Pauli Iouii Nouocomensis ... Illustrium virorum vitae. Accessit ad posteriorem hanc editionem rerum memorabilium index

발행: 1551년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

SCOPI NUCERINI IN LIRROs

DE UITA ET REBUS GESTIS

PERDINANDI DAUALI COA

PRAEFATI

D VICTORIAM COLUMNAM

I Quid est Uictoria Columna in praecipuis

honestissimae vitae tuae votis, quod ad si ammam felicitatem, vel Dis maxime propitii vel mortales longe gratissimi,cumulate tribuere possint; id unum esse arbitror, ut Piscarii viri tui memoria fidelibus nec ineptis literarum monumentis ad posteros tranLmittatur; ut quae tua est virilis atque eximia pietas non inanibus lachrymis, sed a ternis honoribus inusitatae admirabili q. virtuti illius inuictissimi ducis debita praemia persoluantur habeatque interim posteritas tuo maxime munere, ad solidae veraeque laudis exemplum, quod domi militiaeque feliciter imitetur,& disca vi nequaquam ambitioso rerum inanium titulo, verum factis illustribus non adumbratae,sed certissimae gloriae fructus quaeratur. Nam sicuti sepulchra marmorea, & aeneas equestres statuas, quae ad summum liberalitatis & pietatis nomen magnifice paras,condidis te, nimis operosum videtur, Scnequaquam pro merita laude diuturnum: quando ea ignauis etiam & imbellibus contigerunt; ita haec ad veram perpetuo victuri nominis effigiem scripta & expressa diligenter, uti ex. tra temporis vel hominum iniuriam posita, omnem prorsus vel maxime sumptuosorum operum nobilitatem antecedent.

Id nos si non felici ut speramus alacri certe fidelique labore

praestare sumus adnixi, quum eorum hominum, qui simul Scegregie possent, & vehementer vellent, in hoc difficili munere operam collocare, magna penuria esse censeretur. Scripsimus

272쪽

psimus hare ea fide qua uniuersam horum temporum historiam condidimus, admiratione ingenii& virtutis tuae ducti; cui sit cuti in hoc funesto seculo, cum priuato tum publico literatorum nomine plurimum debemus; ita Piscamo vlla in re peculiari beneficio nos obligatos esse diffitemur: Quaquam ille nos bello &pace non iniucunda saepe familiarit te coniunctos habuerit, uti nunc haereditario quodam iure, in amicitia Aliansii Ualbi patruelis imperatoris optimi, la tissime floremus. Probauere nonnulli erudito iudicio insignes, ut haec dum aetate integra, ac in hac praeclara Romana luce praecellentium hominum censura frueremur, vel praecipiti iudicii libertate, in publicum cederentur, scilicet ut cum aliqua pudoris labe existimationi seruirem meae, quum in t gritatis Sc diligentiae famam cunctis eloquentiae laudibus anteponam, idque unum tanquam in historia praecipuum . magnopere spestem, ut inconcussa scriptis fides adstruatur; haec enim fortas Ie me mortuo ab imperitis vel inuidis, veluti ceritissimo teste sublato, improbe refelli posset. Itaque si haec eo

antino quo scripta sunt, accipies; iam tota ingenui laboris merces vel sperata impudenter, vel benigne debita, cum ut te referetur. Quum enim virili ingenio usque eo excellas, ut praestr solutae orationis laudem, poeticis etiam numeris cum praecellentibus vatibus contendes, gratiaque Regum & Fortunae amplitudine plurimupraestes,si de his recte vel potius indulgenter quod maxime cupio iudicaueris; etiam sola vel mediocris laudis commendatione, cuncta pem solueS vale.

273쪽

LIBER PRIMUS

I praeclaras corporis atque animi virtutes cum perpetua rerum gestarum felicitate conferamus, proculdubio Ferdinandus Piscarius non aequales modo suos bellica laude, sed superiores etiam du-ccs anteibit. Nam si eos qui manus cum ipsse contulerunt , enumerare velimus , liquido constabit ferme omnes aut caesos & captos ab eo , aut

insigni accepta clade fuisse profligatos. Porro siquis eorum famam excutierit, qui secum in Caesarianas partibus arma tractarint, aduersam profecto Fortunam aliquando subris se reperiet: Quum ipse omnibus bellis semper inuictus nullam ab iniquo Marte in iuriam acceperit, nisi quum ad Rhauennam primis statim:lli pendiis dux pariter & miles , cruenta illa acie diniacauit, tum enim Fortunaquae mox benigno vultu se conuertit, visa est omne id totum quod fuerat fatalis odii reliquum, egregia fide consumpsi se . Ortus est Ferdinandus ex familia Dauata in ulteriore Hispania prope Toletum vetusta potius quam illustri, sed cui Rodoricus proauus magnam claritatem attulerit. Is enim ingenio excelso, & vi ingenti corporis, quum iuuenis adhuc prouocantem Lusianum equitem spectante utroque exercitu , singulari certamine confecisset, tantum sibi studium ab omnibus mi litum ordinibus, tantamque apud Regem beniuolentiam illo clarissimo facto comparauit, ut non multo post Magister Equitum sit essectus, qui honos militiae summus unis antiquae nobilitatis Regulis demandari erat solitus. Ex hoc Rodorico natus est Indicus, qui auspicia Alfonti Regis Aragonum lecutus, in Italiam venit,praehoque nauali ad Pontias cum ipso Rege eadem in naui , Liguribus captus est. Is ex armigeris pueris intimus erat Alfonso ob indolem ab omni virtutum concursu gratissimam. Nec multo post quum Philippus Uicecomes praeclara ingentis animi liberalitate, Attonsum libertate donaui siet, magnasque auctum muneribus ad recuperandum Neapolitanum Regnum dimitiiset, ab Rege impetrauit, ut Indicus apud se Mediolani relina

queretur ; nanaque is adolescens eruditis moribus & suauitate oris Philippi animum ita oblectabat S ceperat, ut inter carissii mos emineret. Mortuo autem Philippo ad Aragonios rediit, optimarum literarum S disciplinae militaris ornamentis vehementer excultuS, unde mox cunis Ois, ct Regi in primis carus, uxorem promeruit longe omnium no-b his imam atque ditissimam ex antiqua Aquinatum Regulorum familia, e qua Diuum Thomam natum esse constat, inter Christianos profestores pietate ac facrarum literarum scientia praecellentem. Huius uxoris prauenta dote, ac demum inligni multo. um oppidorum haereditate Indicus

274쪽

FERDIN. DAVALI PISCARII LIB. I. ars Indicus sortunas sitas opportune stabiliuit, praefectura etiam aerarii &totius censurae rationum regiarum. atque item perampla domo in qua septemvirale iudicium exercetur, k Ferdinando Rege liberaliter honestatus. Uixit multos annos in perpetuo quodam Regalis vitae splendore, &ob id in summa semper familiaritate Ferdinandi Regis, qui

in utraque belli Andegavensis Fortuna sortem eius fidelemque operam fuerat expertus . Ultima verb stipendia uti pium decuit) in publica Christianorum causa aduersus Turcas iam senex apud Hydruntem exoluit, Alfonso secundo militiae comes datus. Nec multo post confectum bellum Neapoli moritur, tres ante alios relinquens impube res filios maternae pariter substantiae& paternae virtutis haeredes, AL sonsum scilicet, Rodoricum & Indicum. Alfonsus natu maximus ab Aterno Apuliae oppido amneque fatali casu Magni Siartiae claro, quod hodie Piscaria dicitur Marchionis Piscarii cognomen adeptus , huius

Ferdinandi pater fuit, vir omnibus Fortunae naturaeque muneribus insignis. Etenim cum Ferdinando iuniore a teneris annis educatus, coriapus atque animum armorum & literarum studiis pariter exercendo e

colendoque facile Neapolitanorum procerum praestantisiimus euas rat. In hoc si quidem iuuene omnia summa inerant, scilicet supra vividum atque habile corporis robur, incredibilis animi vigor, literae, prudentia, disciplina: quibus fretus in administratione Gallici belli quod in Aemilia via gestum est facile Triuultio& Petiliano eximiis ducibus aequabatur. Neapoli verb quum Galli Ategria duce ab arce in portum

erupissent, disiectisque munitionibus cuncta caedibus atque terrore compleuissent, unus ante omnes Alsensus incredibili virtute pedestri protectus scuto, repressa suorum fuga, per interiores scalas in molem euo lauit: contemptoque omni tormentorum periculo, Gallos ita repulit, ut multis caesis aut ex fuga in subiectum mare praecipitatis. Pharique turre subinde recepta, Populus Neapolitanus eum illo die Seruatorem liatriae appellarit. Uertim non multo post per hunc modum cunctis in ocis Ferdinando strenue operam nauantem & summo omnium studio ad militarem gloriam prouectum immitis Fortuna deseruit. Dum enim circumuallatis in arce Gallis cum seruo natione Mauro incendendae classis consilium agitaret, ct cx condicto pretium perfidiae deferens noctu ad summum hortorum parietem scala peruenisset, perfidia serui adacta per guttur lunata sagitta crudeliter est interfectus. Nunquam ab ulla hominum memoria aut Rex ullus amicum &propinquum, aut Vl- Ius exercitus ducem , aut ulla ciuitas ciuem suum morte sublatum vel grauiore moestitia, vel uberioribus lachrymis honestauit. Eandem quoque Fortunam tulit Rodoricus frater vir impiger & fraternae virtutis

aemulus, qui secundo bello Gallico, quum pedestribus copiis praeesset, apud Insulam Arpinatis agri vicum, Sclopello caput ictus interiit. Neque eadem vis fati plus iusto Daualis proceribus infensa, Indico diu

275쪽

276 PAVLI IO v II DE UITA pepercit, iam bellica laude insgni S iuuenum omnium longe pulcherrimo. Is post exactum Regno Federi cum Aragonium, quum de fini-hus Lucaniae Galli atque Hispani inter se decertarent, perosus Gallorum nomen uti Dauatae familiae funestum, Hispanis adhaeserat, Aen riaeque insulae praesectus cum Gallis terra marique contenderat; ad extremum Salerni arce cum singulari Magni Consilui commendatione fortiter expugnata, dum ad id bellum properat , quod ad Lurm amnem Hispanus victor confecit, pestifera iebre paucis diebus absumaptus est; eo acerbiore omnium dolore, quod illustrem familiam summae spei, summaeque laudis Ducibus orbatam videbant; Quorum nemo ad trigesimum aetatis annum incredibili Fatorum iniuria peruenisset. Moriens Indicus Alsonsum filium, quem lio die omni bellica laude florentem Caesarianis in castris imperatorem videmus, in cunis reliquit. Caeterum ab Alfon qui Punica serui lique perfidia cecidit. hic ipse Ferdinandus paterno cognomine Piscarius admodum puer est relictus, qui intermortuum familiae nomen. maximis rebus gestis uti

mox dicemus ad nunquam interituram Daualorum memoriam egregie reparauit. Natus est Neapoli Ferdinandus matre Cardonia apud Siculos illustri, quae quatuor insignium bello Ducum soror fuit. Infans

quum primum materno utero editus in lucem prodibat,ex tenui membrana vestem amplissimam secum extulit; veluti militare quoddam paludamentum ex paterno maternoque semine liaud obscuro iure haereditatis tantae indoli destinatum . Habuit in genesi circa coeli verticem Sydus Martis directo cursu sua in sede constitutum, & quo felicius victoriae pararentur, salutaribus Iouis radiis delinitum; unde Pontanus supra eloquentiae laudem, etiam Syderalis scientiae peritissimus . inspecto themate victorias & laetissimos Triumphos puero sit pollicitus:

Itidem etiam monens ut faciem aduersus vulnera diligentissime pra muniret, quasi ex serro Mars alioqui benignus, honesto ori deformi tatem, uti postea euenit, manifeste minaretur. Puer ut primum ingredi firmiter & loqui distinctὰ coepit adeo multus & assiduus fuit in ludis

N simulachris rerum bellicarum, ut iam nequaquam obscura eius in uia sitatae virtutis indicia praeberentur. Puerili etenim cupiditate parua cum lia tormenta effingendo & grauiter concionando, praeferendoque vexilla sequentibus pueris, & multiplices pugnas committendo, cuncta munia imperatoris implere videbatur, obsecrante tape Musephilo praeceptore, ut ingenium ab his inanibus ludis ad literarum Latinarum stu dia reuocaret; sed ille quum esset literis studendum . historiis potius &fabulosis carminibus vernacula & praesertim Hispanica lingua conscriptis oblectabatur, quibus heroum & sortissimorum equitum admiranda facinora celebrantur. Erigebat enim animum ad gloriam anhela tem in spem consequendae laudis; Agebat autem sextumdecimum ae ta tis annum, quum Ferdinandus Rex Hispaniarum Neapolim venit, ut Magnum

276쪽

PERDIN. DAVALI PII CARII LIB. r. 277Magnum Consaluum assectati Regni suspicionibus obnoxiam, in Hispaniam secum adueheret. Eius aduentus summo studio Neapolitanorum est celebratus, &in primis matronae omnes quae forma & digni

late caeteras anteibant, in amplissimo conuiuio Regiis oculis ostentatae. Ministrabat foeminis ornatissima iuuentus, quae mox remotis mensis choreas duxit; Quo in ludo Piscarius ante alios, tanta arte, tantaqu numerosi incessus grauitate, omnes saltationis modos adimpleuit, ut

Rex ipse prudentia & iudicio maxime insignis, quum oculos in unum Piscarium coniecisset, palam diceret ad proximos proceres digito Piscarium indicans. Ille adolescens ex gestu certaque oris indole supra hos omnes, magnus quidam imperator esse videtur; & si me opinio ne quaquam fallit omnium euadet longe praestantissimus. Hoc de se tanti Regis iudicium nequaquam elatis auribus accepit , praefatus Regem qui se adolescentem immatura laude honestire voluiitet , grauissimum pondus teneris humeris imposuisse; quando sibi magnopere bello S pace foret desudandum, si promereri eam laudem vellet, quam sibi Rex iusto propensior adeo benigne obuenturam esse praediceret. At Piscarius Rege in Hispaniam reuerso in paterna oppida concessit, quae sunt partim in Frentanis & Samnio, partim in Campania & Picentinis: vbi auditis Populorum controuersiis, ac inspectis Quaestorum, & Praetorum rationibus, summa aequitate & moderatione singulas rerum disti

cultates solertissime dissoluit. inibus actionibus apud omnes qui in

ditione eius erant singularem grauitatis, & munificentiae laudem est consecutus. Nec multo post Regio apparatu nuptias cum Victoria Columna celebrauit; ea enim vixdum trima Ferdinandi iunioris Arago pii

Regis auspiciis, ipsi Piscario aetate ferme pari fuerat desponsata; quum Fabritius Victoriae pater , vigente Gallico bello ad Aragonias partes transiluisset, initaeque cum Alfonso Daualo amicitiae ingratiam Regis etiam vinculum affinitatis addendum esse censitisset. Quasi tum Piscario in cunis adhuc vagienti; quando unicus aetatis suae fauentibus astris futurus esset imperator, eam uxorem Fortuna desponderet, quae fata te Victoriae nomen, uti dotale munus, in mariti domum ferret, & ipsa una omnium pietate, forma, literis, nobilitateque lectissima. viro in uictissimo rara quadam mutuae sortis felicitate iungeretur. Nec multum

inde Piscarius quum aliquandiu frustra suscipiendis liberis operam dedisset, ad nobile illud Gallici belli classicum excitatur; incredibili nanaque armorum cupiditate semper incensus, nihil magis quam bellum quo virtus enitescere posset, exoptabat. Erat tum Iulii Pontificis dignitas , maximis Gallorum iniuriis deformata, & pene conuulsa radicitus; Eam Ferdinandus Hispaniae Rex, uti pium & vere catholicum decebat. tuendam amplificandamque susceperat; disruptoque demum foedere Cameracensi, Henricus Britanniae Rex & Helvetii bellica virtute motuendi in partes trahebantur. Nam cunctis ferme totius Europae primi

277쪽

cipibus Gallorum vires secundis successibus in immensum adauctae, midini esse coeperant, ceu Ludovicus Rex Gallus immoderata cupiditate, Italiae imperium assectaret, utpote qui opulentissimo Mediolanensium imperio in potestatem redacto, subactis Liguribus, Venetis ingenti praelio superatis, nihil demum sacrosancti Pontificis maiestate permotus, dum Alsonium Atestinum Pontificis beneficiarium pertinacius defenderet, Bononiam Pontificiae ditionis occupasset, I Ben-tiuolis veteribus tyrannis possidendam tradidisset. Igitur quum Bononiam armis repetere statuissent, Nauartus vir sne ulla familiae commendatione propter singularem belli peritiam, summos militiae honores promeritus, legiones ex Africa transuexit& Iulius Ponti sex exercitum magna celeritate reparauit. Certatim quoque Neapolitani Reguli sese militaribus equis, S speciosis armorum insgnibus exornarunt. Ante alios vero Piscarius sagula, cristas, equorumque tegumenta Phrygiis & acu pictis operibus, ex auro & purpura ad singularem elegantiam maxime sumptuosa parauerat. Is quanquam fere imberbis propter mirificam indolem & patris patruorumque memoriam totius leuis armaturae equitum, praefectura dignus omnium iudicio existimatus est. Nam

Fabritius Columna socer& duo auunculi e gente Cardonia Ioannes Auellinus& Antonius Padultus, quorum in exercitu singularis erat authoritas, efferre iuuenem, S perpetuis durissimi eius muneris laboribus implicare cupiebant: Quando ad parandum nomen Ducis stre-

Iiui, prompti, Vigilantis, nulla certior aut rectior via famae cupidis ostenditur, quam leuem armaturam cum imperio ductasse , quoniam peream cuncta aspera & tumultuaria conficiantur, ct nocturnis atque diumnis expeditionibus ductores exerceantur. Laetus hoc honore Piscarius vexillum praetulit, in quo scutum Laconicum erat depictum, cum titu lo seuerae matris Spartanae, tironi filio, aut cum hoc , aut in hoc redire iubentis; quasi idem animi decretum exprimeret, quo testaretur se domum nisi victorem non esse rediturum. Neque hominum opinionem

fefellit, nam ubi coniunctis exercitibus Pontificii ac Hispani Duces ad

oppugnandam Bononiam peruenerunt, & magna vi tormentorum eiasossis etiam cuniculis moenia quaterentur , Piscarius totum id munus

auod leuis armaturae equitibus imponitur, adeo diligenter obibat, ut inationibus atque vigiliis & in quotidianis frumentariis expeditionibus, unum eius vexillum conspiceretur, quod turmarum praesecti peculiaria signa alias explicare soliti ad praeclaram honoris concessionem obseruabant. Caeterum Gasio Foisseius admirandae virtutis adolescens imperator repressis semel apud Comum atque iterum ad Mediolanum Helvetiis , quos Iulius in auxilium euocarat. incredibili celeritate Bononiam cum expeditis Gallorum copiis aduolauit, solutaque obsidioneia Hispanis metu cedere coactis, in Venetos vim omnem ac impetum comeriit. Nec multo post Fortuna feruidi iuuenis ausibus intemperanter

278쪽

vERDIN. DAvALI PISCARII LIB. I. et 'ranter aspirante , auxilia Veneta in Veronens ex itinere profligantur. Brixia per arcem capitur, caesoque praesidio, & ciuibus insigni clade affectis, lunam a Gallorum & Germanorum crudelitate diripitur. Uertuntur inde Gallorum fgna trans Padum & recta per viam Aemiliam ad Rhauennae moenia deferuntur. Ibi Eoisseium conatu ingeti sed valde funesto moenia quatientem, Fortuna destituit, quae leuis & infida lubrico vestigio illuc usque subsecuta, eum ad fatalis pugnae locum pertrahere videbatur. Commisso igitur illo ex omnibus quae in Italia a multis annis acciderint, praelio valde memorabili, Piscarius nulla in parte vel praesecti vel equitis officio desuit. Sed afflictis & pend perditis rebus, eo urgente Fortuna perductus est, unde aut mature fuga saluti esset consul edum, quorundam etiam insignium Ducum exemplo, qui pugna se non sensim explicabant; aut ut dignum erat Dauata familia) inter armatos N plani

victores hostes: omnino concidendum. Nauarrus enim infima quadam elati animi obstinatione inductus, no modo totum pene Gallicum equintatum, sed ipsas quoque Germanorum cohortes absq. vllo impedimento, amnem transire permiserat; veluti certissimam atque plenissimam ea die de hoste victoriam concepisset, confisus scilicet peditum virtuti, quos depressiore in loco pronis corporibus humi stratos, ut praeterv Iantes pilas euitarent, magis ac magis continebat, Frustra reclamante Fabritio,& dirum pugnae exitum denunciante. Itaque Nauarrus dum funesto consito cunctatius rem gerit, decora illa Hispanoruna ct Pontificio rum equitum agmina tormentis Gallicis consternuntur,& miserabili ac cepta clade toto campo distipantur. Rai mundus imperator &plerique alii Duces etagiunt: Fabritius vero ad non dubiam mortem inuectus in consertissimam hostium aciem vulneratur di capitur. Eo modo dia Mars violentus horribili cruentoque tumultu cuncta permiscet, Padulius qui medio agmini praeerat, priusquam uniueris copiae perpetua tormentorum procella delerentur conandu sibi aliquid consertis manibus esse tu dicauit monuitque Piscarisi conglobatam suoru aciem in proximo continetem, ut in latus hostiu cum omni levi armatura illatis signis audacter incurreret: sicuti ipse cum cataphractis recta fronte aduersam aciem es

set invasurus. Nec mora Piscarius auunculo paret, suos in unum coactos alacri animo cohortatur, ut meminerint eos esse hostes quos superioribus bellis in fuga saepissime coniecissent. Erant attributi Piscario veluti nutritii militares, Paulus Romanus ciuis, Fabritii soceri veteranus, vir fortis & apprime bello sagax. R Theodorus Boccalus nobilis Lacedaemonius cum ala Graecoru patriis artibus ad eludendos hostium conatus maxime insignis: itemque Albaradus Hispanus cum turma cataphractorum, ut validiore eo praesidio leuis equitatus ad sustinendam Gallorum vim in prima acie firmaretur. Sed Padulius quum per iniquum locum fossis& vepribus impeditum suos induceret, ct ob id vix cum tertia equitum parte ad mediam Gallorum aciem peruenisset, pucto temporis

279쪽

ao . PAVLI IOVII DE VITA est repulsus.& dissipatis turmis in fugam coniectus. Ipse quoque Piscarius eandem subiit Fortunam, nam Galli cataphracti nihil temere ordines excedendo, sed modica tantum equorum conuersione in proruentes inclinando hastas, totum eum leuis armaturae impetum facile sustinuerunt: opportune etiam a tergo Gallici agminis magna vis leuis armaturae equitatus protinus erupit, qui in peramplam alam curuatus, uniuerissos fere cum Piscarianos tum stadulianos equites li tergo circumuenit: ita in medio conclusi undique propelluntur atque caeduntur . Padulius

gladio per oculum recepto capitur: Ambrosius vir impiger Fabritianae turmae praefectus, Albaradusque & Gulier mus Sacca Siculus, vir spectatae virtutis ante Piscarium cadiit. Nomici cio nobili signifero multis grauato vulneribus Piscarii vexillum eripitur: solus Boccalus Graeco a stuseliciter evadit. Interea Piscarium insignibus armisque fulgentem undique circumuentum, promptissimi Gallorum certatim petebant, ille generosum agilemque equum huc S illuc incitabat, gladioque impigre regerendo, obuios ita propellebat , ut bis coronam circumfusorum premetiumque hostium multis acceptis illatisque vulneribus perrumperet. Haerebat eius lateri Placidius Sangrius, nobilitate virtuteque eques insignis. Is pauloante animaduerso imminentis cladis periculo conuersus ad Piscarium non virilis sinquit est animi macte virtute iuuenis, sed penitus insani, tam diu cum infesta Fortuna colluctari, quin potius dum integer equus viresque sufficiunt.te morti eripist& meliori sus fatis releruas

Ad haec ille parerem inquit, fidissime Sangri salutari consilio, si tam decora quam tuta suaderes, lugeat me potius amici honesta morte defunctum quam ego ex turpi S ancipiti fuga, tot senera magnorum Ducum domi cum ignominia defleam. Haec dicentem Placidius reliquit, eluctatusque per medios hostes sese certamine explicuit. Sed in eo tumultu multis clauaru ictibus collisa galea, post aliquot dies interiit. Interea Pi Dcario equus per ilia gladiis lanceisque confoditur: ipse corruit extemploque veste aurea picta & auratis armis exutus, pro mortuo inter tot super ingesta cadauera relinquitur. Erat ora & totum sinum cruore puluere q. foedatus S pene quidem exanimis, quum eum attollentem manus ' nomen profitentem Galli duo gregarii equites erexerunt, & ad praetorium Federici Sanseuerint Cardinalis, ut ibi quaesito medico curaretur, deduxerunt li quo nequaquam humaniter est receptus, quoniam in Bononiens agro quada in villa ex itinere diuertenti, Piscarium cum equitibus insidias sibi tetendisse cognouerat, ct certe ea victoria plena funeribus multorum animos ab humanitate S misericordia penitus auertebat. Sed eumirifice recreauit socer Fabritius incolumis ab Alfonso Ferrariae Principe conseruatus, atque item Avellinus auunculus. & Homicicius vexit liber, quanquam grauissime vulncrati, quos in acie cecidisse crediderat. Nec multo post quum Gastonis imperatoris cadauer, is enim parta victoria ceciderat, excipientibus id passim populis, triliphali verius quam funebri

280쪽

funebri pompa in speciem perpetui sun eris Mediolanum deserretur, ebetiam Piscarius c ina multis nobilibus captiuis est perductus . Inter eos fuere Ioannes Medices Cardinalis legatus, qui postea non toto vertente anno Pontifex est creatus, ct Nauarrus tanti nominis dux, qui ad co. honestandas victoris exequias inter capta vexilla Hispaniae Regis atque Pontificis, Feretri lecticam praecedebant. Caeterum Piscarius in interiorem arcem portae Iouis coniectus, satis laonesta custodia seruabatur, nam eum Triuultius Hippolytae Dauatae amitae maritus, Gallis velle mentis.s me commendabat, a quo & ab uxore eius ccrtatim uti calamitas serebat rebus omnibus accurate & liberaliter iuuabatur. Ipse vero ante omnia prudenti consito in pretium redemptionis exemplo sex milia aureorum nummum equitibus Gallis quibus ad Rirauennam sese dederat est pollicitus. Verebatur enim, ne Ludovicus Rex Dauatae familiae no mine ostensus, quae omnibus bellis aduersus Gallos acerrime dimicalaset, se arctius & diuturno quidem in carcere, in ulteriore Gallia custoidiendum iuberet. Sed Triuultius qui vel apud iratu Regem sinam aerat authoritate, facile impetrauit,ut persoluto equitibus pretio libere dimit

teretur, tanquam tiro imberbis, & ne iterum temerearn a resumeret, I

Fortuna tot acceptis vulneribus egregie castigatus . Lege etenim Regia cautum erat, ne quis Dux, praefectus aut miles, ullum paulo Eari tris nominis captiuum inconsulto Rege dimitteret, ut aedito nomine in tegrum Regi arbitrium relinqueretur, quem vellet persoluta militi certa pecunia, publico in carcere reseruandi Ita Piscarius singulari Trauul tii beneficio carcere est eductus. Dum esset in arce, vulneraque cur ret, nec exercendi corporis vlla daretur facultas, ingenium literis aniceanioribus ex doctrina Musephili praeceptoris haud mediocriter imbutatum, ita exercuit, ut paucis diebus flammae iucunditatis Dialogum de Amore ad Uictoriam uxorem conscripserit: qui libellus adhuc extat, cum grauibus tum exquisitis salibus atque sententiis, ad ad mirationem eius ingenii refertus. Iam enim animum per se constantem N inuictum Cum metu,tum grauibus curis exoluerat,& se ipsum frequentibus pro pinquorum nunciis in sperri gerendarii rerum erigebat. Nam Fabritium

socerum. Alfons Atestini liberalitate dimissum fuisse. N Pa sulis auunculum corrupto gregario equite Gallo, e custodia feliciter effugisse auadiebat: simulque serebatur Iulius Pontifex ingentes Helvetiorum co- Ilias in auxilium euocare, quorum aduentum N impetum Galli minimeaturi dicerentur, Nec multis inde diebus Helvetiae legiones, adiuncti sbi Venetorum copiis Duce Paulo Baleono, a Verona per patetes campos, in torrentis more essuis, Paliciam Gallorum Ducem k ponte M in cii depulerunt,receptaque ex itinere Cremona, ad oppugnandum Tici num conuolariit,quo Palicia cum omnibus copiis properanti agmine se receperat. Ueru ille peditatu impar, quum ab hoste qui traiecto Ticino amne Insulam occupare contendebat, praecludi tibi exitum animaduerti

SEARCH

MENU NAVIGATION