Espana Sagrada. Theatro geographicohistorico de la iglesia de Espana. Origen, divisiones, y limites de todas sus provincias. Antiguedad, traslaciones, y estado antiguo y presente de sus sillas en todos los dominios de Espana, y Portugal. Con varias d

발행: 1776년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

benignitatis ostendat: O ut discordes pace uniat, & con-Reg. Pau. cordes ad concupimentiam Uerae pacis accingat. Dominus P ς- Christus malitiosos quosque redarguens dicit: Quid Μ it. . . vides festueam in oculo fratris tui, θ' trabem in oeulo tuo non υ des 8 Perturbatio quippe impatientiae festuca est: malitia vero in corde , trabes in oculo. Illam namque aura tentationis aghar, hanc autem consummatio nequitiae pene

immobiliter portat. I Recte vero illic subjungitur : 3

poerita, ejice primum trabem de oculo tuo,'tune videbis eji-rere festucam de oculo fratris tui. Ac si dicatur menti inia . quae interius dolenti, & sanctari se exterius per patientiam demonstranti: prius a te molem malitiae excute, & tunc alios de impatientiae levitate reprehende: ne dum non studes malitiam 3 vincere , pejus tibi sit aliena prava tolera- . a. ia re. Cor penimum ex sua & non aliena malitia tabescit, si- scriptum est: u Zelus adprehendit populum ineruditum nunc ignis adversarios consumit. 9 Sicut autem ignis

, s.ὸ amoris mentem erigit, ita ignis malitiae involvit: quia et: Sanctus Spiritus cor, quod replet, elevat, & ardor maliatiae ad inferiora semper incurvat. Malos non solum igniso per vindictam post cruciar, sed nunc etiam per livorem cremat: quia qui post puniendi sunt retributionis supplicio , nunc semetipsos assiciunt malitiae tormento. '

. Notant O. Benealetini in Lib. E. Mors. cap. 3 r. n. s I. non Satis liquere , quae sit haru prophetia ι suspicant que textum a Greg. adductum in nullo Prophetarum ad litteram reperiri, eo coniugiunt, ut dicant,mophetiae nomine omnem S. Scripturam ustelligi posset porro Apostolum Rom. io. 2. de populo Iudaico solbere, eum hahere aemulationem , sed non secundum scientiam , quod est fere dicere , relum aprehendisse populum ineruditum , hoc cst, scientiae expertem. Ne autem ultra dubitetur locus, ex quo illa prophetia : Zelus apprehendit populum in rudisum , Sumpta est, animadvertere placuit, eam esse apud Isaiam capite a nobis cit. nou quidem Mundum Vula. nov. sed secundum Version. ant. eamdemque al

502쪽

Sententiarum. Lib. IV.

. . XXI.

De discordia. ADmonendi sunt discordes , ut certissime Sciant, quia Reg. e. quantistibet virtutibus polleant, spirituales fieri nul- P latenus possunt, si uniri per concordiam proximis negligunt. Ad unam igitur vocationis spem nequaquam pertingitur , si non ad eam unita cum proximis mente curratur.

pe nonnulli, quo quaedam specialiter dona percipiunt, eo

superbiendo donum concordiae, quod majus est, amittunt: ut si fortasse carnem pre caeteris gulae refrenatione quis edomat, concordare eis, quos superat abstinendo, contemnat. Qui abstinentiam a concordia separat, quid admoneat Psalmista perpendat; ait enim: Laudate eum in tympano, eboro. In tympano namque sicca & percussa pellis resonat : in choro autem voces societate concordant. Quisquis itaque corpus affligit, sed concordiam deserit , is Deum quidem laudat in tympano, sed non laudat in choro. Saepe dum quosdam major scientia erigit a caetetorum s cietate disjungit, & quasi quo plus sapiunt, eo a concor diae virtute desipiscunt. Quo quisque melius sapit, eo concordiam deserens 9 deterius delinquit e dc idcirco inexcusabiliter merebitur supplicium, quia prudenter si voluisset, potuit vitare peccatum. Quibusdam a concordia recedentibus recte per Jacobum dicitur : Si zelum amamum ais habetis , O eontentiones in cordibus vestris, M nolite,

-riari, mendaces esse adversus veritatem. Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena , 'animalis , diab

iisa : Quae autem desursum rast sapientia primum quidem pudi- a est, deinde pacissa. Pudica videlicet, quia caste intelligit: pacifica autem , quia per elationem se minime a proximorum caritate discordat. Scriptum est: Si osseras sin munus tuum ad altare, ibi recordatus fueris , quia frater ci. tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum an

503쪽

te altare, ct vade prius reconciliari fratri tuo: tune υ niens osseres munus tuum. Ex qua scilicet praeceptione pensandum est, quorum hostia repellitur , quam intolerabilis culpa monstratur. Quum mala cuncta bonis sequentibus diluantur , pensemus quanta sint mala discordiae, quae nisi extincta funditus suerint , bonum subsequ1 non permittunt. Admonendi sunt discordes, ut si aures a mandatis caelesintibus declinant, mentis oculos ad considerandum ea , quae in infimis versantur aperiant.

De odio. SI ab increpatione hominum idcirco reticemus , quis contra nos insurgere odia formidamus, non jam is era Dei, sed nostra proculdubio quaerimus. Miendum magnopere est, quod nonnumquam NumJ redarguuntur pravi, deteriores existunt, nosque magnis odiis insequuntur. Ipsis ergo & non nobis parcimus, si ab eorum redargutione pro eorum amore cessamus. Necesse nobis est, ut aliquando toleremus tacendo odiosos , quod sunt, quatenus in nobis discant vivendo quod non sunt. Non est omnino iusto timendum , ne dum quisque corripitur , contumelias Inserat, sed ne tramis ad odium, pejor fiat. Cavendum summopere est, ne immoderate linguam loquacitas pertrahat, eamque usque ad lasciviam obtrectationis extendat: Ne odium

malitiae excitet, & os usque ad iaculum maledictionis HInclinet. In Evangelio Ueritas est: Qua viatis, ut faciant vobis bomises, o vos facite eis. Ac si aperte dicat: Quod ab alio ubi odii fieri, vide tu, ne alteri per odium faciei.

504쪽

Sententiaram. Lib. IV. 4 3XXIII.

De eoneupiscensu oeulorum.

. 4.

7 Uliquis per corporis fenestras incaute exterius respI-cit, plerumque in desectationem peccati etiam nolens cadit, atque. obligatus desideriis incipit velle, quod noluit. Praeceps anima, dum ante non providet, ne incaute videat , quod concupiscat caeca post incipit desiderare , quod vidit. Unde Prophetae mens, quae sublevata saepe mysteriis internis intererat, qui alienam coniugem incaute vidit, obtenebrata postmodum sibimet illicite coniunxit. Sanctus vir, qui acceptis corporis sensibus, velut subjectis ministris quidam aequissimus Judex praeest, Culpas conspicit, antequam veniant, & velut insidianti a morti fenestras corporis claudit, dicens: Pepigi foedus cum 7.ι.ιε. oculis meis , ut ne cogitarem quidem de virgine, ne scilicet prius incaute aspicerent, quod postmodum invitus ain ret. Semel species formae si cordi per oculos suerit illigata , vix magni luctaminis manu solvitur. Ne ergo quaedam lubrica in cogitatione versemus, providendum nobis est, quia intueri non debet, 00 quod non licet concupisci. Ut munda mens in cogitatione servetur, 1 lasciuia voluptatis suae deprimendi sunt oculi, quasi quidam raptores ad culpam. Neque enim Eva lignum vetitum contigisset, nisi hoc prius incaute respiceret. Scriptum quippe est: Vidumulier, quod bonum esset lignum ad vescendum , ct pulcrum

oculis , aspectaque delectabile ; tiait de fructu ejus, ct

comedit. Pensandum summopere est, quanto debemus m ..

ineramine erga illicita visum restringere nos, qui mortaliter vivimus , si & Eva mater viventium per oculos ad mortem venit. Sub Judarae voce , quae exteriora videndo concupi cens , bona interiora perdiderat, Propheta dicit: Ortinus meus depraedatus est animam meam. Concupiscendo enim vi- Tom. XXXI. Nnn si-

s a I

505쪽

sibilia , invisibiles virtutes amisit. Quae ergo interIorem smetum per exteriorem visum perdidit, per oculum corporis pertulit praedam cordis. Scriptum in Evangelio est: Quia -h. , omnis , qui viderit mulierem ata concupiscendum eam , jam moechatus est eam in corde suo. Per Mosem quippe luxuria L perpetrata, per auctorem Vero munditiae luxuria d cogitata. damnatur.

XXIV.

De pilae concupiscentia. l

Ciendum est, quia quinque nos modis gulae VIllam

o tentat. Aliquando namque indigentiae tempora Prae- . Venit: aliquando vero tempus non praevenit, sed cibos la tiores quaerit: aliquando quaelibet sumenda sint, praeparari accuratius expetitue aliquando autem & qualitati cibo- . . rum , & tempori congruit ι sed in ipsa quantitate sumendi mensuram resectionis O excedit. Nonnumquam vero &abjectius est quod desiderat, & tamen ipso esu o Imme si desiderii deterius peccat. Vitiorum tempora melius Ostendimus , si haec exemplis evidentioribus adprobemus. Mortis quippe sententiam patris ore Jonatas meruit, quia in gustu mellis constitutum edendi tempus antecessit. Ex Ni m. i. s. AEgypto populus eductus in eremo occubuit, quia despecto manna, cibos carnium petiit, quos lautiores putavit. Prima ,. ni. filiorum Heli culpa suborta est, quod ex eorum voto Sa-δὴ, cerdotis puer non antiquo more coctas vellet de sacrificio carnes accipere, sed crudas quaereret, quas accuratius ex abis i. Quum ad Drusalem dicitur : me fuit iniquitas Sodoma sororis tua , superbia , suuritas panis , abundam tia , aperte ostenditur, quod idcirco salutem perdidit, quia Cum superbiae vitio mensuram moderatae resectionis exceP . as. Sit. Primogenitorum gloriam Esau Ideo amisit, quia magno aestu desiderii vilem cibum , idi est, lenticulam concu--3 pivit: quam dum venditis ιζ etiam primogenitis praetulir quo in illam appetitu anhelaret, indicavit. Neque enim ch

Dis et II by Cooste

506쪽

Sententiarum. Lib. IV. 47 s

hus , sed appetitus in vitio est. Unde & lautiores cibos plerumque sine culpa sumimus, & abjectiores non sine reatu Conscientiae degustamus. Esau primatum per esum lenticu lae perdidit , & Elias in eremo virtutem corporis Q carnes edendo servavit. Antiquus hostis, quia non cibum , sed Cibi concupiscentiam esse causam damnationis intelligit, Primum sibi hominem non carne , sed pomo subdidit, &Secundum non carne, sed pane tentavit. Plerumque primis t Parentis culpa committitur, etiam quum abjecta & viliau.

Sumuntur. Neque enim Adam solus, ut a Vetito se pomo Suspenderet, praeceptum prohibitionis accepit: nam quum alimenta quaedam saluti nostrae Deus contraria indicat, ab his nos quasi per sententiam revocar. M Et quum concu- Placentes noxia adtingimus , profecto quid aliud quam Ve- i. tita degustamus φ Ea in cibo sumenda sunt, quae nasurae necessitas quaerit, non quae edendi libido suggerit: ne si haec: moderata discretio minus caute prospiciat, illicitae se concupiscentiae quis vorygine immergat. Gulae deditos Su Ret pist. perfluitas loquutionis , levitas operis , atque luxuria comi r ratur. Nisi gulae deditos immoderata loquacitas raperet,

dives , qui epulatus quotidie splendide dicitur, in lingua

gravius non arderet. Ait enim : Pater Abraham , miserere Me. rc

mei , er mitte Laetarum , ut intingat extremum digiti sui in aqua, ct refrigeret linguam meam , quia erucior in bae flamma. Quibus profecto verbis ostenditur, quia epulando quotidie , crebrius in lingua peccaverar, qui totus ardens refrigerari se praecipue in lingua requirebat. Quia gulae

deditos levitas protinus operis sequitur , auctoritas sacra testatur, dicens: Sedit populus manducare , er bibere , ct Erad. 3a. surrexerimi ludere. Plerumque edacitas usque ad luxuriam pertrahit: quia dum satietate venter extenditur , aculei libidinis excitantur. Hosti callido, qui primi hominis sensum in concupiscentia pomi aperuit, sed in peccati laqueo strinxit, divina voce dicitur : Pectoreinventre repes. Ac si , ei aperie diceretur: Cogitatione & ingluvie super humana

507쪽

in Sec. X.

Apud uiae

corda dominaberis. Quia gulae deditos Iuxuria sequitur,

Propheta testatur: qui dum aperta narrat, Occulta denu tiat, dicens : Princeps eoquorum dextruxit muros Ierusalem, Princeps namque coquorum Venter est, cui magna cura ob

sequium a coquis impenditur, ni ipse delectabiliter cibis Impleatur. Muri autem Jerusalem virtutes Sunt anime , ad desiderium supernae pacis elevatae. Coquorum fgitur princeps muros Jerusalem dejicit; quia dum venter ingluvie tenditur , Virtutes animae per luxuriam destruuntur.

XXV.

um domino vitiorum contradicimus; quum InIquptati , quae nos a Deo separat, M reluctamur , quum consuetudini sortiter &J violenter resistimus, & d sideria perversa calcantes contra lianc jus nobis libertatis

ingenitae vindicamus, vitiorum agminibus acerrimo conflictu resistimus. Quum culpas poenitendo percutimus, & maculas sordium fletibus lavamus, sortiter contra vitia reluctamur. Tunc se viri sancti veracius a Vitiorum colluvione detergunt, dum ab eis contra singula VItia virtutes singulae opponuntur. Interdum vitia , cum virtutibus ad utilitatem confligunt, ut ipso certamine, vel mens exerceatur, vel ab elatione comcussus l animus restringatur. Adversus impetus vitiorum contrariis virtutibus est pugnandum. Contra luxuriam enim cordis est adhibenda munditia: contra odium dilectio praeparanda: contra tractu diam patientia proponenda est: porro contra timorem fiduciae adhibenda est virtus : contra torporem zeli praelium. Tristitiae quoque gaudium, a cidiae sortitudo , avaritiae largitas , superbiae humilitas o ponenda est. Sicque Singulae Virtutes nascentia contra se vitia reprimunr, ac tentationum motus virtute divinae carblatis extinguunt. Libidinem abstinentia. domat. Nam quam

508쪽

Sententiarum. Lib. IV.

tum corpus inedia frangitur, tantum mens ab Illicito a Petitu revocatur. Adversus iram tolerantia dimicat. Ira

autem Semetipsam necat: sustinendo autem patientia Victoriam portat. Tristitiae moerorem spes aeterni gaudii superar: & quem turbata mens de exterioribus afficit, dulcedo interioris tranquillitatis lenit. 'Adversus invidiam praeparetur caritas : & adversus irae incendia mansuetudinis adhibeatur tranquillitas. . .

De multiloquio. ADmonendi sunt multiloquio vacantes , ut vIgilanter aspiciant, a quanto rectitudinis statu depereunt, dum per multiplicia verba dilabuntur. Humana etenim mens aquae more circumclusa ad supcriora colligitur; quia illud repetit unde descendit, & relaxata deperit, quia se per infima inutiliter spargit. Qui supervacuis verbis a siletarii sui

censura dissipatur, quasi tot rivis extra se ducitur. Unde &redire interius mens ad sui cognitionem non sussicit: quia Per multiloquium sparsa , a Secreto se intimae considerationis excludit. Totam vero se insidiantis hostis vulneribus detegit , quia nulla munitione custodiae circumcludit. In Pr vcrbiis scriptum est: Sicut urbs patens, absque murorum ambitu , ita vir , qω πω potest iu loquemio cohibere spiritum αι. suum. Quia enim murum silentii non habet, patet inimici iaculis civitas mentis. Et quum se per verba extra semetip-Sam deiicit, apertam se .adVersario. OStendit. Qtiam tanto Greg. ille sine labore superat, quanto dc ipsa quae Vincitur , con- M.ti si, tra semetipsam per' multiloquium prenat. Plerumque per '

quosdam gradus dosidiosa mens in ioveam lapsus impelia 'Τ'litur, & dum otiosa verba cavere negligimus , ad noxia Pervenimus: ut prius loqui aliena libeat, & post modum detractionibus eorum vitam, de quibus loquitur, mordear,

ad extremum vero usque ad apertas lingua contumelias erumpat. Per eme nationem linguae seminantur stimuli, oriuntur rixae, accenduntur faces odiorum , pax extinguitur cordium. Unde bene per Salomonem dicitur : Qui Prae,. 1ν.

dimittit aquam, caput est jurgiorum. Aquam quippe dimit

509쪽

Mox in lib. tere est linguam In fluxum eloquii relaxare. sed dimissoris ιο. aquae jurgiorum caput essicitur, quia per linguae Incontinentiam discordiae origo Nopinatur. Quia multiloquio quisque serviens rectitudinem justitiae tenere nequaquam . 'r' i, possit, testatur Propheta, suia ait: Vi, linguosus non dir , super terram. Hinc Salomon iterum dicit : In miat it loquio meoatum non iserit. Esaias Propheta est: Cultus is

P ' silentium : videlicet indicans , quia mentis iustitia de D i. 3 . Solatur, quando ab immoderata loquutione non parcitur. Hinc Jacobus ait: Si quis putat se religiosum esse , non Τ refrenans linguam suam, sed seducens cor suum , hujus vana est religio. Pravi homines , sicut in sensu leves sunt, ita Mor issi. in loquutione praecipites, & reticere sertractando ne segunt, quae loquantur. Sed quod levis conscientia concipit , levior protinus lingua producit. Per semetipsam nos Mor i. sib, Veritas admonet, dicens : Omne verbum otiosum , quod i n. 38. quuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die iud Otiosum quippe Verbum est, quod aut ratione iustae necessitatis, aut intentione piae utilitatis caret. Si ergo ratio de otioso sermone exigitur, pensemus, quae Poena multilo .' uaneat, in quo etiam per noxia Verba peccatur.

XXVII.

De perversa loquutione. h. r. in C Icut perfecti viri perversos proximos non debent fimis c ,lu gere, quia & eos saepe ad rectitudinem trahunt, &Ipsi ad perversitatem numquam trahuntur : ita infirmi quique societatem debent declinare malorum , ne mala, quae frequenter aspiciunt, & corrigere non valent, delectentur imitari. Sic verba proximorum audiendo quotidie sumimus in mente , sicut flando atque respirando aerem trahimus corpore. Sicut malus aer assiduo flatu tractus Inficit corpus , ita perversa loquutio assidue audita infirmantium inficit animum, ut tabescat delectatione pravi operis, & asint . sidui iniquitate sermonis. Unde Paulus ait: Corrumpunt m . res bonos cestoquia mala.

510쪽

Sententiarum. Lib. IV. '. XXVIII. ' . .

De ut is, vel tristibus in hoe saeuia degentibus.

Liter admonendi sunt laeti atque aliter tristes. Laetis videlicet inferenda sunt tristia, quae sequuntur ex Sup plicio ue tristibus vero inserenda sunt laeta , quae promittuntur ex regno. Discant laeti ex minarum asperitate, quod timeant; audiant tristes praemiorum gaudia, de quibus praersumant. Illis quippe dicitur: Vae vobis, qui ridetis nunc, quoniam. flebitis . Isti vero . eodem Magistro dicente audiunt : Iterum videbo vos , ct gaudebit eor vestrum , ct gam dium instrum nemo tollet a vobis. Plerumque fit, ut non nulli laeti vel tristes non rebus fiant, sed conspersionibus existant. Quibus profecto intimandum est, quod quaedam vitia quibusdam conspersionibus 9 existant. Habent enim ' laeti ex propinquo luxuriam , tristes vero iram. Necesse est igitur, ut non solum quisque consideret, quod ex conspersione sustinet, sed etiam quod ex vicino deterius perurget et ne dum nequaquam pugnat contra hoc , quod tot rat , ei quoque, a quo se liberum aestimat, Vitio succumbat.' XXIX. De stultitia.

STulti homines hoc solum tota cordis intentione cons- e. r. . s piciunt, per quod ad finem terreni desiderii perdu- Cantur. Scriptum quippe est: inuti stultorum in Anitas

terrae. Nequaquam suae considerationis obtutum in terra stultus figeret, si ad sanctam sui Redemptoris itinera men- M 3La..tis oculos levaret. Scriptum quippe est: Stultus serυiet sapienti Saepe etenim conspicimus sapientes subeSse I stultos Vero arcem dominii tenere : sapientes serviliter obsequi; Stultos tyrannica elatione dominari. Quomodo igitur desse nitione divinae sententiae sapienti stultus servit, dum ple-

SEARCH

MENU NAVIGATION