis frustra congressibus Galli dictitarent, strenuos quidem pedites Hispanos videri, equites vero secus; ut pote qui eludendo & in gyrum flectendo equos, robustas Gallorum hastas formidare, concursionesque vitare ignobili fuga coissues.sent. Non tulere elatis animis verborum contumeliam nonnulli Hispa- ni equites. ita ut responderent, spari numero . N paribus armis quibus cataphracti uterentur, pro gloria decertare vellent, se patentem in campum prodituros. ut qui nam maxime strenui bellatores forent, Galli an Hispani, nobili spectaculo edito, verum ex collata virtute specimen praeberetur. Non abnuere condicionem Galli, dieque constituta, Venetus Tranii praefectus, uti ex professo nemini socius, Rutrisque pari studio amicus atque bospes, locum certamini . Veneto tutum praesidio, ad urbis moenia concessit. Ea autem prouocatione Consaluus magnopere laetatus est,quod studio parandae t udis milites accendi ,exacuuque

206쪽

MAGNI CONSALVI CORDVn. LIB. II.

Ie eorum virtutem egregia contentione perspiceret. Undecim ex conicto prodiere Galli, quibus totidem opposuit , ex urna serte ductos, quum supra centum equites ambitiosis concursu nomina dedistent. Con

currere utrinque tanta vi, ut nunquam ardentioribus animis, vehementioribusque viribus certatum sit. plures hastarum impetu deturbati, aut suffossis equis destituti in pedes, tanta pertinacia decertarunt, ut quum sex horis continue depugnassent, omnes sere cum suo, tum alieno cru re foedati, nec fatigati quidem sub tanto armorum pondere in occasum

lis certamen extraxerint, certa iam ad Hispanos vergente victoria: ni

si eam quatuor Galli memorabili casu penitus elusissent. Septi enim e

quorum cadaueribus, mira constantia selicique virtute, tanquam ex castrensi munitione repugnarunt, frustra Hispanas equos adigere conan

tibus , quum eorum equi , aspectu olfactuque stratorum equorum abasterriti, sessores ipses in diuersum a limine victoriae transportarent. Ex Gallis longe fortissime dimicarunt Torseius Palicianae alae legatus: dc Mondraco, qui demum Mediolanensis arcis custodiae praepostus, proiadigiose ictu fulminis conflagrante turre , cum tota pene cohorte in t riit. Ex Hispanis autem summam laudem tulere Dida cus Garcias Par dius, qui perfracta lancea, excussoque e manu forte gladio lapidibus i ctis, quibus pugnae spatium continuata serie tanquam corona descrNptum erat, pertinacii si me rem gessit. Et Didacus Vera, aliquanto post ad Algerium in Africa, amissi exercitus infelicitate clarus. Spectatores & Iudices ex Tribunali incertam victoriam fuisse pronunciarunt, ea quidem testificatione, ut apud Hispanos expediti roboris nomen,apud Gallos autem inexpectatae constantiae laus mansisse censeretur. Non via detur praetermittendum salsedc peracute dictum Conlatui. Equitibus Gnim ex eo certamine reuersis, quum Alarco' is pugnae spectator assuerat in unius maxime Garciae Paredii virtutem miris laudibus attolleret, quod hasta, ense, claua ue alio atque alio casu amissis, subitum ex ea necessitate consilium arripiens, collectis ac evibratis in hostes lapidibus longe omnium pertinacissime dimicasset. Non est inquit. cur tantopea re mireris Alarco, quod Garcias alioqui vir egregie strenuus, suis peiaculiaribus ex natura ingenii fretus armis, ante omnes optime & vel, mentissime rem gesserit. Ita ut astantibus extemplo risus si obortus. Notabatur enim argute faceteque in Garcia vehemens atrae bilis morbus , quo saepe ex interuallis vique ad insaniam correptus, pugno ferire obuios, saxaque in turbam iaculari insanientium more consuesset. EY inde Galli Hispanique aemulatione virtutis accensi, multo quam anistea ardentius atque audacius bellum gerebant. Vsque adeo ut de gloria potius quam de regno certare viderentur. Quamobrem necesse

rat singulis prope diebus multos capi ac interfici , qudd plerunque disposti insidiis, ct nonnunquam apertis in campis ex occursu iusta pone acie dimicarent. In redimendis autem permutandisque captiuis,

207쪽

ros 'AVLI IOVI IDA VITA

crebrae contentiones, querelaeque, utrinque ducum S mil sum animos exagitabant, quum aequo saepe grauius pretium captiuis imponeretur, neque ullos unquam pares oblata permutatione, militaris auaritia reperiret. Quibus contentionibus obuiam eundum ratus Consaluus, cum

Namurtio egit, perscriptis legibus, ut gregario pediti menstrui stipendii, &trimestris equiti, pretio libertas constaret, cohortium autela praefecti atque signiteri semestris stipendii summa mulctarentur. An nuum porro legatus alae persolueret. Caeteri ductores ex ordine nobilium, si caperentur, ex summi ducis arbitrio pretium penderent. Edixit autem, seuereque singulos duces admonuit, ut benigne ac liberaliter captiuos custodirent. Hoc enim ad famae decus requirebat, ut Hispani non virtute tantum Gallos,sed humanitate,& muni licentia supera xe niterentur. Per eos enim dies Baiardus Gallus Hispanum equitem ex nobili Solomaiore familia, ad singulare certamen prouocarat,quuta

se Gallus ab Hispano graui affectum contumelia quereretur, quod durius ac illiberalius quam deceret, suisset custoditus. Cognita naque causa Consaluus seuere hominem increpavit, iussitque certaminis aleam subire, vi animi subagrestis ignominiam Marte iudice dilueret: aut victus, quod gentis atque familiae decus improbo facto de foedasset, meritas turpi vitae exitu poenas daret ..In eo itaque certamine fortuna ius

dixit, eo euentu ut Hispanum Gallus non obscuro pudore confusum neque se promptissime ad inserendos ictus explicantem , gladii mucro ne per summam iuguli loricam coniecto,celerrime confecerit, Hispanis iure cadentem omni contumeliarum genere onerantibus: utpotervi patriae nomen turpi antea facto, ct mox ignobili morte dedecoras- 't. Hic est ille Baiardus, qui postea tanquam longe pugnacissimus opinione omnium existimatus, a Francisco Gallorum Rege promeruit, ut ante alios deligeretur, a quo ipse ad Mediolanum acie victor profi-gatis Helvetiis, equestris ordinis insignia susciperet, spectatae quidem virtutis merito vel surnmis Regibus maxime decora: Quandoquidem nobili in praelio partus honor, vel Regi imperatorique, praeter id totum quod in his accurate suspicimus maiestatis decus, nouae, propriaeque laudis dignitatem accumulet. Caeterum Namurtius peramplo subnixus equitatu aliquanto etasius quam Hispani per Apuliam euagabatur, tanta quidem licentia, audaciaque, ut pastoribus ediceret, omne pecus in herbidos Cerignotae campos, pascendi causa deducendum, Quando

ipse eius tractus pastiones ab iniuria hostium dispositis praesidiis estet defensurus. Ea res uti erat praeconis voce pronunciata. & a speculatoribus delata ad Hispanos, multos eorum ex proximis praesidiis ad praedam ex- ciuit, iere autem eo agminis ordine, ut tertia pars expeditis armis instructa, pecora simul dc pastores inuaderet; reliquae porro duae partes in insidiis consisterent: Nessusum in praedatores Gallorum praesidium aggrederentur. Nec dolo composito, euentus defuit. Galli enim, ubi primos

208쪽

MAGNI CONSALUI CORDUB. LIB. II. 2o primos hostium inuadentes,turbantesque pecoris greges. ct pastores in fugam coniectos conspexere, in eos extemplo impetum fecerunt e tantaque vi eos refugere simulantes persecuti sunt, ut in insidias inciderent& plerique eorum caderent, ac multo plures caperentur. Sed id ex v to maxime laetum facinus. Fortuna dolis libenter illudens, E manibus Hispanorum celeriter eripuit: quum valida Gallorum manus, quae C nuso ad incertam spem praedae forte exierat, hostibus sessis, ct in abigendo pecore occupatis, occurrisset. Improuiso enim superuentu h ilium Hispani nequicquam expedire arma, componereque ordines dc repugnare conati, praeda omni captiuisque relictis , in fugam se dedo

runt. In ea commutatione fortunae, tenente campos equitatu, nonnulli

Hispani caesi, vulneratique sunt. Venere autem in potestatem Didacus Vera unus ut diximus ex undecim pugnatoribus, ct Theodorus Bo calus Graecae nobilitatis Spartanus ciuis , qui leuis armaturae equitibus praeerat, ct Aloisus cognomulo Gordus, quod Hispanice praepinguem significat, cohortis Celtiberorum praefectus. Is est qui pol tea Rhauennate in praelio Odet tum Lotrechium inclyti nominis Gallorum ducem,

multis acceptis vulneribus cruentum prostratumque, ne a commilit nibus qui iuxta eum ipsum Gastonem hostium imperatorem confoderant, interficeretur, corpore suo protexit atque seruauit. Hac re ex insperato bene gesta, Galli coactis in unum copiis; ad Baroli usque pomtas sese effuderunt. Sed ostentata tantum acie retro inde ad Cerigno- Iam repente sgna conuerterunt. Cerignota antiquitus Gerionis Castellum fuit. Poeni Annibalis id temere oppugnantis irrito conatu pernobile. Ab hoc oppido Galli quum murum subissent , Acunia equitum praefecto, &Zaracte selopellariorum duce sese acerrime defendentibus cum detrimento ita repulsi sunt, ut non multo post nouis adaucti copiis, conuectoque tormentorum muralium iusto apparatu, ad oppugnandum Canusum conuolarent. Erat Canusii Petrus Nauarrus cum sua Cantabrorum cohorte, cui Collius selopellarios circiter ducem tos addiderat, cum hac delecta manu Namurtium prolatis tormentis sternentem muros, ct aliis atque aliis Vasconum Gallorumque cohortibus submissis, praelium magno omnium ardore instaurantem, per

triduum incredibili virtute sustinuit: haud dubie in ipsis vel frustra dosens oppidi ruinis honesto interitu nominis sui famae satisfacturus: nis per occultos nuncios iubente Consaluo ut sibi consuleret, sortissimosque milites conseruaret, parendum esse censuisset: quando eius silus incolumi cohorte,possessione ignobilis oppidi multo carior haberetur, postquam ipse in eo periculo laboranti, opportune opem ferre noquiret, nisi , quod a belli ratione penitus alienum censeretur, uniue saepugnae aleam periniqua condicione subeundam existimaret..Iam enim pari consilio, ne iterum salutis periculum subirent Acunia & Zaractem, Cerione excedere iussos in castra receperat: coniectura iudicans hostes

209쪽

2M PA V L IPIO VII DT v I Τ Α Canusio in potestatem redacto, confestim illuc, ut acceptum in comm dum vindicarent, omnino redituros. Itaque Nauarrus quantis fieri potuit artibus summa auersi animi obstinatione simulata, Gallis non iniquas condiciones offerentibus aures adhibuit; usque adeo tamen graua- , ut truci vultu contumacique sermone condiciones non nis honesti Lsimas admissurus esse putaretur : quanquam Vix tertia pars militum integra superesset: multis scilicet interfectis, & reliquis sere omnibus sauciatis. Necsbivllam Namurtius moram attulit, quin extemplo transgeret, quod vel iniqua inusitataque desperatis hominibus, nec inultὰ perituris omnino concedenda viderentur. Impetrauit enim ea omnia Naia arrus quae necessariae deditionis casum ad non dubium decus honestarent, scilicet ut ex praesidio decedenti, explicatis vexillis ad tubarum cantum sonitumque tympanorum, ac incolumi demum omni militum substantia, Barolum tuid regredi liceret: Gallique item iumenta praeberent, quibus saucii aveherentur: & Namurtius data fide Canus nos ab omni iniuria inuiolatos, securosque praestaret. Haec quum pepigisset, adeo elatis animis Hispani militari incedentes ordine, oppidi porta agmen eduxerunt, ut eos minime victos esse, sed omnino victilia crederes: & Galli magnopere mirarentur, tantulas copias maximis ipsorum viribus resistere ausas, tot iniqui Martis incommoda sustinere potuisse. At Consaluus aduentanti Nauarro obuiam egressus gratias egit, laudauitque palam, qubd sese & fortissimos milites quos breui summae

victoriae participes suturos speraret, opportuna Vsus prudentia conseruasset. Referebat enim singularis tolerantiae indomitique animi inusitatam laudem , qua audacissimae gentis spiritus fregille videri poterat: postquam facto virium , animorumque periculo praeclare constaret, vel grauissimos Gallorum impetus paucorum veteranorum constantia supe ari. Nec diu post Consaluus Nauarrum exigua quiete recreatis cohortibus Tarentum misit, ratus eam urbem ducendo bello para daeque demum victoriae, graue momentum habituram , cui hostis ex propinquo vehementer inhiaret, maxime valido fidelique praesidio muniendam. Auxit quoque pari diligentia Andriae vetus praesidium summissa recentium militum cohorte, ut id oppidum a septimo lapide Barolo subiectum contra hostes certae opportunitatis munimentum seret. In hoc enim unum praecipue consitum intentus erat, ut insultantem hostem patientia sustineret, donec auxilia superuenirent. Ab initio siquidem abruptae pacis Ferdinando Rege postularat, ut nouo delectu in Hispania conscripti pedites & equites in Brutios mitterentur. Expectabat etiam a Maximiliano Caesare Germanorum quingenarias cosortes

septem, quas Helvetiae phalangi tanquam aequalis disciplinae par robur Opponeret. Has enim Caesar petenti Philippo filio facile dederat. Fbd Ferdinandi gener utriu'. Regni Hispaniae atq. Siciliae haereditatem aditurus esse videbatur. Efflagitarat quoque frumentum e Sicilia quum eluxa inopia

210쪽

MAGNI:CONs ALUI CORDUB. LIB. II. Iovinopia laboraret; mirabaturque non aduehi quando id peracerbis obtestationibus a Nucia praesecto requisisset:&iam Liscanus cum triremibus Salentinorum Oram teneret , t Siculis nauigiis praesidio foret , adnuersus Praeianem Gallum Archipyratam, qui aὸ Iapygium promontorium transituris insidias parasse diceretur. Opperiri quoque se dicebat. ut ad syngraphas nummarias, quae ex Hispania Venetias essent trasmisqsae, a mensariis ingentes sibi pecuniae curarentur, quibus stipendia militibus ubertim exolueret. Hisce sermonibus tanta spe magnifice proposita, ct multarum rerum tegebat inopiam,& spes hominum mirifice sustent bat: ut milites in summa egestate pecuniae, qubd alimenta graui etia empta pretio deficerent,qubd lacera in veste sena inudi essent, tot incommoda iniquissimis animis perserentes in ossicio facile contineret. Nam intrepidae frontis honor, & facundi oris maiestas, ac in peramplo excelsoque corpore vultus alacer, bonaeque spei semper plenus, tantam pro- inlisis dictisque eius sidem asserebant,ut vel astutissimi milites, qui pleraque tanquam inani voto sperata, uti nimis ardua ct difficilia facto, laeto succella caritura iudicabant, eum ab occultavi praestantis ingenii, vel

supra rationem futura diuinare crederent. Nam per eos dies nauigium cum multo frumento E Sicilia vel aduersis saepe ventis applicuit ;cumulauitque laetitiam altera nauis, castrensi plena mercimonio,quam Uenetus mercator Barolum adduxerat. In ca erant praeter thoraces S galeas, aliquot milia ex laneo panno caligarum, interiorumque tunicarum, multaque item saga,& integumenta capitis, ct lintheae tunicae: praeterea calceorum ingens numerus. Quae omnia ConsaluuS ita coemit, ut pecuniam mutuam a familiaribus secreto acciperet,& ditiores praefecti, ducesque minores fidem inserponerent: ab Ilabellaque Aragonia ad omne officium promptissima, ex numero Baresium ciuium mercatori vades darentur. His rebus magna omnium laetitia per cohortes turmasque diuisis, exercitum ex diuturna illuvie sordidum nouo cultu usque ad elegantiam adornauit,vsque adeo expedite ac liberaliter, ut quum auri esset egentissimus,magnam recoditae pecuniae vim habere crederetur: quam

opinionem inter milites alere erat solitus. Nam eos aliquando stipendia nimio plus quam ipsi serre possent disserri conquerentes,allocutus,dic re erat solitus, Estote bono animo commilitones, nam obsignata integraque adhuc nobis superest illa ingens arca, ex qua, quum pro matura Vitioria opus erit, ad explendas omnium cupiditates, immensus signatae pecuniae thesaurus effundetur. Caeterum Namurtius Canus o Gerioneque potitus, alia quoque oppida circumducto exercitu, 'ubd essent nudata

praes diis, ad deditionem facile compulit, transgressusque Aufidum C nusino ponte, ad secundum lapidem a Barolo positis castris consedit: praecone ad portas misso, qui Hispanos s viri essent ad iustam pugnam

prouocaret, ut utriusque gentis virtus aequo in campo spectaretur: ac

ex ea victoria Marte iudice, bello finis imponeretur. Ad ea Consaluus

SEARCH

MENU NAVIGATION