Pauli Iouii Nouocomensis ... Illustrium virorum vitae. Accessit ad posteriorem hanc editionem rerum memorabilium index

발행: 1551년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

PERDIN. DAVALI PISCARII LI s. IIII. 3Θ atque hyberna obsidione vires hebetabunt, dum cum sortissimal pervicacissima gente nequicquam luctantur . porro e Germania nobis interim noui auxiliares aduenient. nec erit dubitandum, quin s bellum trahatur , illud mox cum summa spe nobilissimae victoriae finiamus. haec ab ipso tanquam vero vate dicta saepius fuisse, ab iis qui consiliis interfuerant, cum summa fide didicimus. Nec multo post Lano io trans Abduam ad Soncinum cum equitatu concedente , Borbonius in Germaniam ut 1 Ferdinando Caesaris fratre auxilia peteret, prosectus est. Ipse Pisc rius Laudi Pompeiae cum peditatu substitit, intentus in omnes occasones, quibus Antonio Leuae obsesso adesse posset, & Gallo Regi Tramu-lioque item, qui Mediolano praeerat , maxime noceret. Polita est urbs Papia, ita a Longobardis Regibus tanquam admirabilis appellata, quum Ticinum de nomine profluentis antiquitus vocaretur, in decliui ripa Ticini amnis, qui a meridie moenia alluit, diductusque paulo supra vobem, ne tota aquarum mole moenibus incumbat, & mox haud magno circuitu ad alueum reductus, insulam esticit, hortorum fertilitate pernobilem ; hanc urbi coniungit pons lapideus eximii operis perpetua contignatione aduersus omnes coeli iniurias elegantissime protectus: a Septentrionibus arcem habet insigna structura, ct picturae iucunditate celeberrimam, quae septa ferarum & regiae voluptatis viridaria late prospicit; ea in spacio sexdecim miliarium ingentes sylvas continent, opacaque nemora & campos multis amniculis irriguos ad omnem culturae varietatem.& serarum pastiones pulcherrime distinctos. Ab occidente sunt templa Saluatoris di diui Lan franchi, inter quae Franciscus castra posuit. Ad eam vero partem quae Orientem Solem excipit perpetuus tumulus iuxta septorum murum extenditur, in quo tria eminent templa, sub laeua est via militaris ad cauae vallis similitudinem depressa. quae Laudem perducit. hoc in loco Palicia castrametatus est. In insulam vero Memorantius traiecit,ut egressuS a ponte praecideret. primo die in eum munitiones ad caput pontis promouentem Antonius Leua repentinus erupit. Sed commisia acriter tumultuaria pugna, & cadente eius signi sero dum regrederetur. consilium sumpsit abrumpendi pontis,atque ita extremo

fornice praeciso, hinc Antoniani atque illinc Galli,ad teli coniectum oppostas munitiones extraxerunt; & perpetuis stationibus confirmarunt. Memorantius amnem molas frumentarias, quae erant secundum amnem

robustioribus nauigiis impostae.&tota ulteriore ripa cathenis ferreis alligatae, directis tormentis perfregit atque demersi; turremq. lateritia in sua ripa in qua Hispani excubabant positam contra naualia cum exitio defensorum expugnauit. quo incommodo accepto, Antonius molastrusatiles vicatim parare, ct in nobilissimo Gymnasio sapientiae studii dicato pistrina instituere coactus est. Memorantius quoque paulo infra eam quam diximus turrem extra tormenti iactum alterum Ticino pontem imposuit, ut ad mutuas serendae Opis opportunitates Palicianus c

362쪽

37o PAVLI:Io VII DA VITA stris iungeretur: sicuti supra urbe aboccasu priore ponte Galli milites

ad Regia castra pari commoditate permeabant. At Franciscus ubi cuncta late prospexit & diligenter explorauit undique terrorem Ticinensibus propius admouendum ratus , producto tormentorum apparatu, ct X suis N a Paliciae castris murum quatere coepit. Antonius uti erat ingenio peracri, diligenti, inuicto, militibus non deerat, ut omnibus laboris & patientiae exemplis ad urbis defensionem accenderentur. neq. Antonio deerant Papienses, per se S sortiano nomini maxime dediti. θ priuatis de causis, etiam Gallis infensi. Uniusque omnium Matthaei Beccariae excellens studium eminebat. is regnantibus Gallis uti Gibellinae factionis princeps, per aliquot annos exul fuerat; ob id publicis priuatis'.

opibus non parcebat; hortabatur ciues, ut caetera omnia contemnerct, modo sese &coniuges ac liberos a suppliciis& contumeliis tuerentur,

Quando nulla salus victis esset speranda, ct nulla deditis spes salutis relinqueretur apud saeuissimam gentem, quae vel data fide suis commilitonibus tot praeliis, &casibus in Italia caesis, uno maxime Papiensium sanguine parentare percuperet. Quibus de causis non modo quisque hospites suos Germanos pecunia egentes, liberaliter alebat, sed alacriter in muri defensione atque opere versabatur. Ita Antonius singulari Papiensium studio usus, Germanis incredibili perseuerantia, die noctuque in opere & statione versantibus, tantas introrsus munitiones erexit, ut Galli quanquam prostrata ingenti moenium parte , totis copiis murum inuadere non auderent. Sed tentata tantum propugnaculi expugnatione, quod erat infra Perticariam portam cum caede multorum. & in primis Amabilii Centurionis reiecti pellerentur. A castris vero Regiis e dem puncto temporis vehementissime quassata est quadrata turris, cui Mediae barbae nomen erat. ea utrinque adactis tormentis lumma vi ab ima parte quassata, & ad lineam excisa est. Sed dum corruit, incredibili casu adeo apte in frontem prolapsa decubuit, ut quae ingenti ruina patefacto aditu ingressuris Gallis nudare locum debebat, tanta opportunit te praesepserit,ut cuncti nouam ac insperatam munitionem non siae tutelarium numinum praesenti ope repente enatam, & appositam miraretur. Ita Franciscus ubi uno atque altero conatu nihil se tormentis proficere poste animaduertit, ct forte Longauilla Regulus regii sanguinis adolescens, dum incaute ad vineas versaretur, minore tormento esset interfectus, aliud magnae molis & perdifficile constiti desumpst, Ticini amnis

scilicet a moenibus auertendi,ut eo, supra insulae caput, ubi veluti rostro diffinditur, in Graualonem derivato, per siccatum demum alueum, prom otis tormentis 2 copiis urbem aggrederetur. Erat enim ab ea parte murus ad ingentem tractum per se debilis &smplex vetulli operis &ob id etiam maxime neglectus, qubd urbs ipsa praeterfluente amne, nul- Io alio quam eo loco munitior eise videbatur. Sed magna ad opus con

363쪽

PERDIN. DAVALI PISCARII LIB. V.

atque his perpetua cratium serie intertextis, non aduersa sed obliqua fronte aquam 1 Ticino sensim intercipere, & directis linteis telis , quas ab imo institum plumbum distendebat, in depressiorem Graualonis alis

Ueum derivare contenderent, amnis autumnalibus pluuiis inflatus facile disiectis operibus hominum ingenia superauit: Ita ut Libratores &Aquileges, δum mirificae artis instrumenta picturis & modulis ostentando, ingeniosi Regis animum oblectant, omnem spem consilii militaris eluserint. Fuere qui existimarent Franciscum nequaquam operis di f. cultate deterritum,qulim magnis hercle opibus,& pertinaci consilio plane peruicisset, sed euidenti periculo adductum ab incoepto destitisse, ne Antoniani ubi siccatum alueu statim vidi sient. totis copiis eruptione facta ad opprimendas Memorantii copias peruolarent, quibus difficillima ratione nec mature quidem succurri poterat, quum a Regiis & 1 Palicianis castris, singulis tantum in multa distantia pontibus, insula peteretur.

Interea Clemens pontifex & Ueneti cum Francisco, certo foedere coniunguntur. si quidem magnopere metuebant, ne ingentis animi Rex tantis innixus opibus, si Ticino potiretur . infesto demum exercitu veteres iniurias opportund vindicaret. Ex aduerso etiam in Caesarem

multorum studia refrixerant'. cunctatius enim Caeser quam oporte ret, ad promerendas omnium voluntates, cum Francisco S sortia agere

videbatur; quippe qui nondum codicillos, tot legationibus efflagitatos, ei tradiderat, quibus augustali potestate, adiudicati Mediolanentis imia perii iura petebantur. Quamobrem in suspiciosorum animos caeca, nec aliena ab usu rerum opinio, non inanibus coniecturis irrepsisse videbatur , Caesarem, quum undique victor foret,eiecto Ssortia Cisalpinae Galliae principatum protinus arrepturum, Ut inde duorum demum Regnorum opibus fretus,totius Italiae imperio potiretur: Id etiam Itali principes iniquo animo maxime ferebat, quod Caesariani Duces post exactos Gallos pace parta, impotenti demum cupiditate, ' pland superba in Alentique audacia inducti, tantulis copiis Galliae regnum inuadere ausi fuissent, ut exagitatis domi Gallis, atque his pro salute ad arma excitis, ct in Italiam pertractis, constitutae pacis ocium perturbarent,Non enim

eos pro sociis, & foederatis haberi colique debere dictitabant, qui bella

ex bellis sererent,pacem pati non possent, nec ulla conditione quieti est evellent: ut praetextu belli, prouinciarum populationibus alerentur. Si externos dominos fatali Insubrum miseria pati necesse foret, praestare

Gallos recipi qu im Hispanos, quando illi Cisalpinam Galliam uti suam

regionem, ac alteram veluti patriam tueri , ct foecundam maximeque florentem efficere consueuissent, secus ac Hispani, qui tanquam alienani terram,quam essent relicturi, omnibus auaritiae ct crudelitatis exemplis vexarent, atque diriperent. Postulabat Rex Gallus a Pontifice Ven loque Senatu, ut neutri parti adesse vellent: spectatores tantum ellent:

nec tamen commeatus impedirent, ipsum per se daturum operam ut nul

Dipiti

364쪽

372 PAVLI IOVI ID A v I TAlius ope ad superandos hostes indigeret, si illi pariter 1 nemine vita in

re iuuarentur . quae conditio sicuti in praesens pulcherrima tanquam specie maxime utilis& tuta, Pontifici & Uenetis mire placebat, ita demum diiudicata belli Fortuna in eo tristi rerum exitu, damnosa & exitia Iis suit. Miserat Clemens ad Franciscum,& ad Caesarianos duces, Gibertum Ueronensem Antistitem, qui summorum consiliorum erat arbiter,

atque item Nicolaum Antistitem Campanum, qui ab Hispania Galliaq. redierat, ille Gallis impense fauere, hic Crsarianis operam praestare dicebantur , quanquam ambo summae fidei summaeque virtutis homines, nihil magis quam Clementis nutus, rectissima voluntate sequerentur. Existimabat enim Clemens pacem cum utraq. parte per idoneos ac amicissimos oratores esse pertractandam, ut ipse tanquam ex aequo arbiter,

metebat, mollius atque facilius impetraret. Instabat itaque ut induiarent . interim eas urbes Vterque teneret, quas ab initio belli cepi cset, aut antea possedisset. Id Franciscus S fortia minime probabat. Nec etiam de Ticino urbe conuenire poterant, quum Caesariani, qui auxilia propediem expectabant,nihil concedendum arbitrarentur, Nec Franci-icus suae dignitatis esse putaret, ab ea urbe discedore, qua se omnino p titurum speraret. Ita abrupta spe concordiae Gibertus Romam redit. Franciscus vero postquam aperta vis minime procelserat, & inopia tommentarii pulueris pilarumque maxime laborabat, ad oblidendam urbem

Conuertitur,ratus Germanos rerum omnium, in dies,crescente penuria.

quin honesta accepta conditione domum discederent, nequaquam diutius obsidionem esse toleraturos . neque enim deerant, qui occulte Gallis fauendo Centuriones pecunia corrumpere conarentur. duosque mulites Hispanum alterum, & alterum Germanum , qui perfidiae scelus de prodenda loci custodia conceperant, deprehensos Antonius Leua supplicio affecerat, & poena proditorum in frusta discerpserat. Fuere etiaqui dicerent Azornium Regulum Germanorum Ducem prodendae urbis consilium animo agitasse, pellectum scilicet magnis muneribus a Rege ut id perficeret. Sed cum ab Antonio fuisse praeuentum, qui quum n5 obscuris indiciis eius rei vestigia deprehendisset, hominem summae authoritatis ad epulas inuitatum veneno sustulerit .. Azornio certe vel insonti ea Antonii coena omnium suit supremaeverum de ea re, uti falsa vel turpi, Antonius nullam unquam postea laudem quaesiuit; sed repentinae mortis causam in vinum liberalius haustum reiecit. Erat Antonius ad magnas rei numariae difficultates redactus . & quoniam subueniendum

erat egeno militi, postquam ciues ferme omnes, tantis etiam assectos detrimentis pecunia penitus exhausisset,ex templis donaria detraxerat. amplioraque ex usu victoriae Diis pollicitus, ea conflata, monetae rudis demum nota percusserat . emissisque crebro nuntiis pecuniam a Piscario vehementissime flagitabat. Intromittendae vero pecuniae quum nulla

omnino vi portis ab hostium custodia pr*septis,ostenderetur, modum

Piscarius

365쪽

FARDIN. DAVALI PISCARII LIB. V. 373 Piscarius inuenit, quo militum animos Antonius vel inclinatos ad deditionem , opportune confirmaret. Transfugerant ad Regem veterani duo milites Hispani Cisnerius atque Romerius, supplicium veriti, quoniam inimicum notum militem , in castris intersecissent. hos Piscamus per idoneos homines perpulit, ut eius homicidii noxam, insigni facinore ad certum nauatae operae praemium expiarent; credebat transfugis Rex Gallus quos liberaliter susceperat, quum ex captiuis eos perpetr ta caede supplicium essugisse didicisset. ergo illi accepta fide, Piscario operam pollicentur: & ex nocturna excursione ad praestitutum locum kPiscarianis aurum accipiunt; id tunicis insutum occultante N postridie, quum a Ticinensibus porta egressis cotidiana exercitatione certaretur, ad pugnae locum procurrunt , sese signo dato Ticinensibus permiscent, ct intra portam cum mutua laetitia recipiuntur. Horum beneficio Antonius singulos aureos num os lingulis Germanis militibus diuisit addiditque peramplis promissis, auxilia breui ex Germania in Italiam peruetura . quibus nuntiis quum falsa veris abunde permisceret, milites 1 olito alacriores ad serenda obsidionis incommoda reddebantur. Per eos dies Piscarius, quum adesset Gibertus, qui de induciis mandato detulerat, didicit per exploratores Hieronymum Triuultium cum ala Gallica, qui ex Circum abduanis locis rem frumentariam expediret, Mettio in oppido considere. confisumque loci munitioni.& studio oppidanorum nihil

ab hoste vereri, itaque occasione utendum ratus, ut praesente Logato Hispanis militibus, neque manus neque animos obtorpuisse ad praeclare audendum ostenderet,urbis portas concludi, & intenta custodia ne quis omnino rem esserre possit. obseruari iubet, communicatoque cum paucis consilio deprima vigilia linteatas cohortes uti noctu consueuerat, educit. brumalique nocte conse Ro quindecim milium itinere, ante auroram ad oppidi fossas peruenit. Uigiles qui in muro erant, quum crebros igniculos ex selopellariorum funiculis scintillantes a longe conlpicerent, primo rati esse volantia insecta quae cicindelae vocantur, Hieronymo rem serius significant. Verum ubi continens agmen apparuit, id renunciant, & toto muro ad arma conclamatur. Tum vero Piscarius

ad Uastium conuersus, postquam aduenimus inquit omnino nobis vel resistente hoste in oppidum est evolandum. Superate fossam Sperscalas hastasque conscendite. ego ab aduersa porta, ne unus quidem effugiat, vias obsidebo. Nec mora , in fossas praealta plenas aqua se dimi tunt : sclopellarii muri coronam crebris ictibus infestam reddunt, ne dofensores in ea cons stant. Quum Vastius ipse corpore ingens vix summo pectore ab aquis extaret, consertae cohortes certatim se demittunt& enatant. pauci scalis, plures fraxineis innixi hastis, S subleuati succe dentium humeris in murum evadunt. quum vigilibus deiectis in forum esset peruentum, Hieronymus cum paucis e porticu sine galea erumpit. cum eo Uastius uti erat ante primos singulari certamine congreditur adactaque in frontem lancea, ab equo deturbat. in eoque tumultu fert,

366쪽

374 PAVLII ovo DE v ITA

nomen profitenti dextra manus deciditur, quibus affectus vulnerib. paulo post interiit. caeteri equites paucis vulneratis capiuntur, oppidumque singulari festinatione diripitur. Nec plusquam sesquihora Piscarius quietis & morae militi concedit .atque ita quum propinquis Gallis, qui erat in praesidiis oppidorum, cauendum putaret,adhibita celeritate Laudem reuertitur, ea res tam breui spatio brumalis diei, per lutulenta itinera a. pedite consecta, Gallos uti in pari discrimine per vicina oppida dispersos .ut vigilantius agerent admonuit vehementerque conterruit. At Franciscus ubi Caesarianos duces ab induciis atque concordia penitus ab laorrere, & E Germania legiones expectare comperisset, simulque in dies certior fieret,obsessos non modo frumento vinoque abundare sed saepe ad omnem vel prosendae pacis,ciborum copiam atque luxuriem epulari; cum valida exercitus parte Albanio Duce Neapolitanum Regnum inuadere constituit,ratus Hispanos ad defendendum Italici imperii caput, ubi plerique eorum liberos, uxores, domos,praedia'. laaberent,continuo relicta Gallia Cisalpina Neapolim esse reuersuros. Placebat hoc Pontifici & Venetis, ut eo timore iniecto Caesarianos ad inducias compellerent. Sed nequaquam is erat Italis animus, ut Gallus Neapolitano Regno potiretur, utpote qui opes Italiae libramento quodam exaequare percuperent,summam in uno Rege potentiam magnopere formidates. nam licuti Hispanis Mediolanenset imperium arripientibus, totius Italiae libertas omnium iudicio conclamata videbatur, ita si Galli nudatum mni praesidio Regnum,Andegavensibus regulis id maxime optantibus, Intrarent; nemini dubium erat, quin mox, uti paucis ante annis acciderat , immodicae, & superbae genti foret seruiendum. Itaque Ponti sex lucdem de pace consiliis incumbens, Albanium, qui cum Gallico exercitu per Calphurnianos saltus λ Rhegio Lepidi in Etruriam descenderat. Luia

censibusque & Senensibus pecuniam, commeatus, tormentaque S eoru vecturas passim imperarat, Romae recepit, ita tamen vi eius impetum

quantis maxime posset in Caesarem officiis nequaquam offensa Galli Regis amicitia, retardaret. scilicet ut Caesariani imminenti periculo adducti ad eas quas antea repudiassent, induciarum & pacis condiciones recurrere cogerentur. Interea Borbonius quem in Germaniam profectum diaximus,paucis diebus magni roboris auxilia coegit. Neque enim liberat ciuitates, quae Augusto nomini parent,Caesari deerant, neque quisquam Regulorum Ferdinando Caesaris fratre in delectibus habendi fornandis que militibus alacrior & sumptuosior erat. liberis autem foederatisque populis missus est Georgius Franispergus cum viginti cohortibus. Ferdinandi vero copiis praeseit Marcus Sithius clari nominis dux & Italiae praesertim bellis assuetus. Nicolaus quoque Salmac Norico excellenti virtute regulus, duorum ferir milium equitum alas adduxit, non robore modo virorum, sed equorum & armorum specie insignes. Veneti qui iis

Psibus cum Gallo Rese in amicitiam redierant, ut Caesari nihil nocea

rent.

367쪽

p ERDIN. DAvALI PISCARII LIB. V. rent, Germanis transeuntibus expedita itinera, ct commeatus abunde praebuerunt. atque ita Borbonius media hyeme , maxima omnium cum laetitia Laudem Pompeiam peruenit. Nec segniter a Francisco postquam desperatis induciis rem ad vim spectare prouidebat, maiora in dies praesidia parabantur , partim ex Helvetiis atque Grisonis, pamtim ex Sedunis atque Ualesis, qui ad Graias Alpes pertinent , suin pleri etiam Italicas cohortes atque alas refici iubebat, conduxeratque item Ludovicum Palavicinum, qui Circumpadanos commeatus intemciperet , qui Francisco S sortia ad Caesarianos mittebantur. Sed eum temere transgressum amnem, ad Casile oppidum Ssortiani duce Alexandro Benti uolo, fusis eius copiis vivum ceperunt. contrὶ vero bellicis casibus illudente Fortuna par vulnus , ct nobilitate ducis aliquanto grauius in Liguria Caesarianis est inflictum. Gerebant Galli bellum duce Salassio regulo aduersus Genuenses Savonamque valida classe &firmis praes diis obtinebant, praesecti classium Ugo Moncata & Andreas Auria intenti in omnes occasiones aderant. forte per exploratores ad Ugonem desertur Gallicas cohortes in Uaragio oppido Iuta statione desidere, id est oppidum citra Sauonam ad mare politum debili cinctum muro, eas cohortes Ugo se facile opprimere posise existimans, ut erat consilio repentinus noctu triremes Hispanicis c hortibus silentio complet, e Genuae portu de secunda vigilia educit, &ad Uaragium adhibita celeritate oriente Sole peruenit. Sed dum mi. lites in terram exponuntur, & arduo ascensu Oppidum circumeunt, Uaragiani ad arma conclamant. Interim aduersus aboritur ventus, trierarchi triremes expediunt, Ugo cum cohortibus in littore deseritur. erant in praesidio Simon Tibaldus Romanus & Gigantes Corsus eximiae fortitudinis cohortium praesecti, ii capto repente consilio, haud longa oratione milites cohortati, adaperta porta sub signis erumpunt. nec Caesariani eorum impetum sustinent,utpote quibus abrepta in altum classe, &erepta spe fugae, animi repente conciderant. Ita Ugo inopseonsilii dum fusis dissipatisque militib. frustra repugnare contendit, sine vulnere capitur. Superuenere etiam Aurianae triremes quae fortuna thera marique feliciter aspirante, Caesarianam classem in fugam dederunt. Ea victoria Franciscus singulari laetitia est assectus, quoniam in spem ve niebat Ligustici belli mature conficiendi,ut inde mox Salasium cum d lectis cohortibus ad se Ticinum in castra reuocaret. Germanorum et eis nim aduentus fama ingens dispersi per Italiam, de obtinenda urbe, spes atque animos Gallis sensim minuebat,quum ex aduerso,Caesarianis vehementer augeret. Per eos quoq.dies, A ntonius Leua, Sedunos, qui ab occidente in suburbanis aedificiis nequaqua militari diligentia statione habebant eruptione facta fuerat adortus. multi'. caesis di captis, caeteris fugatis, Paulum Sylvam eoru ducem inde pepulerat. Qui b. de causis Clemes pontifex de belli euentu maxime timere cosebatur. existimabatque me

368쪽

tum Caesarianis propius admouendum,ut de induciis impetraret, quod antea postulasset. Ad ipsius etenim dignitatem. qui ad aequitatis & pietatis nomen Sacrocinctae aut horitati innitebatur, maxime pertinebat, ut viri q. ab armis discederent, ipso disceptatore atq. arbitrio controuersia componerent, ut ea arma quibus adeo tuneste inter se deseu irent aduer sus Christiani nominis hostes verseretur.Sed ante omnia pulchrum erat

atque magnificum solo consilio nulla impensa, Italoru omnium libertati praecauisset ne si bellum Marte iudice victoria finiretur,qui superior euaderet victricib. innixus copiis, victoria & sortuna utendum arbitraretur ad perdomandos reliquos hostes, subigendamq.Italiam;quae assecta viribus.& dissociatis principum animis, haud dubie in praemium laboris at que periculi victoribus cessura videretur. Sed Clemens alioqui ab inueterata prudentia circumspectus,dum fatali quodam errore inductus, neuatri parti nocere velle vult videri,utrunque tacito sensu vehementer offendens, sibi ac toti Italiae graue & plane funestum bellum peperit. Erant

plerique ex amicorum & familiarium numero qui recta quadam ingenii libertate suadebant, ut Placentiae iustum exercitum pararet, consilia& vires cum Veneto ad id maxime parato , opportune commisceret,ue qui inermis, dum pacis conditiones armatis proponit, esset despectus, vim demum haberet ad compellendum si Caesariani vel Rex ipse ab in ductis atque concordia pertinacius atq. insolentius abhorrerent. Quid enim Italo Principe, atque eo praesertim qui summae pietatis atq. prudentiae persona sustineret, tutius ac honestius esse poterat; qu m parato exercitu firmissima uti authoritate & denunciato viriq. periculo, in eum 'ui pacem abnueret,diuinis ac humanis armis deferrit atq. inde praeclarissimo facto in Italia pacem atq.ocium pararetsed fata obstabant ne Ponti sex ea costia plena securitatis & laudis protinus expediret,ut ab his mox

peccatis ac erroribus nostro merito diuina humanaq. Omnia perderentur. bellici namque sumptus qui exhausto aerario impenderent, a conscribendis copiis Pontificem maxime deterrebant natura tenacem, ct pecuniae nunquam profusum, temperantia & cunctatione gaudentem , ct ex alienis rerum i accessib.consilia sua expendere solitum. Quae artes scuti dignae erant sancto moderatoq.pontifice,qui peculiari studio veterv inore sacra procuraret,ita ei importunae ac exitiales eiu videbantur, qui generoso fortiq.consilio ad salutem omniis excubare vellet, ut Italia validis smaria gentium pertinacibus armis vexata ab imminenti interitu incolumis & libera seruaretur. Igitur Clemens, quum pro Caesare animus esset in ossicio, & Francisci, Gallorumque item res fatuas ct florentes esse cuperet,ut medium se gerere videretur, Albanium monuit, ut ex Romano agro per Sabinos in Regni sines maturaret, scilicet ut eo metu territi Neapolitani, qui omni militari praesidio nudati erant, ad defendendam omnium salutem, Ecastris copiarum partem euocarent. Iam Albanius

d Eretum ex e rcitu Tiberim ponte traducto, sese in Aquilanorum fines . insinuare

369쪽

FER DIV. DAVALI PIs CARII LIB U. insinuare coeperat,& Rentius Ceres ex lais oppidis, quae Gallis fauebant

cohortes conscripserat, totiusque Ursnae factionis clientelas ad arma ex Spoletinis agris commouebat. Quo timore adductus senatus Neapolitanus ducib. & Carolo Lanoto imprimis, in castra perscripsi, Albanium cum iusto exercitu Regni fimb appropinquare: excitari passim in prouincia Praecutina, Aquilaeque praesertim, vetera Andegavensium studia. defecturos esse populos, ipsam q. Neapolim hosti cessuram, ni mature sub ueniant: quando omnia hosti aperta & expolita videantur. Non esse cur praepostera belli ratione uti velint,& prius aliena quaerere, quὶm propria tueri contendant; quid enim peruersius S stultius, quam procul li domo, contra totius Italia: co sensum de alieno imperio dimicaret vi interim ab insina animorum obstinatione id regnum quod vere ipsorum sit,& Caesaris proprium, celeriter amittatur falli ipl os,aperteque decipi .si sperarent post partam de Gallo Rege victoriam . quae esset incerta & in lubrica Foriunae manu posita in tempore perditis prope rebus opem ferre. proinde desinerent cunctari;vnumque succurrendi, maturandique conlibususciperent si saluam Cesari Neapolim esse vellent. His literis Lano ius magnopere commotus sibi in Regnum omnino properandu esse cense-sebai,cum equitatu praesertim Neapolitano & expeditis Hispanorii Germanorum q. cohortibus, Erat enim de salute Regni quod eius curae a Caesare peculiari munere fuerat demandatum, magnopere sollicitus. Porro Piscarius veluti iam explorata victoria elatae grauitatis S diuinae prudentiae plenus,hominis tanquam importuni.& nimium de belli summa diffidentis consilium vehementissime reprehedere; contestari q. res fore perditas,& magnis rationi b. in consilio demonstrare, nihil esse periculosius ac alienius a tota belli ratione,qulim si bipartito exercitu, diuisis viribus, dimidiataq.spe iam conceptae victoriae, duobus simul grauissimis bellis occurrant. Quod maius inquit beneficiu Rex Gallus, a nobis tanquam incinis ducib. poterit expectare,quam ut, dii tu Lano te Carole decerpto omni flore militum, & veterano equitatu abducto, Albani u media hymme per totam Italiae longitudinem cosectaris, nos hic inter ambiguas veterum socioru voluntates equestri praesidio nudati, & quod me plurimuangit,dempto robore hominum cum infirmis ac enervatis legionibus relinquamurZ Uincet hercle ubique Rex Gallus, si semel hic vicerit. nam

eb rem,ut video, fortuna deduxit,ut uno mox praelio decernatur, utrum Caesar, an Gallus Italiae leges sit daturus. proinde totis animis ac viribus in unam conserendae pugnae occasonem incumbendum esse arbitror: ut tot superiores victorias, quas de hac gente semper tulimus, uno veluti extremo virtutis opere edito. confirmemus. Nec dubito postquam

non modo numero pares hostibus videmur, sed disciplina recentique hoc & plane inuicto militum robore superiores sumus, quin audendo ct sicuti hactenus semper fecimus, sortiter pugnando, aut de caeso R

ge superba spolia,aut quod malim, de eo vi capto, nobilem triumphum

370쪽

Caesari reseramus. Irrumpat interim, dum nos hic vincimus, ut lubet Albanius in Aquilanu agrum.& Interamnates ac Pelignos percurrat, quem

ponti sex suspenso studio tantum abest, ut progredi & regno potiri velit,

ut eum iniectis morae causis passim retentet,scilicet ne spem pacis corru-pat si 1 Gallis celeri faelicique successu Neapolis occupetur. Ergo si sapimus omnium iudicii decretum esse debet, ut hinc castra moueamus, ct contra Regem coactis in unum copiis signa proferantur. Ille aedepol aut metu cedet, ct cum infamia Ticinum ultro obs dione liberabit, aut certes obsidere perseueret, iniquissima conditione ancipiti distractus cura cuduplici hoste summum dignitatis atque salutis periculum subibit. hane

Piscarii sententiam ipse ante omnes Borbonius maxime probauit,nec cotra a Lanoto disputatum est, utpote qui dempta omni solicitudine, metuque depulso ea Piscarii oratione, alacrior Actus esse videbatur. Haerebat tamen Lano ius ac dicebat se de militum voluntate magnopere dubitare: quoniam rumor enatus esset in castris praefectos cohortium signa ex hy bernis non prius moturos qu im militibus una atque altera stipendia solueretur. Erat enim apud duces summa pecuniae inopia, quod eam S fortia tot incommodis circumuentus suppeditare nequiret & milites quum gratuito Cremonensis & Laudensis agri copiis alerentur, si propius hostes accenderent,comeatus sibi delaturos putabant. Quem enim adeo stultum mercatorem di calonem erant inuenturi necessaria cibaria deserentem ad eos milites, qui rapto vivere magna ex parte essent assusti, nec ali cude pecunia expectarentZ per eos etiam dies acciderat, ut qua Pontifex, qui Caesari ex animo deesse non poterat, pecuniam ad Lanolumitteret,eam Federici Boetoli equites, re per speculatores cognita ad Fidentiolam Placentini agri interciperent,& iam Germani stipendiu quod

domo discedentes acceperant, consumpssse dicebantur . equitatus etiaveteranus adeo insigni contumacia sibi debita non mensium modo sed annorum stipendia flagitabat, ut dicto audiens nequaquam futurus esse videretur. Quibus rerum difficultatibus,quum Piscarius, cum Lan oti tu quorundam togatorum qui consiliis intererant animos vehementer angi perspiceret, Desinite inquit timere :& hoc totum negocium de rediis menda militum voluntate, mihi uni relinquite. Spero enim milites uti veri decoris & laudis auidos decet, qui mihi semper fidelem promptamq. operam tot asperis praebis praestiterunt, hoc bello, in paranda insigni vinctoria neq. mihi neque Caesari omnino defuturos. Atque ita dimisso co-silio ad Elispanos contendit,eosque aduocata cocione hortatus est, ut eo animo esse vellent. quo antea semper fuissent, hoc est egregio, ingenti. inuicto. Auditas etenim esse voces quorundam lixarum potius quam militum,qui dicerent Hispanos nisi accepto duplici stipendio, non esse vexilla promoturos .eam rem fortissimorum hominu nomine indigna, ita se uti fallam . in consilio diluisse,ut praeclare etiam receperit,cohortes optima spe ad paratam viistoria anhelantes non modo masuras in officio.led cuncta

SEARCH

MENU NAVIGATION