장음표시 사용
281쪽
23 PAVLI IOVII DE VITA teret, ponte lapideo sese effudit, & continenti agmine desertis Germanorum auxiliis incolumi equitatu in Galliam se proripuit. Eiectis eo modo Gallis, Mediolanenses in verba Maximiliani S fortiae continuo iurant. idem faciunt caeterae urbes, summaque omnium alacritate Ssortiani recipiuntur. Erat tum Piscarius Mediolani ct in Tri uultianis aedibus habitabat, incredibilique assectus voluptate mirum in modum laetabatur.
quod quicquid Rhauennate in pugna amissum fuerat, insperata demum
ea victoria egregie restitutum esse videretur. Iulius enim Pontifex prae milla cum exercitu Francisco Maria Urbinate, Bononiam cum vniue sis urbibus Galliae togatae receperat, Rai mundusque Cardonius reparato exercitu in Etruria missi is, pulso Florentia Petro Soderino, qui Gal- Iicas partes tuebatur, Mediceos in patriam reduxerat: nanque Ioannes Cardinalis Legatus quum in Galliam traheretur, ad Padum amnem generoso ausu Raynaldi Tactii Ticinensis E manibus Gallorum fuerat ereptus. Constitutis Etruriae rebus Prosper Columna cum valido equitatu ab Urbe prosectus Cardonio se coniunxit, atque ambo ad oppugnandam Brixiam contenderunt. Erat Brixiae praesidio relictus Obegninus cum ala mirifica Gallorum equitum, oppugnabaturque magna via Bain leono, qui eo ingentem tormentorum apparatum conuexerat: Sed Obegninus ut discordias inter foederatos hostes sereret, extrema nece .sitate compulsus urbem non Uenetis, sed Hispanis Germanisque Caesaris Ducibus dedidit, ea contumelia accensus Uenetus animum ad Gallos repente conuertit, unde mox nouum id exarsit bellum quo Italia pene omnis assiduis calamitatibus attrita vastataque est. Erat tum sine Duce peditatus Hispanicus, utpote Nauarro capto , ct in ulteriorem Galliam perducto, regebaturque ὶ Soliso viro equidem forti & strenuo,sed
non ea generis nobilitate, ut ei plerique cohortium praefecti , qui neque usu militiae, neque natalium origine, inferiores videri poterant, aequis animis obedirent. Itaque uni ante alios Padulto imperium est demania datumnatus erat in Sicilia, sed e Celtiberia Cardoniae familiae nomen trahebat,uir cum sua in primis virtute clarus, tum fortissimorum etiam fratrum egregia morte commendatus: Nam Ugo quondam in Brutiis,
nobili de Gallis parta victoria, ad Caietam demum tormenti ictu fuerat extinctus, ct Ioannes Auellinus ex vulnere Rhauennate in pugna susce- sto. Ferrariae perierat: Quum di ipsum dispari sorte amisso tamen ocuo elapsum Fortuna seruauisset. Vexabatur per eos dies apud Mediolanum Cisabduanus ager, assiduis Gallorum incursionibus.qui pulso Palicia in Tritianam arcem se contulerant. Ea est in peninsula circumagentis sese pulcherrimo flexu amnis Abduae constituta, carcere & nece magni quonda Barnabae Vicecomitis, potius quam aedificii munitione memorabilis. Praeerat Gallis Baro Biarneus Pasco, viribus ac ingenio se-rox Gastonianae alae legatus. Hunc omnibus cohortantibus expugnandum Padultus suscepit, na Hispani ex Nauarri ducis disciplina in magna
282쪽
dis, Itaque conuectis ad Tritium maioribus tormentis, actique vine si tanta vi quassari arx est coepta, ut Biarneus quum aliquandiu fortisti me repugnasset, multis acceptis ac illatis detrimentis, Padulto deditionem fecerit. Erat tum assiduus Padulto auunculo Piscarius incredibili ger darum rerum cupiditate incensus, quam modestis verecundisque,sbra monibus ita contegebat, ut multo maiores militiae honores promereri quam expectare vel cupere posse censeretur. Eminebat enim in eo iuue
ne supra familiae Dauaae praeclarum genus, certa indoles icini. grauiς. ict excelli Ducis. Ipse corpus habile potius quam procerum nactus, va alida neruorum compage absque ullo segni succo firmissimum cunctis
equestris atque pedestris disciplin. x muneribus accommodarat: matis florem apprime commendabant barba erumpes colore subria illa, ad uti lcus nasus,& quum vi opus esset, ignei vehemetesque oculi.Caeteris in nitiarum dictu, in ioco paceque suaues,ct a modesta quadam illecebea periit cundi; ita tamen ut a gellu corporis minus familiari, & toto sermone parum hilari S in responsis seuera breuitate circumcise . elatior esse dic
retur. Composuerat enim se totum cunctis moribus ad Hispanotum ha bitum.quorum lingua eo usque temper est delectatus, ut etiani cum Ita
lis hominibus, uxoreque Uictoria, Hispanice loqueretur : Quibus artiabus iam militi carus, aditum sibi ad militare imperiit facile parabat. Ned multo pAst Padulio Florentiam ad Mediceos proficiscente qui eum magno cum stipendio copiis praefecerant, Piscarius vias uersi exercit 'cuis ram suscepit, inclinatis quidem praesectorum ct ceturioniam linimis, propensissimaque Ferdinandi Regis voluntate; Nanque eum duo Columianii Prosper atque Fabritius, ipsique Cardonii Rai mundus atque Padi lius, ct praeterea minorum Ducum quisque sorti sis inius si affragiis N pro clara testificatione plurimum adiuuerant. Interea Ludovicus Gallorum Rex cum Ferdinando Hispaniae Rege factis induciis, Tramulium atque Triuullium, duos bello longe clarissimos Duces, in Italiam mist. Erant
Veneti cum Gallo noua societate coniuncti, ut recentem iniuriam vi
dicarent quam ab infidis foederatis Hispanis atque Germanis, inique exaclusi Brixia, nuper accepissent. Itaque Andreas Grillus & Livianus qui in Gallia custo)iebantur, ex foedere sunt entasti. Liviano supremi militauris imperii vexilla sceptraque, quod Petilianus decessisset, ex senatus cotisulto iunt tradita, Gritto autem est iniunctum ut legati nomine Tramuia Ilum atque Triuultium sequeretur. Iam Livianus cum Baleono eoni unactis viribus iustum exercitum essecerat, progressusque ad Cremona eam urbem dedentibus sese ciuibus occuparat. In Liguria Adurnii Gallo tu socii. Fregosios Genua expulerant , Sacra morus Ulcecomes equitum
praefectus, nobilitate quidem clarus, sed maleficiis S ingenii sevitia in si 'gnis, a Maximiliano S fortia ad Gallos desecerat, conuersisque signis M.
283쪽
ITq. .I PRVLI IOVII DE VITA Habebant tum castra Cardonius atque Piscarius ad Trebiam amnem, monitique 3 Ferdinando Rege de induciis, neque animos, neque copias, vel obsecrantibus Ssortianas explicabant ; Pudore tamen victus Piscarius, subter Clastidium ad Uicum Iriae copias promouit, emisitque lauem armaturam equestrem, quae praeter Derthonam in Alexandrinum agrum excurreret. Erant omnia plena caeco metu tot circumstr
pentibus armis, quum singula oppida vel in fide pers stere, vel dubia adhuc belli Fortuna, fidem mutare dubitarent. His de rebus Uicoirienses, siue quod ad Gallos inclinabant, siue quod vererentur Hispanos recipere uti rapaces saeuosque hospites; portas clauserunt. professi se liberaliter commeatu atque omnibus Oppidi copiis, exercitum adiuturos, si h vi ac omni maleficio abstineret. Piscarius indignum ratus arceri eo opis
pido quod sine ullo militari praesidio agrestes in muro dispositi tuerentur, efflagitantibus militibus vi facta irrumpere constituit . ut eo quanquam iniquo facinore,& ipse dignitatem suam egregie coseruaret,& mi- Iites quodam donatiui nomine, opulenti eius oppidi praeda replerentur. Qua una re militares animos deuinciri maxime intelligebat. Nec mora magno tumultu succedentibus ad murum cohortibus, admotis scalis ,r
fractaque porta , ct discusta subductili ligneo ponte, oppidum capitur.
multisque qui arma tenebant caesis, caeteris ferme omnibus captis. late diripitur. Ea Ui coiriensum calamitas vehementer animos pupugit, cum Naximiliani Ssortiae, tum Matthael Sedunensis Cardinalis qui Helvetiorum erat princeps, ct multum Placentiae dum Romam peteret, Cardomum suerat obtestatus,vi occultata induciarum fama, ad terrendos Gallos, castra promouere, & speciem saltem hostilis animi praebere vellet. Vix enim ferebant quicunque Gallorum erant hostes. ab Hispanis incertae fidei sociis & transire Padum recusantibus, ea crudeliter oppida diripi, quae passim ab ipsis etiam hostibus conseruari viderentur. Interea Tramulius atque Triuultius ad Nouariam delati, qua in urbe Maximilianus cum decem Helvetiorum cohortibus se tenebat magno cum apparatu tormentorum,moenia quatere coeperunt, ct laeto quidem auspicio,
qubd ad eam urbem ipsi duo duces ante tredecim annos Ludovicum Maximiliani patrem, hisdem Helvetiorum auxiliis confisum, prodentibus illis cepisse, ct maximum bellum, parto Mediolanensi imperio prope sine vulnere consecisse meminerant. Cuncta iam prospera cedebant Callis, nulla S sortiae reliqua spes nisi in fide & dextris Helvetiorum relinquebatur. Nam Sacramorus Mediolanum occuparat, Livianus Crem
nam erat ingressus, Adurnii Fregosos Genua expulerant, Hispana nequaquam utiles bello socii citra Padum subsistebant, Leo Pontifex veluti neque harum neque illarum partium nihil ostulatis armis, Maximilianu pecunia tantu iuvabat; Gallica vero castra equitatu,tormentis, Germanoruauxiliis S rerum omnium copia, sub tantis Ducibus abundabant. Caeterum Portuna sua libidinedias latas spes Gallorum celeriter elusit. Naque iit a. Helvetii
284쪽
PERDIN. DAVALI PISCARII LIB. I. 18ς Helvetii vix antiquam ignominiam animo susti nentes, uno inusitatae vi
tutis facinore omnem eius perfidiae memoriam abolere constituunt. ni
hil expectatis suae gentis auxiliis,quae intra duodecimum lapidem aduentabant: urbe, triplici instructo agmine erumpunt, s ne equite, sine to mentis hostium castra adoriuntur, veraque virtute consertis dextris, mirum dicta peditatum caedunt,tormenta occupant,equitatum fundunt,ac
semihorae momento incredibili victoria potiuntur . Gallis eo modo superatis Piscarius reducendi Octaviani Fregosi negocium suscepit,huic enim Leo Pontifex mirifice fauebat, expetebantque eum unum maxime Genuenses,qui Ianum pauloante ab Adurniis pulsum valde oderant, quoniam eius maxime cohortatione , fratribus ipsius sanguinariis hominibus, Hieronymum Fliscum summae nobilitatis virum, dum senatu exiret, crudeliter interfectum fuisse existimabant nam Ligures quanquam inter se magnopere factios, non caedibus,sed ciuili contentione inter se certare de principatu erant soliti. Erat enim Octavianus bellica virtute ac honestissimis item moribus illustris, Piscario etiam affinitate coniunctus propter Uictoriam uxorem , quae pariter uti Fregosius m ternum genus, ad Feltriam Urbinatium Principum familiam referebat. Itaque tametsi Adurnios clientibus abundare, copias parare. classe item Gallica,&toto eo praesidio atque apparatu Gallorum qui in arce erat, egregie iuuari ab exploratoribus audiebat; nihilominus eundum esse iudicauit. Uidebatur enim ea expeditio propter itinerum & rerum omniudifficultates , cum laboris, tum decoris esse plenissima. Erat exercitus per convalles Scriuiae s hunc Ratum antiquitus fuisse arbitramur) impediti ct maxime vorticosi amnis, & per abrupta Apennini latera angustis N praecisis callibus traducendus. Montani Ligures feri, bellicosque homines, iuga montium & notissimos saltus insederant; modo a fronte, modo in latere S tergo repentinis decursbus sese ostentabant; ita tamen ut
truci clamore potius terrere, quam adoriri agmina viderentur; namque
Piscarius expeditis delectis militibus in primo nouissimoq. agmine constitutis,qui ferme omnes erant suopetiarii. receptisque in medium impedimentis , quae perpauca erant, tanta disciplina agmen ducebat, ut ne unum quidem militem ordine excedere pateretur; ct equites cuncta lustrare oculis praecurrendo, ct passim referre quae vidissent, non temere consertis manibus redire praeciperet. Siquidem per notos calles S per compendia viarum noctu confectis itineribus Ligures ubi illuxisset continuo aderant,& ad occasum usque Solis, in conspectu saepe eminus, raro autem cominus praeliabantur . In his periculis facile vitandis, maxime ea,quam diximus,adiumento erat disciplina, seuere& pene crudeliter ab ipso Piscario, qui ex minimo quoque delicto grauem poenam exigebat obseruata. Accidit enim,quod minime praetermittendum videtur. vi quum Hilpanus miles ad eum esset perductus,qui in proximam casam non minus avide quam arroganter, aut commeatus,aut ignobilis praedae
285쪽
rῖς I . p A VLI IOVII DE lv Ur A petendae causa diuerterat, ipse ei poenae loco auriculam abscindi iubere
Quum vero Hispanus reclamaret, se non eam ignominia esse laturu, sed potius ipsa morte satisfacturu, Piscarius obsequamur, inquit. huic militi tam egregie decoris auido,eumque statim frustra reluctantem laqueo ad arborem suspendi iussit. Iam ad decimum Pontem superato iugo peruenerat, quum Adurnii & Fliici,siue terrore imminetis exercitus adducti, siue ciuium diffisi studiis,qui cogitationes suas non ad factionis insaniam sed ad publicam salutem reuocabant, consilium inierunt plenum aequitatis atq modestiae ciuilis ; Urbe scilicet excedendi .ne in dubia armorum contentione, si pertinacius oblistere vellent,fortunas ciuitatis in pericu iam summae calamitatis adducerent; cuius consilii autorem fuisse constat Hieron vinum Adurnium iuuenem singulari animi virtute praecellentem. Othobonus etiam Fliscus vir sacratus& Simbaldus qui paulo ante, caedem Hieronymi fratris praeclare vindicarant, Ludovico S Zacharia Fregosi fratribus in tumultu occupatae Urbis occisis
atque discerptis , uti pacati iuuenes & ex priuata causa potius 'ulimpublica factiosi; non existimarunt sine iusto praesidio cum Hispanis atque Fregosis esse dimicandum. Ita sine vulnere confecto bello
Octauianu, Fregosius eli introductus . Is cum ciuibus&m senatu egit, ut Piscario octuaginta milia aureorum nummum stipendii nomine prae berentur. Ipse ut Ianum Fregotium Principatu exclusum, aliquo mune re leniret, Savonae eum cum praetoriis insignibus praefecit. Inde conuensus ad obsidendam arcem, quae tormentis nauigia portumque vexabar.
post aliquot menses fame perdomitam recepit, di tingulari animi magnitudine in signum recuperatae libertatis,funditus euertit. At Piscarius rebus Genuae ex anti ni sententia consti tutis, retro agmen vertit, & ad bel- Ium Venetum est profectus. Iam Livianus & Baleonus Gallorum loci rum infelicitate permoti, qui ad Nouariam victi, continuo in Galliam profugissent desperatis rebus relicta Cremona, trans Ollium amnem se
receperant, tentataque ex itinere Uerona egregie defendentibus eam Germanis in Patauinum & Tamisinum aῖrum concesserant. Decreta enim erat foederatorum omnium consensu, Venetos bello persequi, qui commutata voluntate, ob acceptas iniurias Gallicum nomen caeteris terme omnibus Europae Principibus inuisum sequebantur. Susceperat paulo ante causam oppugnandi Pontilicis Ludovicus.ut ambitiosis & turbiadis aliquot Cardinalibus indicto concilio deleruirer, S subinde totius Italiae imperium arriperet, depresso utique sublatoque Iulio Pontifice, qui unus ingenio ferox, ct diuino profanoque iure inexhaustis viribus Iotens, libertatem ecclesiae tuebantur. Ob eas causas Leo Pontifex Iu-ana secutus conliba aduersus Uenetos auxilia mittebat , sensibusque omnibus cum Hispano Rege ipsoque Caesare ac Helvetiis & Henrico
Rege Britannie erat coniunctus Ii omnes uno tempore Gallo & U neto terra mari q. bellum interebant, nobilissimorum Regnorum opes,
286쪽
FERDIN. DAVALI PISCARII LIB. I. 28 funesta quadam insania lacerantes, quando ea arma leuibus discordiarum initiis temere sumpta, iuste deponi, aut certe gloriosius in Turcas verti potuissent; Nam tum forte Otho mannorum δomus Selymi scelere & parricidio tota fere conuulsa radicitus , Claristianos Reges ad longe omnium pulcherrimam suscipiendi sacri belli occasonem .non dubiamque victoriam inuitare videbatur. Igitur Cardonio Prosperoque Columna ct Piscario ducibus exercitus in Venetiam ductus, adiunctis Germanorum cohortibus & Pontificiis alis. Ex itinere Piscariam oppidum quod est ad exitum Mincii amnis ex Benaco lacu, Piscarius expugnauit.
Livianus interea deserta Uicentia, Patauio se tenebat;Taruisiuna tuebatur Baleonus, ct per leuis tantum armaturae equites bellum gerebat. Contra hostes agrum nobilissimae fertilitatis etase populati, usque ad Patauina moenia ferebantur. In his equestribus praeliis Venetus saepius superior euadebat; interceptusque est a Mercurio Epirotarum praefecto Camuaial nobilis dux Hispanus,qui ad Rhauennam postremae aciei praefuerat. Caeterum quum neque Patauium urbs egregie munita facile oppugnari neque hostes ad praelium elici posse iudicarent, & iam subesset autumnus, Medoacum amnem qui hodie Brenta dicitur transire statuerunt rati ut postea euenit, Livianum impigrum ducem, fervido audacique ingenio pugnae auidum, copias in aciem confestim educturum ; ubi prima exuri tecta,caedi, capique agricolas ct armenta abduci conspiceret. Itaq. Medoaco ponte superato, Germani Hispanique essest per agrum. Barbara crudelitate cuncta vallant. Uillas regio sumptu, longa in pace a Uenetis patritiis aedificatas incendunt, usqueadeo audacter impuneque progredientes , ut d praealtis sacris turribus a Ueneto populo ea saeua inceDdia spectarentur, Hispanus praeda sese ad satietatem repleuit, Germanus vero seritate animi crudelior, serro ct flammis usque quaque est de ba chatus . Prominet in mare apud Margarium vicum agger in linguae similitudinem exporrectus; in eum locum tormenta sunt conuecta, displosaque sic,ut pilae ferreae praeter illum maris tractum ad ipsas usque Venetias peruenirent. Non tulit eam ignominiam fortis senatus, statimq. Liviano id maximis precibus impetrante perscribit, ut confestim copias educeret, Baleonum a Taruisio accitum sibi adiungeret, daretque oporam vi iniurias a Barbaris acceptas,si se offerret rei bene gerendae facultas, pari crudelitate vindicaret. Hoc accepto Senatusconsulto Liui
nus aduocata concione milites est cohortatus ut fortibus animis secum
aduersus hostes praeda onustos, interes usos fluminibus & inviis admodulutulentis & lubricis implicitos proficisceretur, dignam q. Italico nomine operam praestarent, nec praedones Barbaros qui immani saeuitia feras anteirent,inultos elabi paterentur; acclamantibus uniuersis & se deuotis animis atque corporibus secuturos esse pollicentibus signa sustulit Sad Medoacum in ulteriorem ripam summa celeritate contendit,eo consilio ut redeuntes amnis trausitu prohiberet, inclusos fluminibus circumsisten
287쪽
PAVLI IOVII DE VITAdo enecaret sanae: aut cum his si vim facerent, S erumpere in pacatum vellent, aequissima coditione decertaret. Erant in Livianis castris septingenti ferme cataphracti, paulo minus duo mile leuis armaturae equites,
peditum septem milia , magnusque. curulium tormentorum apparatus. Itemque accedebat ad eum numerum Sacra morus Uicecomes,qui superatis ad Nouariam Gallis Ticino exclusus,in Venetiam circiter septingentos equites , equis S armis egregie instructos adduxerat. Praeterea exciti erant agrestes ad quos Paulus Mansronus vir militaris erat praemissus ; qui inconditam multitudinem ratione consilioque regeret, nullamque praetermitteret occalionem k tergo inuadedi hostis, quum eum saltibus S stuminibus impeditum, vel inito praelio occupatum esse conspiceret. Haec administrante Liviano Caesariani incen)iis finem imponunt , pretiosiorem tantum praedam conuectant, ct ad Medoacum coacto agmine reuertuntur,ubi Livianus in ulteriore amnis ripa castra posuerat. Proponebatur maxima dissicultas statuendi pontis in conspectu praesertim hostis, qui tormentis idoneo in loco collocatis,exitium. transire conantibus e proxima. minabatur. Itaque Cesariani intempesta nocte stentio copiis eductis, ct relicta leui tantum armatura equestri, quae frequentes excitaret ignes & speciem praetentis exercitus redderet; aὸ superiora fluminis vada contendunt ludificatique Livianum flumen transmittunt. Equitatus omnis in unum agmen conglobatus superiore loco in amnem se coniecit, ut profluentis impetus ea obice frangeretur; lGniorque aquarum vis & humiliora vada transeuntes cohortes exciperet. Ibi Piscarius dimisso equo armatus ante primos ordines cohortando &alacriter dubitantes inuitando, in alteram ripam euast, ita tamen ut milites humeris atque pectoribus tantum eminerent. At ubi dies illuxit, di 1 cesiumque hostium detexit, Livianus primo consilio depulsus, ad praeoccupadas proximorum collium angustias est profectus, per quas unum omnino iter Caesarianis relinquebatur; si recta I eronam Vicentina via redeundum esse iudicarent. Distat is locus ab urbe Uicentia tertio milia ari , prope eum vicum, cui , , patula & dis usis ramis late opaca arbore Vlmo nomen est. Ibi Livianus praeciso trans tu , subitarioque opere peria ductis fossis tormenta constituit, atq. ita uti erat rerum bellicarum egregie peritus & vehemens transitum praesepsit, ut nemo esset adeo rei militaris ignarus,qui non putaret insanos fore hostes s illac omnino transire conarentur; Porro si euadendum, reflexo itinere, per montana atque aspera Balsiani saltus existimarent; apparebat eos iter fugat simillimum arrepturos amissi sique impedimentis, uti plane victos & pristina exutos dignitate,persequentibus agrestibus, Fortunam pene Vel aduerso praelio duriorem esse subituros. Iam in conspectum hostium Caesariani peruenerant. constitutisque tentoriis adeo Uenctis propinquo loco consederant, ut hinnitus equorum hostilium.& castrorum Demitum audirct,
ct a Liuiano frequentibus tormentis, S superiori loco facile peterentur. Tum
288쪽
PERDIN. DAVALI PISCARII LIB. I. 289 Tum vero in ea rerum asperitate equites depressiora loca, aut ingentes arborum stipites , quibus sese protegerent quaeritare ; pedites autem prona corpora humi sternere , ut praeteruolantes pilas euitarent; omnes fere gregarii animo consternari ; & dirum omnino exitum expectare . At ingruente nocte uno edicto ignes totis castris extinguuntur', ne quid hostis , quo certius tormenta dirigere possetin perobscura nocte conspiceret. Invaserat militum animos quidam nec ab inani quidem metu horror insolitus, omnesque unius maxime Prosperi consilium, S Piscarii operam requirebant: quasi ille unus qui ea pericula denunciando profectionem improbarat, eas quae immineret difficultates , salutari prudentia hic vero qui eas contemneret, sorti ausu feliciter esset superaturus. Prosper enim tametsi nomen imperii penes Cardonium esset, cum aetatis honore , tum inueterata quadam authoritate
cunctos anteibat. Itaque quum ad eum Ducum & centurionum omniusieret concursus, carros praedamque omnem deponi S concremari tuost.testatus fore ut postero die insigni victoria potarentur, si retrocedentibus ipsis Liuianus insisteret, & praepropero ardentique ingenio, uti aliis bellis consueuillet.vrgendo S prouocando periculosam praehi aleam subiret. Caeterum Piscarius cum sarcinae cremarentur, adeo elato sermone eius tanquam ignobilis facti consilium vituperare est visus, ut diceret nequaquam tales elle milites, ut vel pretiosissimam praedam decori &verat laudi anteponendam existimarent, quando ea esset omnium virtus.
vi duplo maiores etiam hostium copiae facile contemni & superari pos. se viderentur : Quibus alacribus verbis, quali felicem futuri praelii euentum prouideret, non modo certa spe salutis, sed praeceptae exploratae victoriae, laetitia militum omnium animos implebat. Eam noctem dies excepit k crassiore caligine, ut ferme semper depressis & aquosis accidit
in locis, maxime nebulosus: tanta aeris densitate, ut quum motis castris Caesariani conuersis ordinatim agminibus retro ad Bassianam viam reuerterentur, id Livianus neque ex superiore cliuo speculari, neque peremissos ad ipsa vi que hostium principia equites , quicquam de eorum discessii praesentire potuerit. Erat ei reconditum in intimis animis recessibus summae prudentiae decretum. nolle hostem,nili ex aequissimo loco prouocare; quoniam Hispanos pedites veteranos & Germanos maxime conferta phalange pugnare solitos,quibus Itali disciplina ct viribus essent inferiores, magnopere formidaret: quanquam eos palam elatis verbis iactabundus , ut suorum animos magis accenderet, despicere videretur. Erat enim se ipso cautior & consideratior factus, pluribus sculicet ictus vulneribus,quum sui saepius periculum improspere secisset. Supra enim omne numen in bello Fortuna, inconsulti impetus & temeritatis praeclara castigatrix esse conspicitur . Sed fato prudentia minor ea die nequicquam Liuiani animum ratione praesepsit. Is enim natura repentinus duorum temeritate, veteri suo proposito depulsus,secus ac ipse
289쪽
atio PAVLIIo VII DE VITA statuerat, in praelium descendit. Duobus agminibus Caesariani abibant, Cardonius antecedebat, Prosper in postremo agmine ubi erat pugnandum, alloquendo,& componendo acies versabatur; sed fronte cum Hi spatiis Germanoque pedite Piscarius hosti & periculo proximus obtineabat , tanto ordine pedem referens, ut modico flexu arma oraque militum , nihil dissoluta acie, in hostem . si lacesseret celeriter esset obuersurus. Praemiserat Livianus cum leui armatura equestri duobusque minoribus tormentis Bernardinum Antiniolam sororis filium, iuuenem impigrum. qui nouissimos carpendo,iterque explorando persequeretur. Iam enim nebula sensim evanescente, S latis claro undiq. prospectu, Caesariani retro abire nunciabantur: nec propterea quicquam Livianus, ut ab angustiis munitoque loco in plana copias deduceret, Omnino commouebatur: ratus non iusta acie sed tumultuariis S minutis praeliis ex tuto hostem per aspera euadentem loca,esse retardandum , ut inedia laborequect vigiliis fatigatus, agrestium circunfusorurn multitudini delendus praeberetur. Sed Antiniola ardentius in postremos prouectus, cum Gemmanis equitibus vehementem pugnam excitauit; in qua quum repulsus tormenta deseruisset, euocatis in auxilium aliis atque aliis turmis, redintegrata contentione recuperatisque tormentis ita Germanos propulit atque caecidit,ut Prosper equitatum consistere,& Germanis in fugam coniectis, per medias turmas transitum dari iuberet, ne integram aciem tumultuosius traiicerent,& Piscarius summa animi alacritate directa acie cohortes in hostem conuerteret. Erat apud Livianum Andreas Laurodanus Venetus legatus, vir vehemens, nec minus vindictae quam gloriae
auidus; sed rei bellicae prorsus imperitus. Is quum prospera undique
de antecursoribus nunciarentur,ad praetorium contendens, uti erat acribus spei & doloris affectibus magnopere concitatus. Quid cunctaris, inquit, imperator, hostes estugiunt victoria certa & insignis d manibus elabitur, perfidia potius haec erit quam ignauia s diutius cuncteris; nec opinio tolli poterit, nisi extemplo signa canere iubeas ' fugientem perturbatumque hostem cum uniuersis copiis consecteris. Ad ea Liuianus sue falsa paratae victoriae specie deceptus ,& propterea ad naturam pugnacis ingenii facile reuersus, siue uti postea praedicabat, iam veluti parata accusatione, nisi confligeret, iudicium Senatus veritus, Pareamus,
inquit famae & legato, vel contra rationem, ne nobis uti nimis sapienti b. imperitorum sunragiis sit concidendum, atque ita exercitum eduxit, instructaque. triplici acie praeproperus & ferox ad hostes contendit. Erat Antonius Pius ad laevam,ad dexteram vero Baleonus cum Gritto legato quibus priore consilio persequendi & lacesssendi hostis ab utroque latere, munus erat iniunctum . Ipse Livianus via lata utrinque consitis arboribus ad lineam directa grauis armaturae equitum& ante alias nobiliorum alam induxit; pari fronte peditatu hinc & inde producto. Pugnatuest ab equitatu Veneto vehementissime pari constantia sustinentibus Caesarianis,
290쪽
FERDIN. DAvALI PISCARII LIB. I. Ut Caesarianis, in queis erat ante alios Troilus Sabellus: sed peditatus Uenetus vix primum Hispanorum& Germanorum impetum ferre potuit, ita ut scedissime proiectis hastis priusquam ad hostem perueniret in sugam sit etasus. Initio trepidationis & fugae facto a Balio nanis cohortibus quae erant ex Anemonis valle, reliquae ferme omnes turpissime terga verterunt,quanquam summae virtutis Centuriones deterrendo ' cauigando, ne tantum dedecus admitterent, conuersos in fugam retentare conarentur,& incredibili constantia in prima acie depugnaret. Ii erat ante alios Alson sus Mutus Pisanus, Bernardinus Aleccius, Seraphinus Callia, & Baptista Doctus Patauinus, qui inuadente prementeque Pitcario cum fortissimorum militum manu, quam ex singulis ceturis delecta praetoriae veluti cohortis loco sibi adiunxerat,ad unum omnes sunt interfecti. Quum in hos vehementius repugnantes Piscarius ante alios dimisso equo praetenta longiore hasta impetu faceret, respectans, cauete commilitones inquit,ne me peruadentem in aduersam aciem .ct si id fatu de derit,honeste concidentem, hostium potius pedib. quam vestris proculcandu relinquatis. Ad ea milites alacriter succlamarunt, ut bono animo ire pergeret se enim vel ipsi duci egregie parendo,vel commilitoni fortia audendo summae virtutis laudem esse quaesituros. Nec eorum m tuas spes euentus fefellit, nam ea praesertim impressione, initium non dubiae victoriae, vel ipsi hostes ortum esse fatebantur. Fuso peditatu Hispani Germaniq.utrinque equitatum acerrime dimicantem inuadunt atque prosternunt. Funditur etiam & capitur Baleonus in palustrem campum imprudenter delatus, dum viae compendio properantis Liuiani cursum
a quare contenderet. Antonius quoque Plus,tota sua acie turbata,& crico metu coniecta in fugam quum honeste cadere posset, aufugiens dum
Bacchi lionem amnem quem Togi sonum antiqui vocarunt,tranat, armorum pondere pressus , ignobili morte summergitur. Porro Sacra morus vicecomes, Hermes Benti uolus,& Constantius Pius Ai tonii filius, Meleagerq. item a Foroliuio, Carolusque Montonius.& Fianciscus Saxatellus alarum praesecti in acie cadut.Ipie Lauredanus legatus funestus comis mittendi praelii aut hor, dum ingens auri pondus distrahentibus Hispanis promittit, ab inermi lixa iugulatur, Grillum vero pernici equo tumultu elapsum . Uicentiniquum demissa portae cataracta nisi magno molimine subduci posset, in murum extraxerunt. At Livianus perditis rebus
frustra aciem reparare conatus, superato Eretano amne, Deos uti Italico nomini nimium infestos saepe incusans, Patauium contendit. ini vero ad Bacchi lionem vado & ripis impeditum nec plane tamen aquis tumentem ex fuga peruenerunt, aut profluentis gurgitibus sunt absorpti, aut in ipsa cunctatione tranandi amnis, dum alieno periculo moniti humiliora vada quaeritant, persequente hoste perierunt. Cecidere ex V netis circiter septem milia prope sine ullo vulnere Caesarianorum ; nam
duo latum viri insignes ex ala columnia sunt desiderati, Eberardus sciliis