장음표시 사용
261쪽
MAGNI CONs ALVI CORDVR. LIB. III. 2S' farraginem viridis nomine appellant, qua adulto vere mulas enutriunt, ut uberrime pinguescant. Quo scommate nihil lepidius viri eius aulae elegantes existimarunt. Quum ad Tarentum h castris maleficum seditiosumque militem ad supplicium duci iussisset, illeque multum reluctatus se iniquisissime damnari vociferaretur, & proinde Consaluum ad dicendam causam ad Dei Max. tribunal magna voce citaret, vade inquit Consaluus : festinaque confisus optimo iudici.& causam instrue, nam ibi prome aderit qui opportune respondeat A lsensus frater, qui nuper e Serra
vermegia in canum contendit. Tum enim Consaluo nunciatum fuerat fratrem a Mauris circumuentum dignam sorti pioque Duce morte oppetisse. Caeterum Consaluus ut unde discessimus reuertamur in urbem Loxam indignabundus se recepit ex tot repulsis ac offensionibus traquillum ocium quaerens, donec inuidia decederet, & Ferdinadi animus iam plane auersus , dum ipse abesset veterum beneficiorum recordatione ad aequiora cons ilia verteretur. Itaque Consaluus veluti iustam vacationem nactus, biennium Loxae Granataeque transegit, suis hercle opibus, quae
erant multo maximae,& sua denique gloria contentus, nisi ea,vt plerunq. accidit, aemulorum immodico liuore premeretur. In ea vitae tranquillit te modice corpus exercebat, alebat autem animum susceptis multorum
patrociniis collatisque ossiciis, sic ut omnes qui egestate oppressi, aut impliciti litibus, aut aliquo periculo circumuenti euent,opemque implorarent, enixissime subleuaret. His actionibus existimationem tuebatur, &singularem tota Prouincia gratiam ab omni genere hominum comparabat: a Maranis praesertim ct a Mauris. Maranos Hispani eos vocant,qui Iudaica stirpe nati,quum semel ad Christiana sacra transierint, rursus ad antiquae legis ritus relabuntur. Id autem quum capitale sit, speculatores eis submittere solent,qui dicta factaque eorum, & arcana religionis diligenter explorent: suspectosque Praesidibus accusent, expoliandos quideprimo opibus: ac igne demum concremandos. In id genus hominum quanquam ii extrema supplicia mercantur secretis & saepe malignis indiciis delatum sacrati iudices ut praeclarius pietatis studium ostendant, per acerba quaestione desaeuiunt. Id vero Consaluus quantum incolumi religionis iure poterat pro aequitate humanae lenitatis defendebat, ne misere circumuenti, prae metu solum vertere cogerentur: desertaque Hispania ad Turcas confugerent. apud quos transfugientium Iudaeorum tutissimus erat receptus, quod homines ingeniosi mireque industri fabrilium operum & lanificii praesertim artifices, ct quod mirum in modum Reipublicae Christianae nocuit, aeneoru tormentorum magistros attulissent. eadem sed alia via,Mauri qui in Bethica remanserant, tanquam opportuis ni iniuriae patiebantur: quibus cum clementibi me agendum esse multis de causis existimabat negens repentina, saevique Imperii insolens ac animis ad resumenda arma paratissimis,erecta, uni reliquum concessae libertatis eriperetur, demigraret in Africam, aut inde auxilia aduersus no-
262쪽
MAGNI CONs ALVI CORDUB. LIB. III. 263 mentis tenore metiretur. Percunctanti enim Girone Oronio a quodam qui a Consaluo ad Regiam venisset, quam alte oneraria illa ingens nauis Conlatui magnitudini ut supra diximus comparata, in Loxae vadis iubsideret: idque Consaluo referretur, Oronio dic inquit nauem firmis lateribus aestum maris expectare,ut attollatur, & vela det ventis,qui non semper aduersissimi perstare consueuerunt. Nec perurbano responso euentu S defuit. non toto enim vertente anno, quum RhauennatiS cladi S nuncius Rege magnopere perculisset, unus ante alios omnes Consaluus qui res perditas restitueret,non secus ac alter dictator Furius Camillus li Romanis contra victores Gallos ab exilio reuocatus est. Ea siquidem fune sta acie magna pars Veteranarum legionum quas ab Africa Nauarrus antea transuexisset, interierat, supraque triginta sex aut illustres aut noti Duces ceciderant. Ralmondoque Cardonio Imperatore fuga elapso, captoque Ioanne Medice legato Cardinale, Fabritius Columna ipse l. Nauarrus in potestatem hostium deuenerant. Qua calamitate obrutus Iulius Pontifex multorum perfidia in Urbe circumuentus de fuga cogitabat. Foederatique omnes Principes unum maxime Consaluum quem luperandis Gallis fatalem Ducem crederent, postulabant. Itaque Rex ingenti cura anxius, misso in Cantabriam Federico Albano qui pulsum Regno Nauarrae Regem reprimeret, Concaluum Imperatorem delegit,qui primo quoque tempore in Italiam proficisceretur: Pontifici opem ferret daretque operam ne quid detrimenti res Neapolitana pateretur. Parabatur classis ad Malacam, eo innumeri equites S pedites confluebant, tantusque erat equorum S armorum apparatus, ut homines minime dubitarent . quin Consaluus Gallos ab eo vinci solitos Italia depulsurus esset:& nouuin de ea gente triumphum in Hispaniam relaturus. Iam mutatae omnis generis naues undique ab Oceano Gadibusque praesertim Malacae conuenerant. paratusque erat commeatus. delectiq. milites & equites nominatim in maiora nauigia distributi, ut conscenderent, idoneam tempestatem expectabant, quum ad repentinum inexpectatae victoriae
nuncium ex Regiis literis cuncta refrixerunt , sicut consternati dolore milites, qui praemia & decus ex ea profectione conceptilent, de Fortuna magnopere quererentur: & Concaluus ipse tanquam inauspicato creatus Imperator, quod donando, profundendoque priuatas opes exhausisset, ad tantae illusae spei incommodum plurimum angeretur. Sed quomodo eam laudis atque victoriae spem Italici belli euentus in torpellarit, operae- pretium est paucis enarrare, ut quae fortuita videri possunt, ad diuinae mentis iudicium referantur. Non toto vertente biennio ex quo Reges ad Sauonam colloquutos inter se memorauimus, funesto Italis icto sce de re in Venetos conspirarunt, ut conuulso eorti dominatu quae sbi erepta putabant,veteribus ipsorum Imperiis redderentur. atque ita factum
est , ut quum a Gallis ad Abduam duce Rege ipso una victi acie, profligatique cunctas urbes amis flent,intra Paludes Urbemque Venetias cois
263쪽
264 PAVLI IOUII DE VITA pulsi li Iulio Pontifice veniam supplices impetrarent. Is enim Helvetio
milite non modo Fauentiam Ariminumque, sed Rhauenna & Cerviam multis ante annis a Ucnetis occupatas receperat. Ex Abduana porro victoria Ludovicus Cremona, Crema, Bergo ino, Brixiaque fuerat potitus, quum eodem cursu Veronentes, Uicentini, Patauini, Felirenses, &qui ad Carnicas alpes vergunt Populi, Maximiliano Caesari deditionem fecissent. Apuliae autem urbes sine vulnere Ferdinandus receperat, Atestinusque Alfonsus in Rodigina peninsula suerat receptus. Crteriim ab Alfonto Iulius tanquam a beneficiario Pontifici Imperii salinarum iura quae sunt in Padusis ad Comatium repetebat. Eius salis vectigal Alson-1us quod sibi magno esset emolumento, armis defendedum existimauit, fretusque Gallorum auxiliis non uno in loco Pontificis copias caecidit
Qua iniuria permotus Pontifex Alsonsum ditis interdictoque persequitur. Ludovico Regi denunciat,nisi auxilia reuocet, eum pro hoste habiturum , additque nequaquam sibi defuturos Reges qui Pontificiae dignitatis iniurias defendant. Illudens Ludovicus contempsit anathematis diras tanquam inanes metus : promotisque copiis Pontificem Bononia expulit, Conciliumque Pilis indixit, ex cuius censura excussis Iulii moribus Pontificatu pelleretur. Ea res acerbius ac arrogantius quam deceret a Ludovico suscepta reliquos Reges per mouit, Henricumque ante alios Britanniae Regem tuendae religionis maxime studiosum, ita ut magnis classibus Armoricas urbes inuaderet. Nec Henrico genero religionis causa, iusta Gallis arma inserenti Ferdinandus defuit postulante praesertim opem Pontifice cui deesse non poterat:eoque libentius, quod accita in Cantabriam Britannica classe Ioannem Nauarrae Regem
Gallorum socium, ideoque hisdem Pontificis diris execratum Regno depellebat. Iulius quoque adiunctis iam sibi Venetis, Ferdinandoque in societatem facile ascito quod huic ex iure Pontificio Neapolitanum Regnum adiudicasset conductisque Helvetiis, graue bellum Gallis undique concitarat. Cuius belli is demum exitus fuit,ut committi ad Rhauennam cruentissimo praelio, Galli quidem victores euaderent: sed tanto accepto detrimento, ut incumbentibus Helvetiorum Venetorum q.
copiis, intra septuagesimum diem Italia pellerentur, Quod dux ipse Gasto Eoisse ius cum Ategri a vetere nobilique duce, praefectisque alarum & cohortium fere omnibus intersectis, in ipso victoriae limine cecidisset. Neque enim Palicia Gasioni suffectus quanquam id nouorum hostium aduentus flagitaret, reparare copias potuit, pernegante Quaest re Normandio, se in ipsa victoria Regiis pecuniis abusurum. Itaque desperata pecunia,secundi co filii rationem secutus, equitatum incolumem in Galliam perduxerat,vi terrae patriae opem ferret,quae maritimo bello δ Britannis, terra vero ab Helvetiis, qui in Heduos penetrassent grauissime premeretur. His rebus in Hispania nunciatis,quum per omnia templa supplicationes agendis gratiis haberentur, belloq. finem impositum
264쪽
MAGMI Cous ALVI CORDVB. LIB. III. 26sex ea celeri victoria Ferdinandus existimaret, ad Consaluum continuo perscripsit ut institutum cohortium turmarumque delectum intermitteret : classeque dimissa, nobiles equites quos euocasset, aut qui sponte nomina dedissent, domum remitteret, gratiasque publice Deo maximo &Diuis omnibus tota Bethica agendas arbitraretur, qui Italia metu liberata, maturiorem opinione hominum admirabilemque victoriam Sacrosancto Pontifici aduersus execrabiles dirisque implicitos hostes tribuissent. Nullo unquam acerbiore nuncio Consaluum mente percul sum ferunt, nulloque milites, vel aduersi casus vel acceptae cladis per turbatione magis consternatos dux quisquam vidit, ut profecto mirum videri posset, eum virum quem nulla unquam pericula, nullique aduersae Fortunae impetus ex arce consilii deiecissent, priuatum animi dolore
publica laetitia lenire nequiuisse. Id enim expectabat ut occasione tanti belli quo haud dubie supremo virtutis conatu e dito praestantissiimam
operam esset nauaturus, aemulorum animi subacta inuidia frangerentur.
Constat enim inter primos sermones suspenso ore dixisse ad astantes. Ergo secus ac ipse putara Gironius Oronius praeclarus vates euadet Quando uti perurbane figurabat meam Nauem secundo aestu mirifice liabieriuatam, obortus opportune ventus, qui iam vela inflabat repente concidens sulcantem mare destituat. Nec multo post ad Anticheram quod est oppidum medio fere itinere inter Granatam & Malacam ad milites euocatosque omnes concionem habuit summae grauitatis, eos magnifice consolatus, Vt aequo animo perferrent, si elusi a Fortuna, ostendendae virtutis S parandae gloriae concepta spe decidi flant. aequum enim else ut publica vota priuatis anteponerent, & vii fas esset communi victoria laetarentur, se vero daturum operam, ut ipsos neque studii sui erga Regem qu bd praeclarissimum extitisset, neque damnorum & itinerum quae amore sui nominis & spe laudis suscepissent omnino poeniteret. Reliqua autem sperarent ex Regia liberalitate, unum enim quenque se perlueras mirifice commendaturum apud Regem, nec dubitare, quod esset aequis simus, quin munera viritim daret, quibus suscepti emensque itineris &rerum omnium sumptus benigna manu sarcirentur. Dimissa autem concione ubi ex foro domum est reuersus, pronunciauit se cunctis donatiuum triduo daturum. Id constabat partim signata pecunia quae gregario praesertim militi praeberetur, tum vero argento elaborato, auro teXtili purpuraque disericae telae omnis generis colorisque in vestes copia ingenti , equis item nobilibus pictisque tentoriis, inauratis armis,& castrentibus lectis: quae tot tantaque fuerant, quod ea omnia mercatores lucri causa tanquam ad nundinas Corduba, Hispali, Medina, Ualentia, Granataque attulissent,ut centum milium aureorum nummum summam superas te credantur. Ea vero tanta liberalitate diuisit, ut nec domesticae stippellectili parceret: ipseque iam multorum foeneratorum malum nomen fore putaretur, quum oppigneratis aliquot oppidorum reditibus ex
265쪽
IAvLI IOVII Dr v 1 ΤΑ graui usura plane decoqueret, ridentibus aemulis audd inani sumptu, ut
regiae opulentiae odiosum specimen praeberetur, domum suam rebus o- irinibus exhauriendam superbe temereque suscepisset. Ferunt regem ab occulta malignitate Consaluum enervatis opibus, existimatione spoliare cupiuisse . propterea iniecisse spem, ut primo vere insequentis anni, eodem apparatu in Italiam enauigandu foret: scilicet ut discedentium militum voluntates munere ingenti redimere cogeretur. Sed quanquaid a clarissimis Hispaniae regulis acceperim, nequaquam tamen adduci possum, ut id ex omni parte verum putem, ne prudentis & maxime compositi regis fama, temere sugilletur. Quid enim nisi temere de Consilui
animo atque opibus ei timendum fuit, qui pacatissimis Hispaniae imperiis nouum Nauarrae regnum adiecisset, victorque in Italia pacis & belli arbiter crederetur Verum non multo post Consaluus ex suprema liberalitate incomparabilem gratiam meritus in Loxam se condidit, ex eo hercle seipso beatior, quod nemini suo nomini fidem sesellisset: recteq.S fortiter factorum conscientia laetus obuenientem ultro gloriam adsequeretur. In eo itaque ocio quod ad biennii spatium sese extendit, tanquam occupatus in praecellenti erectae mentis negocio versabatur. ani mum enim magna semper & excelsa petentem, maximarum rerum cogitatione recreabat. Insigni nempe cura sumptuque institutum habebat in omnibus urbibus quae Principatus nomen praeferrent, non in Europa modo, sed in Asia atque Africa,ut per certos idoneosque homines, quae bello paceque gesta essent, ad se accurata fide perscriserentur; sc ut facile singulis prope diebus accideret, ut de grauissimis admirandisque robus certior iactus,cuncta uti accidissent, praesentibus amicis recenseret. N his qui longe aberant ossiciose communicaret.I n eo duorum annorucurriculo quo eius vita finita est, stupendae rerum omnium commutationes inciderant, quum secus ac multis antea taculis accidisset, totus plane terrarum orbis, ingenti armorum motu quateretur. Audierat Iulio
pontifici vita functo, quo nemo in tuenda augendaque pontificii imperii dignitate, vel maior vel constantior suit, Leonem X. qui ingeniis faueret, aureaeque pacis mores inueheret, successisse. desumptaque triplici corona, eodem die redeuntis anni eodemque in equo quo ad Rhauennam in acie captus fuerat sub umbella triumphasse. Paucos quoque post dies didicerat Tramulium atque Triuultium summos Gallorum duces ad Nouariam a paucis Helvetiis eruptione profligatos. Transisse autem in Morinos cum ingentibus copiis Henricum Britanniae regem qui cum Maximiliano Cesare coniunctus, intra paucos dies sese sugatoque totius Galliae equitatu Terouanam Morinorum, & Tornacum in Nerviis insignes urbes in potestatem redegisset. Hisdemq. diebus Iacobum Quartum Scotorum regem ab Hauardo Surreio ad Tuedum deleto Scotoruexercitu acie viditam ac interfectum. indeque nec transacto quidem men
266쪽
MAGNI CONSALVI COR D. LIB. III. ac so praelio superatos. Sed his quae partium studiis Ferdinandi regis voto
secundissima euenerant, externa quoque nostrorum & Barbarorum regum praelia ampliore cum voluptate miscebantur. Nam confecta pace inter Gallos atque Britanos, Ludovicus rex ducta in matrimonium Henrici sorore, imbecillus senex, in ipsis nuptiis, fato concesserat. Franciscus. que gener rex fuerat declaratus. Ulaὸislaus porro Pannoniae rex conis sternatis ad arma viris agrestibus periculoso circumuentus bello Bornamissa duce rebelles acie victos meritis suppliciis assecerat. Constantinus item Ruthenus Sigismundi Sarmatiae regis auspiciis, innumerabiles Moscouitarum copias ad Smolechum supra Borysthenem memorabili acie superarat. Ipsi vero ad orientem Selymus Turcarum,& Sophus Hism et Persarum maximi reges,inter se armis contendebant. eoque deducta res fuit,ut ad Artaxata Armeniae urbem Calderanis in campis cruentis simo praelio certaretur: victore quidem Selymo, quum vulneratus Hilia mael ex prima acie ad interiora Mediae se recepisset. Sed honestiora iocundioraque videri poterant quae inivrim de Lusitanorii victoriis scribebantur,eos enim extremum Aethiopiae promontorium ad anctarii cum
magnis classibus transcendisse subactisque totius sere Indiae regibus, praeter Arabicum & Persicum ingentes sinus ad Melaceam aureae Chersones, ipsamque demum insulam Taprobanam peruenisse; aromatumque
omnis generis natale solum reperisse constabat, conterritis passim earii gentium innumerabilibus copiis S classibus, quum tormeta aenea displosissent. Pari quoque cum voluptate. S maiore quoque Castellanorum gloria incogniti orbis esserae gentes, ct Anthropophagi dirum genus narrabant,quum Ferdinandi regis classes alterili ct prope immentum terrarum orbe pernauigato ad occidetem Oceano reperissent, unde tantu fossilii auri di margaritarum gemmarumque in Hii paniam augendis publicis priuati'. opibus referretur. Dum in istis oblectationab. nequaquam ingenita sed accersita iocuditate vitam traduceret, in duplicis quartanae morbum, non quidem natura dissicilem, sed seni praecipueque ex eventu rerii minime laeto plane mortiferu incidit. traductus'. a Loxa Granata climacterico aetatis anno, in complexu uxoris Heluiraeque filiae susceptis
Chtistianae disciplinae sacramentis expirauit, postridie cal. Decembres, anno a partu Virginis supra milesimu & quingentesimum decimo quin to quum vixisset annos lxii. meses iii.& dies xi. Tumulatus est circumpositis ad sepulchrum supra centum vexillis in aede diui Francisci. parentaruntq. ei iustis exequiarum honorab. adhibitis. Indicus ipse Mendoctus. Tindillius Granatae praefectus S reliqui Cordubeae gentis Proceres. Maricam porrbuxore quae ex testamento in tutela rerum omni remanse
rat Rex Ferdinandus humaniore epistola congestis in desunctu innumeris laudibus est consolatus, Ita quidem ut ipse paucos post dies Magnum caelestis itineris ducem cosequeretur. Intra enim quadragesimum diem rex ipse apud Madrigaletium vicum excessit e vita .sInteriit autem
267쪽
din phvLI IOVII DE VITA Consaluus hisdem diebus quib. Franciscus Rex Galliae Helvetiis ad Mediolanum ingenti praelio superatis, ut cum Leone Pontifice de Republica consultaret, Bononiam peruenit. Ferunt nonnulli quibus integram fidem minime tribuerim, Consaluum paulo ante quὶm moreretur cum praepotentibus suae factionis Regulis conspiralle eo animorum decreto, vi Ferdinandus ulterioris Hispaniae Regno reputina ipsorum manu extrusus,ad Tarraconenses suos redire cogeretur, restituta quidem eius filia quam pater astuto consilio uti mente commotam in ignobile oppiducurande valetudini coniecillit. Carolumque subinde eius ex Philippo Rege filium e Belgis euocarent, qui iam quindecim annorum adolescens praeclaram administrandi imperii indolem praeferret, cuius auspiciis. quod paternos amicos de nomine iam pridem agnouisset,vindicare iniurias ct aduersae factionis opes deprimere cogitarent. Supra vero id conceptum facinus Consaluus multo maiora moliretur, Ferdinando scilicet Aragonio Federici Regis filio ex Selabae arcis custodia erepto,ut praestita fide quam adolescenti temere dederat , animum iusiurandi religione
exolueret:ac ei paternum Regnum redderetur, ea conditione, ut pensio
annuo tributo Hispaniae Regum beneficiarius esset: Helui aramq. ipsius filiam uxorem duceret: dotiique nomine ea oppida atq. urbes, quas ipse possideret,ad antiqua Regni iura reuerterentur. Tantum enim poterat odium ex repulsa Compo itellanae dignitatis conceptum, ut haec quanquam supra aequum peracerba alienaque ab eius ingenio videantur, non omnino temere credi possint. Fit enim plerunq. apud summos Principes, ut ingentis beneficii merita, ubi modum excesserint, qu bd iustis praemiis exaequari nequeant, insigni demum iniuria persoluantur.Tum hemcle liuor& odium pro gratia maxime vigent quum non plane generosi Principes alieni meriti magnitudine obruuntur. Isq. false rationis viam inuenit,vi turpissimo nomine ingratus euadat. Sed Loc clarissimis duciabus fatale videtur,ut in ultimo vitae actu circumuenti inuidia imminutaque dignitate in ipso contumeliae dolore moriantur. Quid enim aliud ut antiqua exempla Coriolani Alcibiadis & Narsetis omittamus quam hic dolor Borbonium atq. Nauarrum praecipites egit,ut hic contra gentis suae nomen damnata arma ferens in carcere eius arcis, quam manu ceperat, miser interiret, ille vero & suae patriae proditor scelestus,& communis impius euersor in limine diri facinoris poenas daretZSic ut Consiluum quanquam praealte a Rege alienatum nequaquam crediderim , ebprogredi ausurum suis se,unde nullus sine inexpiabili dedecore receptus foret. Quod si animo ex quartanae febris atra bile commoto id omnino scelus patrare concupiuit, hoc uno, quod nihil extra cogitationem vetere sua fide atque prudentia indignum admiserit se ipso beatiorem excessisse vita fatendum est. Quid enim verae gloriae trophaeis onusto optatius atque felicius accidere potuit, quam ut integra nominis fama sublimis
ille animus in coelum, unde venerat,euolaret.
268쪽
per Haemum fremonensem. Parta ducum tumulis aliorum ex hosse trophaea Quaesivique insicribantur virtute triumphi.
Nos semiadue tuo nec fortia fiat pulchra
Nec magna Imperia, aut actosaepemus honores, Non Vaditana exactos trans aequora Mauros Atque asserta tuo aegra sita Baethica Regi, Nec duce te assiutos ab e elicibus amisIn Turcam taenetos, oephali mense recepta, Nec Gabros motus,aut Parthenopeia bella, ratque redundantem Callim anguine Lym. culpe et num has titulos, atque haec monamenta,igiolis Dirtute osuere tu quae sparsa ster orbem, Perque aures, perque ora virum mentesque repossa Nomine cuncta tuo,uque aeterna laude replerunt.
Quare haesufficiat memoraias ingredere busto. Consilui, Magnique ducis, qui nominares, Hic iacet,illud eipater, hoc ista incluta sertus.
269쪽
PAVLVs Io UIUS NOUOCO MENSIS EPISCO PUS NUCERINUS IOAN. BAPTISTAE CASTALIO APUD CAROLUM CAESAREM CASTRORUM MAGISTRO
S. P. D. IRCvMsPECTANTI mili cui nam libros ad vita ν bus gessis Ferdinandi Psecarii, in publicum pratum
tes commentarem tu sus ante omnes occurrissi, qui dignus eorum patrocinio viderere. Opus enim ut facile nosticis multorum obtrectationi expositum, aduersis lividos maligne eraque interpretantes, luculenti O indiget defensiore; Nec quiaquam ho se superest tot ducibus: qui te ipse
consiliorum omnium rerumque Liarum, locupletior atque
viuidior testis essensis; aruum ab ineunte aetate in eiuspraestamis si ducis contube nioperpetua lue amicitia Haru νὴ alae equitumpraeesses, omnibus bellu σ singulis non expeditionibus interfueris fiscilicetis mirificae eius virtutis sedulus o felix aemulator euaderes, undetsi ostea oe insignes tituli, m decora robatae virtutis Omnamenta adferennem laudem obuenerum,quae modo vel e estus ecisse, inuitii mi sesaris iudicis ea 7rorum Magister essectus, perdomisa late Vermania, artis nouis insigvibus cumulasti Debes itaque hocsupremum defensionis munus memoriae tanti viri,at quo tot documenta exactae EFfici mae te didicisse profiteris. uod enim allad Pisiarii manes usi nobilius officium ex Italam, qua eius gloriae obtrectatores, si forte exiliant,ea fidei conssantia refutentur,qua visum Er meriti triumphi laud forem colum 58 Liquet enim apud omnes quum in mandus tuis expiraret ,spremaruore nihil tibi potius ilegas, quam ut Pro virili totius Naualae domus decus tuerere, hoc idem quoque a te exigit γλαria flumna aequaris virtutibus eo coniuge a m
ma, quae a te omni tempore Lia Iose culta nuper aeternae lucis auida ex his terrae teno
tris ad siveros euolauit. Neque tu propterea huius o cis operam remiseris, quod ea gloriam contemnere obrutiana etate videretur; quum eam sponte veruentem distamulare otius fuam spernere non inepte existimaritos nisecus ac de ipse sunse Danios picari fas erat,qui modo cu multis nostru iach mis immatura morte ereptu Mi P car tatruelem, σ laruarum opum Imperdique militaris siccessorem decuit, vera laudis erat cupidi simus, quum excelli ingemo cunctas belli γ flacu actiones ad
decus reuocaret. Sed utrunque noLyrum ex maerore a pro erati eius obitus a due
270쪽
uerim, quum ut te militarium γ cImbum moram lectissimo formatore atque Magiamo, id quod acile Peramus cumreris um 'ra aue silutae virtutiss=ecimen rs rat . Quantum ver; ad me inmet , ita huius ingenui laboris famam improtissimilantes destitiam, ut meorum rem integret Icriptorum consilentia stetus, m vita, oeson mortem eos omnino contemnendos ρο- tem I praeclara enim veritin supra calumniae nebulis facile emicM ; qui fide integra