장음표시 사용
221쪽
progressuros nisi toties promissa pecunia stipendii nomine debita solus
retur. Verum eam animorum contumaciam omni quod habebat auro
argentoque praebito,oppignerataque amicorum fide,facile dissoluit atq. ita peditatus in castra perductus est. Obegninus autem aliquot leuibus praeliis factis, superatoque Petrace amne, ad oppidum Gio iam contendit. Abelitem Andrada & Hugo motis properὲ castris subsecuti, eodem vado flumen traiecerunt,eo quidem ordine, ut quisque eques consessorem peditem transportaret. Postero aute die Obegninus instructa acie ab oppido Gioia descendit. Hispani autem conspectis hostium signis,
continuo aciem direxerunt. In cornibus erant Emanuel & Caruatal. m diam vero aciem tenebant Hugo , Antonius Leua,& Alueradus pater, cum vetere equitatu peditatuque. Hoc agmen ex modico interuallo sequebatur Andrada cum equitibus ab Hispania nuper aduectis, & Gallicorum & Asturum cohortibus. Hae gentes antiquo more Romanae militiae scutis oblongis inflexisque & tragulis missilibus utebantur. Ipse porro Obegninus in primo agmine suit, ciendae pugnae auidus. In secundo Al sensus, & in tertio Honoratus Sanseuerint constiterunt, qui Regulorum gentilium suorum alas ductabant. Quadrato autem agmini peditu praeerat Matherba, iuxta quem erant tormenta, quibus utrinque displo-1is ab equitatu procursum est. Obegnino aduersos Solis radios vitare conanti Hispanorum leuis armaturae ala locum praeripuit. Ita ut signa verteret,& in Emanuelis cornu vehementer inueneretur. Sed ardente iam praelio & aegre vim Scotorum Benauidio sustinente, Hugo, Antoniusq. ct Alueradus opem tulerunt, pugnaque tanto animorum vigore contracta est,ut Galli Hispanique gladiis rem gerentes permiscerentur. nec eorum quisquam devictoria dubitaret, quum Carvaiat expedito consilios nistrum cornu circumduxit: & in terga primi hostium agminis prouectus,tantum terrorem ancipiti praelio occupatis intulit, ut ob ninus dissipato suorum agmine in fugam verteretur. At sensum vero cum secunda acie auxilium ferentem, Andradae equites profligarent:pariq. sorte Honoratus perterrito fusoque tertio agmine profugeret. semique horae momento quod vix credibile est trucidato fere toto Gallico peditatu, insignis victoria pararetur. Capti sunt ambo Sanseuerint Honoratus& Alfonsus. Obegninum Scotorum globus e manibus hostium eripuit. Isque demum adiuncto Malherba continenti cursu Gioiam contendit.
Sed ibi paululum moratus, qubd iam Hispani equites hisdem vestigiis
insecuti aduentare nunciarentur, citato per obscuram noctem itinere, in Angitulam arcem confugit. Saepe Fortunam incusans, quae inuictum
hactenus, ct Britannicis Gallicisque bellis duodecies iusta acie victorem elusisset. Sequenti vero die ante alios Valentius, Emanuelis frater.& secundum eum Carusat, Alueradusque filius,& Antonius demum Leatia, hil de celeritate remittentes, Angitulam peruenerunt, Oppidoque potiti Obegninum in arce obsidere statuerui. Nec multo post Andradadux
222쪽
MAGNI CONs ALUI CORDUB. LIB. Ir. 22Idux ipse cum uniuersis copiis superuenit,erectisque munitionibus, ct cim cum posita cohortium statione, ne dux hostium elaberetur, in conspectu oppidi,sed extra tormenti iactum, castrametatus est. Hisdem quoq. di bus quibus post aduentu classis & Porto carerii mortem, Andra da nouo duce in Brutiis cum Obegnino conuersa iam plane Fortuna certabatur, Germanorum cohortes, quas Octavianus Columna a Prospero patruo ad Caesarem missus impetrarat, Carnicis iugis ad Tergestinum portum
deduc tae impositaeq. in naues Barolum peruenerunt. Quarum aduentus tanta laetitia Consaluum assecit, ut spem antea de summa victoria concopiam mirifice confirmaret: nec ideo diutius cunctandum arbitraretur,
quin in aciem prodiret. Septimii enim mensem Baroli angusta urbe obsessus quum vicina oppida praeter Andriam Namurtius occupasset, cuncta belli incommoda,una inuicti animi magnitudine superarat. Subleuante quidem Fortuna spes aegras, & saepissime extremis obsessi casibus a ridente , adeo ut nunctuam de matura victoria dubitasse crederetur. Hoc inito susceptoq. consilio, quum omnia quae ad profectionem opportuna forent, praesectos equitum & peditum parare iussisset, Petrum Nauarru, ct Ludovicum Erreram propinquum suum cum ea manu qua possent,
Tarento euocandos iudicauit: Horum enim eximiae virtuti plurimu tribuebat, pari quoque consilio Namurtius coniectura iudicans hostem appulsis Germanorum auxiliis molituru aliquid, & Barolo protinus egressurum, Andreae Matthaeo Aqua uiuae perscripsit, ut c Conuersano Alt muram peteret, ubi erat Arsius, at q. inde ambo coniunctis viribus ad se Canusium in castra peruenirent: quod in eius viri consilio ad res gerendas maxima spem reponeret, nec sine Arsio constanti impigroque duce quicquam sibi audendum arbitraretur. Sed dum inter se Arsus & Aqua uiua de prosectionis die costituunt, Nauarrus circa Tarentum Arsi literas intercepit. Qua re cognita vir acutus Aqua uiuae trafruro insidias tedit, atq. ita ille improuiso malo circumuentus,dum fortissime repugnat, confosso equo grauiter sauciatus capitur. Ioannes eius frater strenue dimicans cadit: equitatu'. profligatur,& sermh totus in potestatem hostis deuenit. Eo negocio ex itinere feliciter gesto, Nauarrus & Errera Barolum perueniunt, Confatuus geminata laetitia in risum solutus pleno ore Fortunae obsequenti suscipienda vota pronunciasse fertur, quod opportunissimo tepore capto prudentissimo hostium duce, viros flammae virtutis & fidei magno sibi usui futuros in castra recepisset. Iam ver florentnbus aruis adultaque segete ad Calendas Maias inclinabat, quum forte eo
ipso die tanquam rite auspicato maximeq felici, quoad Gioiam profligatis Gallis victoria parabatur, Cosaluus copiis omnibus Barolo eductis
luperatoq. Aulido ad Geryonem castrametatus est, ea mente, ut admotis tormetis opportuno oppido potiretur, aut si Galli opem ferret,aequo in capo collatis signis conssigeret. Perventu est ardentissimo Sole, aestuoseq. itinere,& maxime puluerulcto, tanta totius exercitus fatigatione, ut
223쪽
ara P AvLI IOVI ID EVITA plerique milites sis,lassitudineque confecti passim interirent:humori'.
desiderio serulas .quas retorridus praebet ager, tanquam ex rore nocturno madidas exsugere cogerentur. Quibus malis Consaluus circumductis ad singulas acies aquae viribus occurrebat, hos eniimn eum casu naab Aufido comportari iusserat, edicebatque singulis equitibus, ut tingulos pedites, armatosque praesertim in tergo consessores acciperent. Id vero aliquanto benignius & alacrius equites praestabant, quod humaniore quodam exemplo ab ipso duce receptus in equi clunes fgnifer Germanus veheretur. Geryo ut antea diximus irrito conatu Poeni Annibalis potius quam aedificiorum seequentia nobile, tumulo insidet,& perpetuis per decliuia vinetis clauditur. Vineta autem fossa modica praecin-
it, intra quam Prosper atque Fabritius locum speculati, dimensique cara secerunt; S ic vi tumultuario opere fossa repurgata dilatataq. ac educto ad labrum interius paruo aggere,quantum in ea temporis exiguitatefieri potuit sese satis egregie aduersus hostium equitatum permunirent. Consaluo ipso recentiores militum ad perficiendum Opus cohortante. quum eodem tempore tormenta idoneis locis in fronte collocaret. In
terim Namurtius Canusio prosectus non procul a Geryone consedit,ut communi ducum omnium usus consilio de ineuda pugna statueret. Sed intempestiua altercatione factum est, ut deliberando diei maxima pars elaberetur, quum ipse & Formantes atque Arsus grauibus de causis pugnam in posterum diem disserendam censerent. Ciandeius autem Hel uetiis praepositus & Alegria,nequaquam segni atque indecora cunctatione, sed expedito virilique impetu, uti semper fortia audentibus Gallis se Iiciter euenisset, victoriam omnino petendam testarentur.Qua sententia vehementer ossendi nominis sui fama Namurtius intelligebat,nam paulo ante malignas de se voces ab Alegria editas audierat, quod tanquam dux non plane peritus S strenuus uniuersi certaminis discrimen subire formidaret,& se per partes attenuatis copiis ab insidiosa gente carpi atq. alteri cum labe Gallicae dignitatis S magno virium in comodo pater
tur. Nec mora, non obscure contumeliam indignatus,postqvlim, inquit,
ita videtur, ut hodie dimicando qualemcunq. sors dabit bello fine quaeramus, ego certe,si non publico Galliae Regis voto, praeclaro saltem priuato decori meo, honesta morte satisfaciam, at q. ita concitante fato pugnae signum proposuit squanquam vix ad sesquihoram diurnae lucis cadente Sole superesset triplicique agmine instructo ad hostem perrexit, non aequata quidem seonte, sed obliquo ordine per gradus promotis copiis,ut quum a dextro cornu ubi erat ipse S Arsius procurreretur, Ciande ius a media acie ubi peditatus omnis constiterat,tormeta disploderet, Consequereturq. primos ex interuallo : S simili ratione Ategri a tertiam aciem ad Leuci Helvetiae phalangis latus ubi esset opus cocitatis equis applicaret Sic ut ternae acies suo incessu expasae palmae extremos tres digito, ab inaequali longitudine referre videretur.Ex aduerso aute Cosaluus
224쪽
N AC NI CONs ALVI CORDUB. LIB. II. 223 sex acies directa fronte hostibus opposuit, duae equitum in cornibus su rint, una in subsidiis post Germanos, cui cohaerebant Hispanoru cohortes adeo modico disiunctae interuallo, ut procul una tantum peditu acies appareret, & medio equitatui ad erumpendum si oporteret, satis spatii
praeberetur. Levem autem armaturam omnem Fabritio Columna & Di
laco Mendocto ducibus emisit, quae aduentantes hostes lacessando retardaret.Tanta autem caligo densi pulueris excitata est, ut prospectus omnis praecursoribus Gallis adimeretur. Auxit demum eam nubem emissorum tormentorum sumus. Sed eorum alte prouolantes pilae neutram aciem perturbarunt. Quum vero iterari tormenta Consaluus iuberet, ei trepidanter & anxie a Leonardo Aleccio nunciatum est, cados omnes sulphurei pulueris, casu an dolo incertum, concepta flamma conflagrasse. At ille tanto nuncio nihil omnino territus, praeclarum inquit omen accipio. Quid enim nobis laetius accidere potuit quam prouenientis vi ctoriae luminaria spectauisset Nec vanuid augurium fuit, inuectus enim in Germanos, ct sinistrae alae equitatum, Namurtius. reperta fossa impo tunὰ haesi, adeo ut repulsus, dum agmen flecteret, ut nouus aditus ad imrumpendii quaereretur, glande traiectus caderet,pene prius quam Clanindeius Germanos aggrederetur. Sed is eandem ab obiecta fosti fortuna tulit, quum ab iniquo loco per aggerem pervicaci impetu irrumpere conantem, Germani praetentis hastis,& ex obliquo Hispani scio petiarii,occiss & perturbatis Helvetiis, in sella quanquam humili trucidassent. In se
enim unum Ciandeius hostium manus atque oculos conuerterat, Quum
a praealtis albentium pennarum cristis ante omnes conspicuus, pedibus depugnaret. Caeterum cadente Namurtio, Arsus & Alegria quanquam diuersi loco, idem fugae consilium ceperunt, verum ita casus tulit ut hic in Samnium iter intenderet, ille vero Uenusiam continenti cursu deserretur. Hos equitatus His anicus aliquandiu persecutus, multis interfectis & pluribus cum Formante captis, in castra rediit. Quum Sol occidens nec in semihorae quidem spatium certi luminis fini edo praelio praebuisset. Quae res Arsium & Alegriam coniectos in obscuram noctem haud dubae seruauit. Primus omnium Prosper,in castra hostium aduolans ipso Namurtii praetorio potitus est, ubi abacum inaurato argeto instructum luxuriosae q. diligentiae & copiae paratam coenam inuenit ea sorte ut luculenter epularetur, ct in lecto interfecti hostium ducis pernoctaret, quum eum interea Consaluus atque Fabritius totam noctem frustra quaesitum pro mortuo deplorarent. Exorto aute Sole Prosper cum multo plausu risuque suorum ad castra rediit, & Namurtiuς inter cadauera agnoscentehumeri neuos cubiculario puero, repertus est,cui Consaluus celebrato funere summos honores tribuit. Erat enim ex Armeniaca familia inter nobilissimas Galliae valde celebri, quae non semel Regio sar guini inserta vera nobilitatem praeferebat. Pugnatum est ad Geryonem die Ueneris quarto Calendas Maias, quum septimo ante die Obenignu
225쪽
titia didicisset. Sic ut nequaquam praecipiti temeritate Namurtius, Sed plane non opportuno consilio inductus in praelium festinasse diceretur. ne scilicet acceptae cladis fama,s emanaret, Gallorum animi frangerentur: Hostis vero maiorii virium expectatione subnixus omnibus belli artibus pugnae casum deuitaret. Caesa sunt ad quatuor milia hostium tanta celeritate felicitateq., ut quum semihorae mometo res coepta consectaq. sit, nec centu quidem ex victoribus perierint. Audiui ego Fabritium Columnam dum eius praelii successum enarraret, asserentem eius diei victoriam nullo alio magis vel militaris industriae vel Imperatoriae virtutis quam in uno exigui aggeris S perhumilis fossae mometo costitisse. Quo postea exemplo alios qui successere duces potissimam in muniendis castris curam posuisse videmus, repetita scilicet illa antiquorum tanquam optima castrametandi ratione, quae Patrum nostrorum tempestate cum tota militiae disciplina foede corrupta perierat. Eodem die Consaluus nullum morae spatium perterritis & fugientibus dandum ratus,Garciam Paredium,qui Arsanos Venusiam pertendentes insequeretur, misit, P trum vero Paceum &Theodorum Boccatum Spartanum, Ategri ae vestigiis insistere iubet. Sed Ategri a Traiano Caracciolo Melphiae Regulo
iugae comite quum praevolante cladis fama nullo in oppido reciperetur, - α demissa canistris cibaria passim vel grandi pecunia vix impetraret, ad Tripaldam peruenit; atq. inde desumpta unius diei quiete extentis itineribus, vitataq. Neapoli Auersam se contulit. Ibi certior est factus, tumulutu Neapoli exorto, ipsum Regii scrinii magistrum & quaestores timore praepeditos in arcem confugisse: at q. eo modo desperatis rebus praeter Capuam & Suessam iter habens, superato Lyri amne, Fundos atq. Traiectum,& demum Caietam peruenit. Altero quoq. die, qui , praelio iscundus suit, Fabritius Columna ad occupandam Aquilam Praeculinora caput cum Restannio Canielmo Populi Comite profectus est. Prospervero & Andreas Capua Regulus Termulanus a Concaluo dimissi, C a puam urbem, quae erat Termulano Patria, pulsis Gallorum Magistratibus in fidem recepere. Aperuit & demum eis portas Suessa quum eb collias adduxissent . atq. ita pulsis ultra Lyrim Gallis, donec quid fieri vel
et Consaluus certius imperaret, in ea urbe considendum putauere. Interim ad Hispanos duces, qui in Brutiis Obegninum ad Ansitulam obsidebant literae Consilui,de partavictoria peruenerunt. Quibus ad arcem praemissis,obegninus agnoscere se Fortunam supra aequum Gallico nomini in sestam respondit, propterea quum iniquae sorti diutius reluctari insani esse & pertinacis animi iudicaret, se protinus deditionem facturum, si vera essent quae nunciarentur, spopondit: atque eo modo emis.
Matherba, qui datae fidei obses foret, concessae sunt duodecim die rum induciae, Quo spatio Galli tres equites missi ad explorandum rei gestae exitum reuerterentur. Ii quum non multo post cuncta uti acciderant,
226쪽
MAGNI CONSALVI CORDUB. LIB. II. 1 captiuis edocti, Namurtium caesum & profligatas eius copias renunciassent, Obegninus aurata in veste& tranquillo quidem ore prodiens, se dedidit, ea conditione, ut reliqui ad unum omnes liberi essent, ac ipse solus in libera custodia seruaretur. Ferunt ob egninum duos iuuenes propinquos suos, qui postea bello clari euaserunt, seuerissimis c stigasse versis , qubd mollius quam viros genereque praesertim Scotos, ct Regio sanguine editos deceret, aduersum belli exitum complora rent , quasi non meminissent, nunquam animum generosis esse despondendum: sed Fortunam nouo semper conatu rediuiuar inuicta que vi tutis esse redimendam. Interea Consaluus Melphi in ditionem recepta, quum ex itinere cuncta oppida victoribus portas aperirent: & nusquam tempus terere, sed continuo Gallos persequi vellet; ex Apulia per Samnium & Campaniam iter habens, Acerras venit. Ubi Neapolitani oratores primae nobilitatis, quum victricem dextram apprehenderent, incruentamque victoriam gratularentur , Victorem rogarunt, ut ciuit tem ex antiquorum beneficiorum memoria Aragonio nomini vehemeter obligatam in fidem reciperet: Iuraque eius, & antiquae immunitatis leges tueretur : studioseque conseruandam ac ex fidei merito nouis honoribus amplificandam susciperet. His itaque tabulis, quas domi exsuperiorum Regum formula conceperant, Consaluus liberalissime subscripsit: pollicitus se curaturum , ut cunctis eorum postulatis Rex Femdinandus descripto clementer annueret. Nec multo post sub umbebla Regio apparatum urbem est receptus. Parata ei fuerat solenni cultu Salernitani principis domus, quae longὰ omnium magnificentissima censebatur, aduocataeque demum singulae Tribus Idibus Maiis .in nomen Ferdinandi Regis lacramentum dixerunt, Militibus autem edixit priuato hospitio per urbem susceptis, capitalem fore poenam, si quenquam auare aut insolenter vel impudice violassent. Exinde conuectis muralibus tormentis,quae magna ex parte ad Geryonem ex hostili praeda fuerat consecutus, arces expugnare constituit, Nauarro profitente se breui singulas in potestatem redacturum. Prima omnium, paruo admodum scopulo imposita quae Vincentina turris vocatur hax nouam arcem ex obliquo respicit) tormentis expugnata est, dedentibus sese custodibus qui tormentorum procellam ferre nequiuerant. Inde Nauar
rus apparatum omnem ad nouam arcem conuertit, ita ut superioris coronae pinnas, &summa turrium tecta interdiu verberaret, noctu vero tutus in excavandis cuniculis versaretur. Factumque est paucorum di
rum labore, ut ex instituta disciplina coniectis ad ima fundamenta sulphurei pulueris cadis. totum id propugnaculum, quod hortos viridariaque despectat, subdito demum igne horribili fragore conuulsum laceratumque concideret: & Hispani per ruinas expeditis armis celeriter irrumperent: exterioreque toto arcis ambitu multis Gallorum interfectis potirentur- Reliquos verb Gallos uti erant inopinato malo per
227쪽
territi per triumphalem portam in interiorem arcis aream refugientes, i avrgerent, Vt occupatum pontem, pondere degrauantes a Gallis custodibus attolli prohiberent. In ea autem perturbatione Galli. aeneae caelataeque portae valvas inductis pellatis turbae irrumpentium celeriter opposuerunt, adegereque lieni colubrinam ad fores, ut ea introrsus displosa consistentium & in ponte & in area Hispanorum strages ederetur. Sed admirabili casu pila ferrea in ipsa valvarum crastitie la a sit, iton plane penetrato metallo, quae hodie pro insigni miraculo peregrinis arcem inuisentibus ostenditur. Consaluus, quum meridianti capi arcent clamore militum edito nunciaretur, neque id plane crederet, arrepto tantum pedestri scuto ad arcem decucurrit. ipsoque admirante, occupata est area arcis interior, admirabili quadam audacia scandente Hispano, & Gallis qui in turres confugerant, trepide se dedentibus. Muralis coronae decus promeruit adolescens ex armigeris Consalui pueris Ioannes Pelaus Berrius qui pinnae pluteum Gallo ei manum detruncante audacter apprehenderat. Milites cuncta ferὰ quae erant in arce diripuerunt, usque adeo insolenter, ut nec annonam quidem se relicturos pernegarent, ipso duce Consaluo arrogantibus verbis pene violato, si militaris inuerecundia cum tanti viri maiestate conseratur. Sed in summo omnium gaudio militibus tanta re patrata indulgendum esse iudicabat. Adeo ut singula horrea & singulas annonae cellas a militibus parum liberaliter ea vendentibus coemere cogeretur. Dictitabant enim superbo ore ea omnia summis periculis quaesita, optimo iure sibi deberi , postquam aegerrime debita stipendia soluerentur. Earum rerum opimam publica aestimatione fuisse praedam constat , quum in arcem tanquam tutissimae munitionis locum , Andegavensium partium ciues,
mercatores, atque mensarii. obfgnatas pretiosarum rerum arcas detulissent. Non defuere tamen multi ex gregariis, qui nihil sibi omnino ex pretiosa ea praeda peruenisse iurarent, ct diris maledicendo de ini-qda sorte sua improbe quererentur. Ad quos conuersus Consaluus, Itote inquit ut ex mea liberalitate Fortunam vestram superetis, & domum meam diripite. Quo oblato munere alacres ad eam illico conuolarunt, tanta intermixtae plebis rapacitate , ut nudatis omni ornamento parietibus nec cellae quidem vinariae parceretur. At Concaluus repurgata cadaueribus area, eductisque captiuis . atque omni praeda militibus exportata , arcis custodiae praefeci uram Nonio Campeio, quod esset vir impiger, ct sibi admodum familiaris. detulit, Nauarro ad Oui arcem
tormenta conuertere iusso. Ea est in Insula de nomine unius Sirenum Megaris antiquitus vocata, qua Ecciae montem spectat, ct continenti ponte longo coniungitur. Successit rupi Nauarrus , perfossisque cautibus altero atque vigesimo die quam nouam arcem ad tertium Idus Iu nias ceperat, ignes subdidit, qui ubi ex incensis sensim iuniculis ad to mentarii pulueris vas aperuenerunt, tota illa extremae partis arcis prael alta
228쪽
MAG NI CONs ALVI CORDVB. LIB. II. BIalta rupes, inter horribiles eructantis flammae crepitus . late diffracta concidit. &tum forte quum arcis custos vocatis in consilium militum
primoribus in delubro consedisset , Nihil eius loci numine a miseris
auertente cladem , quum subita cadentis arcis ruina fere omnes oppres.sisset. Custode itaque miserabili tumulo cum centurionibus consepulto, qui supererant tantae cladis euentu terrefacti, quin statim arcem dederent, nullam deliberationi moram attulerunt. Per eos quoque dies seram his arcibus opem fercns Gallica classis, quum in compectum Neapoli se dedi lset, deiecta corvilio, ad A Enariam vela flexit, ut urbem Pythacusas, quae hodie Ilela dicitur tentaret. Ibique Hispanorum triremes tutam sub arce stationem habentes opprimeret. Sed Constantia Dau la sumniae virtutis & fidei scemina, quam Rex Federicus in arce reliquerat, ab excelsa munitione displosis tormentis Hispanos usque adeo egregie de sendit, ut vexillum Aragonium explicaret, ct se cum arce urbe
que S tota denique Insula, quae septem pagis constat. in lide Hispaniae regis suturam profiteretur. Haec est Constantia Dauata quae pietatis &gloriae nomine inter paucas memorabilis duorum fratrum filios Pisc rium & Uastium, bellica laude maximis antiqui saeculi ducibus aequatos, feliciter educauit , quum ab infantia clarissimis orbatos parentiabus uti generosa praecellentis vitae magistra, in eam viam qua ex vera virtute in caelum itur, rectissime deduxisset. Porro Consaluus incredibili felicitate tribus arcibus potitus Andradae scripsit, ut iustis confectis itia neribus Neapolim cum exercitu obegnino secure humaniterque perducto venire maturaret, Qubd sibi omnino oppugnanda Caieta videretur , in quam reliquiae Gallorum confugissent ,&spe maritimorum auxiliorum subnixi duce Ludovico Salasso, ad quem ius imperii reciderat de renouando bello cogitarent. Sed Andrada iam receptis Brutiorum arcibus, ct nouis passim uti opus erat praesid iis impositis, praetervectus Pestum, Veliam, S Buxentum quaesodie Capaccium, Bucca, & Polycastrum vocantur, per Picentinos aduentabat. Scripsit quoque ad Didacum Arellianum, quem recepta Melphi in praesidio reliquerat, ut Arsum Venusia saepe erumpentem a sociorum populati ne reprimeret. Prosperum vero Columnam & Andream Thermul,
num cum primo copiarum agmine I Suessa ad Pontem curuum qui est ad Fregellas, progredi iussit, ipseque ad Sanctum Germanum, quod olim Casinum theatro nobile oppidum fuit, per Calenum agrum est profectus. Inde Gulielmae arcis oppidum eiectis Gallis in Iadem recepit, Solutoque apud Fregellas militibus stipendio in Fundanum agrum descendens ad Caietam prolatis tormentis consedit. Iam eo Nauarrus tria milia peditum apparatumque oppugnandae urbis adduxerat, conabaturque eodem artificio quo Neapoli felicissime usus fuerat, pluteos facere, effodere cuniculos , moenium pinnas detergere. Verum Salas
fissct Alearia Gallorum & Vasconum freti praesidio, Nauarrum tui,
229쪽
D8 p AVLI IOVII DE VITA quo loco talia molientem assidue coniectis colubrinarum & falconum pilis perturbabant, usque adeo violenter, ut non solum qui circa tommenta atque aggeres in opere versarentur, verum di qui procul in castris essent, vitae periculum adirent. Nam multis ad certos pariter atque fortuitos ictus discerptis, Galli peritissim E iaculabantur. Augebant quoque ea detrimenta apud Hispanos apertis in locis periculose considentes, Gallorum triremes, quae ab Aenaria, Prochitaque repulsae inter Molam & Caietam sese intulerant, ct tormentis qub vellent emissis, cum multorum exitio periculoque per Formiana litora vagabantur. Quibus discursibus fiebat ut propter locorum iniquitates mulati ex Hispanis interficerentur: admonereturque propterea Consaluus ut parceret militi inulte pereunti: tormentisque retractis ad Formianum oppidulum Ciceronis olim delitias, quod hodie Castellonem vocant. castra reduceret. Id vero aliquanto maturius quὶm volebat, facere est coactus , quoniam praeter forti is imos milites amplius trecentos, Rodoricus Manricus Nagerci Reguli frater, Manricaeque uxoris propinquus di clari cohortium praefecti Ioannes Spessius & Alsensus Lopes, & quid Neapoli relicta classe cum sociis naualibus euocatus fuerat Sanctus Armentales Cantaber,cum signiferis quatuor tormentis icti cecidissent, &nouissime Antio Litestanio Germanorum duce falconis pila discerpto. ipse quoque Hugo Cardonius summae virtutis dux, qui e Brutiis victoriae nuncius nuper aduenerat, restiente ad tormenti pilam muri fragmine genuictus interisset. In eo praegraui dolore Consaluus, ct publico militum luctu ad Formianum castra fecit, ut inclusos& saepe repulsos hostes sterili in urbe tutius & latius obsideret, id vero percommode fiebat, qubd nouis copiis esset adauctus. iam enim cum Brutianae victoriae ducibus Andrada ad Caietam in castra peruenerat, quum paulb ante Obegninum resi quosque insignes captiuos Nonio Campeio arcis praefecto, custodiendos tradidi si et . Dum in eo salubri loco & nobilium fontium scaturigine percelebri . castra haberet : Fabritii Columnae &Restanti Canielmi literis factus est certior Theatae in Marrucinis &in Vestinis ad Garganum montem aliquot oppida nequaquam vi sed praeclara voluntate in fidem concessisse. Horum exemplum secutos Sulmonenses, Hadrianos, Interamnates , Pinnenses, &qui sunt circa Fucianum lacum Caelanenses, ct cuncta denique Praecutinae regionis oppida,
inprimisque Tallacotium, & Marsorum Albam , ipsamque Aquilam,
quae ex Amiterni ruinis creuit, totius prouinciae caput, in ditionem venisse: pulso armis Hieronymo Galeosio sis apud Aquilanos Gallicae factionis princeps euaserat in reiectisque obiter Ursinis qui duce Fabio
Pauli filio, oppida Columnae familiae Proceribus attributa, ademptaque olim Virginio Ursino occupare conati fuerant. Frustra etiam Aquitanis inhiante Fracassa Sanseuerino, qui eo cum ala equitum a Pontifice milius, oppidanorum animos pertentarat. Interea Consaluus certior
230쪽
MAGNI CONSALVI CORDUB. LIB. II. 2 'sebat Ludovicum Galliae Regem nequaquam demisso animo Fortunae
cedendum existimantem, uti erat indomiti & constantis ingenii. bellum renouare, conductis scilicet duabus Helvetiorum legionibus, ac exornata ad Genuam noua classe, impetrat iique equitum auxiliis a Mantuano Ferrariensique Regulis, & ἁ Bentivolo Bononiensium Tyranno. Florentinisque, ct ab ipso quoque Caesare Borgia Alexandri Pontificis filio. His copiis Ludovicum Tramulium summae auila oritatis & gloriae ducem praefecerat, addideratque ei collegam Franciscum Gonz gam principem Mantuanum, quo nemo gerendo eo bello aptior videri potuit, cum propter insit una pugnacis animi vigorem, tum propter regionum ferdomnium Apuliae Regni singularem noticiam, quum s ma rerum his in terris feliciter gestarum clarissimus haberetur. His accedebat Antonius Basseius Heduus qui Helvetiis praeerat, propter linguae peritiam vetus dux eius gentis & moderator eximius. Iam Gallorum copiae per Ethruriam aduentare dicebantur, quum ab Roma ex Regii legati literis Consaluo nunciatum est Alexandrum Pontificem circiter Idus Augustas lethali correptum morbo post quartum diem decessisse, Caesare Borgia filio eadem rapida valetudine grauiter tentato, ita ut Populus pro comperto haberet, ct patrem & filium ex eadem lagena venenum quod conuiuis parassent ebibisse: fatali scilicet errore nunt-stri, qui lagenas improvide commutasset, in ea coena quae ad sontem in aduerso Vaticani dorso ambobus maxime hilaris, sed exitu admodum lugubris suit. Medici quum senem vim eius veneni minime sustinentem seruare nequiuissent, Caesarem filium,uti erat aetatis vigore praeualidus, multis antidotis conservarunt. Accepi ego ab Hadriano Cardinale Cornetano, in cuius villa cornabatur, se eodem mortifero poculo petitum, ita exarsisse ex subito viscerum feruore, ut obortae caligines oppressissensibus sibi rationem excuterent, & sese in solium frigida plenum mergere cogeretur, neque prius perustis interaneis ad vitam rediisse, quam
ei extrema cutis in exuuias abiens toto corpore decideret. Id vero tanquam execrabile totique Italiae maxime senestum caput, si religionis causam amoveas, auidis oculis populus spectauit, sanie lurida deformatum, ita ut plerique inimicique praesertim Ursini, saeuitiam diri hominis merita talionis poena vindicasse Superos crederent: quod aliquot opulentos Senatores eodem veneno sustulit let. Audita morte Pontificis Prosper atque Fabritius 1 Consaluo dimissi ad Urbem conuolarunt: uti
oppida quibus iniquo iure expulsi fuerant . armis recuperarent, nec ea Caesar atroci morbo vehementique inuidia circumuentus grauate restituit, ne oppugnatus ab Ursinis, Columnios quoque ex iusto odio infestos hostes experiretur. Fuit ea liberalitas quanquam extorta necessitate Columniis admodum grata, quod Neptunum in Antiate & Genatianum in Latio, & Papeam arcem ad Algidum sumptuosis aedificiis & turribus a Pontifice permunitas, nullo labore recepissent. Tenebat se V