Espana Sagrada. Theatro geographicohistorico de la iglesia de Espana. Origen, divisiones, y limites de todas sus provincias. Antiguedad, traslaciones, y estado antiguo y presente de sus sillas en todos los dominios de Espana, y Portugal. Con varias d

발행: 1776년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

p. t. s. c. 21.

AB omnipotente Deos munus ex manu non accipitur, quod corde obligato in malitia prostitur. Mundarietenim debet prius animus, qui munus offerre vult Deo, Quia omne quod datur Deo, ex dantis mente pensatur. omnis malitiae macula ab interiore nostro homine cogitastionis immutatione rergenda est, quia ira udicis placare nescit oblatio, nisi ex munditia placeat offerentis. In libro Genesis scriptum est: Respexit Dominus ad Abel ad munera eius; ad Cain autem γ ad munera illius non respexit. Ne que enim sacrum eloquium dicit: respexit ad munera Abel,& ad Cain munera non respexit , sed prius ait , quia ru- pexit ad Abel, & deinde subjunxit, ct ad munera eius. Et rursum dicit, quia non respexit ad Cain , & deinde subdidit, nee ad munera ejus. Ex dantis namque corde, id quod datur accipitur. Idcirco non Abel ex muneribus , sed ex Abel munera oblata placuerunt. Priris namque ad eum legitur Dominum respexisse, qui dabar, quam ad illa, quae dabat. Ut audito , scilicet narrationis hujus ordine discamus , quia exteriora munera ex interna cordis munditia condiuntur. Virtus discretionis unumquemque nostrum doceat, qualis apud se esse debeat; quum exteriora bona non solum Deo per oblationis votum ό sed etiam proximis subministrat. A discordantibus accipere non vult Dominus sacrificium, holocaustum suscipere recusat. Hinc ergo perpendi debet, quantum sit malum discordiar, pro' ter quod & illud abjicitur , per quod culpa laxatur. In libro Ecclesiastico scriptum est: Qui inert sacri tum ex substantia pauperis , quasi qui victimas filum is conspectu patris sti . Quid namque esse intolcrabilius potest , quam mors filii ante oculos patrist Hoc itaque sacrificium quanta ira aspiciatur, ostenditur, quod orbati patris dolori comparatur. Allud est pro peccatis misericordiam facere aliud pro misericordia sacienda peccare. Qive jam nec mise se cordia nuncupari potest 3 quia non ad . dulcem si uita m

472쪽

Sententiarum. Lib. IV. 4 3

proficit, quae per virus pestiserae radicis amarescIt. Improaborum hominum sacrificia per Prophetam Dominus reprohat, dicens: Ego Dominus diligens judicium , odio habens rapinam in bolae sto. Plerique etenim indigentibus subtrahunt, quae Deo Iargiuntur. Sed quanta eos animad-

Versione renuat, Dominus , demonstrat, dicens: Hostiae ar. impiorum Mominabiles, qua osseruntur ex scelere. Plerum- 'que homines pessimi, quanta per oblationem Deo tribuant, Pensant; quanta autem rapiant considerare dissimulant quasi mercedem operum numerant, & perpendere scelerum culpas recusant.

De qutique sensibus eo orti.

PEne nullum latet, quod quinque sensus corporIs nostrI, Moral. m. videlicet, visus , auditus , gustus, odoratus , & tactis in omne, quod sentiunt, atque discernunt, virtutem di cretionis & sensus a cerebro trahunt. Et quum unus sit Judex sensus cerebri, qui intrinSecus praesidet, per meatus tamen proprios sensus quinque discernit. Deus omnia Potens in genere humano mirabili dispositione operatus en, ut neque oculus audiat, neque auris Videat, neque os olfaciat, neque naris gustet , neque manus odorentur. Et quum uno sensu cerebri omnia disponantur , quilibet tamen horum sensus aliud facere non potest, praeter id quod ex dispositione Conditoris accepit. Ex istis sensibus corporalibus & exterioribus interiora & spiritualia colligenda sunt , ut per id quod in nobis publicum est, transire debeamus ad secretum , quod in nobis est, & nosmetipsos latet. Sicut in Evangelio per quinque talenta quinque sen- tib. Suum, id est, fxteriorum scientia exprimitur. Duobus vero Intellectus & operatio demonstratur. Unius autem talentinomine intelleistus tantummodo designatur. In quinque cor Lib. a. u. poris sensibus unusquisque subsistit. Geminatus autem qui- t narius denarium perficit. Et quia ex utroque sexu fide Ilum multitudo colligitur, Sancta Ecclesia decem virginI-bus similis denuntiatur. Ad custodiendam cordis munditiam exteriorum sensuum nobis disciplina servanda est.'

Com. XXXL. iii Nam

473쪽

4 a . . THonis Episcopi

Nam qua alibet virtute mens polleat, quantalibet gravitate vigeat, carnales tamen sensus puerile quiddam exre-

. , rius praescribunt. Et nisi interioris gravitatis pondere , &quasi juvenili quodam vigore frenentur, ad fluxa quaeque& levia mentem enervem trahunt. Per visum plerumquefiequenter in culpam labimur, si incaute quod non licet aspiciamus. Et quum sit invisibilis anima , nequaquam cor Porearum rerum delectatione tangitur , nisi quod inhaerens corpori, quasi quaedam egrediendi foramina ejusdem cor poris sensus habet. Jeremias Propheta de corporis sensim'. bus narrans, ait: Ascendit mors per fenestras nostras , im' ' gressa est domos nostras. Mors quippe per senestras ascen

dit, & domos ingreditur, quum Per sensus corporis con cupiscentia veniens habitaculum mentis irrumpit. Per Isaiam Prophetam de justis dicitur : Qui sunt hi, qui ut nubes v lant , quasi columbae ad fenestras suast Justi namque u lare ut nubes dicti sunt, quia a terrenis contagiis sublevantur : & quasi columbae ad senestras suas sunt, quia petsensus corporis exteriora quaeque intentione non respiciunt rapacitatis, eosque seras non rapit concupiscentia

carnalis. Sanctus Job , qui acceptis corporis sensibus, Velut subiectis ministris , quidam aequissimus judex praeest, cubpas conspicit, antequam Veniant, & velut insidianti mor- tiri senestras sui corporis claudit, dicens : Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Quum sit invisibilis anima, nequaquam corporearum rerum de lectatione tangitur , nisi quod inhaerens corpori , quasi quaedam egrediendi foramina ejusdem corporis sensus habet. Quinque corporis sensus, visus scilicet, auditus , gus tus , odoratus, & tactius quasi quaedam viae mentis sunt quibus foras veniat, & ea que extra eius sunt substan tiam , concupiscat. Per hos etenim corporis sensus quasi per senestras quasdam exteriora quaeque anima respicit, respiciens concupiscit. Quisquis per has corporis senestra, incaute exterius respicit, plerumque in delectationem peccati, etiam nolens cadit; atque obligatus desideriis, in

474쪽

Sententiarum. Lib. IV. 4 3

cipit velle quod noluit. Praeceps anima dum ante non providet, ne incaute videat quod concupiscat, caeca post incipit desiderare quod vidit. Unde & Prophetae mens, quae sublevata saepe mysteriis internis Intererat, quia alienam . Con iugem incaute vidit; obtenebrata postmodum sibimet

illicite conjunxit. VI. De Satanae tentamentis, vel famelis dammis. ANtiquus hostis bonorum vias tanta insidians arte cI '

cumvolat, ut per ea, quae ab eis bene geSta cogno- n. s.

Verit, ad malitiam aditum quaerat. Nam unde alium largiri quid conspicit , inde alium in discordiae flamma succendit. Et quum hunc respicit misereri, illi persuadet irasci: ut dum bonum , quasi non communiter factum insinuat, Concordes animos a bono gratiae communis abscindat. Plerumque iustorum mentes antiquus hostis, quum ad mala suadendo non valet frangere, bonis satagit actibus inter eas mala seminare. Sed sancti viri has ejus insidias tanto Celerius vincunt, quanto & subtilius deprehendunt. Quidam Corinthius, dum incesti facinus perpetrasSet, eum Doctor egregius in carnis interitum ad satisfactionem p - r. c.. s. Ditentiae satanae tradidit; & in d em Domini salvum ejus ''Spiritum reservavit. Magna quippe arte magisterii ipsi est traditus coactius in poenam , cui sponte est substratus in Culpa , ut qui auctor fuerat ad vitium nequitiae , ipse flagellum fieret disciplinae. Antiquus hostis a sinceritate divinae innocentiae, malitiae suae succenssus face discordat, H e. 34. sed ab ejus iudicio etiam discordando non discrepat. Hostis humani generis viros justos semper arte maleVola tentare appetit, sed tamen hoc Dominus pro eorum probatione, vel misericorditer fieri, vel iuste permittit. Diaboli te latoris licentia pactum Dei vocatur: In qua & desiderium . tentatoris agitur, & tamen per eam miro modo voluntas justi dispensatoris impletur. Erudiendos electos suos Dominus saepe tentatori subiicit, sicut post paradisi claustra, post tertii caeli secreta, ne revelationum magnitudine Paulus extolli potuisset, ei satanae Angelus datus est. Sed hacJ

475쪽

ipsa tentatione disponitur , ut qui elati perire poterant, humiliati a perditione serventur. Secreto dispensationis Ordine unde saevire permittitur iniquitas diaboli , inde pie perficitur benignitas Dei. Hinc Paulus ait: Propter quod

e L. e Domisum rogavi, ut discederet a me; est' dixit mibi,

r. a. c. cit tibi gratia mea , nam virtus in insemitata perficitur. Nomen Filii Jesus est, Iesus autem Salvator, vel etiam salutarIs dicitur. Ille ergo in nomine Salvatoris petit , qui illud , quod ad veram salutem Pertinet, Pelle. Hinc est, quod Paulus Apostolus non exauditur 3 qula si liberaretur a tentatione , ei non proderat ad salutem. Ois..H. Eb Paule in caelo iam Jesum conspicis , in paradisum duceris, secreta Dei verba cognoscis , & adhuc a satanae Α

gelo tentaris Unde sic sertis , ut ad caelestia rapiaris ' Unde sic infirmus , ut in terra hominem fugias , & adhuc a satanae angelo adversa toleres t Quia ipse qui te sublevar,

rursum te subtilissima mensura moderatur , ut & in miraculis tuis nobis praedices virtutem Dei, & rursum in trumore tuo reminisci nos facias infirmitatis nostrae. Quae tamen infirmitas ne in desperationem nos pertrahat, quum pulsat, dum de infirmitate tua Dominum rogares, quia, auditus non es, nobis quoque loquutus es, quid audisti: f it tibi gratia mea ; nam virtus in infirmitate perseitur. Aperta ergo voce Dei ostenditur, quia custos est virtutis infirmitas corporis. Tunc interius cuStodimur , quum di pensatione Dei tolerabiliter tentamur exterius , Piquando vitiis , aliquando pressuris : nam eis quoque , quos viros

novimus suisse virtutum , tentationes atque certamina nonia. a iis desuere Vitiorum. Duo Sunt genera tentationum, unum s a. e. a 3. quod in mente etiam justi hominis per repentinum eis tum agitur , quatenus Sic Subito tentetur, ut hunc inopia nato proventu concutiat, & prosternat, casumque suum

non nisi postquam ceciderit, videat. Aliud vero quod miselatim venit in mentem , & resistentem animam lenibus suggestionibus inficit: & omnes in eo vires iustitiae non nimietate sua, sed assiduitate consumit. ESt tentatio, quae iustos plerumque Subita inVasione prosternit, sicut scrip--....ha. tum eSt 2 Mons cadens desuit, ct saxum ira fe-ur ' Go

476쪽

puliu subito transsertur ad culpam. Alia est tentatio , quae sese cordi hominis leniter insundit, omnemque duritiam sertitudinis corrumpit, atque consumit , sicut in libro Job scriptum est: Lapides exeaυant aquae ; quia videlicet duritiam mentis absorbent assidua & mollia blandimenta libidinis , & lentum atque subtile vitium corrumpit durum di forte propositum mentis. Quum tentationem Dominus justo iudicio ejus menti, qui stare in alto cernitur, repente dominari permittit, quasi cadere ac dei tiere montem facit: & quum voluntas ad vitium commutatur, quasi

ad locum alium saxum transsertur. Quum Deus omnipotens tentationem lentam atque subtilem , sed tamen assiduam eorum , qui esse sortes creduntur , praevalere mentibus sinit, quasi lapides excavant aquae ,& alluvione paulatim terra consumitur , quia nimirum suggestione leni su acta mentis duritia mollitur. Proiecta de superioribus daemonia in hoc mundo dum mentes humiliter Deo adherentium refugiunt, pravis superborum operibus delectantur. Et velut bestiae in herbis ludunt, quum reprobi spiritus bumana corda ad illicitas cogitationes pertrahunt. An non Immundis spiritibus Iudere , est mentes hominum ad Dei imaginem conditas, modo ficta promissione decipere, m do vacuis terroribus irridere, modo eis transitoria gaudia quasi mansura imprimere , modo manSuras poenas quasi transitorias levigare φ Ηarum proculdubio bestiarum illu-εionem pertimuerat iste , qui dicebat: Deus meus in te eo fluo , non erubescam ; neque irrideant me inimici mei. Per Jeremiam Prophetam Dominus dicit: Viderunt eam hostes, deriserunt sia bata eius. HosteS quippe sabbata deriserunt, quando maligni spiritus otiosae menti pravas cogitationes injiciunt, ut& si quiescit ab opere, non quiescat a mal xum operum delectatione.

VII.

Quot sunt tentamenta somniorum.

SCiendum est, quod sex modis tangunt animam imagi

nes somniorum. Aliquando namque somnia ventris

plenitudine vel inanitate, aliquando vero illusione , aliquando cogitatione simul & illusione , aliquando revela

Mors. lib.

t. c. 4. u. a.

477쪽

tione , aliquando autem cogitatione simul & revelatIonenerantur. Sed duo, quae prima diximus, omnes experimento cognoscimus: subiuna autem quatuor in Sacrae Scripturae paginis invenimus. Somnia etenim nisi plerumque ab occulto hoste per illusionem fierent, nequaquam hoc ΕιHI. 3 . Sapiens indicaret, dicens : Icultor errare fecerunt som- .. ,, ct illusiones vana. Vel certe : Non augurabimini, nec . obser bitis somnia. Quibus profecto verbis cujus sint de testationis ostenditur , quae auguriis conjunguntur. Rursum nisi aliquando ex cogitatione simul & illusione procede-ε d.. i. , Salomon minime dixiSSet: Multas curas sequunt somnia. Nisi aliquando somnia ex mysterio revelationis

orirentur , Joseph praeserendum se fratribus per somnium ' non viderer ; nec Mariae Stansum , ut ablato puero in AEgyptum sugeret, per Somnium Ueritas admoneret. Rursum nisi aliquando somnia cogitatione simul & revelatione procederent, nequaquam Daniel Propheta Nabucodo nosor visionem diserens, a radice cogitationis inchoasset,' dicens : Tu Rex egitare coepisti in stratu tuo , quid esset futurum post hae, qui re ut osteria , ostendet tibi,

Dia. 3x. qua ventura sunt. Et Paulo Post: Videbas , ecce quas statua una grandis, statua illa magna , statura sublimis stabat contra te , & cetera. Daniel itaque dum somnium adimplendum reverenter insinuat, & ex qua ortum sit cogitatione manifestat, patenter ostenditur, quia hoc plerumque ex cogitatione simul dc reVelatione generetur. Quum somnia tot rerum qualitatibus alternent, tanto eis

credi dissicilius debet, quanto & ex quo impulsu veniant,

facilius non elucet. Sancti viri inter illusiones atque revelationes, ipsas visionum voces , aut imagines quodam intimo sapore discernunt , ut sciant vel quid a bono spiritu percipiant, vel quid ab illusore patiantur. Si erga somnia

mens cauta non ierit, per deceptorem spiritum multis se vanitatibus immergit, qui nonnumquam solet multa vera praedicere, ut ad extremum Valeat animam ex una aliqua M. A. lib. falsitate laqueare. Saepe malignus Spiritus his , quos amore .

- ς- vitae praesentis vigiliares inspicit, prospera etiam dor-

Q Ed. intercipis.

478쪽

Sententiarum. Uth. IV. 44

mlentibus promittit; & quos formidare adversa considerat, eis haec durius somnii imaginibus intentat: quatenus indiscretam mentem diversa qualitate assiciat, eamque aut spe sublevans, aut deprimens timore , confundat. Saepe antruquus hostis etiam sanctorum corda assicere somniis nititur, ut ab intentione cogitationis Solidae ad tempus Saltem , momentumque deriventur, quamquam ipsi protinus animum ab illusionis imaginatione discutiant. Sed hostis insidiatis, quo eos Vigilantes minime Superat, eo dormientes gravius impugnat. Humani generis hostem maligne agere etiam per somnia , Superna dispensatio benigne permittit , ne in electorum cordibus ipse saltim a passionis praemio somnus vacet.

. . VIII.

De noctumis illusionibus.

Nocturnum est somnium tentatio occulta , per quam Moral. lib. tenebrosa cogit. atione turpe aliquid corde concipi h. a. ' . tur, quod tamen corpore non expletur. Somnio noc turno pollutus egredi extra castra per legem praecipitur; quia videlicet dignum est, ut qui immunda cogitatione polluitur , indignum se cunctorum fidelium societatibus arbitretur , culpae suae meritum ante oculos ponat, & ex honorum se testimatione despiciat. Illusione nocturna polluto extra castra exire, est turpi Impugnatione laboranti sese ex Continentium comparatione despicere. Qui ad vesperam lavatur aqua, quum desectum suum conspiciens , ad poenitentiae lamenta convertitur, ut fletibus diluat omne, quod animum occulta inquinatio accusat. Nocturno pollutus somnio post occasum solis aqua lotus, ad castra per legem redire praecipitur, quia necesse eu , ut deservescente tentationis ardore , unusquisque fiduciam iterum erga societatem bonorum sumat. Post lavationem aquae occumbente sole ad castra revertitur, qui post lamenta poenitentiae frigescente flamma cogitationis illicitae, ad fidelium merita prinsumenda reparatur: ut jam se a ceteris longe esse non aesti

Ed. corporis opere.

479쪽

met, qui mundum se per obitum intimi atque illisti ardoris gaudet.

De misi dis aetamentationibus satana. Moral. 3 argumenta pestifera antlauus hostla calliditatis sua '' erigit, & fluxa mortalium Corda corrumpit. Unde Voce Dominica ad Beatum Job dicitiir: Nertii test eudinum ejus perplexi sunt. Testes i ejus sunt suggestiones pravae, quibus in mentis corruptione servescit, atque in Constuprata anima iniqui operis prolem gignite testicul rum Behemoth nervi perplexi sunt, quia suggestionum illius argumenta vehementius alligantur, ut plerosque ita peccare iaciant, quatenus si fortasse peccatum sugere appetant , hoc sine alio peccati laqueo non evadant, dc culpam faciant, dum vitant; ac nequaquam se ab una valeant sol- . Vere, nisi in alia consent lant ligari. Plerumque contingit, ut quidam dum mundi hujus amicitias appetit, cuilibet alteri similem sibi vitam ducenti, quod secreta illius omni Silentio contegat, se jurejurando constringit; sed is , cui juratum est , adulterium perpetrare Cognoscitur, ita ut etiam maritum adulterae occidere conetur. Si autem qui jusjurandum praebuit, ad mentem revertitur , & diversis hinc inde cogitationibus impugnatur, atque hoc silere sormidat , ne silendo adulterii simul & homicidii particeps fiat, o prodere trepidat, ne reatu se perjurii obstringat. Perplexis ergo testiculorum nervis ligatus est ; qui in

quamlibet Dartem declinet, metuit, ne a transgressionis contagio liber non sit. Aliquando quisque cuncta quae mundi sunt deserens , ac Per omnia frangere proprias V Iuntates quaerens, alieno se Subdere regimini appetit; secleum, qui sibi apud Deum praeesse debeat, minus cauta i

quisitione discernit. Cui sortasse hic, qui sine iudicio et gitur , quum praeesse jam cceperit, agere quae Dei sunt prohibet, quae mundi sunt jubet. Pensans itaque subditus vel

480쪽

Sententiarum. Lib. IV. 4 9

quae sit culpa Inobedientiae, vel quod contagium saecul iris vitae, & obedire trepidat, di non obedire sormidat: ne aut

obediens, Deum in suis praeceptis de erat δ aut rursum non obediens, Deum in Hecto priore contemnat. RPerte ergo iS' te per indiscretionis suae vitium perplexis testiculorum Behemoth nervis adstringitur ., qui M aut obtemperanS , aut certe non obtemperans, In culi a transgressionis ligatur. Studebat proprias voluntates fiangere , & curat eas etiam Contemto priore solidare. Decrevit mundum standitus relinquere , & ad curas mundi ex aliena voluntate compellitur redire. Perplexi Behemoth testiculorum nerVi sunt, quum Sic nos argumenta hostis illigant, ut culparum nodi, quo quaeruntur solvi, durius adstringant. Argumenta nam- n. I 3. que machinationum diaboli quasi quo laxantur ut relinquant, eo magis implicantur ut teneant. Est quoddam argumentum , quod ad destruendas satanae versiitias utiliter fit, ut quum mens inter minora & maxima peccata conStringitur, si omnino nullus sine peccato evadendi aditus patet, minora semper eligantur: quia & qui murorum undique ambitu, ne fugiat, clauditur, Ibi se in fugam praecipitat, ubi

brevior murus invenitur.

De multimodis υitiis. ANtiquus hostis tentationis suae vulnere ab omni parte M irali b. nos impetit. Saepe enim dum gula restringitur, ut libido subigariir, inanis gloriae aculeus mentem pulsat. Si

autem corpus abstinentiae amictione non adteritur , contra mentem libidinis flamma se excitat. Saepe dum servare parsimoniam nitimur, ad tenaciam labimur. Et saepe dum possessa effuse tribuimus , ad avaritiam ducimur; quia rursum colligere quaerimus, quod tribuamus. Omne γ Ca 'irn hostis quidem callidus suadet, sed nos eius suasio di us consentiendo assidue peccata perpetrando cumulamus Pirrique dum vitiorum turbas vel desideriorum camalium intra SQ 4- ς so.

SEARCH

MENU NAVIGATION