Pauli Iouii Nouocomensis ... Illustrium virorum vitae. Accessit ad posteriorem hanc editionem rerum memorabilium index

발행: 1551년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

ticano Caesar valido fidelique septus exercitu:ita ut praemetu Senatores de comitiis acturi ad Mineruam conuenirent. Res erat infamis plenaque recentis inuidiae, quum supra vetus odium sacrosancto templo.& Uaticana sede Senatus arceretur. Quamobrem Romani Magistratus in Capitolio suae dignitatis esse statuentes, liberum tutumque locum comitiis, atque omni armorum metu securam Urbem peregrinis S ciuibus praestare, seueris obtestationibus impetrarunt; ut eductis Urbe copiis ad Nepe secederet. Nam per eos dies Ursini Liviano duce Vrbem intrarant interfectisque nonnullis Hispanis, Turrionis portam crematis valuis in

Vaticanum irrumpe*e conati, magnum tumultum excitarant. Itaque pacata Urbe Pius tertius Pontifex est renunciatus. Sed eo intra paucos dies desuncto Caesariam ex morbo firmior, in Urbem est reuersus, ut secundis comitiis interesset, Gallis enim aduentantibus fauere decreuerat, ita ut eis auxilia polliceretur, & Georgio Amboso Rotho magensi Cardinale candidato suffragatores ex amicis, Borgia que domus senatoribus pararet. In ea rerum occasione Consaluus satagendum ratus, cum Hispanis ducibus qui Borgiae militabant opportune transegit, ut postulato commeatu, cum suis alis atque cohortibus ad se transirent, Ferdinandoque Regi fortem, & Hispanico nomini iure gentium, debitam aduersus Gallos operam praestarent, vel ob id praesertim quod improuisa arma ad Salsulas Hispaniae finibus intulissent. Transiuere itaque vel in speciem non inuito Caesare, ipsa hercle publici decoris cura septa pudorem priuatae necessitudinis eminente, Hugo Moncata ante alios, Hieronymusque Olorius, & Ludovicus item Hiicet Petrusque Castrius, &secudum eos Didacus Chignones nobili loco nati, clarique militiae. Hos Consaluus certis collatis honoribus liberalique stipendio prosecutus est. Tentauitque demum Ursinos Proceres peramplis propositis conditionibus uti Ferdinandi Regis vexilla sequerentur, nec consilio quanquam mire arduo, felix euentus defuit. Quis enim credidisset Urs nos & Co-

Iumnios ex vetere factionum odio dissidetes in una castra coituros Dederat occasionem Ursnis ut alienatis armis, nouam a vetereque institu to penitus diuersam rebus suis Fortunam quaeritarent, Georgius Ambosus, quum Caesari Borgiae comitiorum causa vehementissime faueret, adducto enim secum e Gallico carcere Ascanio S fortia Cardinale , in eam spem venerat, ut quum candidatus prodiret pontificatum adsequeretur, adiutore praesertim Borgia, cuius caput tanquam nefarii cruenti que hominis Ursini petere videbantur. ut propinquorum necem vindicarent: quum paulo ante Tyrannus ille tot familia: proceres immani

crudelitate prostrauisset, ob id quoque se contemni existimantes facile

indignabantur , quod Trantius Galliae Regis legatus cui operam, copias, & opes obtulerant, aliquanto perplexius responderet, quam instantis belli pericula flagitarent. Gallus enim astuta sed fallaci ratione. Ursitanos vel sine praeimo stipendioque sibi affuturos putabat, quando vel re pari

232쪽

MA Ni CONSALVI CORDVA.' L I B. II. 23Ire partium studio discessuri minime crederenturi: Liviano ante alios Trantii vanitatem atque superbiam non obscura auaritia inclusam mini. me tolerante, quod tanquam explorata victoria nequaquam sbi opus esse Ursinorum auxiliis existimaret. Igitur expedita deliberatione Ur sini omnes praeter unum Iordanem Uirginii filium Consaluo sese ea conditione celeriter applicarunt, ut ad eum opima stipendia merituri, cum duobus milibus utriusque armaturae galeatorum equitum, & quatuor poeditum vexillis per Sabinorum fines transirent. tempestiue quoque ini id consilium proclinatos Prosper atque Fabritius amicissimis cohortatio nibus accenderant, ut optime de matura victoria sentire vellent: eaque

demum praemia se adepturos sperarent, quae a flammae virtutis & fidei duce. ipsoque Rege gratissimo expectari possent i In his pollicitationibus sese Columnii vades praebebant, spondente pro omnibus Didacci Mendocto, qui praesens egregiam promissis authoritatem asserebat. Ierire ante alios Livianus& Ludovicus Pitiliani filius, Fabius item summae spei iuuenis Pauli a Borgia necati filius, praeterea Franciotius qui postea Cardinalis fuit, I Rentius Ceres Anguillarius, Iuliusque Vitellius Tiophernas. Interea Gallicus exercitus Gon Zaga duce quod Tramulius in grauem morbum incidisset, Urbem secundum incPnia praetervectus. Latina via ad Regni fines sine maleficio peruenit: quod Gallis se hostem futurum si secus facerent Iulius dudum creatus Ponti sex edixisset. At Consaluus cognito hostium aduentu a Formiis Castrum venit. rericepta iterum ex itinere Rocha Gulielma. quum oppidani leuitate populari Tristanum Acunium satis incaute sacrorum causa ab arce ad templum descendentem intercepissent: & Gallis euocatis sese defensuri HAderentur. Exterruit enim eos Nauarrus: & depulso Gallorum praesiodio leuitatis atque perfidiae poenas dare coegit. Supra Casinum , tenis plum est, in edito monte diuo Benedicto consecratum, degentibus ibi multis sanctioris vitae sacerdotibus. Id tanquam tutissimam arcem Gauli tenebant, qui paulo ante se praesidio excessuros datis obsidibus pepi perant . nisi intra certos dies auxilia superuenissent. A duenerat praefixa dies, sed Galli ex fama aduentantis noui exercitus spe subnixi, deditionem extrahebant. Id minime ferendum ratus Consaluus, copias adni uit, spe praedae milites accendens, tantaque suit eorum vis atque celeritas in conscendenda rupe , proferendisque tormentis, ut quum post initum acre certamen duo fortissimi Centuriones Ochea & Iordanes Amtiaca alter per appetum sunem in muri coronam euasisset, alter per angustum perfracti muri hiatu audacter ingrcderetur, consequentibus mantqpulariis, trucidatoque Gallorum praesidio, tota ea Coenobii arce potirentur. Verum ea fuit in quaerenda praeda militum auiditas, ut nec 1 Sacrario refractis armariis abstinerent, quin sacrata vasa, vestesque altaribus

dicatas diriperent: ac nisi Garcias Latonius qui pietate insigni ad Rubos captiuarum foeminarum pudorem conseruarat, intutato gladio praedas H

233쪽

PAvLI Io v II DE v ITA res coercuisset, venerabiles etiam sanctorum patrum reliquiae. loculis scilicet argenteis conditae, profecto auaritiae militum cessissent, Eodem quoque tempore Gonzaga ad Rochasiccam , quod est oppidum Daualorum, Pontificiis finibus propinquum castra tecit , mitti praecone qui praesidio caedem denunciaret, ni se dederet priusquam admota tormen ea murum ferirent. Praeerat praesidio Uill alba ingenio ferox. Is praeconem liberius loquentem arripuit, & laqueo c moenibus suspensum hostibus ostendit, qua saeuitia offensi Galli tormenta protulerunt, Uerum bis

tentato certamine acerrime sese tuentibus Hispanis, noctu castra mouerunt, quod aduentare hostes nunciarentur: rectoque itinere Aquinum

prosecti sunt. Consaluus enim Prosperum Columnam ct Didacum Mendocium,S cum peditatus parte Nauarrum Rochae siccae opem ferre iusserat, scripseratque Uill albae, ut his educto praesidio iungeretur. Ipse verbcum Germanis totoque reliquo exercitu eadem via iter intenderat.

vi cum hoste confligeret. Vertim nocturno discessu hostium facile accidit, ut eo die minime pugnaretur. Subinde quoque per aliquot dies utrinque cessatum est, propter continuos imbres Gallis maxime aduer sos,qui nunquam se durius hyemasse fatebantur: quod aegre ad expedie-dos commeatus subuectiones fierent, quod lutulenta itinera educendo equitatu, quo plurimum valebant, peruehendisque tormentis, per iniqua essent. Quibus rerum difficultatibus impeditos Consaluus aggredi edos ratus, Fabritium Columnam, & cum eo Urs nos duces qui dudum in castra peruenerant, ad Aquinum misi ut qui nam hostium motus essent

certius explorarent. Incidit Fabritius castra mouentibus contraxitque

acre certamen cum postremo Gallorum agmine,ubi erat Ategria. Quo vehementer incumbente res eo deducta est , ut Fabritius impar hosti sese recipere cogeretur, S Cosaluus de motu hostium certior factus acies promoueret; ut crescente praelio, si quid Galli audendum putarent, adductis omnibus copiis interesset. Sed nox admodum propinqua utrunque ducem ex propinquo ostentantem vires, facile diremit. Galli ad Fregellanum pontem concesserunt& Consaluus ad Aquinum unde hostis exierat, posuit castra pluresque ibi Gallos &Helvetios ex morbo fame ct frigore tabescentes in templo hospitali repertos insgni pietate conseruauit, secus ac Preiannes Gallus escerat , quum paulo ante nauigium quo Hispani aliquot,ex numero sauciorum S aegroru e Formiano Nea. polim aduehebantur, supra Cumas pyratica feritate demersisset. Nec

inulto post Consaluus ab Aquino inopi desertoque oppido Casinum est

reuersus. Galli interim circa Fregellas septem integros dies explicandis consiliis consumpserunt: nihil enim primis eorum conatibus Fortuna responderat: utpote qui secus ac ab initio crediderat,a primo hostili oppido contumeliose reiecti per Casinatis saltus fauces in Calenum agru &Leborios campos peruadere nequiuissent: Uetanti b. scilicet foedis tepe statib.ac obstante nosti u duce, qui aequissimo in loco pugnaturus in acieu constite

234쪽

eonstiterat. Nec deerant ex Gallis proceribus qui infirma spe de belli

euentu iudicantes ad non inane omen aduersi successus verterent, quod in ipso vix dum coepti belli limine Alexander Pontifex non obscure se cius futurus repente concidisset. Tramulium vero in cuius spectata virtute aut horitateque Galli milites summam spem reponerent, grauis ad modum atque difficilis premeret morbus: ac Ursini Principes qui sortem fidelemque operam obtulerant, poenitcndo Trantii errore , tanquam spreti ad hostes concessissent. Caeterum Mantuanus, Salasso, At gria, Basseio, caeterisque Ducibus in consilium adhibitis, nihil ad rem gerendam commodius ac opportunius essedisseruit, quam ad Mintumnas deflectere , Lyrique amne ponte constrato, per campos qui ad Si nuessanas aquas pertinent penetrare,ad oppidii Montis Draconis, quod antiquitus Petrinum fuit: atque inde per Stellates campos, qui hodie Mazzonii dicuntur, Capuam proficisci, aut si aptius forte iter ex motu holitum ostenderetur,superato amne, ac eo ad laeuam relicto, per Casca' num oppidum, Massici montis angustiis superatis, rect , per Phalernuin& Calenum agrum ad amnem Uulturnum descendere. At Consaluus ex profectione hostium, id quod illi decreuerant , uti peracutus bellicarum rerum coniectator, facile diu mans, cum leui armatura Petrum P

ceum secundum Lyrim misit,qui discurrendo obseruandoque aduersam hosti ripam tueretur, ipseque demum sublecutus, idoneo in loco castra fecit, & sua in ripa ubi vada statuendo ponti idonea hostibus viderisoterant, oblongam munitionem perduxit, ad quam cohortes excubarent.

molientesque pontem Gallos missilibus infestarent. Haec ab utraque stu minis ripa intente speculantibus ac utrinque scio petiis & balistis rem gerentibus Gallis N Hil panis. Fabius Ursinus a Uascone, adacta inter oculos per apertam galeam crassiore sagitta, magno cum dolore gentilium suorum est intcriactus. Interim Fabritius Columna Euandriam arcem Lyri imminentem adortus , usque adeb grauem subito aduentu praesidiariis terrorem intulit, ut Federicus Monsortius filium oblidem daret. paciscereturque se dediturum arcem, nisi Galli intra quintum diem adducto exercitu opem tulissent. Sed Mantuanus in parando ponte vehementer occupatus, leuem eius arcis iacturam putauit, atque ita Monso tius portas aperire coactus est. Eo quoq.tempore Galli admotis tormentis Turrem ad mare Lyris faucibus impositam in potestatem redeger ut, ea conditione ut pauci pedites Hispani saluis rebus S vita incolumi praesidio decederent. Ea deditio uti infamis usque adeo indecora Hispanico

nomini in castris visa est, ut qui metu mortis vitam seruarant, concursu

iratorum militum veluti publico iudicio damnati trucidatique miserabilem atque teterrimam mortem subirent. Nihil utique vel supra aequum atrox id facinus vindicate Consa tuo, ut caeteri scilicet qui in praesidiis forent,eo maxime crudeli exemplo ducerentur, ideoq. salutem S decus in una tantum animi fortitudine positam existimaret. Erat enim Cosaluus,

235쪽

PAULI IOVII DE VITA eo stabili decreto 1 natura ad decus consormatus, ut quum dignitatem

tueretur seuerus , & plane saeuus existimari minime recusaret. Iani alia quot dies transierant, quum inter bina castra profluente Lyra Mantuani iussu conuectis ad ripam idoneis lintribus hisque pertransuersas trabes nota ratione connexis , fluvius ponte iungi coeptus est, Hispanis qui ad munitionem erant frustra prohibentibus, tantaque diligentia & celeritate perficiendo operi Mantuanus cum caeteris ducibus incubuit, ut

ruum pons egregie latus & stabilis esset consti tutus, Galli extemplo proucta acie equites simul & pedites conserti, facto impetu pertransirent, trucidatisque primis Hispanorum in statione pugnantibus, caeteri tormentorum metu sunderentur. Iam supra mille, in ulteriorem ripam audacter prospereque transierant, quum exorto fremitu militum

ad arma conclamantium recipientiumque se ad proxima castra, Con- saluo transire hostes, potitosque iam ripa, atque inde pulsa statione aduentare nunciatur. Is uti erat omni periculo impavidus& alacer, pugnae signum tuba dari iubet, caeteri duces sese expediunt, Nauarrus &Andrada cohortes promouent, vexilla explicantur, proditque ipse Iberico conscenso equo, expeditis tectus armis. Fabritiumque ante alios nihil cunctandum esse proclamantem, & pugnae auidum hortatur, ut transeuntes hostes inuadat. Ille celeriter tuli a facit S procurrit, & quanquam tormenta hostium a superiore in serioreque ripa ad pontem inces.santer emissa prouolantibus pilis, multos prosternerent, audacter tamen inuehitur. Porro Galli quod tumultuaria festinatione transierant nondum in ordines conglobati incumbentium impetum aegre sustinent, F britiana verb ala, uti permis a Gallis minore tormetorum periculo rem gerit, caedunturque Galli, S plerique eorum in profluentem deturbanarur, tanto concepto metu, Vt quum in fugam per pontem vers socios in auxilium adcurrentes ,retro auerterent, multi e margine pontis decide tes praealto amne mergerentur. In ea perturbatione Galli duces qui instructi ad transeundum primis succedebat, prostigatis opem ferre nequiuerunt qubd productis ab hoste tormentis pari diligentia peterentur, dciam Fabritio alii atque alii duces cum turmis & cohortibus accessissent. Fabritius tanto facinore edito, quo dimidia pars Gallorum ex his qui

transissent aut trucidata aut mersa amne perierat, praecellentis inusitataeque virtutis laudem confessione omnium tulit: laudatus quoque est publico praeconio Ferdinandus Hilesca signifer Hispanus, qui rapiente ei dextram tormenti pila, imperterritus, vexillum laeua manu sustulit, Sin hostem ire perrexit. Hunc postea Consaluus eiusque liberos virtutis causa ex Regio vectigali annuis aureis quingentis donauit. Accepi ego ab Ugone Moncata qui huic multisque aliis terra marique praeliis intersuit, in nullum unquam se terribilius consertae pugnae discrimen incidisse, quod equis passim virisque discerptis aduersius tormenta ad non dubiam mortem procurrere minime dubitarent,di Fabritium parce de

236쪽

I MAGNI CONI ALVI co Rhun. . CIB. II. Isua laude mecum loqui solitum, intrepidi & vere ingentis aniliti ducem tam neces Iaria quam felici audacia repraesentasse fateretur. Galli consilio depulli, & tanto in oculis assecti detrimento, nihilo secius ut generosos veteresque duces decuit, hisdem in castris constiterunt. . ea menrite ut alterum quoq. pontem subuectis amari onerariarum nauium scaqphis instituendum curarent. Scilicet ut uno simul tempore impermistrordinatique pedites & equites separatim sito proprio ac expedito ponto in ulteriorem ripam deserrentur, lunatamque munitionem lato ambitu ad pontium caput contra hostes perducerent, in qua validi roboris agrimina, expectato subsequentium transitu, sese tuto colligere confirmar que ad erumpendum defendentibus Iormulis possent, quorum apud costanta erat copia, ut superioris, inferiorisque ripae margines, ipsaque viterior instituta munitio facile munirentur. Dum haec Diis inuitis par tent, Mantuanus Gallis odio & mox contemptui esse coepit, quod singula a malis initiis coepta, secus ac putarant, tractatu dura eventuque alpe ra prouenissent, erratorumque omnium culpam in Ducis vel enixe fortis & strenui cunctationem referrent. Plerumque enim bello accidit, ut quum tentatae res prospero successu caruerint, vel felicium antea ducum existimationem facile comminuant, adeo ut Galli natura pugnae auidi, omnisque morae ct longi laboris intolerantes, vel iniqua conditione praelium exoptarent, cuius vel aduerso exitu, bello pariter & tot incommodis, aliquis omnitio finis asserretur. Propterea nonnulli sparsis per contubernia sermonibus. Tramulium ex graui morbo nondum receptis viaribus, Romae decumbentem, cogitatione atque Oculis requirebant, cu-

his felici ductu, si assuisset iam partam victoriam, S confecto bello receptam Neapolim crederent, illum enim prompto nobilique iudicio disecussurum filiis nebulas intempestiuae cunctationis, rectamque R expeditam viam, uti antea insigni cum gloria semper fecisset, victoriis aperturum. Erat inter duces qui cum Tramulio e Gallia venerant. Sandria curtus, bello quidem egregie sortis, sed quoniam esset spurius ab insolenti sermone, ingenioque valde turbulentus. Is in corona militum inim dice loquens; Iure optimo sinquit viri Galli multamur a Fortuna postquam eo deuentum est, ut bugroni Italo parendum existimemus, quasi non multi sint ex nostra gente, nostroque ordine potiores , qui bellica virtute praediti, his difficultatibus nos explicent S continuo ubicunque sint hostes,ad certam omnino victoriam vincendos quaerant. Ea verba utpote quae plures audissent, extemplo ad Mantuanum delata in ejus pectus altissime descenderunt, quanquam obiecti probri contumeliam, omnino inanem duceret. Erat enim mos apud milites quod minime praetermittendum videtur) ut ioco serioque sese mutuis contumeliis ex propria vulgarique gentium nota, prouocarent& incesserent, quum essent

acies in cospectu & leuibus praeliis certaretur. Nam Gallos Hispani Borraccios id est ebrios, ct ex temulentia vinum meientes vocabant: Galli

237쪽

P A v L I IOVII DE v ITA autem Hispanos a furaci manu latrones laqueo suspensos appellabant: scuti Helvetios Germani ad exprimendam gentis ignobilitatem Co-

uamelos, hoc est vaccas in stabulis mulgentes vocare erant soliti: Ge manos vero Helvetii Smocharos: quae vox Germanice spurcos nebu- Iones indicat, Itali verb ab aliis Bugrones, hoc est puerarii vocarentur. Caeterum Mantuanus qui vim Imperii cuius laesa S planil conuulsa erat maiestas in Gallos minime exercendam rebatur, eo animum iniuriae indignitate percitum flexit, ut sese imperio protinus abdicaret, vel ob id praecipue quod ab initio in Apuliam eundum esse grauissimis rationibus seustra censuisset: quod pauci eius imperiis obedirent. quod plerique cohortium praesecti falsum militum numerum referre,iplique demum rei frumentariae curatores, auertere pecuniam crederentur. Ita

que ne imminenti calamitati cum iactura dignitatis interestet, excedere infelicibus castris& domum redire constituit, praescriptis utique t bulis, ae his multorum fideli testimonio confirmatis , quae conl1liorum actionumque omnium rationes continerent, & Ludovico Regi mitterentur, atque ita imperio ad S i lassum aetatis honore usuque militiae potiorem delato, Mantuam best reuersus.

FINIS SECUNDI LIBRI DE VITA

238쪽

FERDINANDI CORDUBAE C O GNOMENTO MAGNIBER TERTIUS.

B L v N T E Gonzaga, quum caeteri Gallorum duces neque aegri animis. neque corporibus fessi defleminando ponte re proferenda munitione di

igenter agitarent, eaque omnia per brumales dies omnium breuissimos tardius & dissicilius molirentur, tota hyems oborto graui austro in prae- densas iugesque pluuias sese exoluit; tanta quidem iniquitate infesti caeli ut quum inter bina castra intumescens Lyris ab utraque ripa campos inundaret, nec vim decidentis aquae linthea tentoria sustinerent; viri iumentaque coenoso in solo e trema incommoda pateretur. Sed iniquiore in id commune malum Huspanorum conditione, quod tota ea planities quae ad Sinuessana balnea porrigitur, hyemalibus aquis obsessa foedaque, in perpetuam paludem abitura crederetur. Quibus rebus adductus Consaluus suorum omnium hortatu cstra subducere ad Montes & Suessae hyemare constituit: qua quam id aegre esset impetratum, quod ad montis Draconis arcem nauigia ad conficiendum pontem occulte construi iusserat, ut pari ausi &superiore quidem loco traiiceret, aut traiecturi ad terrendos distinendosque hostes speciem praeberet. Per eos quoque dies aut perfringere hostium pontem, aut iniecta flamma incendere fuerat conatus: irrito, uti casus tulit, utroque incepto, quum ex superioribus locis deiecta materia, quae violenti fluminis impetu raptata ponti incideret, partim haesisset ripis, partim ab hoste intercepta longuriis, ad pontem minime peruenint. Nauigium porro onustum arida materia, variis sulphurei pulueris,& res na picisque fomentis intermistis, ad corripiendam stammam,quum dimitteretur,ignis aliquanto celerius P m ex mensura temporis putassent excitatus, ita absumpsit, ut priusquam ad pontem accederet ad carinam usque cremaretur. Eo quoque Consaluus maiore securitate, & quod plurimu intererat, incolumi dignitate castra mouit, qubdhostes paribus incommodis constictatos, neque transire amnem, neques transissent humentibus campis progredi aut omnino consistere posse intelligebat. Suberant etiam Natalitiae seriae, quae militem varia perpeia sum incommoda, ex tabernaculis ad recta proxima reuocarent. Uolebat enim,uti pium deceret,nequaquam in campestri tetorio,sed in sacrato templo religiosius & apparatius Dei Christi natalem diem celebrare, quod &facturos quoque hostes rebatur,qui solennia sacra facere S per

239쪽

eos sestos hilarius tanquam Saturnales, ideoque geniales dies, ex induciis quodam sacro iure conceptis, conquiescere a bellicis operibus, remittereque animos,& corpora curare consueuissent. Uerum Consaluus

biduo tantum sacris selennibus concesso, ad easdem conficiendi belli cogitationes redierat: agitabatque interdiu noctuque in V nam intentus curam, quibus modis transgredi amnem, hostesque propter continuos imbres ad tecta relictis castris coniugientes, opprimere posset. Galli enim mouente castra Consaluo illum pluuias fracto animo ferre nequiuisse, relictaque amnis ripa retro sese ut pugnam deuitaret a conspectu ipsorum imminentium ponti avertisse dictitabant, quum ipsi vel iniquo in loco

egregie tuentes pontem,paratique semper ad pugnam perseuerantia militari superiores euasissent. Vertim ea verborum iactantia v'. adeo ipsa laybernae tempestatis asiperitate frangebatur, ut quum ex conscientia in praeduram coniecti hyemem misere algentes cum praesentia,tum ea quae imminebant incommoda, nequaquam laeta cogitatione prospiceret, tot pluuias tanquam exitio suturas,tato dari exi stimarent,plerique enim veteres milites & cuncti fere duces memoria repetebant,quale caelum summa fidelique serenitate Carolum regem paucis ante annis excepisset,sorentibus passim S vernantibus campis per totam Italiae longitudine eadem Regna repetentem,1 quibus demum ipsi rerum omnium commutata Fortuna & Diis procul dubio iratis arceretur. Placuit Salasso & caeteris, ut manentibus castris magna pars equitatus, ne equi nobiles iam

plane horrida macie deformes conceptis morbis interirent, in oppida proxima& vicos Minturnensis Fundaniq. agri duceretur. Helvetii porro S reliqui pedites, sub traiecto partiti inter se stationes, castra frequentarent. Sed iam multi ad producendam vitam pecunia egentes & secundum perpetuos imbres consumpta veste qua frigus arceretur, confecti tetra illuvie in male sartis tuguriis expirabant: quum praesecti annonae ct quaestores, nec commeatus ea fide S diligentia, nec pecuniam in stipe dium uti opus erat expedirent, vel abunde etiam suppetente publica pecunia, qua: summa prudentia Ludovici Regis curata transmittique in omnes belli casus in classe seruabatur. Corculus enim Quaestor,& Ballivus Cadomius, quorum erat in eo negocio singularis aut horitas, quod

stipendiorum rationes interuertere;ac annonam maligne sagellare accusarentur, auaritia infames euaserant, nec ferebat miles,ut priuato eorum

scelere publica salus turpissime proderetur. Haec omnia explorante Linuiano,suadenteque,Consaluus construendi noui pontis constiuiti cepit, non dubiam ex disperso torpenteque hoste victoria ominatus,postquam Livianus peritus belli, ardentique ingenio fortia aggredi solitus, se ante . alios transiturum polliceretur. Itaque Livianus quae animo agitaret parare atque exequi ius Ius, supra Gallicum potem in spatio quinquaginta stadiorum conuectis noctu conserti'. nauiculis, quibus vinaria vasa, interposuerat, pontem constituit: traductisque copiis,alam equitum No

240쪽

MAGNI CONSALVI CORDUB. LIB. III. 239manorumque cohortes ad Sugium oppidum hybernantes improuisus adoritur. Liviano succedit Nauarrus: nunc Prosper, atque Mendoctus cum graui armatura subsequuntur, ipseque demum Consaluus reliquum equitatum & Germanorum legionem adducit, Andrada qui terga tueretur subsequi iusso, equites Galli Normaniq. pedites inopinato hostium superuentu caesi fugatiq. dispalantur, ad Gallica castra desertur clamor,

duces arma expediunt, ct dispersas undique suorum turmas accersunt 'nulla tamen certa manus cogitur, quae aduentantes sustineat. In ea rerum iniquitate Salassus,tormenta maiora,quod his convehendis iumenta deessent.lintribus imposuit, summum enim admitti scelus Galli existimants tormenta deserantur, ' praecipiti cursu fugientibus omnibus,ad Caietam iter intendit. Nec multo post leuis armaturae equites, ct secundum eos Nauarrinae cohortes in deserta castra perruperunt. Ibi quum nemo fere armatus occurreret, multi capti, direptisque tentoriis. aliqui semianimes di rigentes gelu immani Cantabrorum saeuitia, trucidati sunt. Nulla unquam ab hominum memoria foedior & miserabilior fugae facies sui , permisti enim pedites & equites, sese cursu atque impetu proculcantes, quum nec signa nec imperia cuiusquam agnoscerent, nec in persequentem hostem ora conuerterent, per Appiam viam ad Scauros atque inde Formias ferebantur. Nec prius sisti fuga potuit quam non amplius centum viri fortes cohortante Bernardo Adurnio Ligure summae virtutis equitum praesecto conglobata turma in ipso Formianae aquae lapideo ponte constiterunt, propulsantes inde hostem acerrime: & sociis addentes animos, qui undique in id oppidum ex proximis vicis confluebant Itaque crescentibus utrinque auxiliis commissa est tumultuaria pugna initio aduersa Hispanis, quod inea Bernardinus Tortesilla Consilui cubiculo praepositus, atque ideo fide ct gratia insignis, cecidisset prostrato vulneratoque etiam consaluo Dauato leuis armaturae equitum praes cto. Sed quum retro renunciaretur Gallos duces Molae constitisse retentataque suorum fugam. sese oppido ponteque tueri . propugnareq. inde statuisse. proclamante Consiluo, ut quisque eo contra hostem festinaret, tanta vis peditum N equitum ad pontem incubuit, ut Adurnius qui somtissime aliquandiu pontem defenderat, extemplo deiectus sit, ct a Germanis interfectus. quo cadente nemo fuit qui no terga daret, ct Caietam versus cursum intenderet. Hos Petrus Pacaeus& Nauarrus persecuti per montes Formianos viae breuioris usi compendio ut iter praeciderent, celerrime peruenerunt ad bivium, eius viae stratae, quae ab Appia Caietam ducit, sic ut multi ex Gallis interciperentur, & quaedam turmae equitum

ab oppido, cui iter in Appia via nomen est , ct c Fundanis pagis descendentes tanquam urbe exclusae, haesitantesque prae metu sese sponte dederent. Ea nocte Consaluus Formiis castra fecit, deditque operam, ut sub lucem S suburbanis tectis Nauarrini S Orlandio item monte potirentur. Is Caietae imminet, marmoreo Munacii Planci sepulchro insignis.

SEARCH

MENU NAVIGATION