Pauli Iouii Nouocomensis ... Illustrium virorum vitae. Accessit ad posteriorem hanc editionem rerum memorabilium index

발행: 1551년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

PAVLI Io V II DE VITA cepisse. tanta enim in Piscario authoritas eminebat quam sibi seueritate, solertia,& una praesertim quae praeclare militum animos ducit, rerum gestarii stelicitate parauerat, ut nemo parere eius imperiis, vel oblata praeda recusaret. Nauarrus demum iussu Caesaris Neapoli in carcerem est coniectus. Fregosium in Aenariam Piscarius misit,ubi quum de redemptione summaque pecuniae repraesentandae contentiosus ageretur, primo emissus,sed mox ab Auersa urbe in Aenariam retractus, peracri bile corpus podagra tabe tactum occupante, haud quaquam senex interiit. Vir profecto praecellenti liberoque ingenio, ac inter eius aetatis viros insignes maxime laudando,s nunquam desertis veteribus amicis di sociis ut sibi ac Italiae exitium pararet, ad Gallos adeo propere desecillit. At Genuae constitutis magistratibus,tectoq. senatu, Antoniolus Adurnius Hieronymi frater, vir ingenio parum illustri, corporeque podagris, &intempestiuis voluptatibus enervato, quod esset aetate maior, Dux creatur,ita tamen ut Hieronymus, qui arcem summa cum laude tormentis expugnarat, animi sui magnitudine virtuteque fraternam dignitatem sustinere videretur. Eo modo Genua cum tota Liguria. in Adurniorum λdem sub nomine Caesaris redacta, Pitcarius ad Subalpina oppida, quae ad Coctias Alpes Padumque pertinent, exercitum duxit: ut Gallis si fomte proximis Alpibus transire vellent, quam maximum ex propinquo timorem incuteret,ac simul in aliena incertae fidei regione, milites paratis oppidatim rerum omnium copiis alerentur. Quum esset Cariniano in oppido seueritatem exercuit non modo sibi ac exercitui utilem, sed postea ad exemplum caeteris ducibus profuturam. Erat in exercitu onusto praeda, & propterea scortis, & lixis undequaque plenissimo, equorum incredibilis numerus,& iumentorum, quae diram vastitatem asserebant agris & oppidis,& ignauum nimioque luxu dissiuentem militem reddebant, tanta licentia corruptelaque, ut pene totus exercitus in agmine, equestris esse censeretur. Quibus de causis permotus, per praecones edixit , ut singulae cohortes quaternos tantum equos alerent, pro praefectosgniferoq. duos, caeteros pro aegris. qui tamen a medicis inspecti equos . per A ngrapham gemma Ducis obsignatam, ad iter impetrarent. Id quii totis castris pronunciaretur, Uega Bethicus insolentia militari ore se moneque turbido in corona militum pene concionare coepit, professus, si sibi animo iudicioque similes reperiret, se daturum operam, ut milites ea syngrapha non egerent, qui tot bellis atque victoriis effuso sanguine debilitati, non equis modo, sed curribus vehi, virtutis honore mererentur. Id quum resciuisset Piscarius, qui seditiosos milites etiam vel leuissimae consternationis authores, supra omne crimino lum nomen vehem

ter oderat, initiaque semper seditionis fortiter opprimenda esse, inter praecipua disciplinae praecepta didicerat; ad proximum oppidum ipse antecedens castra mutauit. qirum itaque armatus exercitus constitisset in foro expectans, ut 1 magistro castrorum singulis centuriis contubernia

332쪽

rzRDIN.4 DAVALI PISCARII LIB. III. praeberentur, ipse ante praetoriam domum perblando vultu mollique sermone ut iram biduo ante conceptam dissimularet, praesectos appellans, Ioannem imprimis Dorbinum, Salsedumque & Corberiam interrogauit, an Vega ille,quipetulantibus verbis cohortes ad seditione pene concitasset, videretur esse castigandus. Nec mora ii pari consensu poenam illum iure mereri fatentur:sed disserendam in aliud tempus censent,qubdveteranum insignem, improbis ac audacibus maxime carum,& centurionum prope omnium familiarem,spectante armatoque exercitu, comprehendere nequaquam oporteret, ne perturbatis omnibus tumultus oriretur. Haec quanquam verisimilia viderentur, in consilio tamen perseuerauit, ut maiestatis ac imperii nomen,nulli esse obnoxium periculo,&seditiosis etiam terribile prorsus ostenderet. igitur Uegam ad se vocari imperat,aduentantem,cum globo militum,quibus siquid durius accideret,lalutem suam commendarat, percunctatur, an in corona seditiose per rasset , inanique verborum circuitu sese excusantem, dato lictori sgno, trans di iubet,ipse eodem momento in alios gladium distringit, tanto impetu eos adortus,ut non modo Uegae fatellites caesi fugatique sint,verum uniuersae cohortes incredibili metu perculis, celeri silentique agmine toto excedentes foro, ad hospitia nondum designata defugerint. Id factum sicuti plerisque inopinatum, vehemens, ct maxime seuerum apparuit, ita Piscario aut horitate mirum in modum accumulavit,quum eum milites uti in ipsa seueritate iustissimum extra odii nomen omnino motuerent,& contr, uti facilem, sine contemptione plurimum adamarent, rum in summa etiam benigni,& clementis animi tranquillitate graui iamus haberetur. Tantis rebus gestis Piscarius, quum in ore omniu praeclara nominis fama frueretur,& aliqua spectatae virtuti praemia tacitus expectaret, comperit Uincentium Costam Prosperi familiarem castro rumque magistrum, ex Hispania Codicillos in amplissimis membranis retulisse quibus Pro er cum summa rerum gestarum commendatione, Imperator li Caesare fuerat appellatus. Ea res animu eius ab recenti praesertim gloria ad honores amplissimos anhelantem, vehementer perculit.& iusta quadam ira succendit. Sperabat enim sicuti pari semper potestate diuisum ex aequo imperium in castris exercuisset, ut nunquam sbi Prosper anteferretur: quando suis,& peditum praesertim spectatis operibus strenue pugnando parandoq. insignes victorias, non aequare modo eum authoritate, di florenti laude, sed illo inuicti.& pugnacis animi vigore,plurimum anteire videretur. Propterea existimabat obtrectatorum verbis aestieris, rerum ab se gestarum famam maligne eleuari ac imminui apud Caesarem,qui uti plane iuuenis neq. vllis adhuc intersui siet bellis, neque unquam Italiam vidisset: in qua propter varias, ct inexplicabiles principum voluntates,& factiones ciuitatum,non modo magnis opibus , sed summis etiam artibus ciuilis, & militaris prudentiae, sngulariq. animi magnitudine fuerat bellandum. Quibus de rebus in Hispaniam

333쪽

prRDI M. DAVALI PIs CARII LIB. III. HI patruelis in haereditate oppidorum ipsi succederet, quando nulla ex uxore Uictoria proles susciperetur: Ipsumque Vastium Caesar alae cataphractorum equitum quae M. Serdanii fuerat praefecit: prosecutus est etiam abeuntem decem milium aureorum donatiuo, quanquam Hispania atq. id totu iter ei amplius viginti milibus stetisset. Piscario felici nauigatione Neapolim reuerso, Franciscus Rex Galliae, renouato vetere equitatu,

Helvetiisque & Germanis mercede conductis, laabitisque tota Gallia peditum delectibus, ingentes copias comparauit, ut adulta aestate succisis statim frumentis in Italiam transiret, ratus ducibus suis aut peritiam, aut fortuna omnino desuisse, quum ipse vel solo regio nomine, summas o tres summamq.authoritatem eo bello ad non dubiam victoriam estit ab aturus. Sed eum a proposito,coeptoque itinere inopinata defectio Caroli Borbonii deterruit: de quo homine qui Galliae ac Italiae dirus 2 fu

nestus extitit,operaepretium est, ut strictim aliqua reseramus.Is erat Galliae Regulorum opulentissimus, sanguine coniunctus regiae domui, Magisterque equitum a Francisco fuerat appellatus: qui honos scuti militiae in Gallia summus habebatur; ita illum uti nimiae suspectaeque potentiae formidandum, tacita lege superiores Reges aboleverant. Fuit ei pater Gilbertus Monpenserius, qui Galloru imperator victus ab Aragoniis, apud

Baias interiit. Duxerat uxorem ex sorore Caroli Regis genitam , unde ei dotali nomine Borbonii principatus accesserat: ea morte sublata, &ob id cum socru contracta simultate, ad Heleo noram Caesaris sororem oculos adiecit. Interim Ludovica Francisci Regis mater, qudd ex eadem Borboniana domo maternum genus duceret, non ambiguo iure ea oppida quibus Carolus Borbonius haereditate crevisset,contestata lite repetebat.Tum verbRorbonius tantam iniuriam deprecari, obsecrare Franciscum,ut matrem oppidoru suoru iniqua cupiditate deflagrantem compesceret quando sibi nihil magis esset absurdu.qulim in iudiciis cum ambitiosa θ longe potetissima muliere, atq. eade Regis matre ad no dubium

litis euetum colluctari. Rex eum ut bono animo esset hortabatur: nec de summa eius litis omnino dubitaret;in eo tame perseuerabat, ut cotrouersia senatus iudicio finiretur, ne maternis animum ulla prorsus ossensione

perstringeret; quandoquide inchoata iudicia quae libera & incorrupta esse vellet impedire nefas arbitraretur. Caeterii si oppida matri essent adiudicata ingenti liberalitate se ostensurii pollicebatur, quant ii virtuti ipsius ac dignitati, egregia animi propensione tribuere inveluti qui eade aut certe multo opuletiora oppida post diiudicata atq. aestimata litem, benignaeopensatione esset redditurus. Sed Borbonii animo semel alienato.& cucta aequo grauius aestimanti alia columelia accesiit,na ea die qua in finib. Nerviorum ad Valentianu oppidum, Francisco Regi cum exiguis Caesaris copiis ad certissima sipem victoriae fuit confligendum, pri inae aciei cura quae Magistro eauitum debebatur, Alanconio Regis sororis marito

fuerat attributa: quod adeo iniquo animo Borbonius tulit, ut ia instructa

334쪽

pERDIN. DAVALI PISCAR It LIB. III. 3 Ihonoribus praedito, sortunis atque stipendiis cumulate adaucto perfidiae scelus di proditoris nomen posse reperiri. Quo si eum existimaret tam

nefario scelere contaminatum,non dubitaturum quin protinus in eius caput more maiorum animaduerteret. Tum vero Borbonius perfidiae conscientia commotus, voce tremula Regiam manum saepe exosculans apprehendit; supplex orat ut nihil temere de sua fide iudicet, quando obtrectatorum malignitate esset circumuentus: Agit demum gratias Diis immortalibus,quod talem sibi Regem dederint,qui vel in magnis de salute suspicionibus, nihil de naturae suae lenitate penitus remittat. Parceret tum sibi si maiestatem Regii nominis, asperioribus aliquando sermonibus offendisset;se enim in officio ct fide perpetuo mansurum, neque Regiae humanitatis & clementiae magnitudinem, ullo unquam tempore memoria deleturum. Discedens ambiguo vultu Franciscus imperat ut se in Italiam euntem subsequatur; sed Borbonius aliquandiu simulato morbo. &mora itidem interiecta, noctu profugit, auiisque tramitibus calonis habitu,comite Pomperano cui vitam antea seruarat, in Sequanos di Caesaris fines peruenit: atque inde in Italiam est profectus. Igitur Franciscus in

Gallia sibi permanendu existimas, ne se absente aut nouae,aut non adhuc plane detectae coniurationes erumperent,opportune substitit; nam nomnulli illustres, conscii sociique Borboniani sceleris prodebantur; & ante alios Uraldus Heduorum episcopus, & Pictauius a Santo Valerio oppidi Regulus, qui nobilium Regiae custodiae equitum alam ductabat,& Hernarus Prieus vetus equitum praesectus, qui comprehens sunt. quum minores Lorsinius, Aleria,Piscinus, Pelusius, & Motta An olerius variis itineribus Borbonium secuti, feliciter esiugissent. Guliermum Gosse rium cognomento Boniueitum subtili ingenio, summa facundia, pacis & belli artibus abunde instructu in Italiam mittit;eumli Praefecturae maritimae

nomine quam obtinebat A mmirantem vocabant. Fuere in eius exercitu triginta milia peditum, equitatus ingens, magnusque tormentorum numerus . Enimuero Ueneti totius Italiae precibus expugnati a Gallorum amicitia discesserant,inierantque foedus cum Caesare, quo Cisalpina Galliam ab iniuria Gallorum defendere tenebantur. Siquidem Iulius Medices qui Florentinorum Rem publicam regebat,ipseque Hadrianus Pontifex firmissimo studio Caesari fauebant, Federicum'. GonTaga Principem Mantuanu Pontificiis & Florentinis copiis praefecerant. videbaturque omni b. defessae tot bellis Italiae pax reddi si Francisco S fortia Mediolani constituto, Galli qui toties bellu intulissent,ab Italia penitus arceret tur. At Boniueitus ab Alpib.descedens adeo graui celera limpetu Nouariensium fines inuasi,ut tormenta nauib. imposta,quae S fortiani ex arce Nouariae detraxerant,ab antecursorib. raperentur,& Galli ponte, ratib. pluribu' simul vadis amne transiret, pellerentq. Germanos ac Hispanos qui aduertam ripa perpetua custodia se tueri posse crediderant. Pro erenim graui atque mortifero cocepto morbo,bectica vectus, eo vi q. castra

335쪽

promouerat, ita ut mox consilio locoque depulsus dum signa conuertit tardeque gestatur, instantibus Gallis, haud mediocre periculum subiret. Constat Ioannem Medicem qui Iulii cardinalis precibus expugnatus ad S fortianos superiore anno redierat, cum duabus tantu alis equitum prima Gallorum agmina sustinuisse pugnandoq. incredibili virtute,& vehementi impetu saepe hac &illac intercurrendo, spatium Prospero pedestribu R. copiis quo se reciperent, summa cum laude praebuisse. Prospe.

ro intra urbem Mediolanum coniecto,eoque magnis munitionibus moenia praecinge te, Boniueitus ad Ticinensem S Romanam portam castra promouit. Interim & eo forte die, quo Galli Ticinum traiecerant. Hadrianus pontifex moritur,grata eius mors Boni uetio extitit,quonia lummae aut horitatis socius & fautor amplissimus Caesari morte subtractus esse videbatur. Iamque ipse Prosper adeo pertinaci valitudine vexatus extabescebat,ut iudicio sensuque deficeret,& per Termineum Regulum N Alarconem bellum administrare cogeretur. Cardinales quoque in factiones diuisi quum Iulium Medicem, qui candidatus ante alios illustris pontificatum petebat,ianquam Caesarianum repudiarent, seditiose comitia in multos dies extrahebant. Cunctabanturq. subinde Veneti, neque auxilia suppeditabant, quum expectarent cui nam Caesarianae an Gallicae factionis,cardinali, Pontificatus fortuna deferretur. Quibus de causis. Carolus Lano ius Belga,qui erat Neapoli Pro rex cum reliquo omni exercitu, Mediolanum euocatur.Is Piscarium obsecrat, ut secum proficisci velit, causeq. Caesaris, contumeliarum & contentionu omnium obliuiscendum putet cum ipso iura imperii se liberali animo diuisuru. essecturum q. apud Caesarem,ut perquam mature nouis honorab .potiretur. Piscarius

qui nequaquam alienum ab ipsius existimatione fore iudicabat, si Protegi pareret, facile Lanolo id obnixe petenti atq. imperanti est obsecutus, ob id maxime quod Didacus Figarola ab Hispania millus id ut faceret nomine Caesaris postulabat. Sed nihil animo belli S gloriae maxime cupido grauius accidere poterat, quam si id bellum tantis undiq.opib. excitatum, ociosus in segni militiae vacatione despectaret. rebatur etiam vi tuti suae militariq prudentiae confisus cum imperito externoque homine se non modo con rtem imperii, sed rerum bellicarum conullorumque omnium moderatorem futurum,Prosperoque demum, quem sensim ex morbo deficere didicerat cum vita excessisset, militari arrepto imperio successurum,quando sibi omnino is honos cum suopte merito, tum iudicio Caesaris Lanotique praesentis grauissimo sustragio deberetur. Interea Boniuetius qui Mediolanum obsidebar, diuiso exercitu Baiardum ct Boetolum ad oppugnandam Cremona misit. Ii quum arcem introrsus egregie circumuallatam suille reperissent, maiora tormenta moenibus admouerunt, ab ea parte quae arcis turribus erat subiecta. Sed Cremonenses administrante S repugnante Salamonio Siculo, qui Parmam superiore anno defenderat,subitariam munitione contra arcem nocturnis operib.

extru

336쪽

rzRDIN. DAVALI PII CARII LIB. III. extruxerunt,tanta altitudine ut facile tormenta Gallica vitarentur, intromismat alam equitum & cohortes Mantuanus, duce Ludovico Firmano quibus auxiliis confirmati adeo prosecerunt,ut Galli desperata priusquὶ in tentata oppugnatione discesserint. Iam Boni uetius circiter duos menses in obsidione, lutulentissimis in locis haeserat, sicque omnia frustra tentaverat,vi iam plane spe concepta decideret. nam is erat amplissimae urbis circuitus, ut non facile uno atque altero exercitu posset obsideri. Nec intra urbem mirificus deerat equitatus,qui saepius diuersis portis

erumperet, frumentatores exciperet, & late ad recipiendos commeatus itinera tueretur,uniusque ante alios opera Ioannis Medicis eminebat, qui

saepe Gallorum alas frumentatoribus praesidio longius a castris prouoctas ex insidiis sederat. Hispani quoque pedites, quibus tum Piscarii l

co praeerat Alarco, saepe interdiu noctuque Gallorum castra inuadebat. Adulta demum hyeme, pra assiduos imbres coenosaque itinera , tanta vis densssimae niuis castra operuit, ut non modo iumenta, sed homines foeda illuvie deformati, frigore & rerum omnium inopia conficerentur.

Quibus de causis adductus Boni uetius fletio castris egressus ab obsidione discessit,tanta festinatione, ut tabernacula & magna pars castrensis apparatus aegreq. multi calones & pedites in lubricis viis linqueretur. Sumia motis holtibus,Prosper Columna uti supremo assectus gaudio migrauith vita,vir ab innata cunctatione firmitateque iudicii&perpetua semper aut horitate grauissimi ducis nomen assecutus: eo autem quod terrae Patriae fuisset amantissimus celeberrimis exequiis & multis Insubrii lachrymis funerato Carolus Lano ius atque Piscarius qui expirante nec adeu tes hebetatis sens bus agnoscentem viderant, exercitu accipiunt .de bello gerendo in consiliis deliberatur. Ueneti etiam qui cunctatius Caesarianos adiuvabant, Franciscum Fel trium Urbinatem cum iusto exercitu,ut Gallos bello persequatur, in Mediolanensem agrii mittunt hisdem enim diebus, Iulius Medices Clementis Septimi nomine assumpto, Ponti sex fuerat creatus,qui Caesari magnopere fauebat, neq. tum a foedere,quod Hadrianus inierat multis de causis discedendum arbitrabatur. omnibus igitur aduersus Gallos intentis Piscarius non multos dies per brumale frigus in rerum ac tempestatum obseruatione versatus,memorabile facinus aggreditur. Erat in Rabecca Uico iuxta emis Iarium ex Ticino amne Baiardus, inter Gallos duces pugnacissimus cum equitibus utriusque a maturae circiter mille,& tribus peditum vexillis, quatuor fere miliarium interuallo, a maioribus disiunctus castris; nam Boni uetius Abiato in oppido consederat. Qua fretus propinquitate castrorum Baiardus per se vir impiger & elatus validoque innixus praesidio, ut plerunque strenuis accidit, negligentius excubabat. Hunc cum opprimere statuisset tria milia Hispanorum delecta Mediolano de prima vigilia educit. iis imperat,

ut tunicas linteas thoracibus superinduant, ut eo candore per tenebras.

ab hostibus,dignoscantur. Ioanne Medicem virtuti hominis confisus ubi

337쪽

344 PAVLI IOVII DE VITA

adiungit. Porro Carolum Lanotum monet, ut instructa acie cum reliquis copiis ad sextum usque lapidem diluculo subsequatur, ut si Boni

uetius Baiardo auxilium ferre velit, Hispanis ad integram aciem detur receptus, dc iusto demum praelio cum summa spe victoriae dimicetur . Itaque Piscarius noctu consecto itinere, paulo ante lucem Rabeccam peruenit,Ioannem Medicem cum equitatu vias egressusque omnes ita obsidere iubet, vi silentio equites ad Abiatum excurrant, ne Boni uetius si quid fortasse senserit, ad ferendam opem improuisus adueniat. Ipse ante alios scuto gladioque contentus stationem adoritur, Galli semisomnes arma capiunt, ad portam tumultuariae munitionis, Egidius Cortonensis cum vexillo Corsorum impigre resistit. Sed dum frenantur equi, dum e stratis tuba exciti sese equites eiiciunt,& in omnes vici partes discurrunt, irrumpente Piscario Egidius interficitur, caedum tur Corsi , Galli inermes foeda fuga undique dilabentes capiuntur. Baiardus uti erat discinctus relictis signis militaribus euasit , reliqui ser-

me omnes equites, aut in vico capti iunt, aut in Medices turmas dum profugerent, inciderunt, nunquam tantum equitum ex alis veteranis

minore contentione vel caede ullo in bello aetate nostra fuit oppressum, tanta re, sine suorum vulnere patrata, Piscarius ingenti captiuorum agmine perducto , Mediolanum triumphanti similis est inuectus. Per eos quoque dies Ioannes Medices circiter trecentos Helvetios, cum vina cadis exportarent, in villa deprehensos & nequicquam salutem deprecantes , quoniam treis insignes ipsius equites intersecissent, feruidiore occupatus ira trucidauit. Oppugnata est etiam infelici eventu, magna cum impensa & caede multorum & inter caeteros Pomeroi tormentorum praesecti Arona oppidum, quod est ad angustias Uerbani lacus.

Quum eo missus esset Rentius Ceres , ct contra kMichaele Corso impure defenderetur. Quibus acceptis detrimentis Boni uetius noua auxilia, ut bellum maiore vi renouaret a Francisco postulauit. Iamque aliae atque aliae cum Helvetiorum tum Rhetorum legiones, in Italiam regia pecunia conductae ab Eporedia atque item a Sebino lacu descendebant, quum Caesariani suadente Piscario Ticinum amnem transire statuerunt. Disserebat enim in consilio Piscarius, cunctis adscitis ducibus , eam esse expeditam atque rectissimam conficiendi belli ratio nem, quando hostis tot attritus incommodis, spe atque animo debilitatus aut praelio confligere aut omni exutus dignitate relictis impedimentis sese ad Alpes recipere cogeretur. Qubd si Abiato in oppido

operiri auxilia vellet, ipsos traducto exercitu, Nouariam atque Vi- glebanum&amissa Quaeque oppida recuperaturos, Neque debere existimari Gallis adeo foede repulsis tantum animi superesse, ut Caesarianis Ticinum transeuntibus, Mediolanum, uti praesidio nudatum regredi velint. Quid enim stultius aut miserius illis futurum quam protinus premi in tergis ,& demum intercipi si ad portas populosissimae acin-

ν sensiss

338쪽

pERDIN. DAVALI PISCARII LIB. IIL Hs sensissimae urbis redirent ρ Erant in consilio duo Caroli Lano ius ataque Borbonius , ad quos imperii summa respiciebat. Sed Francisco Felirio Urbinati, Venetorum Duci propter eximiam rei bellicae

peritiam singularis consilii exactaeque prudentiae authoritas inerat. Is quum Piscarii sententiam omni cum verborum honore laudasset, Meiadiolani relicto praesidio, ad Ticinum amnem est peruentum, loco quin ue milibus passa um a Gallorum ponte distante larmissimis nauibus bi

uo pontem efficiunt, eius capita, lunatis praealto aggere propugnaculis cingunt, praesidioque militum S tormentis dispositis egregie communiunt. Id ubi Boniueitus certius cognoscit, Abiatum & ipse cohortium quatuor praesidio firmat, trangressusque amnem in Nouariensem agrum copias reducit, commeatus in munitiora oppida convehi iubet, eaque praesidiis impositis egregie communit, omnique ratione bellum extrahere & Helvetiorum auxilia expectare constituit. Enimuero fama erat Helvetios ut propinquis ct ciuibus suis , quos dissicili implicitos bello audiebant, opem celeriter asserrent, magnis itineribus aduentare, quibus receptis auxiliis, Galli praelio demum confligere minime dubitarent. At Caesariani ubi sese in hostilem agrum effudere , contraiaria ratione bellum gerere coeperunt, equestribus etiam praeliis saepe lacessendo, auertendo commeatus , infesta populatione longe lateque euagando magna detrimenta Gallis insereSant. Accidit enim ut Plascarius turmas duas cataphractorum equitum, fortissima Ioannis Medicis Paulique Luzaschi opera usus, mirabili arte compulsis iniquum in locum funderet, & ex bis supra quadraginta nobiles equites caperet. Nec multo post, ea oppida quae Gallorum praesidiis tenebantur, diuisis copiis sunt adorti. Piscarius Uiglebanum manu cepit, quo oppido antea in praemium virtutis a Francisco Ssortia suerat donatus . Sariatiranam quoque Ioannes Dorbinus expugnauit, Garlascum vero profunda fossa & valido praecinctum muro Corsorum cohortibus Duce Baptista Leca inter Corsos nobili regulo Hieron γ moque Matthaeo R mano egregie se tuentibus, quod maioris molis erat ipse Felirius cum Veneto exercitu sumpsit oppugnandum, accessit & in partem laboris& laudis Ioannes Medices, summaque vi & tormentis oppugnatum est, ct singulari militum audacia captum, maiore tamen cum laude Veneisti Ducis. qu lim laetitia. Nam ibi supra Ducentos milites, & in his aliquot nobiles, qui equis descenderant, amisit. Quum enim Felirius

concionabundus unum quenque nominatim, ut strenue subiret propositis praemiis accenderet, cunctis certatim adnitentibus postremae cohortes adeo primos ordines in tergo irrumpendi studio premebant, ut promptiores qui in fronte erant, desperato receptu, vehementer impulsi & praecipitati in fossas inaequalibus & profundis gurgitibus mergerentur, in his suere Scipio Pallavicinus, Balthasar Signorellus E Perusia ct Hieronymus Angelius a Patauio alae Mediceae vexilliser , ct qui

339쪽

3 6 i P A V L ILIO VII DE VITA Feltrianis cohortibus praeerant Carolus Eugubius & Sebastus a Narnia

honoribus militiae insignes. Ea res Gallorum animos contudit: nam neque circumsessis oppugnatisque ab hoste praesidiis suis opem ferre, nisi quod erat maxime deuitandum, praelio decertarent, neque tot amissis oppidis re frumentaria, quae in dies erat angustior, satis abundare poterant, ut tantam alerent multitudinem, quae vel tum erat in castris vel ab Alpibus statim aduentura nuntiaretur. Igitur Boni uetius iam plane non modo viribus sed Fortuna etiam inserior, Nouariam se recepit, ut milites urbanis copiis recrearet, donec Helvetiae legiones aduentarent: nam vulgus militum calones lixasque praesertim morbus adeo seuus, & pestilentiae similis, foeda corporum illuvie, contagiosus i uaserat, ut nihil iam Duces, solitae alacritatis in milite conspicerent. Publicae quoque &priuatae pecuniae magna erat inopia, deerant commeatus,& ut saepe accidit, dum Fortuna belli vertitur, Guel forum etiam studia refrixerant , quorum fideli fortique opera Galli ab initio laetis belli successibus utebantur. Gallis intra Nouariae moenia compul-ss , Piscarius cum esset inconcilio , tenemus inquit Duces, ut saepe eis euenit, in cauea Gallos, sed nobis mature cauendum est , ne protinus euolent . quod certe ab his commode fieri non poterit, si inter Nouariam & Vercellas positis castris, fugienti hosti frontem, S terga Alpibus obvertamus. Nec mora omnium sasfragiis probato consilio,Pisc rius ad Arcum Marianum medio inter duas urbes itinere contendit. Is est locus in lata planitie C. Marii victoria de Cimbris parta, seruato adhuc vetusto nomine insgnis . ita ex opportuno loco quicquid frumenti & reliqui commeatus ad subleuandam inopiam ex agro Vercellensi importari poterat, perpetuis equitum stationibus obsessis viis est interceptum. Interea Helvetii auxiliares ab Alpibus delapsi trans Sesithem

amnem in Gallinaria vico consederunt, eo tamen consilio, ut amnem nequaciuam transirent, utpote qui suos tantum ciues excipere,& toto

eius belli periculo liberare vellent; neque sibi tutum fore putarent, ad Boni uetium proficisci, sine equitatu & sine maioribus tormentis. Quibus de causis postu labant, ut Boniueitus propius accederet . quod si faceret, tum demum coniunctis copiis, omncs in unum de belli ratione consulturos. Galli auxiliorum aduentu cognito, qui iam inopia commeatus, & plane vulgatis morbis pestilentia laborabant, eundum ad Helvetios censent . paret Boniueitus necessitati, quae mortalibus leges imponit: quantis tamen potest ingenii artibus,consilium & tempus profectionis tegit, ne in itinere praeoccupante hoste, sbi sit necesse, iniqui Diimo tempore dimicare. Nam recentes Gallorum equitum alas, quae Duce Rotelino nobili Regulo per Alpes iam ad Sebusium oppidum peruenerant, expectandas esse censebat. Sperabatque simul Rentium erilem , quem ad Grisonos cum pecunia miserat, eius gentis auxilia per Bergomatem agrum Laudem Pompeiam esse perducturum con- . iuncti'.

340쪽

pzRDIN. DAVALI PIs CARII LIB. III. iunctisque viribus cum Federico BoZZolo, Mediolanens bus terrorem adeo latum incussurum, ut Caesariani a tergo imperii caput respicere, R Ssortiae opem ferre cogerentur. Sed tarditate equitum Alpinam glaciem,& praealtas nives aegre superantium ,& Grisonorum longiore mora, factum est, ut Boni uetius sua deiectus spe, secus ac putarat, hostium celeritate vinceretur. Itaque praemissa impedimentorum parte, diuersis Subalpinis itineribus, noctu silentio egreditur, ut Ron agnanum pergat, quod est oppidum in citeriori Sesithis amnis ripa, contra

Gallinariam, ubi pontem faciundum curauerat, quo Helvetii mature reciperentur, aut si id ab his minime impetraret, ad eos ipse continuo traiiceret. Vix dum egressis Gallis primus omnium Piscarius per speculatorem, quem diu in hostium castris aluerat, de eorum profectione cognoscit. Duces statim in consilium aduocantur, docet eos, tametsi hostes abeant urbemque deserant, nihil ad victoriam omnino pros cisse, nisi illos celerrime persequantur: ut priusquam nouis auxiliis con- , iungi possint, dignum eius diei occasione euadentibus inserant detrimentum , quando nihil magis esset alienum a negocio conficiendi belli, quam peruulgata insistere rationi, quae Vetere ignobilique proloquio suaderet, fugienti hosti, pontes argento atque auro consternendos. Non deerant enim , qui nequaquam totis viribus hostes lacessendos putarent , verum eos iniquitati Fortunae tantum permittendos, postquam tot aduersis minutis attriti praeliis S rerum omnium inopia subacti, vel 4 sola itinerum asperitate conficerentur. Sed consensu militari Piscarii

sententia probabatur. Itaque per Brioniam vicum, primum exercitus agmen eduxit, ut rectiore itinere Romagnanum, quo se tenebat hostis . perueniret. Boni uetius enim maiore viae flexu ad dextram Fonia tan et tum perrexerat. Sed oppido atque arce exclusus S dum tentaret, tormento petitus, inde propere discedens, altiore via Romagnanum contenderat. Fontanetlani etenim Uicecomites amicitia Piscamo conia

iuncti, paucorum Hispanorum praesidium facile receperant. Haec autem illata Gallis iniuria, ut casu accidere saepe videmus, summi beneficii locum impleuit. Nam Boniueitus, qui reficiendo militi. & recreandis equis aliquot horis conquiescere statuerat, imposita demum festia nandi necessitate . Romagnanum prius peruenit, quam Piscarius ad Ghemium accederet . quod erat oppidulum Romagnano tribus serme

passuum milibus propinquum . Attonsus quoque Uastius Piscarii iussu

cum duobus expeditis peditum milibus, ct trecentis equitibus cataphractis, Fontanetlana via abeuntes hostes subsecutus, ut nouissimos inua deret, & inito cum postremis acri certamine, tormentis eorum potiretur : reperit eos paulo ante discessisse. Ita nequicquam emenso itinere, alia via, incolis ducibus, ad castra reuertitur. Eo forte tempore quum iam advesperasceret, ct castra ponerentur, Piscarius Mercadum cum

expeditis cohortibus trans colles exploratum mast, pertinent ii arboru

SEARCH

MENU NAVIGATION