장음표시 사용
511쪽
rumque hunc iure temporalis dominu comprimIty Sed
sciendum est, quia contra sapientis vitam , dum stultus Praeeminens terrorem potestatis exercet; dum hunc laboribus satigat, contumeliis lacerat, prosecto hunc ab omni vitiorum rubigine urendo purgat. Plerumque stultus sapienti etiam dominando servit, quem ad Heliorem statum Premendo provehit. Nonnumquam pupillis dominis ad disciplinae magisterium servi praesunt, terrent, premunt, &seriunt 3 & tamen esse servi nullo modo desistunt, quia ad hoc ipsum ordinati sunt, ut proficientibus dominis etiam feriendo famulentur. Quia stultorum reproborum mala b nos , dum cruciant, purgant, utilitati justorum militat Morai r . etiam potestas iniquorum. Sicut clausa janua , in domo,' quae intus membra lateant, Ignoratur 3 sic plerumque stultus , si tacuerit, utrum Sapiens , an stultus sit, absconditur : si tamen nulla alia prodeunt opera, quae sensum etiam P - 7- tacentis loquantur. Per Salomonem dicitur: Stultus si tacuerit , sapiens reputabitur. Sed quia stultus, quum loquitur, per hoc quod Sua infert, sapientium Verba pensare 7.b. 3 3. s. non sufficit, recte per Beatum Job dicitur: Audite ego eo, reptiones meas , ct judicium ultorum meorum ariendite. Bene
autem prius correptionem & postmodum iudicium intulit : quia nisi per correptionem prius tumor stulti depria matur , nequaquam per intelligentiam iudicium justi cog-
.s; noscitur. Nonnumquam Stulti , quum prudentium facta sup ς. I. conspiciunt, haec eis omnia esse reprehensibilia videntur; suaeque imperitiae atque infirmitatis obliti, tanto intentius
de alienis judicant, quanto sua profundius ignorant.. XXX.
De Luxuria. WAlum luxuriae aut cogitatione perpetratur aut. opere.' 1 1 Callidus namque adversarius noster, quum ab λctu oi eris expellitur, Secreta polluere cogitationis mo
512쪽
litur. Serpenti a domino dicitur: Pectore ct ventre repes. Serpens videlicet ventre repit, quando hostis Iubricus pethumana membra sibimet subdita usque ad expletionem operis luxuriam exercet. Serpens autem repit pectore, quando eos, quos in opere luxuriae non valet, in cogitatione polluit. Quisquis luxuriam perpetrat actione, huic serpens repit ex ventre: quisquis autem perpetrandam Versat in- mentee, huic serpens repit ex pectore. Ardentem quasi Sodomam sugere, est inlicita carnis incendia declinare. Quis s. e. quis mundi hujus successibus elevatuS lenocinante cordis vitai lib. titia tentari se luxuriae stimulis sentit, Joseph factum ad τί ' memoriam revocet, & in arce se castitatis Servet. Quum voluptas lubrica tentat In prosperis, haec ipsa sunt prospera aculeo tentationis opponenda I ut eo erubescamus PraVa committere , quo nos a Deo meminimus gratuitae - 'bona percipere. Nonnumquam Voluptas , quae ex ProSperitate nascitur, ejusdem prosperitatiS est consideratione 2-rienda ; quatenus hostis noster, unde oritur , inde moriatur. Propheta DavId subito casu per luxuriam defluxit, dum In solario deambulans alienam coniugem concupivit & η . abstulit: ejusque virum cum damno sui exercitus interemit, & repentino casu cecidit, quum mens illa mysteriis caelestibus assueta ab Inopinata tentatione devicta est, atque immanissimae turpitudini, subacti. Quasi saxum de loco suo translatum est, quum Prophetae animus a prophetiae mysteriis exclusus ad cogitandas turpitudines venit. Sa- 3lomon ille quondam 'sapientissimus nimietate luxuriae superatus Immoderato usu atque assiduitate mulierum ad hoc
usque perductus est, ut templum idolis sabricaret & quIprius Deo templum construxerat, assiduitate libidinis etiam perfidiae substratus Idolis construere templa non timeret. Sicque factum est, ut ab assidua carnis petulantia usque ad mentis perfidiam perveniret, quia subripiente paulisper Infusione peccati terra cordis illius ad f consummationem defluxit. Non immerito lumenta terrae nuncupantur, qui Moral, ι. o huius vitae carnalis ima appetunt: quos In infimis inle-- cebrosa voluptas dejicit, quibus per sacra eloquia dicitur: Tom. XXXI. Ooo
513쪽
1. 33. s. Nolite fleri sicut equus ct mulus , in quibus non est istelli t Voluptatum carnis amatoribus dicitur : Mortificate
nunc membra vestra, qua sunt super terram; id est, fornicationem , immuniatum, libidinem, concupiscentiam ma-Giεγε λ. lam, avaritiam. Paulus Apostolus petulantiae carnis de-
ditos publica invectione redarguit dicens: Quum cognovis, a. sent Drum non sicut Deum gloris caverint, aut gratias egerunt , sed eυanuerunt in cogitationibus suis. Quomodo autem in iumentorum aut plusquam jumentorum voluptatem a L . ceciderunt, Subdidit dicens : Tradidit illos in desideria eordis eorum in immunditiam. Nonnullos per luxuriam caro in infimis mersit, quos superba in altum scientia sublevavit, & a volatu volucrum ultra appetitum lapsi sunt iumentorum. Atque inde sub se prostrati sunt, unde super Gregor .ib. se ire videbantur. Plerumque virus libidinis de radice nas- ' citur elationis : tunc ergo caro vincit, quum spiritus latenter intumescit; quia tunc anima per originem culpae in jumentorum petulantiam cecidit, quum efferendo se more Volucrum , ultra quam debuit evolavit. Interdum per elationis vitium longa continentia repente dissolvitur , & plerumque usque ad senium Virginitas servata vitiatur. Quia etenim negligitur humilitas cordis, rectus judex despicit etiam integritatem corporis: & quandoque per apertum malum reprobos adnuntiat, quos dudum reprobos in O culto tolerabat. Quisquis diu servatum bonum subito perdidit , apud semetipsum intus aliud malum tenuit, ex quo
M ad aliud subito erupit, per quod ab omniporente
etiam tunc alienus extitit, quando se ei per munditiam MooLai. corporis inhaerere monstravit. Plerumque mentis elatio ad' pollutionem pertrahit carnis, & reproborum cor a volatu volucrum ad petulantiam mergit iumentorum. Siendum nobis magnopere est, aliud esse, quod animus de tentatio ne carnis patitur, aliud , quum per consensum delectatis' nibus obligatur. Plerumque enim cogitatione prava pulsa tur , sed renititur. Plerumque autem quum perversum quid concipit, hoc intra semetipsum etiam per desiderium vol Vit. Et nimirum mentem nequaquam cogitatio immund3
a) M. aliud. Tati lectio rep. in Vita . . . '
514쪽
Inquinat, quum pulsat , sed quum hanc sibi per delectationem subjugat. Paulus praedicator megius ait: Tentatio .
vos non adprebendat nisi humana. Humana quippe tentatio 33. est, qua plerumque in cogitatione tangimur etiam nolentes 3 quia ut nonnumquam & illicita ad animum Veniant, hoc utique in nobismetipsis ex humanitatis corruptibilis pondere habemus. Daemoniaca est & non humana tentatio, quum ad hoc quod carnis corruptibiliras suggerit, per consensum se animus adstringit. Idem Paulus Apostolus ait: Non regnet peccatum in vestro mortali erepore. Peccatum quippe in mortali corpore non esse, sed regnare prohibuit, quia in carne corruptibili non regnare potest, Sed non e Se non potest. Humano generi de peccato tentari peccatum est. Quo quia quandiu vivimiis persecte omnimodo non caremus, sancta praedicatio, quoniam hoc expellere non potuit , ei de nostro cordis habitaculo regnum tulit, ut ain petitus illicitus etsi plerumque bonis nostris cogitationibus occulte se quasi fur inserit, saltim, si ingreditur, non dominetur. In Genesi scriptum est: Domlaus p t super SOAM 14. e. ιν
mam Gomorram sulphur ignem. Quid in Sulphure nisi stat ij. stator carnis , & quid per ignem nisi ardor desiderii carna Iis exprimitur ' Quum ergo habitantium Sodomis vel G morra carnis scelera punire Domhaus decrevisset, in ipsa qualitate ultionis notavit maculam criminis. Sulphur quippe statorem habet, ignis ardorem: Qui itaque ad perversa desideria ex carnis foetore arserant, dignum fuit, ut simul sulphure & igne perirent: quatenus ex justa poena discerent , ex injusto desiderio quid fecissent. . .
ΡLerumque mens hominis a cura suae sollicitudinis dor- Ret Pau. mlens verberatur & non dolet, quia sicut imminentia mala non prospicit, Sic neque quae perpetraverit, ag- . 'noscit. Trahitur, & nequaquam sentit; quia per illecebras vitiorum ducitur, nec tamen ad sui custodiam suscitatur. Quamvis somno torporis a sui custodia quisque prematur,
515쪽
vigilare tamen ad sarculi curas nititur, ut semper VoluptatDbus debrietur. Et quum ad illud dormiat, in quo sollerter ubgilare debuerat, ad aliud vigilare appetit, ad quod lauda biliter dormire potuisset. Per Salomonem in Proverbiis di
'M,. 13. Citur : Et eris quasi dormiens in medio mari , ct quasi sopi tus gubernator amisso Ha . In medio enim mari dormit, qui in hujus mundi tentationibus positus praevidere motus inruentium vitiorum quasi imminentes undarum cumulos negligit. Et quasi gubernator clavum amittit, quando mens ad regendam navem corporis studium sollicitudinis perdit. Oavum in mari amittere est intentionem providam inter procellas hujus saeculi non tenere. Si enim gubernator clavum sollicite stringit; modo in fluctibus ex adverso navem dirigit, modo ventorum impetus per obliquum findit.' j... 3o. Scriptum rit: Stellio manibus nititur , moratur in aedia M. M. f. Plerumque aVeS, quaS ad Volatum Penna sublevat,ao. o. . in vepribus resident: & stellio, qui ad volatum pennas non
habet, nitens manibus regni aedificium tenet. Quia nimirum saepe ingeniosi quique, dum per negligentiam torpent, in pravis actibus remanent; & simplices, quos ingenii m na non adjuvat, ab obtinenda. regni aeterni moenia virtus operationis levat. Stellio , dum manibus nititur in regis aedibus moratur, quia illo simplex per intentionem recti operis pervenit, quo ingeniosus minime ascendit. Quam-tio suboritur : quur vel negligenti intelligentiae donum tribuitur , vel studiosus quisque sensus sui tarditate praepeditur. Ad quam citius respondetur, dum protinus per Τ.ι. e. Salomonem subditur : Nibu in terra sine cavisa. Idcircoc j. ia.'Saepe & deSidiosus ingenium accipit, unde negli-μ. 33- gens etiam justius puniatur. Quia quod sine labore adsequi potuit, scire contemnit. Et idcirco nonnumquam studiosus tarditate intelligentiae premitur , ut eo majora praemia retributienis inveniat, quo magis in studio inventionis elahorat. Nihil ergo est in terra sine causa, quando & st dioso tarditas ad praemium proficit: & desidioso velocitas ad supplicium crescit. Mentis desidia. dum congruo ser-
516쪽
vore non accenditur, a bonorum desiderio sunditus, convalescente furtim torpore, mactatur. Per Salomonem dicitur: Pigredo immittit soporem. Piger enim recte Sentiendo quaSi p=ου. M. Vigilat, quamvis nihil operando torpescat; sed pigredo SO- s. porem immittere. dicitur 3 quia paulisper etiam recte sentiendi vigilantia ammittitur , dum a bene operandi studio cessatur. De torμre animi recte in Proverbiis scriptum est: Anima dissoluta esuriet. Quisquis se ad superiora distringendo non dirigit, neglectum se inserius per desideria expandit , & dum studiorum sublimium vigore non constrin- 'gitur, cupiditatis infimae fame sauciatur: ut quo se per disciplinam ligare dissimulat, eo se esuriens per Voluptatum desideria spargat. Hinc ab eodem rursus Salomone scribitur: In desideriis est 'omnis otiosus. Hinc ipsa Veritate praedicante, uno quidem exeunte spiritu , munda domus dicitur, sed multiplicius redeunte, dum Vacat, occupatur.-M 4s.
SVadendi sunt pigri, ne agenda bona , dum differunt, Ret. Hi
amittant: & dum opportune agere, quae possunt nori lunt, paulo post, quum Volunt, non Valeant. Plerumque piger , dum necessaria agere negligit, quaedam sibi dissicilia opponit, quaedam Vero incaute formidat; & dum quasi invenit, quod velut juste metuat, ostendit, quod in otio quasi non injuste torpescat. Pigro etenim per Salomonem dicitur : Hopter frifus piger arare noliat: mendicabit ergo as- μου is. Aste , o non dabitur νi. Propter frigus quippe piger arat, dum desidis torpore constrims agere , quae debet, bona dissimulat. H. dum parva ex adverso mala metuit, operari maxima praeIermittit. Bene autem subditur : Me dicabit aestate ct mn dabitur ei. Qui enim nunc in bonis operibus non exudat , quum sol judicii serventior apparo rit, quia frustra regni aditum postulat, nil accipiens aestate mendicat. Hinc iterum scriptum est: Abscondit piger Pνου. rmmanum suam sub astalia , nee ad os suum porrigit eam. Nemo itaque tam piger est, ut ad os suum manum vel pro
517쪽
Lib. 2. in comedendo reducere laborem putet. Sed piger nec ad osntil. s. ii. suum manum Suam porrigit , quI nec hoc vult operari,
M. ab , quod dicit. Per manum quippe Operatio, per os autem lo- s. a. Lo quutio designatur. Pigro labor est, ad os manum suam porrigere, quia desidiosus quisque praedicator nec hoc vult operari, quod dicit. Manum quippe ad os porrigere'. - Α- est voci suae opere concordare. Idem Salomon ait: μγ. agrum hominis pigri trosioi, per vineam olai stultit ecce totum repleυerant unieae : Operuerant superficiem ejus , h. it maceria lapidum destructa erat. Per agrum hominis pigri atque per vineam viri stulti transire, est clijuslibet vitam negligentis inspicere, ejusque opera considerare. Quam urticae vel spinae replent ; quia in corde negligentium prurientia terrena desideria , & punctiones pullulant vitiorum. Maceria lapidum destructa erat; Id est, disciplina patrum ab eius corde dissoluta: nam quia destructam maceriam lapidum dissolutam esse disciplinam vidit,e A Illic protinus sequutus adjunxit: Quod quum Oidissem, posui in eo de meo, exemplo didici disciplinam. Quum di ciplinae vigor in corde reproborum, pigrRia dominante, dissolvitur ; ante eorum oculos cuncta bonorum opera despectui habentur. Nihilque esse aestimant, quidquid de virtutibus electorum vident.
in. r. in Cetum si mittatur in nitro, 'servescit nitrum fleur
mit. s. a. scriptum est: Meut acetum ιn nuro, ita qui eanto p ..., . cantica corvi pessimo. Perversa mens, quando per increpa-
φ. tionem corripitur, aut per praedicationis dulcedinem ad na suadetur, η de correptione fit deterior. Et inde inmurmurationis iniquitate succenditur , unde debuit ab Inl-quitate compesci. Quisquis pro peccato percutitur , nisi
H Editi deuracta materia. Priores tamen editi laginat ut ius. b) Editi aut praericationis dulcedinem bora suadetur. Melior autem via. Taji lectio, cui alii Cod. consentiunt.
518쪽
murmurando renitatur, eo ipso jam justus esse Inchoat, quo ferientis justitiam non accusat.
De mendacio. Plana est omnino veritatis Via, & graVe est Iter men' Motali b. dacii, sicut scriptum est: . Docuerunt linguam suam Io- 43. qui mendarium I ut inique agerent, , laloraverunt. Quisquis s.
relicta veritate, mentiri deliberat, ut audientium animum saltat, quantus ei labor est sollicite custodire, ne ipsa ejus fallacia deprehendi queat ' Ponit quippe ante oculos, quid sibi a veritatem 1scientibus responderi possit: i & cum magno cogitatu pertractat, quomodo per argumenta falsitatis documenta veritatis exuperet. Fallacia laborans mendacii hinc inde se circumtegit, & contra hoc, ubi deprehendi potuerit, veritatis similem responsionem quaerit: qui si vellet :verum dicere, utique sine labore' potuisSel. Omne Mesii lib. mendacium iniquitas est , & omnis iniquitas mendacium: ouia prosecto abi requitate discrepat, quidquid a veritate discordat. Nonnumquam peius est mendacium meditari, quam loqui. Nam loqui plerumque praecipitationis est, meditari vero studiosae pravitatis: & quis ignoret in quanta distantia culpa distinguitur: utrum praecipitatione aliquis an studio mentiatur L Summopere cavendum est omne mendacium , quamvis nonnumquam Sit aliquod mendacii genus culpae levioris, si quisqu- praestando mentiatur. Scriptum est: 6s, quod mentitu , ocridit animam. Et: Perdes eos qui lo- , , , quuntur mendacium. Hoc quoque mendacii genus perfecti viri simamopere fugiunt, ut nec vita cujuslitat per eorum sellaeiam defendatur, nec suae animae noceant, dum praestare carni nituntur alienae: quamquam hoc ipsum peccati genus facillime credimus relaxari. Nam . si quaelibetetum sequenti solet pia operatione purgari, quanto magis hae r facile abstergitur , quam mater boni operis pietas ipsa comitatur ' Nonnulli ex obstetricum fallacia conantur aSSc- .
Edit. praeuare vitam. Gio tamen sussi M. Norm.
519쪽
rere, hoc mendacii genus non esse peccatum : maxIoae quod illis mentientibus scriptum est: Quia aedificaυit eis Do- . minus domos. In obstetricum AEgyptiarum recompensatione cognoscitur, quid mendacii culpa mereatur: nam benignitatis earum merces, quae potuit eis in aeterna vita retribui , pro admixta culpa mendacii In terrenam est compensationem declinata : ut in Vita sua, quam mentiendo tueri voluerunt, 'ea, quae secerunt, bona reciperent: & ulterIus, quod expectarent mercedis suae praemium, non haberent. Si subtiIiter perpendatur, obstetrices AEgyptiae amore vitae praesentIs mentitae sunt, . non intentione mercedis. Parcendo quipqe conatae Sunt, Inlantum Vitam tegere, mentiendo
suam. Et licet In Testamento veteri nonnulla possint talia reperiri, pene numquam tamen hoc vel tale genus mendacit a perseia is admissum, studiosus ibi lector inveniet: Sicut enim aedificium lapidibus , ita mendacium sermonibus f bricatur. Ubi enim non dolosa loquutio, Sed Sensus veritatis est, quast munita moles non ex fabrica, sed ex natura consurgit. Beatus Job amicis suis non recte sentientibus dicit : Numquid Deus indiet oestro mendacio, Qui pro lilo lo- luamini dolos Deus mendacio non eSet , , quia veritas
uictri non quaerit auxilio falsitatis. I; XXXV.
Quibus modis peccatum per irriu . amor modis peccatum perpetratur In corde, qua
tuor consummatur in opere. In corde namque Sug- gestione, 'delectatione, consensu, & desensionis audacia perpetratur. Flt enim suggestio per adversarium delectatio per carnem, consensus per spiritum, desen nIs audacia per elationem. Plerumque culpa, quae terrere men
tem debuIt, extollit, & dejiciendo elevat, sed gravius elevando supplantat. Unde & illam primi hominis resut dinem antiquus hostis his quatuor lalbus fregit: nam se
520쪽
pens suasit, Eva delectata est, Adam consensit ue qui ctiam requisitus confiteri culpam rer audaciam noluit. Hoc inhumano genere quotidie agitur,qtod acti m in prmio parente nostri generis non IgnCratur. Serpens Surait, quia O cultus hostis mala cordibus hominum latenter sosycrita Eva delectata est, quia carnalis Sensus ad Verba Serpentis mox se delectationi substernit. Adsensum vero Adam mulleri' ipse praepositus praebuit, quia dum caro in dele tationem rapitur , etiam a sua rectitudine spiritus infirmatus Inclinatur. Requisitus Adam confiteri culpam noluit; quia videlicet spiritus , quo peccando a veritate disjungitur , In ruinae suae audacia nequius induratur. Per timorem ibid.a. 1..
quidem Adam semαipsum ab onsurus fit gerat; sed tamen requisitus innotuit, quantum etiam timens tumebat. Qui menim ex peccato praesens poena metuitur, & anlassa Dei facies non amatur , timor ex tumore est, non ex humilitate : superbit quippe, qui peccatum, si liceat non pu-nlai , non deserit. Sicut quatuor modis peccatum perpetra- a. tur in corde; videlicet, suggestione, delectatione , consensu , & defensionis audacia; ita etiam quatuor modis
Peccatum consummatur In opere. Prius namque latens culpa agitur; postmodum vero etiam ante oculos hominum sine confusione reatΗs aperitur , dehinc & in consuetudinem ducitur 3 ad extremum quoque , vel falsae spei seductionibus, vel obstinatione miserae desperationis enutritur. In primo parente didicimus , quia tribus mod7s Ret. Hi . omnis culpae nequitiam perpetramus, suggestione scilicet, delectatione , consensu. Primum itaque per hostem : secundum vero per carnem : tertium per spiritum perpetratur. InsidIator enim prava suggerit, caro se delectationi subiicit s atque ad extremum spiritus victus delectatione consentit. Antiquus serpens in paradiso prava sugg. Ssit, Eva autem quasi caro se delectationi subdidit, Adam vero velut spiritus sug estione & delectatione superatus assensit. Suggestione diaboli nonnumquam peccatum agnoscimus, delectatione vincimur , consensu etiam ligamur. V:ade exis
clamandum nobis cum Apostolo est: Infelix ego homo , quis me liberisIt de eorpore mortis hujusl Ut audiamus subsesequentem nos consolationem : Gratia Dei per Iesum Chris-
