Espana Sagrada. Theatro geographicohistorico de la iglesia de Espana. Origen, divisiones, y limites de todas sus provincias. Antiguedad, traslaciones, y estado antiguo y presente de sus sillas en todos los dominios de Espana, y Portugal. Con varias d

발행: 1776년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

s. 11. n.

De Caritate.

num , quod agitur, nimirum per' illam, ne pereat, ligatur Atentatore namque citius quodlibet opus evellitur, Si solutum a vinculo Caritatis invenitur. Si uniuscuiusque mens Dei ac proximi dilectione constringitur, quum te lationum motus quaelibet ei injusta suggesserint, obicem se illis ipsa dilectio opponit; & pravae suasionis undam vir tutum hostiis ac vecte intimi amoris frangit. Mandata Dei pro iussio te sacere servientis & obedientis est: diligendo autem facere obedientis est & amantis; quia per scientiam caritas misericordiae discitur , & per caritatem miserrucordiae scientia multiplicatur, quasi ala in nobis alam percutit , quia virtus virtutem excitat. Omne mandatum desola dilectione est, & omnia unum praeceptum sunt. Quia quidquid praecipitur, in sola Caritate solidatur. Praecepta dominica & multa sunt & unum : multa per diversitatem operis, unum in radice dilectionis. Qualiter autem Ista d, lectio sit tenenda, ipse insinuat, qui in plerisque Scripturae suae sententiis & amicos jubet diligi in se , 1 & inimicos diligi propter se. Ille enim veraciter Caritatem habet,

qui & amicum diligit 4n Deo. & inimicum diligit propter

Deum. Sunt nonnulli, qui diligunt proximos, sed per adfectum cognationis & carnis Quibus tamen in hac dilectione sacra eloquia non contradicunt. Sed aliud est, quod sponte impenditur naturae, aliud quod praeceptis dominicis ex Caritate de tur obedientiae. - Qui proximos suos carna- ister diligunt, illa sublimia dilectionis praemia non adsequuntur : quia amorem suum non spiritualiter sed carnaliter impendunt. Proinde quum Dominus dicerct: me est mandatam meum , ut diligatis invicem ; protinus addidit: Sicut duexi oos. Ac. si .aperte dicat: Ad hoc amare, ad quod

332쪽

quod amavI vos. Una & summa est probatio Caritatis, SI a. 4.& ipse disgitur , qui adversatur. Hinc est quod ipsa veritas & crucis patibulum sustinet, & tamen ipsis suis persequutoribus affectum dilectionis impendit dicens: Pater ig- , ,

nos .e illis . quia nesciunt , quid faciunt. Quid ergo mirum, rsi inimicos diligant discipuli, dum vivunt, quando & tunc

inimicos diligit, cum occiditur Magister Virtus caritatis a. ti ut invicta sit in perturbatione, nutriatur per misericordiam in tranquillitate; quatenus omnipotenti Deo primum di Cat sua impendere, postmodum se . In Evafigelio Veritas. ait: Vos autem dixi amicos , quia omnia , quecumque audiυI 3 η. 334 a Patre meo . nota feci vobis. Quae sunt Omnia, quae audi- a 4. Uit a Patre suo, quae nota fieri voluit servis suis, ut eos cssiceret am cos suos, nisi gaudia internae caritatis, nisi illa sesta supernae patriae, quae nostris quotidie mentibus Per adspirationem sui amoris imprimit Dum enim audita supercaelestia amamus, amata iam novimus . quia amor ipse notitia est. Nemo quum quempiam diligit, habere se iProtinus caritatem putet, nisi prius ipsam vim suae dilectionis examinet. Nam si quis quemlibet amat, Sed propter Lib. 1. in Deum non amat, caritatem non habet, sed habere se putat. Caritas vera est, quum & in Deo diligitur amiciis,) 'ει propter Deum diligitur inimicus. Ille enim propter Deum diligit eos, quos diligit, qui iam & eos diligere, a qui- Lib. s. isbus non . diligitur, scit. Quisquis caritatem nabet, etiam dona alia percipit: quisquis Caritatem non habet, etiam do- na quae percepisse Videbatur , amittit. Necesse nobis essi ut per omne quod agimus, in caritatis inistodia vigilemus. Caritas vera est, amicum diligere in Deo, & inii nictim: diligere propter Deum. Quam quisquis non habet, omne

bonum amittit, quod habet. Nos quum contra malignos hib ,. Inspiritus spiritalis certaminis aciem ponimus, Summopere

necesse est, ut per caritatem Semper uniti, atque constrices , & numquam interrupti per discordiam inveniamur. Quailibet bona in nobis opera fuerint, si caritas desir, per malum discordiae locus aperitur in acie , unde ad seriendos :nos valeat hostis intrare. Duo sunt pr aecepta caritatiS, Dei lib. r. In

videlicet amor & proximi ; & minus quam inter duos , caritas haberi non potest. Nemo enim proprie ad semetipsum

333쪽

habere cnitatem dicitur, sed dilectio in alterum tendi , ut esse caritas possit. Redemptor noster binos ad praedicandus discipulos mittit , quatenus hoc nobis tacitus insinuet, quia qui caritatem erga alterum non habet, pradicationis L ,.lis Officium suscipere nullatenus debet. In aedificio lapis lapi- portat, quia lapis super lapidem ponitur; & qui por- - tat alterum, portatur ab altero. Sic itaque sic in Sancta Ecclesia, unusquisque di portat alterum, & portatur ab altero. Nam vicissim se proximi tolerant, ut per eos aedificium caritatis surgat. Hinc enim Paulus admonet, dicens: DUIcem mera vestra portate , sic adimplebitis Ieram. risti.

XXX.

De Gratia praevenientis subsequentis nos. EX omnipotentis Dei gratia ad bona opera conari qui

dem possumus, sed haec implere non possumus , si ipse non adiuvet, qui jubet. Paulus Apostolus discipulos admonet , dicens: Cum metu, tremore vestram ipsorum saltatem operamini. Illico quis in eis haec ipsa bona operaretur adjunxit, dicens: Deus enim est qui operariis in vobis velle perficere pro bona voluntate. Hinc est quod ipsa , . Veritas discipulis dicit: Sme me nihil potestis facere. Considerandum nobis est, quia λθ Si bona nostra Sic omnipomtentis Dei dona sunt, ut in eis aliquid nostrum non sit, cur nos quasi pro meritis aeternam retributionem quaerimus Si autem ita nostra sunt, ut dona Dei omnipotentis non sint, Cur ex eis omnipotenti Deo gratias agimus' Sciendum, quia . . mala nonra Solummodo nostra Sunt, bona autem nonra &omnipotentis Dei sunt & nostra; quia ipse adspirando nos praevenit, ut velimus, qui adjuvando subsequitur, ne in niter velimus, sed possimus implere , quod volumus. Prae Veniente gratia & bona voluntate subsequente, hoc quod omnipotentis Dei donum est, fit meritum nostrum. Quod π.cim s. bene Paulus brevi sententia explicat dicens: Hus illis ovis bus

Edit. sic bona alastra si ere. Melior est ratem lectio nostri Taionis.

334쪽

Sententiarum. Lib. II.

bus Iahoravi: Qui ne videretur suae virtutῖ tribuisse, quod fecerar, adjunxit: Non autem ego , sed gratia Dei mecum. Quia caelesti dono Paulus praeventus est, quasi alienum se a bono suo opere agnovit, dicens: Non autem ego. Sed quia praeveniens gratia liberum in eo arbitrium secerat in bonum, quo libero arbitrio eamdem gratiam subsequutus est in opere, adiunxit: Sed gratia Dei mecum: ac si diceret : In bono opere laboravi non ego sed & ego.. In eo enim quod solo domini dono prae niu& Sum , non ego. In Morit.,ν.

eo autem quod donum Voluntate subsequutus, & ego. Re picere Dei est ea quae a milisa ac perditae fueranti, ad Suam gratiam reformare MSpiciendo namque leVitatis. nOStrae Misal. in

mala coercuit & magna merita maturitatis dedit Beatus' Iob ait: rana non splendis , O stelia non sunt mandae in io,. al. . conspectu ejus. Quia nec Sancti. Ecclesia virtute propria tot miraculis emicat, nisi hanc praevenientis gratiae dona persundant. Nec singulorum bene viventium mentes a peccatorum maculix mundae sunt, Si remota pictate judicentur. Apud districti iudicis oculos sua unumquemquC corruptiis bilitas inquinat, nisi hanc quotidie gratia parcentis tergatiam quatuor Rrgentura orianibus.

SAncta Ecclesia ad erudstionem fidelium populorim qua iatuor Regentium ordines accepit, quos Paulus Apostolus ex dono omnipotentis Domini enumerat dicens: Ipse aedit quosdam quidem Apostolos , quosdam autem Prophetas, ia.. alios vero Evangelistas , alios autem Pastores Doctores. Pastores namque & Doctores unum Regentium ordinem nominat : quia gregem Dei ipse Veraciter pascit, qui docet. Habuit in exordiix suis Sancta Ecclesia Apostolos & Prophetas. Prophetas autem dicimus , non eos qui in Veteri populo fuerunt, sed eos qui in Sancta Ecclesia post Apo totos sunt exortici Posteriori tempore quod nunc est, habet Evangelistas atque Doctores. Quia Vero Evangelium bonum nuntium dicitur ,. Evangelistas utique appellamus, qui rudibus populis bona palliae caelastis adnuntiant. Evang.

335쪽

llatae atque Doctores & priori clinde tempore suerunt, sed nunc usque Domino largiente Permanent, quia adlauc qu ita te & Infideles populos ad fidem trahi, & fideles quosque in bonos mores per Doctores erudiri cognoscimus.

XXXII.

De Pastoribus animarum, quales in Ecclesia eli, debeant.

3. Uum rerum necessitas exposcit, pensandum valde est, tuis. . ad Mimeri quisque regiminis qualiter Veniat, atque ad hoc rite perveniens qualiter Vivat, & bene vivens' qualiter doceat, & recte docens infirmitatem suam quot,

die quanta consideratione cognoscat 3 ne aut humilitas a cessum fugiat, aut ab perventioni Vita contradicat, aut vitam doctrina destituat, aut doctrinam praesumtio extollat. Prius ergo appetitum timor temperet, post autem magisterium , quod a non quaerente suscipitur , Vita commendet. Ac deinde necesse est, ut pasroris bonum quod . Vivendo ostenditur, etiam loquendo propamur. Ad extremum v ro Superest, ut Persecta quaequae opera consideratio propriae infirmitatis deprimat; ne haec ante occulti M arbitrismia .r. Oculos tumor elationis extinguat. Esaias Propheta ait: Clama, ne cesses, sicut. tuba ' exesta vocem tuam. Praeconis

quippe officium sumit, quisquis ad sacerdotium accedit, ut ante adventum judicis, qui terribiliter sequitur, ipse scilicet clamando gradiatur. Sacerdos ergo si praedicationis - ' est nescius, quam clamoris Vocem daturus est praeco mutust Fortes perseverantesque doctores velut . imputribilia quaerendi sunt, qui instructioni sacrorum volumi num semper inhan entes Sanctae Ecclesiae unitatem denuntiant , & quasi intromissi circulis arcam Domini portent. Vectibus arcam testamenti portare est bonis doctoribus Sanctam Ecclesiam ad rudes infidesium mentes praedicando deduci. Qui auro quoque iubentur operiri, ut cum sermone. aliis , insonant, ipsi etiam vitae splendore fulgescant.

336쪽

Necesse est igitur, ut qui ad ossicium praxlicationis exincubant , a sacrae Iectionis studio non recedant. Ad hoc namque vems esse in circulis Arcae semper jubentur, ut quum portari Arcam opportunitas exigit, de intromittendis vectibus partandi tarditas nulla generetur ; quia Videlicet quum spiritale aliquid a subditis pastor inquritur , ignominiosum valde est, si tunc quaerat discere, quum quaestionem debet enodare. Circulis Arcae foederis vectes inhaereant, ut Doctores semper in suis cordibus eloquia sacra meditantes, Testamenti Arcam sine mora elevent, si quidquid necesse est, protinus docent. Unde bene primus Pa

tor Ecclesiae Pastores ceteros admonet, dicens: Parati sem- --3.

per ad satisfactionem de ea, quae in nobis est , spe. Ac si aperte dicat: Ut ad portandam Arcam nulla mora praepediat , i vectes 1 circulis numquam recedant. Sancti viri, ndum praesunt non in se potestatem ordinis , sed aequalita- Κ MM.tem conditionis adtendant. Nec praeesse gaudeant hominibus, sed prodesse. Sciendum, quod antiqui Patres nos-ης , tri, non tam reges hominum , quam pastores pecorum fuisset memorantur. Quum Noe Dominus , filiisque eius, Post diluvium diceret: Creseite multiplicamini, ct im--

piete terram , subdidit: Et terror vester , ac tremor sit supercuncta animalia terra. Homo quippe animalibus inration bilibus , non autem ceteris hominibus natura praelatus est.

Idcirco ei dicitur, ut ab animalibus, & non ab homine timeatur, quia contra naturam superbire est , ab aequali Velle timeri. Cuncti qui praesunt, non in se potestatem debent ordinis, sed aequalitatem pensare conditionis , nam Sicut praefati sumus , antiqui Patres nostri pastores pec Tum , & non reges hominum suisse memorantur. Necesse est, ut Rectores a subditis timeantiu , quando ab eisdem Deum minime deprehendunt timeri, ut humana saltim ser-midine peccare metuant, qui divina iudicia non sormidant. Nequaquam praepositi ex subiectorum timore superbiant, in quo , non suam gloriam, sed subditorum justitiam quae-Tunt. In eo autem quod metum sibi a perverse viventibus

cxigunt, quasi non hominibus, sed animalibus dominan- Tom. XXXI. Pp tu

337쪽

Mors. lib.

tur , quia Videlicet ex qua parte bestiales sunt subdisi, ex ea etiam debent a formidine iacere substrati. Facies sanctae Ecclesiae sunt hi, qui in locis regiminum positi apparent primi, ut ex eorum specie sit honor fidelis populi, etiam si quid in corpore latet deλrme. Qui nimiriim Nesati ple- bibus plangunt culpas infirmantium , seque sic de alienis lapsibus ac si de propriis adfligunt. Saepe Rectores bonidum quosdam Vident ad veniam post culpas redire 3 quosdam verb in iniquitate persistere , occulta omnipotentis Dei iudicia mirantur, sed penetrare nequeunt. Obstupescunt enim , quae non intelligunt. Ille modis omnibus debet ad exemplum vivendi pertrahi, qui cunctis carnis passionibus moriens iam spiritaliter vivit, qui prospera mundi postposuit, qui nulla adversa pertimescit, qui sola interna desiderat. Cuius intentioni bene congruens , 0 nec omnino per imbecillitatem, nec valde per contumeliam corpus repugnat. Ipse nihilominus ad dignitatem pastoralis officii debet provehi, qui ad aliena cupienda non ducitur, sed propria largitur; qui per pietatis viscera citius ad ignoscendum flectitur , sed nusquam plusquam deceat ignoscens, ab arce rectitudinis inclinatur : qui nulla inlicita perpetrat, sed perpetrata 'ab aliis, ut propria deplorat: qui ex affectu cordis alienae infirmitati compatitur , sicque in bonis proximi , sicut in suis profectibus laetatur. Ad dignitatem Pontificalis excellentiae rite pervenit, qui Ita se imitabilem

ceteris in cunctis, quae agit, insinuat, ut inter eos non habeat, quod saltim de transactis erubescat: qui sic studet. ViVere, ut proximorum quoque corda arentia doctrinae

valeat o fluentibus inrigare. Qui orationis usu, & 'experimento jam didicit , quod obtinere a Domino , quae popos cerit , possit. Cui per cffectus vocem iam quasi specialiter

. dicitur: Adbue loquente te dieam : Eere adsum. Si sertasse quisquam Veniat, ut pro se ad intercedendum nos apud potentem quempiam Virum , qui sibi iratus, nobis vero est incognitus, ducat, protinus respondemus : Ad intercedendum venire non possumus , quia familiaritatis ejus nqu

338쪽

Sententiaram. Lib. II. 3o7

tiam non habemus Si ergo homo apud hominem , de quo

minime praesumit, fieri intercessor erubescit; qua mente apud Deum intercessionis locum pro populo arripit , qui familiarem se eius gratiae esse per vitae meritum nescit' Aut ab eo quomodo aliis veniam posmiabit, qui utrum sibi sit placatus ignorat Qua in re est adhuc aliud sollicitius formidandum, ne qui placare posse iram creditur , truncis ipse ex proprio reatu mereatur. Cuncti liquido novimus, quia quum is, qui displicet, ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur. Qui adhuc desideriis terrenis adstringitur, caveat, ne districti iram iudicis gra-Vius accendes, dum loco delectatur gloriar, fiat subditis R g- auctor ruinae. Sollerter se quisque metiatur, ne locum regiminis adsumere audeat, si adhuc in se vitium damnabb iuter regnat, ne is , quem crimen depravat proprium, intercessor fieri appetat pro culpis aliorum.

De Rectoribus , qualiter vitae eonversationem baleant. REetor semper cogitatisne sit mundus, quatenus nulla Res pate. hunc immunditia polluat, qui hoc suscepit ossicium, ut in alienis quoque cordibus pollutionis maculas tergat. Necesse est, ut esse munda studeat manus, quae diluere sordes aliorum curat: ne tacta quaeque deterius inquinet, si sordida insequens lutum tenet. Hinc namque per Prophetam dicitur : Mundamini, qui fertis vasa Domini. Domini LM. sa. etenim vasa serunt, qui proximorum animas ad aeterna sacraria perducendas in suae conversationis fide suscipiunt. Apud semetipsos quantum debeant mundari, cons- Piciant, qui ad aeternitatis templum vasa viventia in sinu propriae sponsionis portant. Hinc divina voce praecipitur, ut in Aaron pectore rationale iudicii vittis ligantibus Im Ee.d. t . Primatur; quatenus sacerdotale cor nequaquam cogitationes fluxae possideant, sed ratio sola constringar. Nec indiscretum quid, vel inutile cogitet, qui ad exemplum alii Constitutus ex gravitate vitae semper debet ostendere,

quantam in pectore rationem portet: In judicii rationale,

Pp a quod

339쪽

quod in Aaron pectore ponitur , praecipItur , ut duodecim

Patriarcharum nomina describantur. Adscriptos etenim Patres semper in pectore serre, est antiquorum vitam sine intermissione cogitare. Tunc sacerdos inreprehensibiliter graditur , cum exempla Patrum praecedentium indesinenter intuetur : quum sanctorum vestigia sine cessatione considerat , & cogitationes inlicitas deprimit, ne extra ordinis limitem operis pcdem tendat. Debet Rector subtili semper examine bona malaque discernere , & quae, et quibus, quando, vel qualiter congruant studiose cretiare ; nihi que proprium quaerere, sed sua commoda propinquorum ras Pis deputare. Sit Rector operatione praecipuus , ut vitae viam ' subditis bene vivendo denuntiet, & grex , qui pastoris V

cem , moresque sequitur, per exempla melius, quam per verba gradiatur. Per divinam legem praecipitur, ut sacer- dos in sacrificium armum dextrum accipiat, & separatum, ut non solum sit ejus operatio utilis , sed etiam singularis: nec inter malos tantummodo quae recta sunt faciat, sed bene quoque operantes subditos, sicut honore ordinis superat, ita etiam morum virtute transcendat. Sacerdoti in esu pec- sculum cum armo tribuitur, tu cmod de sacrificio praecipitist sumere, hoc de semetipso auctori discat immolare. Et non solum pectore , quae recta Sunt, cogitet, Sed spectatores suos ad sublimia armo operis invitet. Nulla praesentis vitae Rector appetat, nulla pertimescat, blandimenta mundi respecto intimo timore despiciat; terrores autem considerato intemae dulcedinis blandimento contemnat. Sit Res. P n. Rector singulis compassione proximus , prae Cunctis con-P F -suspensus, ut & per piriatis viscera in se in firmitatem ceterorum transserat, α per speculationis ab titudinem semetipsum quoque invisibilia appetendo transcendat : ne aut alta petens proximorum infima despiciat, aut infimis proximorum congruens appetere alta relinquat..i Pastores , non solum sursum sanctum Caput Ecclesiae, ubdelicet Dominum contemplando appetunt , sed deorsum quoque ad membra illius miserando descendunt. Hinc

Moyses crebro tabernaculum intrat & exit; & qui intus in

340쪽

Contemplaisonem rapitur, foris infirmantium negotiis urgetur. Intus Dei arcana considerat, foris onera carnalium portat. Moyses sanctus de rebus dubiis semper ad tabernaculum recurrit, & coram Testamenti Arca Deum Consulit : exemplum proculdubio Rectoribus praebens , ut quum soris ambigunt, quod disponant, ad mentem sem- per quasi ad tabernaculum redeant ; & velut coram Tes tamenti Arca Dominum consulant, si de his in quibus dubitant, apud semetipsos intus sacri eloquii paginas requirant. Ipsa scilicet Veritas per susceptionem nobis nostrae humanitatis ostensa, in monte orationi inhaeret, racula in urbibus exercet, Imitationis videlicet viam bonis Rectoribus sternens; ut si etiam summa contemplando a petunt , necessitatibus tamen infirmantium compatiendo misceantur. Tunc ad alta caritas mirabiliter surgit, quum ad ima proximorum se misericorditer adtrahit. Et quo benigne descendit ad infima, Valenter recurrat ad summa. Qui regimine pastorali sunt aliis praelati, tales se exhibeant, quibus sublecti occulta sua prodere non erubescant. Ut quum tentationum fluctus parvuli tolerant , ad pastoris/mentem , quati ad matris sinum recurrant. Et hoc quod se inquinari pulsantis culpae sordibus praevident, exhortarionis ejus solatio, ac lacrymis orationis lavent. Sit Re tor internorum curam in exteriorum occupatione non mi-z nuens, exteriorum proVidentiam in internorum sollicitudine non relinquens. Ne aut exterioribus deditus ab intramis corruat, aut Solis interioribus occupatus , quae soris

debet, proximis non impendar. Λ subjectis inferiora gerenda sunt; 1 Rectoribus summa cogitanda, ut scilicet oculum, qui providendis gressibus praeeminet, cura pulveris non M obturbet. Caput subjectorum sunt cuncti, qui praesunt 3 & ut recta pedes valeant itinera carpere, haec

proculdubio caput debet ex alto proVidere, ne a proVectus sui itinere pedes torpeant, quum curvara rectitud ne corporis caput sese ad terram declinat. Cuncti, qui praesunt habere quidem sollicitudines exteriores debent, nec tamen eis vehementer incumbere. Sacerdotes recte &

SEARCH

MENU NAVIGATION