Pauli Iouii Nouocomensis ... Illustrium virorum vitae. Accessit ad posteriorem hanc editionem rerum memorabilium index

발행: 1551년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

mnem, eamque planiciem ita interscindunt,ut quum hinc Caesariani, illinc vero Galli iter haberent, utraque agmina ab iis, qui in summis erant collibus, spectarentur. Igitur transcenis colle, Caesariani Gallos laceia sint, tumultuarium praelium exoritur. Boniueitus peditum atque equitum subsidia summittit. Pelluntur Hispani. Ioannes Dorbinus in septem vexillis Mercado fert opem magna undique concursatione pedites atque equites miscentur, Galli impigre tamen resistunt, Dorbi no trunque femur glande traiicitur eo vulnerato Piscarius in primani uciem ita processit, ut gregarii militis habitu suis tamen omnibus noto. uam acerrime dimicaret. Superuenit & Vastius cum ea manu quamiximus,a Fontanetio rediens, cuius aduentu adeo certamen exarsit, utrum, si grauis armatura velitibus & expeditis peditibus accessisset, uni Derso praelio dimicari facile posse videretur. Sed Boni uetius non prius

Hispanorum impetum reprimere potuit, quam productis tormentis exsuperiore colle eos impetere coeperit, eo modo pari euentu nec magno utrinque accepto incommodo, dirempta pugna Galli Romagna nutriconcessere,& Pilcarius suos ad Ghemium in castra reduxit. Erant ea

adeo collibus, quos diximus subiecta, ut si Galli receptis auxiliis, productitque tormentis eos occuparent, Caesarianos facile ex praealto loco tormenta dirigendo, magnis detrimentis afficere posse viderentur. Erae enim opinio edita in vulgus, Boni uetium coniunctis sibi nouis Helus viis .ut collatis signis dimicaret, protinus esse regressurum. Quamobrem Piscarius statim animaduerso vicio castrorum eos colles praemissis viginti peditum vexillis occupauit; iniunxitque Mercado, ut si Galli pugnandi consilio ad occupandos colles retro verterentur, tam diu eorum sustine rei impetum, donec ipse & caeteri Duces cum omnibus copiis instructa acie subuenirent. Ea res Urbinati mire placuit: qui uti erat castram tandi peritissimus, eum locum ab eminenti collium supercilio, tormeniatorum iniuriae valde opportunum, nequaquam probabat, admirabatur que Piscarium, qui non modo sublato periculo castra summa securitate compleuisset, sed contraria etiam consilii ratione, praeoccupatis collib. hosti aequissimam ad confiigendum, si accideret,conditionem praeripuisse censeretur. Caeterum Boniueitus frustra precatus Helvetios, qui erant ad Gallinariam, ut ad se transirent, secum 'ue postquam esset ex plorata victoria, bellum uno praelio conficere vellent, ad eos ipse transare constituit, praemissisque aliquot tormentis, S toto ferme equitatu, a media nocte peditatum transmittere coepit,Tanta adhibita festinandi diligentia, ut cum semisomnes Helvetii dicto non parerent, tectis subiici faces, θ late flammam excitari iuberet. Ea re per exploratores equites nunciata, qui tota nocte per vices, ad Romagnanum excurrebant, Pisca rius quin ad pontem contenderet, minime dubitauit, ratus postrema

hostium agmina, citra amnem, ut accidit e deprehensurum disiunctaq.

alius

342쪽

pERDIN.'DAvALI PISCARII LIB. III. μ' i suis medio amne facile deleturum. Itaque cum tribus circiter milibus delectorum peditum, aisumpto secum Uastio cum trecentis equitibus, profectus, quum secunda diei hora peruenisset, quanquam serius quam

optarat, nequaquam tamen omnes transisse reperit: eius aduentu tantus

illico timor hostibus est illatus, ut quum caesi fugatique ad primum equitum & selopellariorum incursum terga vertissent, amentibus similes abiectis armis sese in amnem coiicerent, & vorticibus absorpti, foedissimo mortis genere mergerentur: alii tormenta desererent,quae per amnis alueum funibus in aduersam ripam extrahebant. Caesariani enim mirum

dictu non modo flumen praealtis aquae gurgitibus, sed inaequali etiam alueo ac ingentibus petris, quas torrentis impetus prouoluit, impeditum. ut euadentes sectarentur, minime formidabant: ad augendum quoque Gallorum cladem,sugientium S sese prementium iniusto pondere fatiscentibus nauigiis,pons est interruptus,quo perfracto tanta iumerorum.& militum in praeceps effusa est multitudo, ut totus fluminis alueus pereuntium ac enatantium, turba compleretur, interim Caesariani equites repertis vadis,acceptisque in equorum terga consessoribus scio petiariis transibant ipseq. Piscarius & Vastius in alteram ripam euaserant, quum alii atque alii equites,extraordinariique pedites, e castris superuenerunti adeo ut iam firmis plane viribus,& aspirante Fortuna, pauidos ac in sugam versos,ex toto persequi,& cominus adoriri minime dubitarent. Direxerat in margine secundum fluminis ripam aliquot tormenta Boni uetrus,hisque praesdio imposuerat Corsorum & Gallor u cohortes: ut dum ipse agmina componerct,ab his crebro pilas emittendo hostes ab i ngressu amnis terrerentur. Sed Corii rebus inclinatis,& plane perditis, enatantium, & undique incumbentium Caesarianorum impetum non tulerunt. cadenteque Tristano Duce desertis tormentis refugere coeperiit. Tum vero Boniuestusne tantum dedecus in oculis totius exercitus admitteretur,couersus ad Duces Gallos sequimini me inquit, mei equites. qui sem er egregie dimicastis,ct mecum irrumpite, ne tormentis Gallicis pauci

ostium cum summo nostro dedecore potiantur: ad id Uandenesius Paliciae frater,qui erat inter alarum praefectos longe promptissimus. Emoriar ego potius respondit, cum alariis meis.quam ea hoὸie ab hoste capi conspiciam .atque ita densatis alis extemplo procurrerunt, occisisque &protritis nonnullis ad tormenta peruenerunt. Sed expediti equites leuis armaturae, Hispanique agiles,sicuti repente cedendo,& sese retro ditandendo grauissimi equitatus impetum euitabant, ita demum redeuntes in praelium aduentante cohortanteque Piscario sese turmis hostium circumfuderunt: Sesopeltisque rem gerendo adeo profecerunt,ut Galli plurib. equis cadentibus,quum ὶ proximis Helvetiis opem impetrare nequiuis.sent,signa retro conuerterent. Eo congressu ipse Boniuratus imperator.

dum praeclare tormenta defendit, laeuo brachio pila traiecto grauissimuaccepit vulnus. S imiliter di Uaadeaesius paulo infra humerum crassi

343쪽

FERDIN. DAUALI PIs CARII LIB. III. 3st dit :& castra antequam Sol occidat ad amnem moueamus, ut inalbe scente coelo traiectis copiis, mature tergis hostium incumbere possumus . Ita cum summa alacritate militum conclamatis vass, quinque inde passuum milibus ad amnem castra proseruntur, ut aequioribus ripis.& certiore quodam vado pertransirent. Sed Piscarius coniectura iudi cans, hostes maxime extentis itineribus ad Eporediam esse progressuros ut magis ac magis eos distineret, & lacessendo iter moraretur, eadem nocte persequi constituit. Erat enim in praecipienda victoria, ad quam flagranti cupiditate semper anhelabat, adeo occupatus,vt vix exiguum ci-hum,& modicam quietem vel fesso corpori concederet,& militum compora ipsa tantum certa spe victoriae egregie sustentari posse arbitraretur, eo modo alacribus verbis sngulos ad praedam cohortando. coactis in unum circiter ducentis equitibus tertio flumen transit, & hisdem vestigiis hostes persequitur. Dum iter faceret, multi equites atque item leuis armaturae pedites, qui dispersi in varias manus, hostium impedimentis

imminendo atque aberrando ultra amnem remanserant mo3icas ab initio Piscarii vires plurimum auxerunt. Media autem nocte nouissimum

hostium agmen est consecutus. Helvetii in duo tantum agmina diuisi. equitatum Gallicum , & tormenta in medium receperant, Ueterani

erant in tergo, noui auxiliares antecedebant . tanto ordine tantoque

flentio ac disciplina, ut nihil praeter equorum hinnitus,& aurigarum sagella vel in proximo sentiretur. Nec quisquam omnino ordine podem esserret, aut se plus aequo ad iter incitaret: Quanquam Piscarius

admotis equitibus, qui carperent, magnoque edito clamore, R in te go ct a lateribus incursarent eos perturbare niteretur. Tympana etenim ac tubas, praeter unam, Omnes compresserant, ut equites uniuersi unius tantum tubae cantu, Helvetii vero, ingenti buccina regerentur. Quum

stra lacescenti Piscario in herbida valle circiter duas horas conquieuissent.diluculo demum iter intendere coeperunt. Nec deerat Piscarius, qui continuo instaret S premeret, iam tum nouorum militum accessi ne firmior factus, atque ob id etiam audacior, quoniam in Helvetiis

legionibus rari erant sciopellarii, & ii quidem inepti di rudes : equites

vero Galli,adeo fatigatis & macie consumptis equis vehebantur , ut ne que procurrere alacriter, neque dignum more gentis impetum facere penitus auderent. Interea Borbonius a Piscario de itinere atque ordine hostium certior factus, sub auroram totum exercitum traduxit. Sed non eam celeritatem quam optabat requirebat q. Piscarius, Duces adhibebant. Videbantur enim hostes elabi e manibus, nimia subsequentis exercitus tarditate, adeoque ipse intentus ardenti ingenio subitarum rerum consilia celeriter agitabat, ut ea vel incredibili momento temporis expediri & perfici posse existimaret, utpote qui naturae difficultates diligentia, ct celeritate sepissime superasset. Per hunc modum, quum Caesariani Helvetiis,& Gallis insultaret,& irrequieto quodam lacessendi

344쪽

PAVLI I O V II DE VITA genere, undique circumfusi abeuntes probrosis nominibus compella rent ; res eo erat perducta, ut Galli pene subs stere, ct tueri tornim ita cogerentur. Tum vero Boni uetius, quoniam ex dolore vulneris lectica vectus, munia ducis implere non poterat; Baiardo lummam imperii tradit. eumque supremis precibus per Gallici nominis decus vehementer obtestatur, ut tormenta signaque eius fidei, & virtuti commendata tueri vellet,postquam toto exercitu, nemo eo vel manu vel consilio melior haberetur. Ad id ille, vellem inquit Imperator, ut hunc honorem in aequiore nostra Fortuna tribuisses: utcunque tamen casus feret,ea hercle nauiter tuebor: nec me vivo in hostium venient potestatem. Nec multo post, eius promissi fidem fortiter impleuit. Nam cum insultantium insolentiam repentina eruptione reprimendam arbitraretur, ut longe summotis hostibus sese demum pugna explicaret, & pedestribus copiis antecedenti spatium praeberet,conglobatis turmis in aduersos vehementer est inuectus. Sed Hispani consuetudine sua, retro celeriter se dissu derunt, & mox imperante dirigenteque Piscario, qui cum paucis huc.& illuc discurrendo volitabat, in hostem redierunt, ita ut non plusquam ad stlopetit ictum equitibus appropinquarent. In eo recursu Baiardus dum alas,ut sensim redeat, in gyrum circumflectit, sub latere pila traiicitur.cadit etiam Beobosus alae cataphractorum praefectus, & plures equi consternuntur. Labentem ex equo Baiardum proximi equites excepere, ut in mediam peditum aciem referrent. Sed ille ubi vitae finem adesse disruptis praecordiis intellexit, eos est obtestatus, ut se in eo quo pugnasset capo relinquerent, ut sicuti militari viro dignum foret atque antea semper

optauisset, armatus occumberet, nec eos, pio certe sed inutili tamen occupatos officio, dum cunctis esset properandum,diutius moraretur,atq.

ita praemisso tubicine Piscario se dedidit: admirantibus cunctis eius viri iudiciti, qui quum suprema militaris imperii iura praeclare sciret esse penes Lanotum atq. Borbonium, Piscario potius quam illis se dedere voluerit quasi militiae nonae, vera virtute,& factis illustribus quaestum, multo nobilius atq. praeclarius eli et, quam id quod arridentis Fortunae ludo .vel superba Regum comendatione pararetur. Porro Piscarius Baiardo, recepto, attributisque ei custodibus, qui expiranti sedulo ministrarent, darent q. Operam, ne a quoquam auaro aut ignaro milite violaretur nec momentum quidem temporis intermittebat,quin hostes persequeretur, nutiisque pluribus ad Duces missis eos ad maturandum vehementer accenderet. Iam Gallicus equitatus sensim pugna excedendo, in medias acies se receperat ,& Caesariani per cateruas rarosque manipulos undiq. circumfusi. Helvetios insolenti & crebra procursatione fatigabant, quum hostrema eorum cohors quod neque iter facere, neque repugnare faci- poterat, abrupta omni disciplinae patientia, uti furore percita a nouis simo agmine se proripuit,& magno impetu iclopellarios simul& equites inuasit.In eo concursu Piscarium acerrime dimicatem insignis ci ferox Heluetius

345쪽

rTRDIN. DAVATI PIICARTI LIB. III. Helvetius ex transuerso ante alios procurrens elata in caput alabarda pene mactauit, sed lorica qua iugulum tantum atque humetos muniret in tumultuariis expeditionibus utebatur . nec sine ea somnum capere er*t solitus, tant .e molis ictum in humero facile sustinuit. Itque Helvetius ad

currente in auxilium Uastio, valida praegrauiq eius dextra, protinus est interfectus; ea sorte ut Vastius uno tam telici ima hostili rabie vindicata,nou ciuis modo, sed fratris & ducis seruati, decus meruerit. At Helvetii primis facile pullis, dum neque animi vim, neque cursuS impetum remittunt δε liostes ad multum spatium temere persequuntur, adeo longe

a suis pleno gradu euadentibus se disiungunt, ut tribus amplius stadiis 1 postremo eorum agmine distarent,id conspicati Piscarius & Uastius qui

se retro ab eo tumultu celeriter explicarant, paucis di lus quidem ex familia, strenuis equitibus in unam aciem densatis tanto impetu in Helvetios irruerunt,ut dissipatos& perturbatos admirabili virtute dimicando ad unum omnes semihorae spatio trucidarim : adeo ut ex quadringeniis nemo luperesset, nec spectante eam caede ex propinquo ipsorum postrema acie,quisquam vel Gallus eques vel pedes Helvetius opem ferre auia

deret, sed quisque plenis passibus omnino festinandu arbitraretur. Accidit enim saepissime in aduersis rebus,& in fuga praesertim ut inusitatus pauor omnem misericordia ex hominum animis penitus reuellat, nemo sere tamen fuit ex equitibus, qui non grauiter vulneratus in ea contentione discesserit. Constat Helvetios si mature ad ferendam opem accurrore voluissent,facile eam cohortem fortissimorum hominum seruares' tu illi,quum amplius duodecim stadiorum spacio Lano ius atque Borbonius cum reliquis statariis copiis abessent. Eius etenim praelia mora exercitu etiam propter grauitatem tormentorum quae nemo sanus Imper tor post se unqua reliquit. serius quam oportebat appropinquante. Gallis ad Eporediam euadendii patium dedit. Porro Helvetii Grais alpibus in Ueragros contendentes tormenta circiter viginti aenea in oppido Celandio propter asperitates It inerti reliquerul. quae omnia Alarco per valles Augustae praetoriae cum expedita manu abeuntes subsecutus eo in oppido cepit,& in castra exornatis sesta fronde curribus reduxit. Hunc exitum habuit id bellu quod ante septe menses Boniueitus Amiras dux in se Iix tantis opib. intulerat, nulla bercle iusta pugna, sed tumultuariis talum leuis armaturae praeliis cu praecipua Piscarii laude consectu . In his enim ipse ante alios semper enituit,quum ardua ct aspora quaeque facinora, noingenio tantum admirabili, seὸ fortissima etiam dextra omnium opinione peregisset. Hisdem quoque diebu&Grisonorum auxilia, quae Duce Techano adduce meque Rentio Cerite in Bergo matem agrum desce derant, Ioannes Medices ad Caprinum vicum improuisti adortus, nonnullis caesis, reliquis perturbatis in patriam ita repressit, ut Grisoni Re

tium captiuum tanquam pecuniae debitae vadem intra eorum fines retraberent. Nec diu quoque poli Medices cum tuu tute Insubrum & vetera

346쪽

VLI IOVI IDE v ITA nis suis cohortibus admotis tormentis Abiatum valido defensum praesi dio, magna vi, memorabilique celeritate intersectis defensoribus expugnauit,vno fere hostium duce Federico Carata propter generis nobilitatem conseruato. Quibus rebus adductus Federicus Boetolus qui cum praesidio Laude Pompeiae se tenebat, & Grisonorum auxilia operiebatur, certis conditionibus deditionem fecit. Piscario demum Alexandriae oppugnandae munus est iniunctum. Sed Galli sub

Boisseio adolet cente, cui Boniueitus erat patruus,nihil expectatis auxiliis, nec tentata quidem desensio- . ne, Vt integri milites seruatis priuatim rebus in Galliam abirent, Vs, ldam urbem pari Caesarianorum felici-

late dedide. runt.

LIBER

347쪽

LIBER QN ARTUS

R I B V s bellis . nec ulla quidem iusta acie deuictis Gallis Caesariani tantos sibi spiritus de sui ,

pserunt, ut victricia arma superatis Alpibus. Galliae veluti metu subactae inferenda protinus existimarent. Addebat animos ipse Borboni us , praecipuus noui belli concitator, tam circa libidine impotenter exardens, quam inani spe vehementer inflatus, inuadendi eius regni, quo antea scelesta temeritate semel assectato, non modo patriami& natale solum, sed regalis etiam opulentiae patrimonium amitiiset. Is perte naiatura praeproperus & more exulum, omnis cunctationis impatiens, Caecisarem & Henricum Britanniae Regem frequentibus nuntiis sollieitabat, ut undique commotis armis bellum ostentarenti cum a Pyrenaeis tu ab Oceano Belgico, & a Sequanis atque Burgundis. Se enim ab Italia, terra marique Prouinciam inuaturum. aduentante vero:exercitu toti est victore non modo Prouinciam, sed ulteriorem quoque Galliam audito. Borbonii nomine defecturam : orare demum Reges atque obtestari per fidem datam ct acceptam . per consilia toties inita, perque eam occasioianem. quam Fortuna secundior longe pulcherrimam offerret. ne se ingenti ipsorum beneficio factum extorrem. ct atroci edicto hostem iudicatu. desererent; tantis praelertim ionixum studiis & clientelis delideratum 1 nobilissimo quoque equitum, S in spem regni, totius sere Galliae votisci precibus euocatum. Non magna vi non caedibus, non urbium ex pu gnationibus opus fore, ii repentino transitu prima praesidia pellerentur, I quae essent exigua, aut ex tironum equitum alis, aut ex veteranis toties in Italia omni prope bellico apparatu spoliatis & victis. Igitur Caesar &Henricus aduenille tempus rati, quo facile Francisci Regis spiritus contunderent. bellum decernunt. Videbant enim propter amplitudinem opum. Regem a rediuiua potentia temper indomitum, S recuperandari Cisalpinae Galliae cupiditate deflagrantem, singulis annis bellum renouatre: neque tantis acceptis detrimentis, pacem petere, utpote qui sperareticontinenter bella gerendo. & hostium atterendo facultates . non modo, praeterita incommoda facile resarcire,sed una demum victoria vindicatis iniuriis cum sua recipere, tum alienis etiam imperiis late potiri. A ntes omnia Caesar aequo animo ferre non poterat,qubd Galli consternatis ad

arma Hispaniae populis ipso procul in Belgis agente, ad Hiberum usquo amne arma promouissent. Decreto bello,exercitui Piscarius praeficitiar. Ugo Moncata parandae classis negocium suscipit. Ita tamen ut ambo cucta ad Bolbonii nutu ac imperium administrent.Caesar & Henricus Boobonio,quum in prouincia bellum secundo euentu gerere coeperit,undi P

348쪽

3 PAVLIIo v IIDT v ITA se Gallis illaturos arma pollicentur. At Piscarius quati qua' Borbonio

cuncta fore facilia pollicenti. multis in rebus minime credendum esse iudicabat, quoniam probe sciret, eam esse exulum naturam,ut vel exigua spe inuitati dissicultates omnes facile subeant I nec in ipsis rerum initiis, vlla pericula ratione metiantur: tamen virtuti militum confisus & bellum S iter, summa sua spe & alacritate militum suscepit. Fuere in exercitu septem milia Germanorum, Hispanorum sex r Itemque Italicae tricennariae cohortes septem, leuis armaturae equites sexcenti. Sed Lanotus qui in Italia remanserat mille equites catafractos continuo se modicis itineribus summissuru promittebat. Ugo Moncata, quas adducere onerarias naues putarat, obtinere non potuit, quam ob rem aliquanto minore cum numero nauium qu im oportebat, cum sexdecim tamen rostratis triremibus, quibus omnem tormentorum apparatum imposuerat, e Genua est profectus, eumque tenuit cursum ut terrestes copias maritimis Alpibus transeuntes, com itante classe, dc nusquam ea temere 1 littoribus abscedente intenta cura sequeretur. Non deerant plerique principes vis rerum periti, qui nequaquam eius belli causam probarent, summaeque auia daciae consilium quod insaniae vel temeritati proximu videretur, damnarent vel irriderent. Quid enim fluitius videri, quam exiguis cum copiis. duce exule, atque eo qui perfidiae nomine, publico iudicio esset damnatus . opulentissimum Regnum inuaderet in quo Galli homines regio nomini non amore modo naturali, sed seruili prope obsequio dediti, non modo fideles esse; sed regia ora tanquam ab occulto numine augustiora venerari & prorsus adorare consueuissenti Proditoris nomen maxime horrerct,nec a legitimis Regibus unquam ab ulla memoria defecissenti

Quid demum esse periculosius, quam Regem ingentis spiritus & maximarum opum aetateque forentem domi exagitare, qui nec soris procula domo pacem pati quiuerit e Non enim defuturam suo Regi Galliam, non iam pro Insubrum imperio , sed pro aris & socis, pro uxoribus & liberis sit dimicandum: quando nihil acerbius atque lanestius foret quam

ferocium Germanorum & Hispanorum auaritiam atque libidinem experiri. Ob eas res Clemens Pontifex & Ueneti &Franciscus S sortia, quanquam Gallos uti nimis infestos hostes oderant, & arctissimo foedere Caesari erant coniuncti, vereri tamen ne bellum temere intempestiueque susceptum, aliquam Italiae cladem importaret, verum Borbonii transitu tacite omnes laetari, quod Italia superior, discessu exercitus grauissimo legionum onere leuaretur. Quando non tantum ab hoste Gallo, quam ab Hispanis gente imperii auida amoenitateque & copiis Cisalpinae Galliae iampridem capta, timendum esse iudicarent: uti postea rerum docuit euentus. nam id bellum fatali quodam consilio, potius quam bellica ratione susceptum,sicuti maximis Hispanos periculis inuoluit,ita

eos demum cuncta vertente Fortuna, inusitatae victoriae compotes fecit.

At Caesarianis postquam ad Varum flumen qui Prouinciam ab Italia diuidit,

349쪽

PERDIN. DAVA LI PI ARII LIB. LII. diuidit,terra, mariq. pari cursu peruenere. Andreas Auria Gallicae prinfectus classis,ab alto in conspectum se dedita secundoque usus vento, cum valida classe, Ugonem tormenta in terram exponere properantem est adortus. quo ille animaduerso discrimine,quanta potuit celeritate, retro

iter auertit . nam onerariis uti diximus multo erat inferior, tres tamen eius triremes, quae retardante euro promontorium superare nequiuerant, ultro in littus sese intulerunt. Nec dubitauit Auria eas persequi, iamque occupatas suo milite ct rudenti b. iniectis alligatas spectante exercitu, remulco in alium captiuas pertrahebat:quum id elato perturbat que animo minime ferens Piscarius, aduocato prompti sis imo quoque militum in mare se coniecit, ita ut umbilico tenus per mare peruaderet, contempta omni tormentoria procella,quae et Gallicis triremibus esium

debatur: atque ita scaelici ausu intersectis ct eiectis Gallis; praecisisque finibus, unam atque alteram triremem seruauit,quas demum vacuas omni

militari instrumento uti iam dehiscentes, ne hostis earum materia potiretur , concremauit. Audiui ego a pluribus qui interfuerunt, nunquam Piscarium vehemetiore impetu,vel maiore cum periculo, uti in re quanquam exigua, valde tamen aspera,improuisa,atque ancipiti dimicas te. Accessit & aliud incommodum quanquam leue, in ipsis tamen rerum gerendarum initiis importunum. Filibertus enim Aurantius natione Sequa-nus, qui ad id bellum in Prouinciam ab Hispania nauigabat, quum Caesarianis late maria, conspecta classe teneri crederet, imprudenter m A rianas incidit triremes: & ab his circumuento myoparone , est intcrceptus. Hic est ille Aurantius qui Borbonio ad Romana moenia tormenti ictu occiso in vastanda urbe capiendoque Pontifice Caesarianis copiis praefuit.& nuper commita cum Florentinis ad Pistorium praelio, dum

militis potius, quam ducis munus implere contenderet, pene corrupta victoria, fuit interfectus. Nec multo post, decidentibus aduersis ventis, Ugo triremes totis litoribus admouit, ct tormenta magnamque a morum & commeatus vim, uti oportebat in terram exposuit. atque inde

duplici itinere, diuiso exercitu ad aquas Sextias est peruentum. Quum satis laetis Sextiensium animis Borbonius esset receptus, multaque castella aut leuitate aut metu quod praesidiis essent nudata, deditione facerent, nonnullique equites & veteres Borbonii clientes in castra venirent; cupido incessit introrsus ad Auinionem atq. Lugdunum penetrandi: ut priusquam Franciscus ex Germano Helvetioque pedite iustas vires comis pararet,aliqua opulenta S ad ducendum bellum opportuna urbe poti rentur . Sed Borbonii consiliis unus omnium obstaSat Piscarius diuina quadam prudentia inductus.qui nequaquam a mari temere discedenduesse disserebat;quado nihil magis a ratione belli centeretur ali enii, quam classis usu sponte priuari:quae in utroque rerum successu ad omnes casus terrestribus copiis singulari adiumento futura videretur. proinde tentandam atque oppugnandam omnino esse Massiliam, & Rhodanus statim

350쪽

ea occupata superanduS,Vt CVsar summa facultate uti posset ad suppeditanda terra marique auxilia, Vii a Perpenniano,& Salsulis per agrum Naebonensem se mi ilur si ad prima coepti belli initia promisi flet. Non esse petiti Imperatoris, summi momenti consilia quaea victoriam, vel exercitus salutem respicerent, in dubiis 2 iaepe inanibus populorum studiis collocare. relictaque in tergo maritima urbe atque ea portu insigni; in mediterraneas Galliae regiones penetrare; cum exiguo praesertim equitatu, qua parte virium Galli domi dc toris maxime valere consueui sient. Proinde eum alacriter else procedendum, quum Criar a Pyrenaeis incumberet. quuin Britanni cum exercitu in Morinos traiecissent, quum equitatus, cujus opera plurimum indigerent, a Lano io Carolo mitteretur. Quod si in interiora Gallia' peruaderent,& torte studia Gallorum uti incertar serut hominum voluntates, spe tua minora aut lentiora reperirent;& instanteiRege qui totius regni vire exciverit tantulis copiis aliquis durior casus

incideret; Quod demum ipsos mari atque alpibus interclusos consilium iro salute capturos t Quod porro maius aut optatius Gallo Regi bene

cium polle conferri, quam illum toties de Gallis victorem exercitum in manifesta pericula hac plane exitiali consilii temeritate deuocare 3 ut quod Dii avertant inquit, eo circumuento de tot iniuriis. I cladibus ac ceptis grauissimam Gallorum omnium oculis Rex superbus vindictam sumat: & subinde tota Italia, Vti nudata praesidiis, sine vulnere potiatur Nihil harum rerum Borbonium magis permovit, quam ea qu aede La noli voluntate nunciabantur. Is enim siue qubd Borbonii Piscariique gloriae obtrectando malignitate quadam inuidebat . siue quod Italiae praesidio maioribus cum viribus omnino sibi remanendum arbitrabatur , nequaquam cataphractos uti fuerat pollicitus, summittebat. continuisque literis id obnixe flagitantes Duces adeo parum prolixe vel impudenter frustrabatur, ut Ricardus Pacaeus Britanni Regis Legatus. luierat in castris pecuniam q. attulerat, acerbissimis epistolis eum apud Re gem suum d Caesarem proditionis nomine postularet. Igitur relicto ad Aquas Sextias equitum & paucarum cohortium praesidio, quae rem seu mentariam expedirent, ad oppugnandam Massiliam est peruentum. Ex itinere ad Taurentium portum, Tolonae, arx parua, quae turrem habet insignem terra marique expugnata est, in qua aliquot ingentis magnitudinis tormenta fuere capta, ct in his eximiae temperaturae mirabilisque, violentiae colubrina, Pisano bello celebrata, cui lacertae cognomen suit.

Hanc iure belli partam Piscarius, in arce I se lana postea constituit,ut hostium nauigia ab accella vel in triginta stadiorum distantia deterreret. Cingitur Massilia fere undique mari, S praealtis montibus, ab ea parte qua mare per angustas fauces se inlinuat, portumque esticit: is duabus

utrinque turribus interiecta cathena permunitur: intrantibus occurrunt naualia,quae moenibus cohaerentiari modo supra ea, urbis murus extenditur, siue fossa vetusto opere fabricatus. Imminet urhi mons editus

diui Uictoris templo insignis: quem Galli praesidio imposito propter

SEARCH

MENU NAVIGATION