장음표시 사용
311쪽
Regis ducem , summaeque nobilitatis &excelsi animi virum iratum &frementem cui fidem sesellisse vel aliena culpa inexpiabile sibi dedecus suturum ei se intelligebat omnibus humanitatis officiis lenire conabatur. Sed Uandenesius ubi ad castra Gallica fuit deductus eam contumeliam iracundo ingenio minime ferens, per praeconem misi is& euulgatis epistolis Piscar,um ad singulare certamen prouocauit,tanquam priuatae publicaeque fidei violatorem , quod se& Gallos omnibus vexatos iniuriis sorde violari & urbem solemni deditam pactione, no militu sed latronum more, impune diripi permisisset. Enimuero haec prorsus indigna Piscario censebantur,qui adeo religiose, uti decoris cupidus in praeclaro grauitatis S iustitiae nomine famam quaerebat, nam certe hoc admissum scelus nec ulla doloris testificatione, demum impunitum, ingenti eum inuidia onerabat, h. Yrebam ego eius lateri comes in Iulii Legati comitatu castra secutus, ct in eo lugubri spectaculo tantaque rerum acerbitate pereuntis patriae interitum deprecabar, postulando ut ad abolendam ignominiam,saltem in eos milliari more animaduerteretur, qui vel primi nefario ausu, captis armis ad muru adcurrissent, vel qui in statione
politi locum, illis scandenti b. flagitiose consociata perifidia prodidissent. Sed Piscarius quod tanta sibi scelerata militum licentia, ad grauissimam
notam inuidia conflaretur, prae dolore se mortem optare, neque tum
aliud posse praestare respondebat, quam ut eos quos indicaba & ipse probe notauisset sceleris authores ad merita supplicia reseruaret. Audiui ego postea Prosperum in corona praedicantem Piscarium famae suae tu re optimo fuisse consulturum, si totum exercitum, vel saltem stationis cohorte seuera lege decumasiet. Sic ut multi postea crediderint eum praealtis innixum consiliis in spem ingentis imperii ea vel inique militib. indulasse,ut singulorum redimeret voluntates,& ob id eos maxime sibi obstrictos,& ad omnia audenda paratos efficeret, uti postea rebus maximis incredibili eorum virtute feliciter gestis eum no inani iudicio sperasse manifeste apparuit. Dicere etiam saepius solebat, nihil iis qui in bello versa
benturae illi difficilius quam Martem simul & Christum pari disciplina coluisse, quando mos bellicus in hac. corruptela militiae, i iustitia & religio ne penitus auersus esse videretur. Caeter im Uandenesi literis rescripsit non debere eum, dolore animi vehementius quam aequum esset incitatu magis de ipso conqueri quam de militibus, a quibus inopinata seditione fierit circumuentus, ne fidem, quam syncera voluntate deditis dedisset,
exactissime teruaret, quando in ea turbulenta consternatione desectio
neq. militum, praeclaris operibus ostenderit,quatae sibi curae esset ut Galati ante omnia inuiolati seruarentur. Proinde non esse alienum ab hum nis casibus quos plerunq.vis fatalis importaret, ut rectam conscientiam H egregiam voluntatem, aequissimi homines loco veniae vel excusationis aestimarent. quod vero ulla omnino ab aequitate, uti tracta dia praepeditus excusatione recipere nollet,neque Fortunae vim reputaret, quae cuncta
312쪽
FERDIN. DAVALI PISCARII LIB. II. 3is remedia improuiso turbine rapuisset, se id certamen, quod offerretur, minime detrectare, oblaturumque se praestituto in loco arma ct tela quum perfecto bello, in quo ad alienum arbitrium militaret, Caesaris sacramento& publico munere foret exolutus. Dum liaec Comi fiunt, Leo Pontifex leui in speciem sed atroci intus atque pestifero morbo non sine veneni coniectura. paucissimis diebus extinguitur, in cuius morte non modo bonae artes di literae, sed copia rerum,ct publica salus,& denique laeta
omnia perierunt. Eo nuntio accepto Iulius legatus, ct cum eo Sedunensis cardinalis magnis itineribus ad comitia Romam contendit, Lot rechius vero in spem erigitur belli prospere renouandi, Veneti quoque rei
Gallicae multo propensus fauent, nec tamen Ca sarianis animus conci dit. Parantur utrinque noui exercitus. Franciscus Gallorum rex qui Helvetiis mercede conductis Belgicae Galliae fines vastabundus irruperat, nullaque re memorabili gesta,quum copias Caesaris ad Ualentianum opζidum opprimere potuisset, domum redierat, omnes vires ad Italicum ellum intendebat. Pari quoque Caesaris studio ex Germania peditum auxilia mittebantur. Interim Lotrechius mortuo Leone pontifice, nec adhuc in locum eius alio suffecto, Parmam capi posse facile ratus, eo magnam copiarum partem, Federico Boetolo, Marco Antonio Columna, ct Bonaualle Ducibus transmisit, Ii quod in celebritate inopinatoque
aduentu summam spem reponebant, nequaquam tormentis adductis, tantummodo scalas tulerunt; ea re cognita Parmenses audacter praeconibus Gallis respondent, se urbem quoad vires serrent, Romano suturo Pontifici fideli constantia, si ruaturos. Itaque tribus in locis, diuisis trifariam copiis, Galli uno tempore, appositis scalis murum inuadunt, sed tribus pontificiis cohortibus. administrante & propugnante Salamonio Siculo,& Parmentes alacriter arma capientes, Guicciardino urbis praesdevehementer adhortante, moenia defenduntur, Gallique omnibus in locis. vario genere telorum obruti detruduntur, quo accepto detrimento, insequenti nocte Galli discedunt, adeo maesto trepidantique agmine rvt quum salso rumore exorto Prosper atque Piscarius ad iter concideniadum Padum transisse dicerentur,se se in nocturno frigore via maxime lutulenta, obscuroque admodum coelo, omnem facile foedi metus pud
rem exoluente tremendo errandoque conficerent, quibus malis opportuno inuento Marcus Antonius, infixis coeno passim per viae margines cereis luminibus faeliciter occurrebat . Tum vero manifeste verum esse
apparuit,quod Fabritius Columna militari proloquio dicere selebat tormenta maiora pro Urbium &Castellorum hostilium clauibus haberi, nihilque tutum vel egregium militiae posse geri, nisi vel in paruis expediutionibus ipsa tormenta quae cuncta protinus aperiant, convehantur. Nec
multo post Renatus Bastardus Sabaudius Francisci Regis auunculos cum Palicia & delecta Gallorum iuuentute Helvetiorumque legionibus tribus a Uerbano lacu in Italiam de Rendit,occurrere eis negligenti diru
313쪽
p AVLIDI O V II DE VI ΤΑ sipatoque agmine Mediolanum iter habentibus Caesariam equites Castri otio & Castalio ducibus, quos Pilcarius exploratum miserat, qui Helvetios improuiso adorti circiter ex his ducentos in Carbonario vico caecidere, inde castigata licentia euagandi nequaquam simili temeritate, verum e disciplina consertis ordinibus Modoetiam est peruentum. Ibi Lo-srechius cum suo , Venetoque exercitu, superata Abdua cum summa omnium laetitia 2 gratulatione se coniunxit. Erant enim ii duces & tales tantaeque copiae, tribus in unum coniunctis cxercitibus. ut Mediolanum imperii caput, Gallis praesertim arcem tenentibus in discrimine positum esse videretur.Neque enim tantulis Caesarianorum copiis urbs amplissima facile poterat defendi, nisi e Germania Hieronymus Adurnus duce Georgio Franispergio incredibili celeritate per nivosas Rhaetiae ct Uulturenae vallis Alpes quinque milia delectorum peditum adduxisset. Interea Prosper,atque Piscarius de hostium consilio haud ambigua coniectura iudicantes,nobili inusitatoque opere arcem circumuallare statuerunt, ratione ducta ex Comentariis C. Caesaris qui ad Alexiam binis auersis munitionibus extructis,obsessorum exteriorumque hostium conatus faeliciter elusisset. Nemini enim erat dubium quin Galli,ut suis opem ferrent,ad arcςm essent instructo exercitu peruenturi, atque ita intromisso commeatu renouatoque praesidio Caesarianis non modo de retinenda
urbe,sed de tota victoria foret desperandum. Eo opere nullum vel nostra vel patrum memoria, militiae maius aut mirabilius sui . A Vercelalensi enim via, inclusis privatis sacrasque aedibus ad Comensis portae extrema iuburbia binae perpetuae munitiones lunato ambitu sunt perductae. ita ut inter eas singulis conclusas fossis, latissima via relinqueretur, qua
ςquites armataeque acies S tormenta currulla facile commearent, utrinque ad capita munitionis ingentia erant propugnacula. totoque opere alia minora forinsecus eminebant, cum idoneis fenestellis ut tormentis,
succedentium latera peterentur. Arx ipla ab opere distabat stadiorum trium interuallo, sic demum, ut partim a suburbanis tectis, atque his, quos diximus perpetuis aggeribus, partim qua urbem despectabat, praesepio regionum ςxitu, undique consus a teneretur. Interim Galli duces producto exercitu, in pratis & viridariis quae ab arce late extenduntur, non longe ab hostium munitionibus consederunt,qui in arce erant singulari assecti laetitia & summis turribus suorum castra despectantes, id unti, postquam erumpendi facultatem amisissent, intenti expectabant,ut ab
iis magno impetu,Caesarianorum munitiones perrumperentur, gerebatur res omnibus horis nunquam fere cellantibus magnis tormentis, multique interibant, sed plures ex agrestium fossorum quam militum numero ipseque Alfonsus Vastius pene interiit, quum pilae ictu defracto quodam pariete cementi frustulis resilientibus, minuta plura vulnera sinistro crure suscepisset .Erat apud Gallos Nauarrus,is more ingenii sui cunicu los instituerat, quibus in medias hostium munitiones erumpςret, cauabantur
314쪽
PERDIN. DAV ALI PISCARII L IB. II. 3IIbantur passim fossae obliquae,serratis gyris ad euitanda tormeta concisae. quibus ad Caesarianorum opera penetrarent:certabatur etia quotidie extra ordinem ab equitibus, leuisque armaturae peditibus apud castra Gallorum . Non videtur praetermittendum Luponi Hispani militis facinus. Is cursu & viribus tantum valebat,ut ariete etiam humeris imposito velocissimi cuiusque cursum adaequaret. Hunc Piscarius quum certiora de hostium consiliis eorumque praesertim operibus cognoscere maxime cuperet, praeposito praemio impulit,ut ad munitiones Gallorum excurrere,
ct aliquid ipsius ingenio & solertia dignum referre vellet,quando pernicitati pedum confisus id tuto aggredi posse videretur. annuit Luponus assumptoque secum fideli selopellario pedite diluculo ad hostium munitiones eu profectus , perspectoque situ, semi sopitum vigilem corripuit, procerum lane Gallum eumque sublato clamore frustra reluctantem, comite in excitos & persequentes scopet tum displodente, ad Piscarium humeris deportauit, ut cuncta sigillatim eo reserente proderentur; excepit id facinus cum multo risu uterque exercitus, Uerum Piscario haud vanum illius indicium fuit, horaque maxime opportuna cum delectis cohortibus , hostes in opere occupatos est adortus,tanto Hispanorum impetu & perturbatione Gallorum, ut multis in fossa oppressis & caeteris qui in statione erant cum caede profligatis,tota Gallica castra ad eum t multum. vi in subita armorum conclamatione,timore S strepitu complerentur. Biduo post quum Marcus Antonius Columna medius inter Ponti remium Gallum & Camillum Triuultii filium adequitans circumfusis
pluribus Helvetiis ducibus paulo editiore munitionum in parte verser tur, maioris colubrinae ictu cum Camillo miserabilitor est discerptus. Vir inter Italos, si ingenii ad omnia grauis & eruditi, & corporis ingentis, virilisque maxime oris dotes cum fortunae donis computentur, militari laude dignissimus. Prosper uti fratris filium S tantae indolis Romanum ducem decuit verissimis luxit lachrymis,ab hostibusque receptum adhibito funeris honore tumulauit. Ferunt Prosperum consipecto illo hostium globo, armis & cristis maxime cospicuo,ignarum prorsus cui nam exitium pararet, eam colubrinam diu suis libratam manibus ut emitteretur praecepisse, quo casu reputatione tam iniquae sortis iusto grauior moestissimo Patruo dolor inciderit. Nec multo post, Galli duces nequicquam institutis θ persectis operibus quum munitiones hostium se posse perrum pure desperarent, aa Binascum Ticinensi via castra mouerunt.
occupatisque propinquis vicis, partem copiarum cum Memorantio &Federico BoZolo trans Ticinum amnem miserunt,ut ad oppugnandam
Nouariam debili firmatam praesidio, conuolaret: At Mantuanus S Antonius Leua,qui Ticini erant, cognita Gallorum prosectione eis ad Gambalottam vicum productis copiis occurrunt, sed quanquam ad tormenti
iactum, collata signa essent,praelio tamen non decertant. Ita Memora
tius suo innixus consilio Nouariam proficiscitur, adductisque tormentis
315쪽
S signo praelii militibus dato frustra propugnante θ de sendente Philip
po Torniello, urbem capit & diripit: in ea irruptione Bocalius Gallus dux equitum est interfectus. Interea Franciscus Ssortia qui paternum in regnum reducebatur, i Germania Ticinum venit, eum Mediolanenses incredibili cum laetitia, cunctantem expectabant , testabanturque apud Prosperum atque Piscarium se nequaquam in posterum tantam vim pecuniarum in stipendium esse collaturos. nisi Principem suum Caesaris & Leonis studio restitutum, paterna in sede conspicerent. Deerat enim Caesarianis pecunia, quum lublato Leone Pontifice & Hadrianori erat suffectus in extremis Hispaniae finibus agente, ipsoque Iulio Me-ice Florentiae inimicorum armis & domesticis insidiis petito, cuncta prope ad alendos exercitus desectissent. Cupiebat equidem Franciscus S rtia Mediolanum proficisci,sed alienum videbatur a belli causa, latu tem in discrimen deuocare, & circumfusos hostes fallere conari, quando aut evolandum cum paucis ; aut si cum valido praes dio ire pergeret , in itinere, nocturno praelio foret dimicandum .augebant has rerum difficultates Germani, qui Ticini erant, pecuniam in stipendium usque adeo acerbe ac insolenter flagitantes, ut Mantuanus & Leua magnopere timerent, ne turbidi & sepe venales animi,occulta forte Gallorum largitione corrupti. ad perfidiam verterentur. His rebus Mediolani cognitis , Piscarius Castallium familiarem suum eqnitum praefectum cum pecunia & mandatis Ticinum mittit; Is euitata militari via haud magno ad laeuam captu circuitu, nullo hoste obuio peruenit. prolataque pecunia & pacatis subinde Germanis S fortiam alloquitur. Docet exploratam esse victoriam si Mediolanum ire maturaret,s vero inani praepeditus metu, diutius cunctaretur, cuncta perdita & conclamata videri, tutissimum
esse id iter, quo ipse venisset incolumis, Piscarium praemisso uniuerso equitatu cum legionibus constituta nocte ad se primum lapidem egressurum exeunti equites, qui Ticini essent,& Germanos latera simul ct terga clausuros. Dubitantem adhuc Ssortiam & paterni carceris aerumnas, si
caperetur,anxio animo reputantem, Hieronymus Audurnus vehemeniati oratione, qua non modo ignobilem sed funestam fore moram osten debat, incendit; atque ita Franciscus salutis ac imperii iura superis commendans insignem equum conscendit, felicique temeritate noctu confecto itinere flexuosis tamen tramitibus ad Piscarium peruenit. Tuna vero ab armatis legionibus displosis certo numerosoque ordine minoribus
tormentis ad laetitiae signum Dux & Princeps est laturatus. Is fragor crepitantium tot tormentorum Gallos excitauit & Venetos qui mutuis criminationibus publicam omnium incuriam frustra prosequctes uniuersbelli facile conficiendi, exoptatam toties'. exploratam occasionem amisisse querebantur. At Lotrechius qui in tantae rei momento defuerat, ut incuriae vel imprudentiae infamiam nobiliore ausu resarciret, ad oppugnandum Ticinum summa celeritate contendit, ratus magnam praesidii
316쪽
pERDIN. DAVALI PISCARII LIB. II. partem in comitatu Francisci S sortiae Mediolanum tetendisse: nec ob id modicis copiis urbem defendi posse murorum ambitu ingentem; neque nouis operibus ab Antonio Leua satis egregie permunitam . Succedente ad moenia Lotrechio atque eam muri partem, quae a Noua porta ad arcem pertinet, maioribus tormentis quatiente, ipse Federicus Goneta ga Mantuanus PrincepS iuuenis noul decoris auidus, nequaquam animo
deficita, introrsus munitiones parat, adiuuantibus praeclare ricinens bus strenue & sortiter repugnado,singularem tuendae urbis fiduciam suis pariter atq. hostibus ostendit.Caeterum per literas Orat Prosperum atq. Piscarium, ut lubsidiarias cohortes propere transmittant, ipsique promotis castris ad ferendum auxilium appropinquent. Id ni fecerint se nequaquam impetum hostium diu posse sustinere; proinde nisi mature
subueniant, idque protinus se praestaturos fgnificent,se non serum S ex tremae necessitatis consilium sibi desumpturum, ne diu frustra repugnans, in mediis captae urbis ruinis opprimatur . Erat iam propὰ omnis spes undique praecisa introducendi auxilii: nam Gallica & Ueneta ca stra circa urbem ingenti diffusa latitudine itinera omnia claudebant, non desuere tamen Prospero & Piscariu cohortantibus & praesenti pocunia Centuriones inustantibus , Italicae duae ct totidem Hispanicae coahortes, quae se omnino pervasuras este profiterentur. Praefecti suere ante alios insignes Cullius Ficetentinus & Corberia Hispanus. Ii non mi nore nocturni itineris felicitate quam animi constantia', deceptis vigilibus per media hostium castra transiuerunt, quum Galli eos Italicato quentes lingua, VenetoS esse putarent,& a Venetis Gallice responden
tes, Vasconum cohortes crederentur. Verum ubi Ticino magis ac magis appropinquarunt in interiores vigilum stationes demum incide re. Ibi quum ad talium te iserae nomen proderentur, cunctis in eos imruentibus , vix praebita est euadendi facultas; Tumultu tamen totis ca stris exorto Galli equites tergis instando nonnullos cecidere. Biberactus Lot rechii propinquus alaeque vexillifer seruidiore ingenio iuuenis dum euadentes intemperantiu S persequeretur, intra portam quaeTicino amni coniungitur, signum intulit, atque ibi priusquam nosceretur, est interfectus. Interea Lot recbius non uno in loco moenia quassabat Caesariani novarum cohortium subsidio adiuti, impigre resistebant; iuotidie equestribus praeliis eruptione facta certabatur, In his Ilange omnium erat acerrimus Ioannes Medices, qui mortuo Leone liberalius stipendiis inuitatu ad Gallos transierat. A t Mantuanus quanquam egregie vim hostium sis stineret, multarum tamen rerum inopia premebatur, postulabatque frequentibus literis a Ducibus.ut ad soluendam oppugnationem Mediol no copias educerent: quod quum in summa pecuniae difficultate. aegre cunctanterque fieret, dum caetera parantur Piscarius ad confirmandum Mantuanum cum delectis cohortibus & expedito equitatu ad Carthusiae templum usque prosectus est. Antecedebat cum ala Castalius.
317쪽
3ro PAVLi IovII DE VITA Is quum hostibus occurrisset, S primis pulsis ulterius processisset, crestentibus undique Gallorum auxiliis intercipitur. Tum vero Piscarius quin opem vel cum periculo ferret minime dubitauit, ut qui illum magnopere diligebat, atque ita equite simul & pedite ad cursum vehementer incitatis hostes est consecutus. Eius aduentu& conclamatione Piscarii nominis facta Galli perturbantur, Castalius eripitur,commutataque Fortuna, qui alios ceperant undique profligati capiuntur. Tantus eius praelii tumultus suit,ut quum in castris Piscarium adesse nuntiaretur, Lo- trechius intermissa oppugnatione & reductis ab opere tormentis,& i structo denique exercitu, tanquam praelio foret dimicandum, in hostes aciem conuerterit. Triduo post Castalius non longe a Binasco tres turmas cataphractorum equitum impedito in loco deprehensas sedit. Gaaleaciique Sanseuerint,& Theodori Tri uultii,itemque Boccalii Galli vexilla retulit. Non abscedebat tamen incoepto Lotrechius,& summa vi, summa cura,quod in oppugnatione opus erat, administrabat, Res erant in magnum adductae discrimen. nam tantum tormentis Galli profecerat vi iusto certamine indicto, uniuersisque ad milsis copiis. perrupta moenia adoriri posse viderentur. Nec Mantuano eadem vel tui fiducia, vel auxilii opportune venturi spes aderat quanquam cohortium, ct equitum praeeellenti virtute,omnibus in locis feliciter uteretur: quamobrem a Duci-bqs ut mature opem serrent, vehementissime postulabat. Erant enim nonulli ex numero familiarium, qui periculi metu occupati, ut se Placentia ponte lapideo cum equitatu proriperet, nullo cum pudore suadebant. Haec Mediolani singulis prope horis nuntiabantur. In idque omnium animi erant intenti,ut ad liberandum obsidione Mantuanum, cum omnibus copiis egrederentur. Sed Prospero pro natura sua coiideratius,& apparatius cuncta agente, Piscarius milites cohortatus primus signa eduxit,& alteris castris ad Cariusiae templum quadratis agminibus est peruentum: suo quisque praecipuo munere nangebatur, cataphractis equitibus. Pr spee, pedestribus copiis ipse Piscarius praeerant. Leuis armaturae equitum cura Hieronymo Adurnio demandata. Is ut idoneum castris io cum occuparet,ad Cariusiae templum progredi iustus. Gallos, & Epir tas equites, quos reperit, impigre praecurrens fundit deiectoque hollium praesidio loco potitur. Prosper atque Piscarius adueniunt, collaudatoque Adurnio. intra septa amplissimi templi castram ctantur. Ea re cognita Lotrechius ne ancipiti praelio dimicare cogatur, nota & rectissima ratione ab oppugnatione discedit, nec tamen iniquitate loci deterritus Caesarianos adoritur. Sed modico viae flexu ad Landrianum iter intendit, ut Me diolanum veluti praesidio vacuum praecurrat,vel si id facere nequeat, aliqua, non iniquo loco dimicandi facultas, mutandis saepe castris,ct faciundis itineribus quaeratur. Uerum Prosper atque Piscarius, quanquam iter magna adhibita celeritate vehementer extendentem,conuersis signis eodem directo regressi itinere, multis horis antecedunt. Ita Lot recluus praeoccupandi
318쪽
occupandi Mediolani consito depulsus, Modo etiam contendit multis
de causis,& Gritto praesertim suadente,ut Transabduanis commeatibus maiore itinerum commoditate iuuaretur, id etiam Helvetii postulabant domum repetere cupientes,utpote qui iam improspera militia sessi, nihil coeptis aspirante Fortuna, corporibus pariter atque animis elanguerant & s ubinde insolenti atque nefaria voce missionem petebant. Sed Bassardus atque Palicia & Galeacius Sanseuerinus cohortibus eorum immixti obtestabantur ne se deserere,& infami discella certam spem par, tae victoriae penitus euertere properarent,quando non modo ipsis vera uxorii us etiam & liberis, Franciscus Regum liberalissimus, singulari beneficii gratiam esset relaturus. Erat certe praeclarum studium, ac eximia fides in ducibus atque signiferis,sed vulgus militum uti nullis peculiaribus donis obstrictum flagitiose admodum nutabat,ita tamen ut uniuersis propere ducerentur in aciem, strenue Operam nauaturi viderentur.Coonito hostium consilio Prosper, atque Piscarius nihil sere Mediolani como rates copias omnibus rebus instructas educunt, eo animo. vi si detur non iniqua occasio, collatis signis cum hoste confligant,ad Bicoram vicucastra ponunt, loco admodum tuto atque Opportuno, nam ad dextram perpetua fossa viae militaris,ad laeua autem, S in tergo duobus emissariis amniculis cingebatur,in fronte transuersam habebat viam plaustris contrariis permeabilem,atque ita utrinque depressam,ut agrorum margines ad umbelicum eminerent. Ha via,qubd erat valde cima , Piscarius pro Diti est usus.& ante eam tormenta,& peditatum constituit,in tergo equites cum Prospero tendebant,viam militarem occupauit Franci lcus S fortia qui Urbanas cohortes,& totam Insubrum Nobilitatem, ut praelio ineresset adduxerat. At Helvetii centuriones rei Gallicae singulari studio addicti & ante alios Albertus Petra tot bellis dux insignis qui summam
apud Legiones obtinebat auctoritatem,ubi renuntiatur ab equitibus Caesarianos medio inter Mediolanum, & Modoetiam itinere castra posui Lia.nec eos plus P m quinque milibus patiuum, loco plano distare. ad GIllos duces adcurrunt, loquitur Albertus, docet mullo pacto milites
quin domum abeant polia contineri, nisi in aciem educantur,
inci situm esse ut Regi de se bene merito,& Helvetiae item dignitati sati faciat praelio decertare,neque dubitare de victoria si Galli uti deberent, Helvetios ad hostium tormenta peruadentes alacribus animis tequere tur Si qui essent qui foede cunctari potius quam egregie pugnare vellent, eos nequaquam Regi fideles, aut Reipublicae utiles debere existimari. Proinde .se ut fidem,& studium erga Regem ostendat. vel cum solis Helvetiis aduersus hostes esse progressura. Is Albem vigor nequaquam ammo Lotrechii suit ingratus, utpote qui vel dubio eventu & iniqua loca conditione dimicare ulim ab Helvetiis deseri malebat. Eius enim erat sententiae ut eorum impetu, postquam adeo stagrantibus animis praehu deposcerent, protinus esset Utendum, quando neque pedite neque equiis
319쪽
yra PAVLI IOUII DE VITA te, vel numero videretur inferior. Ducebat etiam tacitus ignominiar I
co, si tum uti superiore anno acciderat, nullo iusto contracto certantine.
iterum Cisalpina Gallia pelleretur,quando id unum semper cum Helvetii tum maxime Galli equites, ut virtutem ostenderent, frustra multis pre cibus poposcissent, quod ei ut in aduersis rebus saepe accidit, magnanicipud Gallos inuidiam conflauisset. At Palicia cum Alberti temeritate atque arrogantia maxime ossensus, tum ipsa etiam parum opportuna Lotrechii proclinatione commotus, Helvetiorum quidem studium proli helaudabat: sed consilium de oppugnandis castris,ut summae insaniae, funestaeque audaciae plenum,aequis auribus ferre non poterat, saepe dictuans se qui in Italia bellando consenuisset,probe agnoscere,& Piscarii iuuenis vim, qui strenue pugnare ellit solitus, ct Prosperi senis artes, qui perite castrametari, cum alieno incommodo,& praecipua sua cum laude didicis set. Non videri sibi rem Gallicam eb desperationis elle perductam, ut i,
quam in extrema necesiitate confligere,& superata malint,quam cuctando animi impetum optima ratione mode rari Proinde quid tui ius .ci medius quam loco medio inter Mediolanum.& castra hostium se insinuareρiIbique positis castris eos urbe,& comeatibus interclusos ad id cogere, vel iniqua conditiove dimicent, aut si castra inuadere audeant, aut certe si. Mediolanum redire velint,aequo loco pugnandi faciant potellatem . Pos.se equidem Lotrechium, qui ius imperii habeat, S tum , ct alias quum vellit, male pugnare, caeterum sani Imperatoris munus elle. nunquam pro-mocare hostem nisi ante explorato euentu, non dubiam sibi victoriam firma ratione promiserit. Tum vero Lotrechius non segni inquit. cunctatione sedendo,sed vivida virtute pugnando opus est, ut a nullum decus, & Imperium omnino recuperetur,quod hercle heri non potest .si Helvetio am abeuntes nullo edito virtutis opere domum abire permittimus. Igitur parate arma ut hodie bellum alterutro pugnae exitu liniamus. Ad id Palicia. Dii inquit insanis, & audacibus adsint,ego certe, ne periculoide iugi isse videar, in prima legione pedes pugnabo. Vos Galli equites sor
liter operam nauate, Vt Fortuna Vobis potius in re aspera, tuam animus Hesuille videatur. Itaque ante Solis exortum Albertus Legiones Helve--tias,erant cnim circiter quindecim milia hominum,cum tormentis edu-
.cit. adeo vecordi vel certe fatali superbia inflatus,vi neque Lot reclito neque Paliciae tantis Ducibus vlla in re penitus obtemperaret. Sed barba- .ro fastu polliceretur se recta fronte in Caesarianos impetum esse facturum. Nec mora Lotrechius Nauarro atque Baiardo qui locum ad castra hostium explorarent praemissis,ex omni Gallico equitatu duas acies facit primam Lescuto fratri attribuit in terga bostium magno circuitu deducendam ipse cum altera subsequitur. Venetis qui ad laeuani erant, fuit
finiunctum, ut praeeuntibus Helvetiis terga omnium ex tuto,aut certe re
motiore cum periculo Clauderent. Ioannes porro Medices cum equitatu suo, qui erat ex utraque armatura Valde miraticus,expeditisque cohorti-
320쪽
rLRDIN. DAVΛM PISCARII L I B. II. Pybus Italicis, quae nomen eius sequebantur, cuncta agmina praecedere iubetur,ut huc & illuc concursando, hostibus prospectum adimat, ct nullui hostium antecursoribus explorandi locum relinquat. Ita legiones abscodente Medicis equitatu, nequaquam ab hostibus conspectae, magnis passibus appropinquant. Primi tamen Lescuti equites k Caesarianis adlae uam inter arbores micantib us armis conspiciuntur . Sed adeo lato viae flexu, iter habentes, ut castra praetergredi,& Mediolanum petere vide
rentur. Interea Piscarius,quo nemo constantius in repentinis casibus animi iudicium conseruauit Castalium cum ala praecurrere iubet eo prouecto, cum Mediceis equitibus praelium exoritur,modo ii, modo illi pellatur, interueniunt selopellarii extra ordinem, seseque adeo permiscent. ut neque his de Helvetiorum aduentu, neque illis de situ, atque ordine castrorum quicquam certius cognoscendi ulla facultas daretur. Erant, ut diximus, ante fossam tormenta opportune collocata, peditatus in quatuor acies, aequa tamen fronte ita distributus ut alternis jaciis Hispani, R Germani miscerentur. Praeerat Germanis Georgius Franispergus in genti corporis,& virium mole conspicuus Alopellarii ante hastatorum producti ordines totam in longitudine frontem obtinebant, quibus Pi-1carius tam novo,& solerti,quam postea felici instituto praecepit, ut non prius ignem Sopetiis immitterent, quam Volagnem ad ipsius imperia primo displodentem conspexissent. Primis autem ordinibus imperat,viquum stlopetios emiserint, statim in genua se proclinent, ac eos rursus adimpleant,ut secundo ordini sine anteriorum periculo protinus displodendi facultas detur. Idem ut faciant secundis imperat, atque item te tiis & quartis. scilicet ut quum ultimi emiserint,rursus primi, & secundi ad emitenda,quae repleuerint, celeriter, expediteque consurpant. Atque ita in cellanter mirabili repetito Ordine, Veluti perpetua pilarum grandine, ut priusquam manus conseratur hostium legiones consternantur: Non defuit Piscarii consilio euentus, Helvetii namque emissis prius m ioribus tormentis quum appropinquarent, incitati vehementi cursu ni hil de iniquitate loci suspicantes ad fossam peruenerunt,ubi opportune Piscario cuncta quiete simul atque celeriter administrante, emitti repente scio petiorum procella, adeo foeda strage edita , momento temporis afflicti oppressique sunt, ut non modo signa, sed integrae cohortes uno impetu conciderent, ipse tamen Albertus ante alios intrepide per aggerem connixus Fram spergum sibi cognitum , & probroso nomine coma pellatum petit adactaque in coxam bastae cuspide, illum vehementi ictu
sauciat sed ipse ibi protinus telis undique petitus opprimitur Ea quoque
audacium manus. quae insano impetu luccellerat, a Germanis pariter, &ub Hispanis ex superiore loco ingruentibus facile conciditur, quo incursu Vulneratur in brachio Alfonsus Uastius,qui quum primo cum hastatis
in humi stratus,praeteruolantes pilas euitas Iet,non procul a Franis pergo hostes demum erecta acie procurrerat. Caeteri ΙHelvetii per cumulos oc