Pauli Iouii Nouocomensis ... Illustrium virorum vitae. Accessit ad posteriorem hanc editionem rerum memorabilium index

발행: 1551년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

FERDIN. DAVALI PISCARII LIB. III. Π' aditus asperitatem facile defendebant. ab occidente vero moenia aliquato minore diligentia munita videbantur:ad eam praesertim portam, quae ad sancti Lazari fanum perducit. ab eo loco quum Piscarius murti quatere statui siet, ct in ponodis castris milites essent occupati paruoq. pro pterea cum praesidio tormenta equorii & boum iugis ad sanctii Laetarii traherentur;id conspicati milites Itali & Galli,qui in muro erant, repente e portu conscensis triremibus in eam partem litoris descenderunt, se

cileque suso & dissipato praesidio, praecisis funibus, interceptisque iumentis tormeta occuparui. Res erat subiti pavoris, ct inconditi tumultus plena; utpote quae non minore cum ignominia, quam incommodo Caesa rianorum audacissime a Gallis edebatur. eius fugae deformitate conspecta Piscarius,cum tribus cohortibus ad litus descendit.commissaque ve-laementissima pugna,recuperati'. tormentis, hostes ad mare usque tanto impetu est persecutus, ut quum ad triremes se reciperent, Nilice sub orta forte tempestate, quod iniquissima sorte illis accidit, in portum refugere essent coactae, desperata fuga trepidi in mare sese demergeret; adeo ut nemo fere, praeter ducem Leonatum genere Neapolitanum, qui erat transfuga,& ad supplicium seruatus fuerat, ex quadringentis circiter Italis & Gallis euaserit. Erat in praesidio Massilia Philippus Brionius virtute bellica,& gratia Regis maxime insignis : adueneratque secundo amne Rhodano Rencius Ceres cum Italorum S Corsorum cohortibus, magnoque apparatu tormentorum, nec deerant alae equitum. &magna vis commeatus .mareque& Stecades insulas,quae sunt contra portum valida classe certis stationibus obtinebant. Andreaeque Aurite in re nauali singulari diligentia, ct promptitudine expediendis omnibus re, impugnandisque hostibus utebantur. nam ubi nulites per litus in conspectum se dabant, aut aliqua in castris eminebant tentoria, tum ab alto clecunducta per litus clalle maioribus tormentis petebantur. Exurgebat etia ab ipsa media urbe praealtus collis, unde erat apertissimus in omnes partes prospectus, quem ingentibus colubrinis instruxerant: nullaque erat pars, vel propugnaculorum, Vel moenium, quae nouis operibus non esset refecta,ac abunde munita omni genere tormentorum , 5 telorum.

ob id interdiu noctuque,vel ad incertos ictus, quum nullis vel inanibus pilarum, & sulfurei pulueris impendiis parcendum putarent , castra abo mnibus sere partibus infestabant tanta quidem pilarum frequentia, ut in tabernaculis noctu,ne conspici notarique possent, lumina passim exonbguerentur . Piscarius tamen unus omnium vel deprecantibus amicis.in l.

credibili constantia, contemptioneque periculi. in mensis lumina seni per retinuit, quanquam non semel crassiores pilae cum exitio metuquἡ familiae, tentorii lintea detersissent. Existimabat enim non esse Viri fortis ea sollicite pertimere,quae ab incertis casibus omnem vel exactae prudentiae diligentiam anteirent. neque eum ducem vel praesectum recte situs

castrorum pol se speculari, di motus hostium diligenter explorare, qui

352쪽

ad fortuitos tormentorum ictus & strepitus meticulosa capitis declina tione terreretur. Quum obliquas fossas concidi excavari l. priaeciperet, per quas subuectis tormetis sensim moenibus appropinquaret, qui inopere versabantur, soli malignitate maxime laborabant . Lapi do ius enim, di sere sine gleba saxeus ager omnem vim fodientium militum,sngui

ri contumacia respuebat neque vimineae caueae. quae collocatis tormentis anteponuntur,uti disciplina requirebat,simplici terreno , vel cespite repleri poterant, quae res multis N praesertim libratoribus exitium asserebat e quoniam ad magnos tormentorum hostilium ictus caveis saepe disruptis seequentia undique lapidum frusta in obiectos spargebantur. Dum haec aegre fierent, Massilienses occulta militari portula repente egressi. Hispanos in opere occupatos inuaserunt. paucisque occisis &multis vulneratis, priusquam a proximis subueniri posset,sossa protinus expulerunt,usqueadeo audacter, ut Gallis non modo ferramenta, sed vestes & arma, uti erant sine cura metuque deposita , deserere cogerentur.

erant ii milites ex cohorte Philippi Cerbellionis, quos Piscarius asperioribus verbis castigauit, quod non tantum sibi ipsis, sed praefecto summae

virtutis, insigne dedecus attulissent: verum aliquanto vehementius in Rodoricum Corium Ioannis Dorbini signiferum est inuectus qui veluti metu praepeditus e proxima statione nequaquam mature adserendam opem accurrisset. Tum Rodoricus, qui elato animo ignominiam sustinere non poterat,iaciam, inquit imperator, si hostes iterum eruperint ut

me viuum, aut certe nobili fato functum magnopere commendes. neq.

promissi fidem fefellit. Nam Piscarius quum hostes, utpote se do eius

diei successu inuitatos eadem porta erupturos iudicaret, Alson sum U stium cum delecta veteranorum manu abdito,& opportuno in sinu, cimo aedificia collocauit: ut si hostes erumperent, praeciso itinere interclusis in tergo caederet. Nec multo post, Massilienses duce Vincentio Ti-haldo Romano iuuene longe promptissimo audacter eruperiit. progressique audacius ad munitiones peruenerunt. Tum vero a fronte,& in tergo Hispani consurgunt, Rodoricus ante alios sortissi me pugnat, resistit impigre Uincentius, sed eo cadente caeteri in fugam vertuntur. Fit magna caedes pro numero pugnantium . nonnulli tamen erumpunt, ct ad moenia cursum intendunt. hos quum Rodoricus intemperanterpersequeretur, in ipsa porta traiectus concidit. Vastius autem suos protinus recepit,ut tormenta quae E muro displodebantur, euitaret . Nec multo post Rentius Vincentii cadauer per praeconem ad exequias requisuit.pariq. I ietate receptus es a Piscario Rodoricus, oculis & toto oris habitu ex outi promissi, non sine laetitia serociam adhuc spirans,quasi honestissima morte, totam hesterni flagitii ignominiam egregie consumpsisset. At Piscarius, ut hostium eruptiones reprimeret, perpetuam munitionem ad

marcusque perduxit. Et altiore propugnaculo an quo praesidium posue

353쪽

rat, communiuit. Tum vero tanta vi murus tormentis quati coeptus, ut

duo ante alia tormenta maiora ad irrequietam displosionem, hebetato metallo frangeremur: quibus disruptis, ea quae ad Tolonem ceperanti

in supplementum sunt perducta. Dum haec ad Massiliam geruntur, Fraciscus ingenti cura anxius, coacta undique pecunia, ab Helvetiis atque Germanis auxilia conduxit, equitum Octo milia instruxit, partim ex veteribus equitibus,partim ex evocatis & beneficiariis tormenta item cumtulia ex arcibus, ct totius Galliae armamentariis educta, subiectis innumerabilibus equorum iugis ad Auenionem conuenire iussit: quo Paliciam cum parte copiarum paulo antd praemiserat. Nemo erat e tota Gallia, qui non libens pecuniam, arma, equos, commeatus, contra Bostonium conferret. Quoniam ad dignitatem Galliae pertinere videbatur in praeclara fide periistere, antiquam inexhaustarum opu m ct copiarum opinionem tueri :& Regis iniurias defendere, quae non tam ab hoste, quis 3 proditore, & transfuga in serri dicerentur. Iam enim illa vetus inuidia magna ex parte decesserat, qua Franciscus acerbissima pecuniae conquistione cum quotannis bella renouaret, nec sacris etiam parceret, antea flagrauisset. Nam quisque procerum, & eorum qui lacerdotiis, ct opibus valebant, quo nobilior erat & ditior, eo praeclarius erga Reagem studium ostendebat, ut nihil de Borbonii consiliis sbi communicatum fuisse declararet: Quanquam summa clementia Franciscus neminem ex coniuratis percussisset , ct ante alios Pictauium a sancto Ualeario regulum alae nobilium regiae custodiae praefectum, ingratitudinis aliaque perfidiae crimine conuictum, re iam a triumuiris rerum capitalium,

ad locum lupplicii perductum, eius filiae & liberorum lachrymis condonasset. Tantis copiis Rhodanum traiectis. Galli Caesarianis qui erant ad Aquas Sextias negocium facere, castella quae defecissent, recipere, ex opportunis locis intercipere commeatus, studia hominum, si qui rerum nouaru cupidi Borbonio fauebant, restinguere, I iis qui frustra in oppugnatione Massiliae diutius haererent, supplicia & compedes comminari. At Piscarius, quum muri partem multis ictibus ad satis latum aditum diruisset, reperit introrsus praealto aggere, ad altitudinem septem cubit

rum moenia antiquo Opere permunita, novasque tum ab hoste additas munitiones: ut non peruadere in urbem nisi ingenti saltu, ct incredibilicum periculo milites posse viderentur. Praeterea tanta vis tormentoruerat in urbe, ut vix tutum fore putaret, cogere in unum milites, ct eas acies instruere, quas ad murum esset producturus. multos enim insgnes

viros tormenta discerpserant, & in his clari nominis Franciscum Camielmum Italum, atque item Gusmanum & Aloisum Calecum Hispanos:praeterea milites omnis generis strenuos circiter ducentos, ob qu rum interitum, tametsi viris fortibus nihil erat timendum, respectabant tamen omnes Italiam, & veterani ante alios, qui aduentante Rege , nisi

inde sese nihil ulterius lacessita Fortuna, integri celeriter explicarent,

354쪽

36a pAVLI IOVI IDE v ITA fame & serro cunctis pereundum esse tu dicabant. Sed urgebat Borbo nius, ct vehementer a Piscario postulabat, ut postquam satis muri tommentis esset dirutum , aggredi locum vellet, & vires atque animos hostium periclitari. Quia enim esse foedius, quὶm ausos oppugnare.

quum demum summo labore murum aperuerint, cunctari ulterius, nec

paratae victoriae fructum velle perciperet Non debere eum,qui primis. α certissimis consiliis inniti noluerit, in secundis demum, quae ipse Ω-scepisset, adeo caute subdubitare, ut quum nihil agendum, sed turpi fuga consulendum putet, reliqua consilia Caesaristi Henrici, penitus

euertat, se quidem eo esse animo ut honeste cadere qu&m turpiter estu-gere malit. Tum vero reliqui Galli exules, idem vociferari, ipsique Ricardus Paceus Britannus,& Hadrianus Beurenus Belga quem Crisar miserat, uti rei bellicae parum gnari, contumeliosis prope vocibus petebant , ut pugnae signum daretur. Erat in magno aestu consilii Piscarius, sed cuncta quae illi loquerentur, summa iudicii patientia perserenda existimabat, ne salus exercitus imperitorum aut desperatorum hominum temeritate proderetur. Dicebat enim non sine ingenti militum clade in urbem posse perrumpi. quod si praesidium atque urbem expugnarent, uti inusitato casu potius quam certa ratione esset sperandum, non ne extemplo aduenturum Regem cum ingentibus copiis, achaerentes praedae milites in urbe capta protinus obsessurum. Postquam Caesar & Henricus secus ac ipsi sperauissent non modo arma non insem

rent ad distinendum Regem Gallum, & eum diuersis implicandum bellis : sed nec ulla quidem in finibus praesidia parauissent . qubd si uti valde aequum esset temere subeuntes milites cum insigni detrimento pellerentur: Quis demum sauciatis & victis, atque ipsa denique tota spe deiectis, amissa parte virium, animus futurus ad receptum ' cum Rex vindictae auidus tota mole exercitus incumberet,qui iam Rhodanum transisse nuntiaretur . proinde omnem spem salutis in celeri receptu esse reponendam. Daturum enim se operam, ut non modo tuto expeditoque itinere, sed summa etiam cum laude, postquam vana spe auxiliorum essent decepti, in Italiam regrederentur. Quum Borbonius in sententia perseueraret cui erat parendum. Piscarius ut periculum, quod erat valde manifestum, etiam clarius Gallorum exulum oculis repraesentaret, omnes praesectbs, ct insignes centuriones h Germanis ac Hispanis S Italis, itemque Gallos qui Borbonii aut horitatem sequebantur aduocauit, praesenteque Borbonio, si repudiatis inquit caeteris consiliis nobis omnino tentanda est Fortuna expugnandae Massiliae uti Borbonio videtur, necesse est ut aliquos ex numero velocium atque audacium miliatum, ad moenia praemittamus, qui in munitionem per effracti muri rui nas euolent,quid parauerint hostes,quae natura moenium si introrsus celeriter speculentur: & qua impetum facere nos oporteat certissime doceant . Id quum Borbonius di reliqui omnes probarent, propositis praemiis

355쪽

PERDIN. DAUALI PISCARII LIB. IIII. 3ς mi is, septem Hispani prodiere, qui se alacriter ituros profiterentur. Erat id summae temeritatis, S certi prope exitii munus; Sed exigua erat iactura, quum totius exercitus salus paucorum periculo vel interitu redimi poisse videretur. Sed Hispani dum incitati snuoso cursu ad murum se proripiunt,& opera laostium despectant, excitata tormentorum pro cella protinus obruuntur,Quatuor interfectis reliqui sceliciter sed icti tamen evadunt. renuntiant Gallos pedites,& equites in acie post munitiones consistere, in eum locum tormenta conuertisse;aditum perrupti muri validissimis trabibus esse praeseptum. caecasque ibidem subesse fossas, quas sulfureo puluere,ct leui materia ad corripiendam flammam multo oleo delibuta diligentissime repleuerint. tantamque demum esse eius loci iniquitatem,ut prius prima inuadentium acies tormetis, ferro, ct flammis sit peritura qu m ad manus, hastasque hostium perueniat. Tum vero Piscarius, vidistis inquit,& audistis commilitones, quas nobis Massilienses tam belle inuitatis epulas appararint, proinde si qui sunt quibus vita sit oneri, & obiter apuὸ inferos coenare velint,sine signo, sine l. tympano murum invadant. qui vero salui esse cupiunt,& Caesari fortem op ram praestare tuerique Italiam volunt, me sequantur. Quo dicto cuncti

ferme milites mouenda castra, ct signa in Italiam referenda censent. Boebonius quanquam ultimam eius consilii necessitatem agnosceret, vehementi tamen dolore percitus discedit, nec aperto ingenio rerum suarum

desperatione probe isissimulat.saepe gemens, se deceptu & proditu queritur.mlut propterea animo se dimittit. Sed qui cunctis antea imperabat, sponte Pitcario paret. Prospera si quidem Fortuna sicuti mortales saepe facit insolentes ita aduersa subactis aequitatem moderationemq.restituit. Tanta enim Piscarii consiliis & dictis fides inerat, ut nemo vel militum vel minorum Ducum eo auspice,& Duce, quicquam incommodi recipi posse existimaret. Diuinus etenim semper vates extiter , quu ea quae euenerant de Caesaris diligentia, Henrici q. Regis volutate,& ise Lan oti fide, constanti omnium opinione eum ab initio praedixisse perspicerent. ante alios autem Piscario magnopere fauebant Germanoru Duces Azorni us at q. Lodronius. Igitur quii quadraginta dies in oppugnatione frustraco sumpsissent, circa finem Septembris quii esset meridies castra mouet.

Tormenta aliquot maiora onerario nauigio imponuntur, atq. ea de via Niceam versus iter intendit. Quonia Ugo Moncata, nauib. impar, Gallicae classis metu, Monoeci portu se tenebat. Is erat agminis ordo, ut leuis armaturae equitatus cu Italicis cohortib. anteiret: Deinde tormeta ac impedimenta & demum Germani sequeretur, postremi omnium Hispaniatq Itali uti magis expediti atque agiles in tergo essent. Discedentes Caesarianos Aurianae triremes obuersis ad litus proris ac emissis identide tormentis subsequebantur. Nec Massilienses erumpere ac instare postremis audebant, quamuis ad septem milia externorum militum in praesidio

356쪽

PAVLI IO VII DE VITA essent is itinere autem receptae sunt in castra eae copiae , quae ad Aquas Seetias in praesidiis substitissent. Iam Franciscus ad Auenionem Perue nerat.& proximi quique equites ita sese ad iter effuderant, ut Caesarianima fac magis propter inopiam commeatus at q. hostium aduentantili propinquitate properare cogerentur,quum grauiora tormenta festinan es maxime retardarent & rotae curruum saepissime frangerentur Piscarius in agro maximii tormentum,ne eo potiretur hostis, apud sancti Maximini oppidum, defodit, eiusque rotas alus curribus supposuit. Ubi vero ad Lucum oppidulum peruenit, Ogulius Gallus cum trecentis leuis armaturae equitibus, nouissimos est adortus. accessit & Sala Vasco cum duab .cohortibus, atq ita lacellendo premendoq. magnum tumultu in postremo agmine miscebant, adeo ut Beu renus qui leui S armaturae equitib. praeerat, aegre sustineret,&ab Alsonis Uastio qui non longe aberat. opem postularet. Erat in ea planicie tumultus terrenus,quena iam cuncta Caesarianoru agmina transiuerant. I astius in insidiis duas turmas ct cohortes quatuor collocax, monetu, Beurenum, ut se cum simulatione timoris citra collem recipiat, se porro si intemperantius Galli persequantur, erupturum repente ex insidiis, & impetum in inter esu sos undiq. facturii.

Nec consito defuit euentus. Ogulius enim & Sala Gallorum more alacriter & cupide fugientes persecuti, in insidias inciderunt. Itaq. Uastius

praetervectos adoritur,conuertit sese Beu renus consurgentibus undique

Hispanis. Galli equites Ogulio duce metu territi magna ex parte profugiunt. Pedites vero deserti ab equitatu ac in medio circumuenti, capto Sala .ad unum omnes conciduntur. Dum haec fierent, Memorantius cui Rex persequendi hostis curam attribuerat cum ingenti equitatu in conis

spectum se dedit. veluti Ogulio dimicanti auxilio niturus. Is biduo ante

Caesarianos consequi potuerat, atque eorum agmen perpetua vexatione demorari. si praesenti opera earum alam quae Longauillae Reguli erat S iam in Sextiensem agrum peruenerant,uti voluisset. Sed turmas proprias & sibi notas logius 4 Cabillono euocare expectareq. maluerat, quam ora opportune interiecta Caesariani expeditius iter nacti, praeter patentiora loca nu lis assecti in comodis euaserunt. Erant cum Memorantio clarissimi duces Obegninus Federicus B OZolus Clietta, Floranges,quos ubi Borbonius est conspicatus, in serri fgna, & retro peditu agmina conuerti iussiti tantus enim ei viro ad conserendas manus ardor inerat, ut vel temere, modo ad manus perueniret, ad multum spatium esset secuturus, iamque Gallis modico palla , reflexo agmine abeuntibus , aliquantum temporis at manem spem consequendi esset insumptum , nisii Piscarius seuerissime reclamasset. Conuersus enim ad Borbonium, quid a nobis inquit, migis hostes deposcunt re exoptant, quam ut peditum agmina ab ii stitu o itinere conuertamus &in ipsos lumina stoliditate defera mur e an non ipsi equites, omnem peditum nostrorum celeritatem, vel modicis pawibus eludent scilicet ut paululum distinendo, nostrum iterr demoren

357쪽

FERDIN. DAUALI PIs CARII LIB. IIrr. demorentur, & crastina die adductis regiis copiis. quas obliquis itineribus , ut saltus praeoccupent, appropinquare audistis. nos demum inter clusos & obsellos deleat. aut quod morte ipsa durius soret, exutos armis, ingenti ludibrio, sub iugum transmittant. Haec ubi palam est prolocutus , signo dato, cunctos qui acie excesserant & contra hostes ire pergebant . ad agmina reuocauit, tanta festinandi adhibita celeritate. ut tommenta quae deferre non poterant, multo subiecto igne constaret,atque perrumperet,& metalli frusta sarcinariis iumentis imponeret. Quum ad

Losarcum esset peruentum , Piscarius fit certior Germanorum manum in villa subledisse, neque coactoribus agminum monentibus, Ut caeteros assequerentur, parere velle, idcirco ad eos regreditur, hortatur ut se celeriter ad iter expediant, at quum illi oscitantes se viae labore ac aestu satigatos simularent, nec dicto audientes e sie.vellent eorum segnitiem seuere castigandam existimauit: multi enim ad Gallos transire, certiore cum praemio & minore cum labose cupiebant; ad quos iam magnus Germanorum numerus costuxerat . itaque aedificiis ignes subiecit, repenteque multis combustis, reliquis iter capientibus, vel ignauiam eorum vel perfidiam opportune vindicauit. Eo modo paucis diebus ad Nicaea est peruentum, neque quisquam Gallorum Caesariani agminis terga lacessivit. Nicaea Piscarius vi itinera expedirent, commeatus pararent, alpinos tramites temporariis operibus sedulo munirent, Mercadu prinmisit, & cum eo Uillaturelium cum Sopetiariis. tantaque diligentia &patientia militum iter est factum, ut cum omnibus fere calcei deest ent,

ex recentibus iumentorum coriis attritos pedes communirent. Interea

Franciscus ad Aquas usque Sextias promotis castris Caesarianos, itinera infesta atque aspera incredibili celeritate emetientes minime persequendos ratus, in Italiam magnis itideribus per Coctias S Poeninas alpes transire constituit, scilicet ut eos difficultate itinerum per concisos calles , nullo praesertim instante hoste, retardatos, praecurrendo celeritate superaret: praeoccupataque Cisalpina Gallia quae esset nudata praes diis, fellas demum c Liguria redeuntes Padi transitu prohiberet. Ferunt Fraciscum . quum id consilium sibi & toti Galliae fatale susciperet, nequaquam uti consuesset de re praesertim tanta singulos duces consuluisse: Sed decreto statim in animum inducto, tantum rogasse, ut expeditioni susceptae, impigre fauerent; cunctisque industriae militaris cogitationib ct adiumentis darent operam, ut propositas difficultates nauiter enitendo stiperarent: quando pulcherrima omnium victoria, non multis opib. non valida vi armoru, sed una tantum celeritate peteretur. Edicta profectione tantus fuit Gallorum ardor in apparandis ac expediedis ad iter rebus omnibus ut insigni studio incitati Regis cupiditatem adaequarent. Primaq. agmina pene prius in Italiam transirent, quam quicquam de Regis conlilio motuq. vel a magnis principib. omnino sentiretur. Primus Ο-mniu Nicolaus Campanus antistes,qui componedae ςontrouersiae cause

358쪽

ad Reges missus, a Caesare redibat, in Gallia suerat retentus, pernici tabellario de Francisci transitu Clementem monuit. Caeterum Piscarius qui eadem de Regis prosectione petendaeque Italiae consilio suerat suspicatus, die noctuque per aspera saxa nihil intermissis itineribus in Albina gaunos Ligures peruenit: atque inde per Finarium & Carnissarium sal tum, diuiso exercitu, ad aquas Statiellas est peruentum. Inde ipse vide bello consultaret, mutatis ad celeritatem iumentis,ad Lanotum, is enim ab Asta, Alexandriam atque inde mox Ticinum se receperat,contendit. At sensus vero Uastius, qui Massiliensi bello peditatus Imperium Caesaris voluntate iudicioque ceperat, cum exercitu Statiellis profectus, tantam peditibus vel perpetuo viginti triu dierum itinere defessis, matura di necessitatem imposuit, ut fluminibus vado superatis & sublatis fere omnibus naturae desideriis, quae vel exiguam quietem requirerent, eodedi e superato Pado in spatio quadraginta quinque miliarium ad urbem Ticinum peruenerit,singulari hercle totius exercitus felicitate: ut cum supra duodecim milia sarcinarioru iumentoru traheret, nullum omnino militis impedimentum in tam longo infestoque itinere reliquerit. Hieest ille receptus nequaquam fugae persimilis, supra omnem militarium operum laudem, maximorum ducum iudicio celebratus, quo uno facinore uti summae admirationis, Piscarium gloriari selitum ferunt, quum alioquin de se loquendi parcissimus,quae laudem adferrent, singulari modestia reticeret: quasi eo tantum gloriae fructu foret contentus, qui prae clare conscientiae esset insitus, nec in propriis, sed alienis in labris feliciato effloreret.

RANCIs Cus ab Alpibus Taurinoque digressus

ad Ticinum amnem tanta celeritate contendit, v tormenta quae S sortiani ex arce Nouariae detracta nauigiis imposuerant, a Gallis in amne deprehensa raperentur; misitq. caduceatorem antiquorum fecialium more cum liliata praetexta,qui Mediolanenses ad deditionem hortaretur, & cum eo Michaelem Salassum Regulum cum ala equitum, itemque Ludovicum Balbianum cum Insubrum exulum manu, qui umbis portas occuparent. Iam enim Franciscus Sfortia Caesarianorum diligentiae diffisus,communita arce, relictoque Mediolano trans Abduam ad Pis leone se receperat. Hieronymusque Moronus qui consiliorum omnisi erat arbiter ad Populit coci ouatus,sacrameto ciues exoluerat, ct ut perquam

359쪽

FERDIN. DAVALI PISCARII LIB. V. 3c perquam mature se dederent Gallo Regi, ne frustra cunctando patriam

in discrimen adducerent,veluti desperata de sensione suadebat. Insubres enim ad paucos redacti erant, quod nuper vastante urbem atroci pestilentia per agrum in villas ex summo vitae periculo cofugissent: nam paucissimis mensibus ad centum milia hominum ea lue abluti pia ferebantur. Propterea neque possessionum fructus, vinaque praesertim non uno in loco, etiam tum pendente vindemia, in urbem conuelai, neque agricolae dissipati ac sibi undique timentes ad opus muniendae urbis cogi poterant ; & qubd maxime intererat, imperandae exigendaeque pecuniae facultatem, inopinatus tanti hostis aduentus celeritate praeripere videbatur. Erant ob id multorum animi metu consternati. Sed vigebant tamen praeclara studia quorundam optimatium pariter ac infimae plebis, erga S sortianum nomen, vociferarique iam coeperant noti ignotique homines non esse desperandum; sed Caesarianos ad urbis praesidium Ticino protinus euocandos: ne Galli saeui regnatores urbe reciperentur: qui toties victi' a moenibus repulsi, tum demum, nequaquam ab iniusta ira cunctis, & Gibellinis praesertim extrema supplicia de nunciarent. itaque duces quum Ticini essent in conlilio frequentibus nunciis Mediolanum accersuntur; ob eamque rem,ne populi studio & tantis optimat tu obtestationibus deesse videantur,eundum esse decernunt. Evocat etiam Franciscum Ssertiam Piscarius, oratque vehementer,ut neque su V neque publicae causae deesse velit,res fore incolumes demonstrat. si se Mediolanensibus ostentet. Sed is quum facile obtemperaret & Mediolanum elset profecturus, in itinere didicit supra B mascum Gallicas turmas ex Casae Auratae vico excurrentes militarem viam occupasse, quo periculo admonitus substitit: & mox adeo propere nauigio Cremona est deuectus, ut Caesariam Lano ius a. praesertim non metu, sed occulto nutantis in fide

animi consilio secessilia suspicarentur. Caeterum relinquitur Ticini praesidio Antonius Leua,vir egregie fortis N impiger. Is quum Hispanos si

cum quam Germanos mallet.& contra Piscarius dissereret Hilpanorum cohortes per praesidia nequaquam esse diducendas, sed coitinctas in unuinuictae legionis corpus, ad incertos belli exitus omnino retinendas, Antonius facile assensit: Germano'.omnes cum quingentis Hispanis, duabusque equitum alis Garcia Maiarico duce retinuit. Praemittitur Medi lanum cum expedita manu equitii Alarco,qui ciuium animos coiirmet. Ipsi demum duo Caroli Lano ius atque Borbonius cum Piscario subsequuntur. Quorum aduentu nunclato Araldi atque tubicines Galli urbe profugiunt. Salassus quoque cum suo atque exulum equitatu ab urbe retro conuertitur. Quibus de causis Franciscus de Salassi atque exulum salute solli citus Paliciam quem Helvetiis praesecerat cum viginti cohortibus;atq. item Ioannem Stuardum Albaniae Regulti cum trecentis equitibus cataphractis subsidio mittit. Sed ii cum diuersa via noctu iter faceret ad lucem usque pererrando nec se coniungere, nec mature Mediolanum

H iii

360쪽

petere potuerunt. Albanius tamen ad portam peruenit. At Caesariani duces qui singulari ciuium voluntate fuerant recepti quum signa tantum tulissent ; eaque rari milites tantis fatigati laboribus sequeretur, adesset q. hostis cum ingenti exercitu, ad Laudem Pompeiam se recipere statue runt. Quum Romana porta exirent, per Ticmensem & Uercellensem deiectis custodibus prima Gallorum agmina in urbem se intulerunt. Tu vero milites rubra cruce signati,cum Gallis qui candida notabantur, media in urbe contendere, deferri per regiones, ipsi Mediolanenses suspens, nihil se commouere. porro Caesariani recipere sese iussi ad Romana

portam verti: Pilcarius omnium postremus in tergo versari; temere inuectos Gallos saepe reprimere: eoque modo frustra persequentibus Gallis, Laudem Pompeiam est peruentum . Ibi Pilcarius reliquos milites

quos pridie monuerat, ut a Ticino atque ea militari via quae Binascum perducit, Laudem mature dessecterent, incolumes recepit: quanouam

eos Galli a Rolato vico progressi multis iumentis vetere praeda onustis exuissent. Mediolano in potestatem redacto, & ciuibus benigne in fidem receptis, Franciscus ad Cassinum quinto ab urbe lapide castra ponit, Mediolanentibus per literas magnam spem certae clementiae atque humanitatis praebet: duces in consilium aduocat, omnium sententias exquirit,

an praestet Ticinum oppugnare, quam Laudem. Disputatur in utranque partem, sed Franciscus ad Ticinum urge me fato defertur, Boniuetti &quorundam opinionem secutus, qui Germanos longae ct inutilis militiae taedio affectos, oblata pecunia corrumpi facile posse ductitabant;aut cerate si obstinate persisterent, eos demum grauissimi belli necessitate imposta, uti in summa auxiliorum S rerum omnium desperatione, deditionem esse facturos. Quibus Caesari detractis, Hispanum leui armaturae assuetum, suo certo statarii militis robore nudatum iri. proinde eum lubenter accepta conditione, Neapolim esse rediturum . Qulid si Laudem oppugnent, non esse dubitandum,quin urbs exigua, bis a Francisco

S fortia Bogo loque munita, egregie atque sortissime ab acerrimis ac ingeniosissimis veteranis defendatur. Sed in eo Boniueitus & caeteri vehementer erant decepti. Nam Piscarius Laudem repererat adeo inepte munitam & commeatu apparatuq. rerum omni uegentem ut cosecto statim

ponte pedites noctu Abduam transirent, & Castrioltum latum cum ala equitu in speciem praesidii, qui motus hostium exploraret,relinque dum arbitraretur. Itaque Franciscus Albanium, omnino hostiu duces N Hi spanos praesertim ad Laudem persequendos S tota mole exercitus op- pu nandos esse praedicantem, mi ila Memorantio qui decreta deferret, ad te in castra Mediolano reuocat. At ubi Piscarius didicit Regem ad Ticinum oppugnandum conuolasse, utpote qui cuncta diuino iudicio longissime prouidebat. Vicimus, inquit, milites, qui victi eramus, postquam hostis praepostero innixus consilio, nos omittit, & Germanos op-rusnat , Galli hercle quo maxime valent, impetum amittent, ct in longa

atque

SEARCH

MENU NAVIGATION