Espana Sagrada. Theatro geographicohistorico de la iglesia de Espana. Origen, divisiones, y limites de todas sus provincias. Antiguedad, traslaciones, y estado antiguo y presente de sus sillas en todos los dominios de Espana, y Portugal. Con varias d

발행: 1776년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

at que ad servorem spiritus nullis se ardoris stimulis inflammant. Fit plerumque Dio gratior amore ardens vita post Culpam, quam . securitate torpens Innocentia. Unde & voce e. ν. ν. Judicis dicitur : Remittunt in ei peceata multa , qtita dilrexit multum. Et: Gaudium erit in caeso super uno peccatore 3.. paenitente , quam super nonaginta novem justis , quibus non opus est poenitentia. Quod citius ex ipsa re colligimus, si nostrae mentis iudicia pensemus. Plus namque terram diligimus , quae post spinas exarata fiuctus uberes producit, quam quae nullas spinas habuit, sed tamen culta sterilem segetem gignit. Admonendi sunt peccata carnis ignorantes, ne superioris ordinis celsitudine se ceteris praeserant, quum ab inferioribus quanta se melius agantur, ignorant. In exa mine namque recti Judicis mutat merita ordinum qualitas actionum. Quis consideratis ipsis rerum imaginibus , nesciat quod Ini natura gemmarum carbunculus praefertur hyam

cintho ' Sed tamen caerulei coloris hyacinthus praesertur pablenti carbunculo, quia & illi quod ordo naturae subtra, hit, species decoris adjungit, & hunc , quem naturalis ordo praetulerat, coloris qualitas foedat. Sic ergo in liuinmano genere quidam in meliori ordine deteriores sunt, quidam in deteriori meliores: quia & isti sortem extremi habitus bene vivendo transcendunt, & illi imperioris loci

LB i. lis meritum moribus non exequendo diminuunt. Candida vita

. . . ': sicut lilium de incorruptione virginitatis suave .. redolens, quasi flos lilii de fructa verae honestatis. Sunt

L s. i. i. plerique continentes , qui ab exteriori se appetitu custo-huma. diunt, & spe ad interiora rapiuntur, carnem macerant& toto desiderio ad supernam patriam anhelant, aeterna praemia expetunt, pro laboribus suis recipere laudes la manas nolunt. Hi nimirum gloriam suam non in M honore hominum ponunt, sed Intra .conscientiam contegunr. Per humilitatis custodiam servanda est munditia castitatis. Si

enim pie spiritus sub Deo premitur,' caro illicite super spiritu non levatur. Habet quippe spiritus commissum sibi dominium carnis, 'si tamen sub Domino recognoscit iura

legitimae semitutis. i. . . .

392쪽

nitentiarum. Lib. III. 3 6 i

SUnt nonnulli, qui mundi quidem actiones fugiunt, sed M. il 1E.

nullis virtutibus exercentur. Hi nimirum torpore non istudio dormiunt ,& idcirco interna non conspiciunt, quia caput non in lapide, sed in terra posuerunt. Quibus pIerumque contingit, ut quanto securius ab externis actionibus cessant, tanto latius Iminuadae in se cogitationis strepitum per otium congerant. In Deuteronomio Scriptum eSt: M, s sti .r arabis in primogenito MDis , o non tondebis prim g Α -

nita istum. Quid per hujus prohibitionis exemplum , nisi D- 13. vitam bene inchoantium Moyses humanis occupationibus exerceri prohibuit φ In primogenito quippe bovis arare, est bonae conversationis primordia in exercitio publicae actionis ostendere. Ovium primogenita tondere, est ab occultationis suae tegmine, humanis oratis inchoantia bona nostra .denudare. In primogenito bovis operari prohibemur, atque a primogenitis ovium detondendis compescimur : quia & si quid robustum incipimus, exercere hoc in aperto citius non debemus. Et quum vita nostra simplex quid atque innocuum inchoat, dignum est, ut secreti sui Velamina non relinquat, ne nudum hoc humanis oculis, quasi

subducto vellere ostendat. Ad sola divina sacrificia boum Primogenita, oviumque proficiant, Q ut quod sorte innocuum incipi miis , hoc ad honorem inti Judicis in ara Cordis immolemus. Quod ab illo proculdubio tanto libentius accipitur , quanto & ab hominibus occultatum, nulla

laudis appetitione maculatur. Saepe novae conversutonis primordia adhuc ex carnali sunt vita commixta : & idcirco innotescere citius non debent, ne quum laudantur bona, Lib. . laquae placent, deceptus laude sua animus deprehendere in eis nequeat mala, quae latent. Primogenitum quoque bo-Vis accipimus in infirma aetate primi nostri temporis MD era bona. In qua tamen arandum non est, quia quum Prima sunt adolescentiae, vel iuventutis nostrae temtri ra, Tom. XXXI. Yy n

393쪽

36 a Dionis Episcopi

nobis adhuc a praedicatione cessandum est, ut vomer linguae no3trae proscindere non audeat terram cordis alieni. Quousque insitani sumus, continere nos intra noSmetipsos debemus; ne dum tenera bona citius ostendimus , amittamus : quia & arbusta plantata, si prius in terra radicata non fuerint, manu tati citius arescunt: at si semel radiacem fixerint, manus tangit, & tamen nil ossicit: venti impellunt, nec tamen impcllentes laedunt. Et constructi parietes si impellantur , eruuntur , nisi a suo prius fuerint humore siccati. Uniuscujusque mens quousque ab humore pravitatis suae persecte non fuerit exiccata, alienae linguae manu tangi non debet; ne priusquam plene percipiat, perdat soliditatem suam, & impulsa ruat, ne velut arbustum sine radicibus, dum plus quam tolerare valet, concutitur, fatibus arescat. Ad exemplum hominum non sunt ostendem da , nisi quae firma sunt. Prius etenim convalescere debet mens, atque ad utilitatem proximorum postmodum demonstrari , quum jam nec per laudem clavata corruat, nec Vituperationem percussa contabescat. Nam & per Paulum Apostolum Thimotheo dicitur: Praecipe hae , ct doce,

nemo adolescentIam tuam contemnat . Sciendum tamen est,

quia ei adolescentia in annis, non in moribus erat, quam-ς te. i . Vis in sacro eloquio nonnumquam adolescentia iuventus Vocatur. Unde scriptum est: Laetare juvenis in adolescentia tua.

De seiunio , vel alstinentia.

I. . A Bstinentes sollicite semper aspiciant, ne quum gulae' vitium fugiunt, acriora his vitia ex virtute generen tur 3 ne dum carnem macerant, ad impatientiam spiritus

erumpat: is & nulla jam virtus sit, quod caro Vincitur, si sp ritus ab ira superetur. Admonendi sunt abstinentes, ut semper M in monitione abstinentiam custodiant, & numquam hanc apud occultum judicem eximiae virtutis credant; ne si fortasse magni esse meriti creditur, cor in

394쪽

Sententiarum. Lib. II. 363

elatione sublevetur. Per Esaiam Prophetam Dominus dicit: Numquisi tale est jejanium quod Hexi 8 Sed frange esurienti

Panem tuum , Senos vagosque induo in domum tuam. Qua in re pensandum est, Virtus abstinentiae quam parva reSDicitur quae non nisi ex aliis virtutibus commendatur. Johel

Propheta docens, quale sit a Domino je unium acceptabile, ait Israelitico populo : Sanctissate jejunium. Jeiunium quip- 'pe sanetificare est, ad unctis bonis aliis dignam Deo abstinentiam carnis ostendere. Admonendi sunt abstinentes , ut noverint, quia tunc placentem Deo abstinentiam osterunt,

quum ea , quae sibi de alimentis subtrahunt, indigentibus largiuntur. Sollerter audiendum est, quod per Praphetam Dominus redarguit, dicens : Quum ijunaretis , edi plaugem E. h. m. retis in quinto, in septima mense per bos septuaginta au-

nos , numqv d jejunium jejunastis mUA: Et cum ab comeditis , ct bibitis, numquid non Oobis comeditis , ct υobis metipsis bibitis 8 Non enim Deo, sed sibi quisque jejunat, si

ea , quae ventri ad tempus subtrahit, non inopibus tribuit, sed ventri postmodum offerenda custodit. Plerumque abstinentes impatientiae, saepe vero superbiae culpa comitatur: nisi enim mentes abstinentium plerumque impatientia a sinu tranquillitatis excuteret, nequaquam PetruS diceret: M- resf. i. nistrate in fide vestra virtutem , in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam 3 protinus vigilanter adiungeret , dicens : in abstinentia autem patientiam. DeeSie qu)P--.pe abstinentibus patientiam praevidit, quae eiS ut adesset, admonuit. Nisi cogitationes abstinentium nonnumquam Superbiae culpa transfigeret, Paulus minime dixisset: stui noumanducat, manducantem non judicet. Dum igitur plusqnam necesse est, per abstinentiam caro adteritur, humilitas soris ostenditur 3 sed de hac ipsa humilitate graviter interius

superbitur. Nisi enim aliquando mens ex abstinentiae virtute tumesceret, nequaquam hanc velut inter magna merita Pharisaeus arrogans studuisset numerare, dicens: 'eium bis rue. 13. in sabbato. Sunt plerique qui corpus per abstinentiam antigunt, sed de ipsa sua abstinentia humanos favores expe- Eu ho .

395쪽

tum, doctrinae Inserviunt, indigentibus multa lar unturi sed quasi fatuae profecto sunt virgines, quia solam laudistis ibi. transitoriae retributionem quaerunt. Magna est virtus absti-hiri Jho- nentiae, sed si quis ita ab alimentis abstineat, ut ceteros in dijudicet, & alimenta eadem , quae Deus Creavit ad percipiendum cum gratiarum actione, fidelibus etiam dam. ner: quid hitic virtus abstinentiae facta est, nisi laqueus culpael Quum nostra corpora per abstinentiam domamus, quid aliud quam carnalia sacrificia omnipotenti Domino Ram. ix. exhibemus, sicut per Paulum dicitur : Ut exbibeatis eorpora ' vestra bostiam viυentem Egregius Psalmista David nullam P - esse abstinentiam sine concordia designans, ait: Laudare eum in tympano, ct eboro. In tympano enim corium siccum resonat: in choro autem voces concorditer Cantant.

Quid ergo per tympanum nisi abstinentia, & quid per chorum nisi caritatis concordia designaturi Qui itaque sic ab tinentiam tenet, ut concordiam deserat, laudat quidem in tympano Deum, sed non laudat in choro.

De spontariea paupertate.

isquis stimulo divini amoris excitatus, lila possessa reliquerit, illic proculdubio culmen judiciariae potes

ratis obtinebit; ut simul tunc Iudex cum iudice veniat , qui nunc consideratione iudicii sese spontanea pa pertate castigat. Relinquentes temporalia , & adipiscentes paupertatem Spontaneam, gloriam potestatis aeternae mercati sunt. Quid itaque in hoc mundo stultius, quam Sua deserere Et quid in aeternitate nobilius, quam cum Deo niti. s. n. Judices Venire Sanctus quisque non ideo terrena deseris, ut haec possidere in hoc mundo multiplicius possit, se M.,,. , , . cundum quod Veritas ait: Si quis omnia reliquerit prepte nomen meum, centuplum accipiet, vitam aramam possidebit. Quisquis terreno studio terram relinquit, terram non relinquit, sed appetit. Nec qui unam uxorem deserit, centum recepturus est; sed per centenarium numerum per sectio designatur, postquam etiam Vita aeterna Promittitur,

quia

396쪽

Sententiam m. Lib. III. 36s

quia quisquis pro Dei nomine temporalia , atque terrena contemnit, & hic persectionem mentis recipit, ut iam ea non appetat, quae contemnit , & in sequenti saeculo ad aeternae Vitae gloriam pervenit. Centies itaque recipit, quod dedit, qui persectionis spiritum accipiens, terrenis non indiget , etiam si haec non habet. Ille enim pauper est, qui eget eo quod non habet. Nam & qui non habens, habere non appetit, dives est. Paupertas quippe in inopia mentis

est, non in quantitate possessionis. Nam cui cum paupertate bene convenit, non est pauper. Beati pauperes spiritu , quoniam ipsorum est regnum calorum. Scriptura sacra Plerumque pauperes humilcs vocare consuevit: quia enim divitiae visibiliter potentes ostendunt, apud Semetipsos pau-Peres sunt spiritu, qui elati in Suis conscientiis non sunt.

De adbibendis pro eorporis nefessitate subsidiis. .

um naturae nostrae necessitatibus plerumque,

quam expedit, deservimus, mentisque curam negli- gimus , ex miseria negligentiae infirmitati nostrae ad- ' 'dimus squalorem culpae. Necessitates praesentis saeculi hoc habere valde periculosum solent, quod saepe in eis minime

discernirur, quid circa illas per utilitatis studium, & quid

per voluptatis vitium agatur. Crebro M remissionis occassione inventa , dum necessitati debita reddimus, volum tis vitio deservimus, & infirmitatis velamine ante discretionis oculos excusatio nostra se palliat, atque f se sub patrocinii desensione explendae utilitatis occultat. Infirmitatem naturae nostrae per negligentiam relaxare, nihil aliud est, quam calamitatis miseriam addere, atque vitiorum squalorem ex eadem miseria multiplicare. Sancti viri in omne quod agunt, studiosissima intentione discernunt, ne quid plus ab eis naturae suae infirmitas , quam sibi debetur, exigat, ne sub necessitatis tegmine in eis vitium volupta- tis

397쪽

366 Tisonis Episcopi

tis excrescat. Elam viri aliud ex infirmItate, allud extentationis suggestione sustinent: & quasi quidam rectissimi ab arbitres inter necessitatem Voluptatemque ConStit

ii, hanc b) consulendo, & sublevando , illam premendo

fienant. Unde fit, ut & si infirmitatis suae calamitatem tolerant , tamen ad squalorem miseriae per negligentiam non

descendant. Hoc ipsum enim esse in calamitate , est necessitates naturae ex carnis adhuc corruptibilis infirmitate sustinere. Praesentis vitae necessitates cupiebat evadere, qui dicebat: De necessitatibus meis eripe me. Sciebat enim plerumque Voluptatum culpas ex necessitatum occasione prorumpere , dc ne quid sponte illicitum admitteret, hoc ipsum satagebat evelli, quod nolens ex radice tolerabat. Pravi igitur gaudent in his corruptionis suae necessitatibus, quia nimirum neces*itatem ad usum Voluptatum retorquenti Q uim enim reficiendis cibo corporibus naturae serviunt,

per delectationem gulae in voluptatis ingluvie e descendunt. Plerique quum tegendis membris vestimenta quaerunt, non solum quae tegant, Sed etiam quae extollant, expetunt 3 & contra torporem frigoris non solum quae Per pinguedinem muniant, sed etiam quae per mollitiem delectenci non solum quae per mollitiem tantum mulceant, sed etiam quae per colorem oculos Seducant. De his ergo necessitati hus liberari Psalmista desiderans ait: De necessitatibus meis eripe me. Necessitatis enim causam in usum voluptatis vertere , quid est aliud, quam calamitatis suae squalorem miseriae sociare Plerumque replemus resectionibus corpus, ne extenuatum deficiat. Extenuamus abstinentia, ne nos repletum premat. Vegetamus motibus, ne situ immobilitatis intereat; sed citius hoc collocando sistimus, ne ipsa sua geratione succumbat. Adjumento hoc vestium tegimus,

ne frigus interimat: & quaesita adjumenta projicimus, ne calor exurat. Tot igitur diversitatibus occurrentes, quid agimus, nisi corruptibilitati servimus : ut saltim multiplicitas impensi obsequii corpus sustineat, quod anxietas infirmae mutabilitatis gravati . XIII.

Veter. arbitres habent. b)M. hane cons lando sublevant. 9 Ed. dis endu train. VJ M. caiamitati; at Gemet. Hilaue Norm. 3c r. Laud. ut noster legunt

398쪽

Sententiarum. Lib. III. 36

XIII. De Soctis viris quietam Oitam diligentibus. SAncti viri, quia nihil hujus mundi appetunt, nullis prin Mocii. .

culdubio in corde tumultibus premuntur. Omnes qui' Pe inordinatos desideriorum motus a cubili cordis manu Sanctae considerationis ejiciunt: & quia transitoria cuncta despiciunt, ex his nascentes cogitationum insolentias non Patiuntur. Solam namque aeternam patriam appetunt : &quia nulla hujus mundi diligunt, magna mentis tranquilli- 'tate perfruuntur. Magna mentis en requies, a secreto cordis terrenorum desideriorum tumultus expellere, & una intentione aeternae patriae in amorem intimae quietis anhelare. A tumultu rerum temporalium David Propheta magnum quendam secessum petierat quietam mentem, in qua tanto purius Deum cerneret, quanto hunc cum se solo solum inveniret. Unde recte ait: Unam petii a Domino , hanc re' cquiram , ut inhabitem in domo domini. Hunc ergo, quem n. s. modo protulimus, consulem Paulo subtilius perpendamus; quomodo ad praebenda vitae sublimioris exempla sub lectis populorum cuncis virtutum calculos spargat. iace ad insinuandam retributionem boni pro malo de semetipso fatetur, dicens: Si redidi retribuentibus mibi mala, decidam merito Ps. r. s. M inimilis meis inanis. Ad dilectionem conditoris excitandam insinuat, dicens: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Ad formam sanctae humilitatis imprimendam secreta cordis sui indicat, dicens: Domine non est exaltatum cor meum, ν, neque elati sunt oculi mei. Ad imitandam geli rectitudinem

exemplo suo nos excitat, dicens: Minae qui oderunt te, P . iis. Drus , oderam illos , super inimicos tuos tabescebam 'Perfecto odio oderam illas, inimici facti sunt mihi. Ad aeterni nobis patriae desiderium succendendum vitae praesentis longitudinem deplorat, dicens: Heu Ob me, quod incolatus meus prolongarus est. Largitate nimirum b) conso

H Ed. mib;. ceterum Vindoc. Compend. S. Albin. &e. Ut noster Iehunt. μὶ Ed. comulatus: sed lectionem nostram habent Veter. Edita cum antiq. Rem. & Germ. Diuitigod by Corale

399쪽

latus emicuit, qui exem'so conversation Is propriae tot no a bIs virtutum calculos spargit. Egregius David Propheta P . . r. eting, Ut fugIens, m ιnsi In solitudine. Fugiens se elongat, quia a turba d 'sideriorum temporalium in alta Dei contemplatione se sublevat. Manet vero in solitudine;

quia perseverat in remota mentis intentione. De ql a sol, .H εν. tudine Domino Jeremias ait: A facie mauus tua solus sede-quontiis commisatione replesti me. Justos viros quamvis nullus desideriorum carnalium tumultus possζdeat, duris tamen vinculis eos in hac vita positos suae molestia corruptionis ligat. Scriptum quippe est: Corpus quod 'umpitur, a raciat a rimam, d prisnu t)rrena inbab latio sensum multa esita item. Electi viri eo ipso quo adhuc mortales sunt, corruptionis Suae pondere gravantur, &adstricti molestia, vincti stant, quia in illa adhuc libertate vitae incorruptibilis non exurgunt. Sancti viri aliud demente, aliud de corpore tolerant, & contra semetiosos quotidie interno certamine exudant. An non duro molestiae vinculo ligantur , quorum nimirum mens sine labore in ignorantia solvitur, & non nisi cum studio laboris er ditur' Coacta erigitur, libens jacet, ab infimys vix levatur ; & tamen elevata protinus labitur. Semetipsam laboriose vincendo , superna conspicit, sed reverberata lumen, - quod se irradiaVerar, refugit. Duro molestiae vinculo 3usti ligantur, quum eos bH ascensus spiritus ad sinum pacis Intimae pleno desiderio pertrahit; sed frequenti certamine caro perturbat: quae & si jam ante faciem velut ex adverso acie erecta non obviat, adhuc tamen a ment f dorso quasi captiva submurmurat; & quamvis timendo, tamen turpi strepitu in corde speciem pulchrae quietis foedat. Electi quique & si valenter o nnia Superant, quum Sec ritatem pacis internae desiderant, gravi tamen molestia afficiuntur, adhuc habere, quod vincant. Qui eis exceptis , etiam vincula sustinent, quae gravis exterius ne cessitas adstringit. Esurire quippe, sitire, lassescere vin

400쪽

Senientiarii m. Lib. III. 369

cula corruptionis sunt. Quae scilicet solvi nequeunt, nisi ab quum illa immortalitatis gloria nostra mortalitas pCrmu- itatur. Paulus Apostolus egregius scill praedicator ait:

Vanitati enim ereatura subjecta est non volens, sed propter Rem. μο-

eum , qui subjecit in Ue: quia ct ipsa creatura liberis bitur a semitute eorruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Uanitati quippe creatura non volens subditur: Quia homo qui ingenitae constantiae statum volens deseruit, pressus iustae 'mortalitatis pondere , nolens mutabilitatis suae Corruptionibus servit. Sed creatura haec tunc a servitute corruptionis eripitur, quum ad filiorum Dei gloriam incorrupta resurgendo sublevatur. Eiecti molestia vinini Sunt, quia adhuc corruptionis suae poena deprimuntur. Sed quum corrupti- 'bili carne exuimur, quasi ab his, quibus nunc adstringimur molestiae Vinculis, relaxamur. Praesentari namque jam 'Deo cupimus, sed adhuc mortalis corporis obligatione 'praepedimur.

De sanctis υiris amoae, contemplatisa vita deditis. JUsti viri, quanto in caelestibus per contemplationis radium inhaetere desiderant, tanto in terra aedificari re- iugiunt , ubi se peregrini, & hospites noverunt, Paulo

adtestante, qui ait: Nostra autem conversat o in caelir est. Et iterum : Vos autem aedi amisi domum non manufactam ' ile .

aeteream in eriis. Quum sancti viri in propriiq gaudere desi-, derant, esse in alieno felices recusant. Iniusti autem quanto 'longius ab aeternae patriae haereditate divisi sunt, tanto in terra altius fundamenta cogitationis figunt. Electorum p pulus per quosdam etiam in contempL.tionem surgit, per De la li quosdam vero in activae Vitae solummodo opera pinguescit. Unde recte per Isaac dicitur: Det tibi Dominus de rore Gen. 7. caeli, de pinguedine terra. Ros enim desuper subtiliter cadit; & toties de rore caeli accipimus , quoties per insu- Sionem contemplationis intimae de supernis aliquid tenuiter Tom. XXXL ZZ VN

SEARCH

MENU NAVIGATION