Pauli Iouii Nouocomensis ... Illustrium virorum vitae. Accessit ad posteriorem hanc editionem rerum memorabilium index

발행: 1551년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

r o PAVLI IOVII DE VITA Eum Nauarrus secus ac putarat incustoditum ab hoste, penitu'. desertum facile cepit. In eiusque cacumine minora aliquot tormenta militum manibus prouecta constituit. Tum vero Salalsus tanta obrutus calamitate conuertens se ad Duces, Deus inquit maximus, Diuique omnes, tum

praeclare varos fortes adiuuant,quum ii vel sero sapiunt. In aduersis squidem neque animos despondent. neque suprema saeuientis Fortunae vulnera pertinacius expectanda existimant. Mihi propterea in animo litum est nihil ultra audendo sperandoque. vltimam belli sortem experiri nolle. Sed ex tanta clade seruare quamplurimos,quod ex maturata pactione nobis obuenturum sperauerim .Extremae nanque dementiae suerit toties damnata fatis arma resumpsisse, ut demum necessitate quae fractis opibus nobis imminet, misere subacti, ab irato victore tanquam liostiae mactemur. scilicet ut iustae inferiae persoluantur Cardonio & Manrico, caeteris'. eorum Ducibus,qui nuper a nobis tormentis intersecti, ante haec

moenia ceciderunt. Nos hercle strenue si non feliciter pugnando nostra operam Regi probare saepius conati sumus. Sed sicuti in proferendis malis Fortuna pervicax, cuncta consilia sunditus euertit, ita hoc reliquum quod est in nostra potestate eripere non potest, quin liberrime de salute nostra statuamus. Placet itaque si vobis utile videatur victoris hostis animum experiri,qui si moderata victoria contentus elis velit, ut hinc terra marique in Galliam proficiscamur,Caieta dedita facile concedet. Salaiaso peroranti nemo adeb ferox N pertinax fuit, ut tanquam omnium parenti agendas gratias non putaret, qubd saluberrimo omnium inducto conlibo id unum respiceret, ut calute incolumi finis cladibus imponereatur,nam eos quoque noui infortunii nuncius magnopere terruerat.quod

nauigia tormentis onusta, absorbente procelloso mari, in ipsis Ostii faucibus cum tota militum & nautarum multitudine periissent. In his fuit Petrus Medices, Magni Laurentii filius, decennio antea Florentiae dominatu pulsus, ea quidem ignobili morte indignus, nisi Petrum Leonium summae doctrinae & claritatis Medicum qui infelici euentu Laurentium patrem fatis se erepturum promiserat, in Caregianae villae puteum deiecisset. Emissus itaque est Alegrianae alae praesectus, cui Sancta Columbanomen erat. Is Conlatuum inter duo templa quae sunt in suburbanis aedificiis castra habentem adiit, paratosque esse Gallos Duces Caietam tradere professus,facile impetrauit,ut cum grauissimis Ducibus, de condicione coram ageretur, i equentique die in castra venerunt, Ategria pro

Gallis. pro Plelvetiis Antonius Basseius S pro Italis Theodorus Triuultius. Ii non multis disputationibus re extracta,transegerunt, ut Galli tradita Caieta, quae publicae munitionis essent, tormenta, ct commeatus in arce relinquerent, ipsi terra marique, uti luberet in Galliam proficiscerentur,ea conditione, ut equites suis vecti equis abirent, pedites vero, ni-Jul armorum praeter gladios & exarmatas hastas ferrent, & captiui utrinque dimitterentur. Sed a Coni aluo impetrari non potuit,ut Neapolitani

Proceres

242쪽

MAGNI CONs ALVI CORDUB. LIB. III. 2 IProceres qui bello capti in custodia erant cofectae pacis beneficium sentirent. Obegnino enim Palicia' Formante Tornonioque S reliquis bona fide liberatis, Andreas Matthaeus Aquauiua, indignus ea calamitate.& Honoratus, ac Alsonsus Saseuerint teterrimo in carcere qui appellatur Foslamiliaria ad imam turrem nouae arcis seruati sunt. Gallorum aurem pars multo maxima classem conscendit, reliqui pedibus Romam profecti usque adeo durae hyemis sevitiam ct cunctas Fortunae acerbitates senserunt, ut hospitales sacrae domus quae in Urbe miseris gentium omnium patent, aegrorum & inopum multitudine compleretur. multiq. ignobiles circa stabula senatorii frigore rigentes interirent: Quanquam Iulius Pontifex insigni cura pietateque oblatos & conquisitos, conuestiri alique,& demum nauigiis imponi iuberer. Duces quoque parem fere ab infensa Fortuna contumeliam tulerunt. Salassiis enim inter nauigandum concepta ex dolore rei male gestae tabifica febre Genuae decessit, magnificeque funeratus est. Sandri curtus autem superbi animi poenam veritus, adeo vitam contempsit,ut quum circa alpes ex morbo decubuisset.vltro in fata festinasse diceretur. Corculus vero Ballivusque Cadom ius mai re inuidia deflagrantes, ita gradu pulsi ignominiaque notati sunt, ut capitali supplicio non procul abfuerint. Basse ius autem, quum ei alae equitum praefecturam Rex ademisset, quanquam ea Gruerio fratri trader tur,adeo grauiter id tulit, ut exundante atra bile ad insaniam verteretur: frustraque deposcens ut sibi dicturo causam Regiae aures paterent, nec aditum impetrans, inter de lyria deficeret. Caeteriim Consaluus & serta. mae prudentiae & moderationis eximiae laudem ex ea pactione consec tus est, utpote qui vel in multa spe opulentioris victoriae militum suorum sanguine abuti noluerit, ratus omnino parcendum esse deditis. qui virtutis & clementiae suae testes Consilui nomen in Prouinciis celebrarent, tantam vero, ut inuiolati benigneque habiti dimitterentur, curam diligentiamque adhibuit, ut quum Helvetio praetereunti Hispanus miles torqvcm rapaci manu detrahere conaretur, re cognita Hispanum vel in mare sugientem persecutus adacto equo suaque manu grauissime vulneraret. Consaluus Caieta potitus Ludovico Errerae propinquo suo, a cis urbisque custodiam ita attribuit, ut in eius locum Tarenti Petrus Nicolla succederet: Livianum vero Petrumque Pacaeum in Apuliam misit ut Arso bellum inferrent Is valido firmatas praesidio Uenusiam, Atellam, & Alta muratri tuebatur. Didicum Arellianum, Melfiae obsederat, expugnatisque aliquot oppidis expectabat earum rerum euentum, quae a Mantuano Salasioque ad Cas num & ad Lyrim traducto bello gereba tur: ut copiis adauctis, excitisque ad rebellandum Andegauens bus, bellum eriore grauius in Apulia renouaret. Sed virtute Liviani intra paucos menses Arsius multis anectus detrimentis quanquam Caietanae pactionis conditiones abnueret, eo deductus est,ut desperatis auxiliis urbes tradere, Regnoque ea cedere cogeretur .Pari quoq. usus diligentia Pacaeus,

243쪽

N 2 PAVLI IOVII DE VITA quicquid Gallorum aut Andegavensum nomini fauentium supererat ex Salentino agro expulit. Indicus quoque Daualus, qui cum Constantia sorore ut diximus asi Iscia classem Gallorum repulerat, Salernitana arce admotis tormentis est potitus. Sed non diu ea re bene gesta laetari potuitruum intra paucos dies pestilenti correptus febre, in ipso iuuentae flore ecesserit relicto infante filio Alfonso Uastio, quo nemo Ducum aetatis suae aut formae dignitate, aut magnitudine liberalis animi, aut deni q. bellica virtute superior euasit. At Consaluus ubi ex Caieta ad paratum meritumque triumphum Neapolim est reuersus longo uti credi par est militiae labore in grauissimum incidit morbum, usque adeo a vehementi impetu periculosum, ut nisi supplicationes per omnia delubra Pi sanctissimis

sacerdotibus, sacratisque virginibus, rite susceptis votis factae, maturam opem attuli sient, humanae facultatis remedia ad salute omnino sera cre derentur. Ubi vero receptis viribus incolumis ex Capuana arce ubi decubuerat prodiit, ut in nouam arcem tanquam salubriorem digrederetur. vix salutantium S gratulantium turbae per septem dies dispensata humanitate satisfecit. Venerabantur enim eum omnis Nobilitas & popli. lus uniuersus, quum quisque pro ingenio scuti studium ferebat, aut ex celsae staturae S probi oris decus, aut imperatoriam grauitatem urbana conditam comitate laudarent, alii porro iustitiam admirabili seueritatis o clementiae temperamento praecellentem suspicerent: omnes vero liberalitatem non modo potentiae, sed superbiae Regiae aequandam miraremtur. Ducibus enim urbes & oppida dono dederat, equitum vero praefoctis S centurionibus, domos, villas, fundos, arciumque praefecturas diuiserat, & quum militi commune donatiuum dedisset, ungulos item qui spectatae virtutis nomine in lignes euasissent, annuis praemiis fuerat pro secutus,tanta quide in recensendis meritis memoria, tantoque in dispenasandis muneribus iudicio ut aestimatione rectissima, neminem vel gregarium militem praeteriisse, neminemque nisi larga manu donasse vel inuidi testarentur. Dida co ante alios Mendocio Miletum, Liuiano Sancti Narci urbem in Brutiis, S Nauarro Olivetum in Praecutinis, Ioanni Cardonio Ugonis defuncti germano fratri Auellinum in Samnio, praeterea Andradae, Carua tali, Alberado, Emanuelique ac Antonio Leuae & An. dreae CapuaeTermulano insignia oppida tribuerat, quum duo Columnii Prosper atque Fabritius receptis his oppidis, quae Gallico bello amis

rant, amplissima praemia retulissent. In eo ent m homine exquistis virtutibus exaggerato, ita iudicium ratioque vigebant, ut mirum esset: quum ei vel mediocres Latinae literae deellent. quod ea tempestate in Hispania proceribus ad arma natis, damnarentur: Earum tamen laude celebresvsque adeo admirabatur, ut ab his non inepte perennem gloriam asse ctaret, prosequereturque peramplis muneribus Poetas, qui ipsus res gestas Heroico carmine celebrandas suscepissent. In his suere Cantat mus& Carmelita Mantuanus sacrati viri, qui quualacri animo sed subagresti Musa

244쪽

NAGNI CONSALVI CORDVA. LIB. m. 2 3 Musa aliquot poemata delicatis ingeniis insulsa, publicarent, Petru Gra-uinam Neapoli summae dignitatis vate perpulerunt, ut nobiliora, ideoq. digno tanto Heroe carmina factitaret. Pontanus enim paulo ante, ipsb Caietam oppugnante, valde senex c vita decesserat, quum Actius Syncerus eiectum Regno Federi cum Regem in Galliam secutus, ob idque dolore Aragoniae domus funditus euersae, & odio in externos factus amarior , aliquanto condendae Satyrae quam pangendis Heroicis aptior liaberetur. Excelso nanque ingenio quantum decoris ad non interitura laudem scriptores benigne cociliati asserre possent, facile intelligebat, Quualioqui ex ipsa liberalitate, qua una vel maxime vitiorum labes obscurantur, gloriam peteret. Eam vero ob id certius atque liquidius assequebatur, quod invita eius nihil absurdum aut impium quod Imperatoriae virtutis aciem hebetaret, ab austero vel maligno censore notari posset; nullam enim unquam Neapoli matronarum pudicitiae ex Vero maculam inspersit, Quanquam summa comitate apud clarissimas foeminas sepis. si me iocaretur. Stultum enim esse dicebat viro Principi ex parua sug eique voluptate sempiternum & praegraue odium parare, tuum nec plane casto Principatus ipse sine iniuria cuiusquam varia in eam volupta. tem instrumenta suppeditaret. Non procul enim ab immani perfidia scelus esse iudicabat amicorum ut plerunque fit, uxores attrectare; ne

scilicet integris familiis & propinquitatibus nihil reticente fama dedecus asserretur. Sed in ipso supra reliquarum virtutum admirabilem concentum, verae pietatis specimen eminebat. Nihil enim ei erat antiquiusquam in omni bellica civilique actione religionis decus omnibus commodis anteferre, templorum iura tueri punire impios :& denique enixodare operam,ut milites tuo exemplo rerum omnium prouentus atque victorias ex disciplina Christiana expectandas existimarent. Neque en inidubium videri debet quin eum his moribus arma tractantem Diui, Di-uaeque omnes qui cum Deo Max. coelesti aura perfruuntur subleuaniadum prouehendumque susceperint, Nullo quidem certiore miraculo

ulim quod in multis di pene innumerabilibus praeliis atque periculis

versatum, nemo eum Vnquam ceperit aut vulnerarit. Sed ne integra rerum omnium felicitate potiretur, ineuitabile malum urgentis inuidiae vitare non potuit, quanquam id incredibili magnitudine constantiaq. animi superaret. Confecto enim bello partaque pace hilaritatis ac opulentiae plena. multi quum in Hispaniam redirent, fama eius variis calumniis oneratam apud Regem sui mox dicemus in lacerandam susceperunt.

quanquam ea omnia quae Consaluus militibus dedisset, Rex ipse liberaliter approbaret. diplomatibus scilicet ex formula beneficiarii iuris ab H ispania si cuti Consaluus praescripserat, transmissis,ut benefici gratique Regis oppinionem attestatione celeri tueretur. Sed in arcano aliquid residere credi poterat, quod animum occulte perstringeret . ad largitiones extendendas nequaquam procliuem, postquam totius benigni

245쪽

2 4 PAULI' I UII DE v ITA . tatis penὸ integra laus ex alieni iudicii decreto praerepta, aut certe deis Borata spectaretur, ob idque Regi pudendum videri posset, ei uni ab omnibus haberi gratias, qui cuncta pro libidine tanquam ex alieno facile prodigus praeoccupato domino vel ignotis donanda centuisset. propterea ferunt Regem aliquando ad quosdam libellos supplices pro adipiscendis praemiis porrigentes, re ondisse. Cur mihi ex tanti Rogni accessione magnopere laetandum sit, non video; ut maiores quam

sim solitus sumptus facere possim , quando ille qui Regnum nomini meo quaesuisse videtur, nequaquam mihi sed sibi atque aliis id pepererit, postquam insigni virtute parta ab inconsulta demum & praecipiti li- heralitate dilabuntur. Hisdem fere diebus quibus Galli bello victi Ne

politani Regni finibus excesserunt, Caesar Borgia cognomento Valentinus Alexandri Pontificis filius, sub fide Conlatui Neapolim venit, pauloque post custodiae est traditus, ut in Hispaniam sicuti paulo antea Ferdinando Aragonio Federici Regis filio ad Tarentum euenerat triremi-hus adueheretur. Sed quoniam Magni Consilui decus quod ad fractae fidei famam aliqua ex parte laesum videri potuit,quibusdam omnino deis fendendum videtur, operaepretium existimaui pauca transcursim de Borgiae consiliis factisque scuti ab his qui interfuerunt accepimus, enarrare ; quanquam ea disiusius in historiis nostris reserantur. Igitur Caesar ex Vanoctia Romana alioqui proba muliere quam nouimus, genitus, ubi adoleuit, patris amplissimi senatoris diligentia, ad capiendum ingenii cultum Pilas se contulit, ubi tum optimarum artium Gymnasium florebat, adeoque prosecit, ut flagranti ingenio, praepostis in utroque iure quaestionibus erudite disputaret,qua iuuenis indole laetatus pater, ubi demum arridente Fortuna Pontificatum est consecutus, Caesarem legit in senatum, natu enim maiorem Franciscum Candianti Principem propa-

fandae stirpi S magnis imperiis amplificandi'. familiae opibus destina-at. Uerum Caesar qubd purpurei galeri honos ingenti animo suo, speq.

sua inferior videretur, Candianum fratrem quo cum hilariter coenarat, noctu iugulari iussit : ita ut ad obeliscum campi Martii in Tiberim deiiceretur: eumque biduo quaesitum piscatores extraherent. Nec multo post Caesar abdicata purpura,desumptoque militari sago, Princeps S dux copiarum creatus est: patre quidem ex atrocitate tanti sceleris vehementer attonito; Sed postquam Candianus ab inseris excitari non poterat, cuncta indulgentissime concedente. Nec multum inde Caesar Pontifice cum Ludovico Galliae Rege in exitium totius Italiae conspirante, cum Carlota Alabreta, Ioannis Nauarrae Regis propinqua authore Ludovico Rege sponsalia fecit .lEx eo foedere Caesar spes suas enudare, immoder to saevoque animo magnae partis Italiae dominatum assectare coepit, usque adeo dira cupiditate, ut in vexillis hunc titulum praeserret, A v TCAESAR A v T NIHIL, Quasi nihil animo mediocre, sed immo derata & longe maxima cupere videri vellet. Ante omnia proceres

Romanos

246쪽

NAGNI CONSALVI CORDUB. LIB. III. 2 ς Romanos Columnios & Ursinos tollere constituit: postquam inter eos bellum aliquandiu frustra aluisset, ut utraque pars mutuo ferro concide retur. Nam illi post id ciuile bellum. Borgiae artibus intellectis. sele pace, facta conciliarant. Columnii nihil sibi fuga ex illoque potius rati, paterna oppida Borgiae reliquerunt, Ursini stipendiis allecti S in fide Tyram hae stantes .ad viati ferb omnes teterrimo supplicio necati sunt, Baptista Camidinali in mole Hadriani, gentilium suorum necem praeeunte quu Vitel-, locius Tiphernas. & Liberottus Firmanus ad S enogalliam, in agro aut e Perusino Paulus Ursinus, Latini Cardinalis filius, & Franciscus Ursinus Grauinae Princeps, eandem necis sorte tulissent. Caietanae quoq. Ainitiae, Proceres qui Sermoneta oppidum in Latio iuxta Privernu obtinebant. Iacobus Nicolaus, ct Bernardinus,alio atq. alio modo intersecti, arces&opes Borgiae cocesserunt. Camertes quoq. Reguli antiquae nobilitatis. Iu1lius Caesar, Venantius, Annibal N Pyrrhus Principatu exuti stragulatiq. lsunt. Astore Mannedum Fauentiae Principe sub fide deditu. necatum Fimmaniter Tybris excepit. Catherina S sortia quae Forolivii di Foro coenelii urbibus imperabat, expugnata tormetis, captaq. Roma tanquam ad Triumphum perducta est. Pandulphus porro Malalesta Ioannes . Siar ilia.& Guido Ubaldus Felirius ipsoru ditionis urbes Ariminu, Pisaurunt S Urbmia. inuadenti relinquere. tu .am interfici arrepta fuga maluerunt.ICessit & impotenti Turanno lacobus Appianus oppidum Populonium in Ethruria. Sed dum hac cruenta via in alienos principatus grassaretur,

etiam Aragonium adolescente Biselli principe ac Alfonsi Regis siliunu S quod referre pudeat) Lucretiae sororis suae maritia, in atrio Vaticanii templi vulneratu, & quoniam spes esset curari posse, in ipso cubiculo, terictoq. nuptiali lororis mactari tui, it. Η orgiana quo l. iuniore Cardinalem quod Candiano faueret. veneno sustulerat. Ioannem demum Cerbellio, nem virum domi militiaeq. nobilem , quod pudorem in suemina Borgiaei domus seuerius custodiret, noctu a coena redeuntem crudeliter interse cit. Ab eo quoq. capitali supplicio affectus est, Iacob. Sanctacrucius prisclarae nobilitatis Romanus ciuis, quo nemo ipsi Caesari amicior θ fami-iliarior fuit; nec aliam ob causam quam qiibd validam promptissimorum hominum manum ex factione Ursina subito cogere, S ad omne audendum facinus impellere pollet. C et eru ex tanta propagandi imperii dira libidine sitiq. quii venenii ut diximus)cum patre bibit set, et q. demum ex Nepe in urbe reuertb. secus ac ipse crediderat ex comitiis res euenissent,ia Iulio Pontifice custodiae traditus est. Is enim ab eo Togatae Galliae arces repetebat,eOq. vehementius. quod Ueneti Ariminum & Fauentiani tam caeca quam pernitiosa inducti cupiditate. productis a Rhauenna copiis occupat sent. Dabat Pontifici verba Caesar ac in dies deditionem ex trahere conabatur, quum se in Galliam togatam proripere cogitaret. Ibi enim non defutura sibi hominum studia existimabat, ea praesertim

spe, quod utriu'. factionis Duces Ioannes Sasatellus S Guido Uaimus

247쪽

rain P AvLI Io v II DE VITA liberalibus stipendiis & beneficiis praeoccupati, apud eum in honore est

seni: Ideoque simulatas ct inanes ad praefectos literas scriberet. Quamobrem accidit, ut Petrus Ouedius cum his literis a. Pontifice Cesennam nussus a Didaco Chignone de muro praecipitaretur, eoque atroci facto

vehementer commotus Pontifex Caelari acerbiora minaretur. nisi continuo Hispani praesecti repetitas arces dedidissent. Ab hac Pontificis ira cundia territi Borgia & Remolinus Cardinales propinqui Carlaris S Borgiae familiae inserti, Neapolim perfugerunt. Uerum in id demit utrinque

conuentum est,ut Caesar si dimitteretur secretiores tesseras dedendis arcibus ad praefectum missurum promitteret. Eius aute rei praestandae conficiendaeque vas fuit Bernardinus Carvaial Cardinalis, ea conditione, ut

interim Caesar in arce Ostiensi sibi custodiendus traderetur, donec promissi fidem impleret. Interim duo Cardinales qui erant Neapoli, id expetente Caesare li Consaluo impetrarunt, ut Caesari sub fide Neapolim venire,atque inde proficisci ex arbitrio liceret. Id Consaluus summae di gnitatis viris nequaquam grauate tribuit, diplomaque manu sua subnotatum,peculiarique obsignatum gemma, Ostiam transmittit. Nec diu post quum Didacus Chignones & Consaluus Mirasontes conspectis te iseris Cesennae & Forolivit arces Pontificiis Praesidiis dedidissent.Caesar a Cartiatale Cardinale statim dimisitas, conducta repente nauicula, Neapolim Peruenit, laetus admodum, quod praeter spem antiqui hostis manus estia gisse videretur. Tum verb Neapoli cum Cardinalibus 2 veteribus amicis suis Hispanis Ducibus noua darum rerum consilia agitare coepit, nequaquam enim animo se demiserat, quin antiquae spei totus inniteretur. N centuriones milite'. sibi notos & ignotos undiq. conquireret, nauigiaq. pararet quibus Pisas adueheretur. Erat enim fama edita in vulgus eum Pisanis auxilio profecturum, qui libertate suam aduersus Florentinos iam nonu annum constantissime defendebant,verum in arcano erat

2 Pisano littore per Lucensium agrii S Calphurmanos saltus transcendere Apenninu, ct per Mutinensium fines recta ad Aemiliae urbes penetrare:auctus scilicet copiis studio Alfonsi Atestini Ferrariae Principis cui

Lucretia soror nupserat, sperabat benivolos suos vetere'. clientes assuturos sibi ut palsim propensissima omnium voluntate reciperetur. Haec ubi eum moliri Iulius didicit, nihil sibi cunctandu ratus, quin caeptis obuiam iret,ad Consaluum perscriberet,seuere admonens, ne homine cruentum,audacem, maximoq. Italiae malo natu,& saeua tyrannidem ditionis suae populis importante,furere & crassari iterum pateretur. Haec eadem quu per legatos Regios qui Romae erat,& per suos, qui in Hispania Rege sequebantur, cum Ferdinado grauissime & vehemetissime saepius egisset, literae Regiae ab Hispania Consaluo allatae simi, quibus Caesarem

comprehendere iubebatur, quod graui Principum omnium incommodo suspicioneq. res nouas moliri, impiaque arma aduersus Pontifice parare diceretur. atque ita Caesar quum in exornanda classe scribendisque

militibus

248쪽

MAGNI CONSALVI CORDUB. LIB. III.

militibus occupatus, uti necesse erat,alloquendi causa sirpe in arcem ad Consaluum iret, a Nonio Campeio dum egredi vellet, humaniter retentus, & custodiae traditus cst, nec quisquam suorum, edito ingenti suspirio . fortunam incusanti, frustraque se sub fide proditum querenti, opem ferre potuit. Nec multo post iubente Rege in Hispaniam a Li L. cano deuectus est. Sicut aliquandiu Conciliae,& demum ad Medi nam

urbem in arce cui Motta nomen est, duos fere annos custodiretur. ea tamen sorte ut deceptis custodibus, fune demissus, suppeditante equo gPigmentellio Beneuentano Principe ad Ioannem Nauarrae Regem pem fugeret. Is tum cum Alarino Regulo qui a fide defecerat, bellum gerebat. In eo armorum motu quum egregiam operam Regi nauaret, conserta ad Mendauiam pugna victor occubuit, eo euentu ut nequaquam agnitus detractis armis nudus relinqueretur. Sed scuti re ius cadauer equi ceruicibus impolitum Pompelonem retulit: haud dubie rapiente fato, ad eam urbem , cuius antistes antea fuerat, neque enim quisquam In re repertus est, qui, quum sese susceptis semel sacris abdicarat. trana lquillum vitae exitum tulisse censeatur. Sed quis Consaluum ut id faceret Regis Imperio coactum non excuset ξ quum N paruis te iubenti Regi, &aequa postulanti Pontifici necesse fuerit obedisse ' ne scilicet graui scelere Regi parum fidelis, S grauiore piaculo, erga lacrosanctum Pontificem inimicus & impius euaderet. In ea re praesertim quae superioris Reiagii sacramenti fidem respiceret, ac humani demum atque diuini iuris re ligionem includere censeretur. Uerum ob id quoque honestiore de causa maioreque ratione a fide data discessiste videri potuit, ne Italiam dudum sublatis bellis tranquilla pace fruituram, unius nefarii impotentis'. ivranni immanis audacia perturbaret: proinde etiam gratum facturus Vrsinis pariter atque Columniis de se optime meritis, qui a pestilentissimo homine summas auaritiae & crudelitatis iniurias retulissent. Sed id pro tuenda Consilui dignitate minime tacuerim, quod a clarissimis ducibus Didaco Mendocio Antonioq. Leuame accepisse profiteor, quum

enim apud eos amanter inuitatus Bononiae coenarem, quo tempore Caresus Caesar a Clemente Pontifice coronatus est,multot l. sermones sereremus de virtute Magni Conlatui, qui amborum imperator, & militaris disciplinae magister fuerat,praeclare testabantur, neminem eo viro pace belloque meliorem extitille; Sed ei maximorum ducum exemplo prorsus euenisse , Ut in extremo vitae actu tanquam se mi exul non plane felix moreretur: quanquam saepissime diceret, se nullius improbe facti poenitentia offensum laetissime ex hac vita fuisse migraturum. nis Ferdinando Federici Regis filio, & Caesari Borgiae Ualentino. fidem suam imi, rouide dedisset, ut ea demum a Rege cum sui nominis sugillatione vio-aretur. Subiungebat ad haec duo Consaluus se tertii quoque graui

ris facti maxime poenitere, quod tamen prodere nollet. Id autem Leva atq. Mendoctus non inani forte coniectura interpretantes eiis putabant

249쪽

-3 PAULI Io VII DE VITA quod Regiis pollicitationibus e Neapoli Italiaq. se abduci in Hispaniam

permisisset, in qua multi rerum nouarum cupidi, eum in spem noui principatus, maximarumque rerum bello gerendarum retinere conarentur.

Sub id tempus quo Borgia Caesar captiuus in Hispaniam est perductus,

Isabella Regina, desperata salute decumbebat, enatum enim erat in pu dendis ulcus saeua serpigine mortiferum, ita ut tantae victoriae gaudio exhilarari nequiverit. Prosperum tamen Columna vel occupata supremo morbo humanissime suscepit. Is cum aliquot nauigiis militariter instructus Liscanianae classi cohortante Consaluo sese adiunxerat, ut triremibus praesidio foret, ne Borgia, uti in longa nauigatione accidere posset, a Gallis vel a praedonibus eriperetur, eum tamen Romana grauitate, neq.

alloqui neque oculis spectare lustinuit, ne scilicet atrocissimi hostis calamitate laetari videretur. Nec multis inde diebus Regina fato concessit, incredibili cum dolore atq. luctura Consilui, nam ab ea tanqua alumnus at in eius Regia educatus, cuncta quae exoptari possent virtutis & dignitatis incrementa adeptum fuisse fatebatur. Rege ipso quanquam minus benigno parumque liberali nunquam Reginae voluntati reluctari auso. Id vero praeclare tanquam verissi inum apparuit, quum Rex elata statim

Regina, aures minus aequas,&supra alieni meriti pondus proclinatas, obtrectationibus praebere coeperit. Non desuere enim qui homine multo gloriae fulgore invidoria oculos perstringente, grauissimis calumniis onerarent. Multi enim quanquam Regnum insgni eiusvirtute quaesitum

faterentur: id tamen profusa S plane astuta largitione diuisum, atque distractum ab eo fuisse praedicabant: ut praerepta occasione Regiae benignitatis,nisi praescriptis annuisset, Regi demum ingrati illiberalisque animi

contumelia constaretur. Ipse porro nihilo secius a suis quos maturae beneficentiae destinast et,tanquam non ab se. sed a Rege praetermissis,beneuolentiam cum Regis inuidia vindicaret Nec deerant qui dicerent eum

victoria superbum, magnisque Regni prouentibus opulentum, delegisse sibi ac amicis atque beniuolis clariora ditioraq. oppida, Regi porro nihil opimum S integru praeter gestandae coronae dccus,& inane noui tituli nomen reliquisse. Verum alii diuersa incessentes via, omne eius authoiaritatem conuellendam susceperunt, ex Hispanis Ioannes Nuccia Siciliae Praefectus, Ualentius Benauidius, Franciscus Sanctus, qui erat Regis dispensator: sed multo omnium malignius ac atrocius Nonius Cani peius, qui ab ea delatione ingratissimi nomen tulit. Hunc enim parum nobili loco eductum praetoriae cohorti praefecerat: ac demu ei magno beneficio

honoreq. nouae arcis custodiam attribuerat. Ferunt etiam Prosperii Coalumnam sciscitante Rege quum de Aragoniorum Regum ingenio disciplinaque, & publicis ac priuatis institutis dissereret, utpote qui eorum omni u auspiciis post Athonsum primu ab adolescetia militasset, de Con- saluo sermones intulisse.vsq. adeo aculeatos ct graues, ut Regis animum nequaquam vanis iniectis suspicionibus perstringerent, Quandoquidem

ingenue

250쪽

MAGNI CONSALVI CORDUB. LIB. LII. μ λ ingenue nisi maligne ex vero Conse Iuum illis omnibus aut horitate prudentiae, splendore vitae, militum studio, & populari gratia praestare fateretur, adeo ut nihil iam in eo qui cuncta nutu fastuque Regio iuberet & regeret, praeter titulum deesse videri posset, ad quem si aspirare vellet, tot eius beneficiarii, qui diadema capiti imponerent minime de- suturi crederentur. Haec maiestatem respiciebant: admonebantque Regem, ut mature caueret, ne omnia indulgendo confirmandoque , ex

duce Praesideque Regni consortem efficeret. Verum Nonius adiuuante Ioanne Baptista Spinello Neapolitano,aliquanto criminosius in Con- saluum inuehebatur: utpote qui sagacissime sumptuum & vectigalium omnium rationes excuteret, docuitque eum nihil aerario, nihil fisco reliqui feci iis, ut incondite largiendo, maxime liberalis famam aucuparet . Qua demum ostentatione priuatae opes tegerentur, illaeque praese tim diuitiae tot spoliorum tot q. munerum, cum signati auri. argentique caelati,tum nobilium gemmarum & sericorum aulaeorum quae essent iii pra Regii census aestimationem, sedulo congestae , astuteque repostae ,

nemine viderentur, ne scilicet invidorum curioserumque oculis co specta, non ab re iam natam Inuidiam concitarent. Haec vero singulari malignitate delata, tametsi aut falsa magna ex parte, aut m Inorave ro putarentur, eiuS tamen animum moderatione & parsimonia gaudentem magnopere permovebant: eo quidem altius atque vehementius, quod in Rege non multum pecunioso, nec unqtiam in apparatu&conuictu sumptuoso, tanti auri & tantarum rerum non iniqua cupiditas accenderetur, ita tamen, ut eam facile restingueret summa aequi tas, summaque prudentia, quae in Rege nunquam praecipiti, nec Vnquam temere ingrato, praeclare vigebant. Multa enim S perampla vel supra modum exaequatae rationis concedenda iudicabat: cum eximiae

virtuti, tum naturae liberali, eius viri, qui tot rebus feliciter gestis Regnum cum magna laude cepisset, maioreque defendi siet, ct tantum denique bellici decoris & gloriae Hispanico nomini peperisse censeretur. Ea tamen omnia in profundum demissa pectus , tanta dissimulatione conseruabat, ut Consaluo nullam conceptae offensionis speciem praeberet, delatoribusque tantum secreto ageret gratias, palam verb de Con salui actionibus honestissime loqueretur. Caeterum Prosper cum multis nobilibus equis, quos Petrus Corduba Plegoi oppidi Marchio sumpte ingenio liberalis , ipsus Concalui patrui monitu , dono dederat, Neapolim reuersus, nequaquam priorem amicitiae locum reperit. Nonius vero Campeius, quum ab Hispania rediens in Italiam peruenis Iesi veneno ut fertur a quodam satellite cui grauem antea iniuriam in tui rat sublatus est, merita hercle poena si diuini iudicii vim spectemus pota quam alio turpissimo ingrati animi scelere, in optimum virum, Ducemque suum, ac authorem omnis eius dignitatis', venenum essedisset.

Interim Consaluo gratia incolumi, existimationeque amplificata, Nea z - x iiii

SEARCH

MENU NAVIGATION