Espana Sagrada. Theatro geographicohistorico de la iglesia de Espana. Origen, divisiones, y limites de todas sus provincias. Antiguedad, traslaciones, y estado antiguo y presente de sus sillas en todos los dominios de Espana, y Portugal. Con varias d

발행: 1776년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

Moria. T. 6. R. a. 'aem. L. 4. Mor. c. s. Sap. 6. s. Doc. 11.48. In Pres. l.

. c. m. n. I.

sio Taionis Episcopi

rentum a morum morietur , ct peccator centum annorum ma

Diactus erit: id est, vita quidem pueri in longum trahitur, ut a factis puerilibus corrigatur. Md si a peccati Perpetratione nec temporis longinquitate compescitur, haec ipsa vitae longinquitas, quam per misericordiam accepit, ei adcumulum maledictionis crescit. Quis rectum sapiens ignoret , quod Reges terrae eo a solitudine longe sunt, quo innumeris obsequentium cuneis constipanturi Dissicile quippe hi ad requiem tendunt, qui tam duris rationum multi plicium nexibus adstringuntur. Scriptura adtestante, quae est: sedulum durissimum in his qui prasin i, flet. Undeo: in Evangelio Veritas dicit: Cui multum datum est, multum quaeretur ab eo. Beatus Job principatus honore persu notus, quantae celsitudinis, quantaeque fuerit benignitatis imisinuat, dicens: Prisu pes cessabot loqui, digitum superpo

nebant ori suo. Et iterum: Quumque sederem, quasi rex, circunstante exercitu, eram tamen maerentium consolator. Saepe qui potestate principantur, ea, quae recte faciunt, quia elate cogitant, amittunt: dumque se ad cuncta utiles aesti mant, etiam impensae utilitatis meritum sibi damnant. Ut enim quaelibet Principis secta digniora sunt, necesse est ei apud se semper indigna videantur, ne eadem bona actiqagentis cor sublevet , & sublevando plus auctorem de ei tione deiiciat, quam ipsos sorte , quibus Impenditur , D)juvet. Potestas plerumque quum habetur , & cogitanda est ad multorum militatem, dc dissimulanda propter tumorem Quatenus is, qui ea utitur, & ut prodesse debeat, posse in sciat, & ut extolli non debeat, 'posse se nesciat.

metitum suum de bona ad inistratione regiminis. Bona est ordine suo potentia principalis , sed cauta meis iis indiget vita. Bene hanc exercet, qui acit per illam Sin Per

542쪽

Sententiarum. Lib. V. s ra

per c talpas erigi, & scit cum illa ceteris aequalitate compo- , ni. Humana mens plerumque extollitur, etiam quum nulla potestate fulcitur; quanto magis in altum Se erigit, quum se ei etiam potestas adjungit ' Et tamen corrigendis aliorum Vitiis apta exequutione praeparatur. Unde & per Paulum di- citur : Misister enim Dei est vindex in iram. Quum P tentiae principalis culmen suscipitur , Summa cura vibilandum est , ut sciat quisque & sumere ex illa, quod adiuvat, &. expugnare quod tentat. Quum mundi huius Potritate Prin- Minia ita. cipes fulciuntur, tanto sub majori mentis disciplina se re-- digunt, quantum sibi per impatientiam potestatis suaderi illicita quasi licentius sciunt. Cor namque a consideranda gloria reprimunt, linguam ab immoderata loquutione restringunt, opus ab inquietudinis Vagatione custodiunt. Sciendum summopere est, quia rex , qui Praeparatur ad Messiis. proelium, sic de hoste suspectus est, ut eumdem υ quo--'

rue, quem ducit exercitum metuat; ne labefactetur &estitutione militum jaculis pateat inimicorum. Plerumque Rex , qui praeparatur ad praelium nimia vallatur angustia, quia videlicet formidat, ne subito suos amittat milites , &per aliquam desidiam incur tium inimicorum, insidiis

occupetur. Princeps terrenam rempublicam gerens aliter. Motat. s.

punit civem interius delinquentem , atque aliter. hostem e terius rebellantem. In illo jura sua consulit, eumque sub verbis dignae invectionis addicit. Contra hostem vero bellum movet, instrumenta perditionis exercet , dignaque ejus malitiae tormenta retribuit: de mari Vero ejus, quid lax hamat, non requirit; neque enim lege uecesse est ρο- Iimi , .qui lege numquam potuit teneri.

. De superbis. divitibus. Ut in praesens saeculum multiplicandis divitiis InhIant, quae. alterius vitae gaudia sperant i ipsa occupatio sae- is

543쪽

cularium dignitatum tanto facilioribus vitiis premitur, quanto majoribus curis gravatur. Humanus namque animus .. videre & devitare peccata utinam valeat vel quietus. In-ri. e. 31. tueamur, qualla In sepulcro jaceant divitum cadavera, quae

' illa in extincta carne sit imago mortis, quae bo tabescunt corruptionis. Et certe ipsi erant, qui extollebantur hon ribus , habitis rebus tumebant, despiciebant ceteros , &quasi solos se esse gaudebant. Et dum non perpenderent, quo tend: bant, nesciebant quid erant, sicut beatus Jobetis. 13. ait: Et redigentur in latum cervices eorum. In lutum cervix'

' rediicha est, quia despecti t. acent in putredine , qui tumebant in vanitate. In lutum cervix redigitur, quia quantum Morai. in carnis potentia valeat, tabes corruptionis probat. Quasi pingui cervice se contra Deum erigit, qui temporalem abundantiam in superbiam adsumit. Habent hoc potentes& iniqui proprium, ut fallacibus divitiis occupati veras Dei opes negligant; & quanto minus , quod Verum est,

Inquirunt is tanto amplius falsis 'divitiis extollantur. Cura multiplex terrenarum remm quanto plus occupat. tanto Τ.F. 1 . am ius excarent. Hinc enim 'scriptum 'est: Operuit faeiem' z. e. . . ejus erassitudo. Faciem eius crassitudo operuit, quia desi- derata terrenarum rerum abundantia oculos mentis premit,' & hoc, quod in eis esse honorabile debuit, ante Dei oculos foedat, quia euris' multiplicibus aggravat. Sunt nonnulli

qui patronis majoribus adiuncti M superbiunt, & de eorum elata potentia contra inopes superbiae insania extollune molia tur. Quisquis potenti & iniquo adhaeret, ipse quoque de . 'potentia Velut ex pinguedine rerum tumet. Ut patroni perversi iniquitatem sequens Deum non timeat'; quos valet & quantum valet pauperes amigat, de gloria temporali cor elevet. Quum ergo talis est, qui iniquo potenti Capit. 46. adhaeret de eius prosecto latere quasi arvina dependet. Iamulta nequitia sunt constituti obsequentium cunei per r-Sorum , quorum clamoribus perversus patronus laudatur, qu uiti ad prava opera per neqUItiam rapitus ' Unde scriptum est: Laudatur peceator in desiderio anima sua, μι ML

544쪽

. Sententiarari. Lib. V. si 3

iriqua agit, benedicetur. Perversi patroni exemplo hi, qui ei ministerio temporali adhaerent, in terrenas profectibus u. 1 anhelant, avaritiae facibus accendnntur, desideriorum carnalium ignibus uruntur. Si quisquam divitiis amuens sibi equosdam aeternam patriam quaerentes adiungeret, prosecto ramos in se virides haberet: sed quia ipsi quoque, qui ei coniuncti sunt , terrenis desideriis aestuanti & dum desideriorum flamma clientum eius animos. accendit, scilicet. ramos ejus quasi arefacit ignis, ut fructum boni operis non so. n.ss. ferant i quia ad appetenda 'infima per nequitiam anhelant. Superbus dives, quo in hac vita plus valet, eo sibi linguae stena audacius relaxat, ut loquatur perversa quaelibet: nullos de verbis suis metuat : istos contumesiis seriat, illos maledictionibus jaculetur. Nonnumquam Perversus dives in blasphemiam contra Conditorem l rapitur. Unde . scriptum est: Posuerunt in caelo os suum , ct lingua eorum I trosiυit super terram. Dives ille , qui induebatur purpura bysso in igne positus stillari sibi aquam ex digito Lazari in linguam postulat. Qua ex re intelligitur, ubi amplius peccaverat, ibi atrocius ardebat. Superbus di- 'ves eo percusionis sententiam accepit, quo oris sui spN ritum sub divina formidine non restrinxit 3 sicut scriptum

est : Et auferetur spiritu oris sui. Sicut inhoneSta membra Tob. . 13.

in corpore, ita quidam sunt intra Sanctam Ecclesiam potentes & protervi. Qui dum aperta invectione feriri ne- queunt quasi honore tegminis velantur. In Evangelio Veritas ait: quIa sollicitudines, voluptates, & divitiae suG-ς

cant. Suffocant enim , quia importunis cogitationibus suis guttur mentis strangulant. Et dum bonum desiderium Intrare ad cor non sinunt, quasi aditum flatus vitalis necant.

Notandum, quod duo sunt, quae divitibus iunguntur , sollicitudines videlicet ,& voluptates: quia prosecto & per curam mentem opprimunt, & per assiuentiam resolvunt. Re enim

contraria possessores suos amictos ac lubricos faciunt. Quia voluptas convenire non potest cum amictione, alio qui dem tempore per custodiae suae sollicitudinem amigunt, at que allo per abundantiam at voluptates emolliunt. Haec

de occultis potentum delictis loquimur ; nam quando dcallis cognoscentibus peccant, aliis etiam cognoscentibus Tom. XXXI. Sss in-

545쪽

increpandi. sunt; ne si praedicator tacet, culpam adpro-b.isse videatur, atque haec crescens in exemplum Veniat, qnam pastoris lingita non secat. Scriptum est : Diυites Motii lio. eguerunt esurierunt. Si enim de exteriori tame egestas

eorum , & esuries diceretur , profecto divites non essent, qui pane corporis indigerent: sed quia dum exterius multiplicantur , interius inanes fiunt, & divites pariter & egem tes Se m morantur: quia videlicet pane sapientiae satiarii minime mero .. XII. D. Iudicibus.

saeeuli huius pro terrenis lucris multas IniurIaso tolertant, & pro caelesti mercede, vel tenuissimi verbi

ferre contumelias recusant. Terreno iudicio tota etiam die adsistere judices fortes sunt: in oratione vero coram D mino ad unius horae momentum lassantur. Saepe nonnulli

judicum nuditatem, dejectionem , & famem pro adquireridis divitiis atque honoribus tolerant, escarum se abstinentia cruciant, atque ad adipiscenda terrena festinant. Su- perna autem laboriose quaerere tanto magis dissimulant, quanto ea retribui tardius putant. Judices, qui terrena ambiunt, & caelestia non requIrunt, quasi arborum more deorsum Vasti sunt, sursum angusti, quia sortes in Inferiora subsistunt, sed ad superiora deficiunt. Plerumque nonnulli Judices terrena praemia appetunt, & iustitiam defendunt : seque innocentes aestimant, & esse defensores rectitudinis exultant. Quibus si spes nummi subtrahitur, a defensione protinus justitiae cessatur I & tamen defensoresse justitiae cogitant, sibique se rectos averunt, qui nequaquam rectitudinem, sed nummos quaerunt. Contra delinquentium iudicum pravitatem per Mosen dieitur , quodia justum est , exequeris. Injuste quippe , quod iustum est exequitur, qui ad defensionem justitiae, non virtutis aemul tione, sed amore praemii temporalis excitatur : Injuste, quod iustum est, exequitur , qui ipsam , quam praetendit justitiam , venundare minime veretur. Juste ergo iustum

546쪽

Sententiarum. I .. 31 s

exequi est In assertione iustitiae eamdem Ipsam iustitiam

quaerere.. XIII.

De appetitu laudis humanae , vel fa ribus adiaraulam. OMnis homo , qui ex eo, quod agit, humanas laudes ain Moras. lis. perit, testem in terra quaerit: qui autem de . actibus 'φεὶ suis omnipotenti Domino placere festinat . testem se habere in caelo festinat. Quum multi mala gesta laudibus exag- 'Li' gerant, inde fit, ut incessanter crescat culpa favore enu-st. ulta. Curari autem vulnus negligitur , quod dignum praemio laudis videtur. Bene per Salomonem dicitur : Fili mi, piso. si ra lassita rint peccatores , ne adquiescas. Peccatores enim lactant, quum vel perpetranda mala blandimentis inferunt, Vel perpetrata favoribus extollunt. Mulantium quisque lingua lactatur, de quo per Psalmistam dicitur: Quoniam laudatur peccator in desideriis anima sua , ct qui iniqua ' gerit, benedicitur. Valde dissicile est, ut is, quem post usum malae consuetudinis etiam adulantium linguae excipiunt, , a mentis suae morte revocetur. In Evangelio Veritas ait:

Sine mortuos sepelire mortuos suos. Mortui enim mortuum I M. s.s

Sepeliunt, quum peccatores peccatorem faVoribus premunt. Quid est aliud peccare , quam occumbere ἶ Sed qui pec- . Cantem claudibus prosequuntur quasi extinctum sub ver- rum suorum aggere abscondunt. Arundinem mox ut aura tetigerIt, in partem alteram flectit. Et quid per arundinem, nisi carnalis animus designatur, qui mox ut favore c. n. i. Vel detractione tangitur , In partem quamlibet inclinatur Si ab ore citiusquam aura favoris flaverit , appetitor laudis humanae hilarescit, extollitur, totumque Se quasi ad gra-llam inflectit; sed si inde ventus detractionis eruperit, unde laudis aura veniebat, mox eum quasi In partem alteram ad vim suroris inclinat. Adulantium linguae non sunt aequanimiter tolerandae, neque etiam in subsequenti tempore mil. i. diferendae. Mulantium lingua, si vel ad tempus patien-rer suscipitur, augetur, θοῦ paulisper demulcet animum , utSss 2 a

547쪽

s 16 Taionis Episcopi

I rigore suae rectitiadinis mollescat In delectatione sermonis. Ne paulatim atque inulte crescere debeat adulatio. statim & sine mora est oris gladio ferienda, & per zeli jus-i i. iunditus extinguenda. In Evangelio fatuis virgini-

Evin. -- ωS Cum increpatione dicitur: De potius ad oendentes , ct emite υobis. Venditores quippe olei adulatores sunt. Quiseth. s. enim in accepta qualibet gratia vanis suis laudibus nito- ' rem gloriae offerunt, quasi oleum vendunt. Principale cor potis nostri caput est. Appellatione enim capitis ea, quae principatur animae, M mens vocatur. Impinguat ergo caput oleum peccatoris , quum demulcet mentem favor adulantis. M. u. H. Salomon ait: Sicut probatur in com sorio aetentum , ct in ς 3. n. s. fornace uarum , ita probatur homo ore. laudantis.' Argentum,i quippe vel aurum, si reprobum est, igne consuesitu ; si vero probum, igne declaratur. Sic nimirum est sensus uniuscujusque operantis : nam qualis sit, in eo , quod laudatur , ostenditur, mi sese auditis suis laudibus extollit, quid iste aliud, quam taurum vel argentum reprobum flait,. quem videlicet sornax linguae consumpsit Si favores suos . quisque audiens ad superni judicii considerationem redit, ac ne de his apud occultum M arbitrem gravetur, metuit; quasi expurgationis igne ad magnitudinem claritatis excrescit, & unde incendium trepidationis sustinet, inde clarius fulget. . Adulantibus 'enim vulnera nostra lingere' est , quod' a. plerumque solent etiam ipsa mala, quae nos in nobis re

hendimus, linguae adulantium improbo favore laudare.

. De hypocritis , Uel ead7idis. T Ypocilla latina lingua dicitur simulator, quia jiamsI I. non esse appetit , Sed Videri; & idcirco avarus ram tor est; quia dum inique agens desiderat de sanctitate veia nerari, Iaudem vitae rapit alienae. Sindium esse hypocrita trum solet, ut & quod sunt supprimant, & quod non sunt, esse hominibus innotescant. Quateous mensuram suam Per

548쪽

Sententiarum. Lib. V. si T

mine ostendant. Refugiunt hypocritae videri, quod sunt, &ante oculos hominum superducta quadam innocentiae honestate se vestiunt. Recte per Evangelium voce nostri Redemptoris increpantur simulatores, quum eis dicitur: vobis θpoeritae , quia similes facti estis sepulcris dealbatis, αν. qua foris quidem apparent bominibus speciosa, intus verὰ plena sunt ossibus mortuorum , omni spurcitia , ita

vos foris quidem apparetis hominibus justi , intus vero pleni estis aυaritia ct iniquitate. Scriptum est: Simulatores eaIlidi provocant iram Dei. Quum simulatores diceret, apte subjungit ct callidi , quia nisi ingenio calleant, quod utideri appetunt congrue simulare non possunt. Sunt nonnulla vitia , quae etiam a sensu tardioribus facile perpetrantur. Elatione namque intumescere, avaritiae aestibus inhiare , luxuriae pulsanti subcumbere, etiam quilibet obtusissensibus potest. Simulationis vero falsitatem exequi, nisi qui subtilioris ingenii fuerit, non potest. Quisquis callet hypocrisin , ad custodienda haec videlicet duo continua o servatione dividitur ; ut callide noverit & occultare quod est, & ostentare quod non est & vera mala premere, &hona falsa monstrare 3 nec se aperte in hoc , quod videtur , extollere, atque ut majorem gloriam teneat, saepe se sImulat 60 gloriam declinare. Plerumque Jaypocrita, quia ante oculos hominum sequendo, gloriam adprehendere non potest , studet saepe gloriam tenere fugiendo. Hypocrisis vel calliditas simplicibus minime congruunt. Quia si congruunt , iam simplices non sunt. Iram Dei mereri est etiam a. o. nesciendo peccare. Provocare verben mandatis illius sciendo contraire 3 scire bonum', sed despicere , facere posse, nec Velle. Sisnulatores quippe perpetratione nequitiae intrinsecus tenebrescunt, & ostentatione justitiae superficie tenus dealbantur. Foris simulatores osteniando servant, quae vivendo intus impugnant. Intus Vero mala cogitantes exaggerant, quae foris aliud superduoentes Occultant. Ante districtim judicem hypocritae excusationem iam de ignorantia; habere non possunt 3 quia dum ante oculos homi-

. Dum Q M. similare. Alii M. simu lat. is

549쪽

si 8 risenis Episcopi

num omnem mcidum cci rameatis ostcritant , 1 I sita sunt

testimonio, quia bene vivere non ignorant. Omnis simulator in eo quod videri rectus appetit, mundum se per omnia non ostendit: quia dum virtutes quasdam adsumit, & culte semetipsum vitiis subjicit, quaedam latentia vitia repente in faciem erumpunt, & superductae simulationis, quasi visionis corium ex admixtione sua varium ostendunt. Ut plerumque mirum sit, qmr homo , qui tantis virtutibus pollere cernitur, etiam tam reprobis actibus inquinetur. omnis hypocrita quasi tigris bestia est ; quia dum mundus color de simulatione ducitur, vitiorum nigredine interrumpente Variatur. Saepe simulator , dum de castitatis munditia extollitur, sorde avaritiae scedatur. Et dum de Virtute largitatis speciosus ostenditur , luxuriae maculis inquinatur. Saepe dum castitatis, atque largitatis decore hypocrita Vestitur, Velut ex zelo iustitiae, crudeliratis atroci- rate suscatur. Saepe verb Iargitate , castitate , Pietate , ex pulcra visione induitur, sed intersusa superbiae obscurita . te notatur , sicque fit, ut intermixtis vitiis, dum mundam in se speciem non ostendit, quasi unum colorem tigris ha- Moral. rv. bere nequaquam possit. Sciendum nobis est, quod duo

modis in conspectu Domini venimus. Uno quidem, quo hic peccata nostra subtiliter perpendentes in ejus nos con pectu punimus,& flςndo diiudicamus , nam quotiens Conditoris nostri potentiam ad sensum reducimus , totiens in conspectu illius stamus. Unde recte per virum Dei Eliam, au. , dicitur : Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto. s. Alio modo in conspectu Domini venimus , quum in extremo iudicio ante tribunal ejus adsistimus. Hypocrita igitur per examen ultimum ante conspectum Judicis venit ; sed quia, modo culpas suas considerare & deflere dissimulat, in conspectu ventre Domini recusat. Sicut justi viri, quum districtionem venturi Judicis contemplantur, peccata sua ad memoriam reducunt, deflent, quae commiserunt, districte se iudicant, ne dijudicentur; ita hypocritae, quo exterius hominibus placent, eo se interius aspicere negligunt. Totos se hypocritae in verbis proximorum sandunt, &sanctos esse aestimant, quIa sic se haberi ab omnibus pensant , quumque mentem per verba suae laudis sparserint.

550쪽

Sententiarum. Lib. V. gry

numquam hanc ad cognitionem reducunt culpae : numquam considerant, ubi internum Judicem ostendant. Nihil de ejus districtione metuunt; quia sic Se placuisse ei, sicut hominibus credunt. Universi hypocritae, Si terrorem Dei ad mentem reducerent, hoc ipsum , quod In mala intentione positi placent hominibus, plus timerent; sicut scriptum est : Non veniet in emspectu ejus omnis hypocrita: 7.ι i,.is. quia districtionem Dei ante oculos non ponit, dum placere humanis oculis concupiscit. Qui si mentem suam discutiens semetipsum in conspectu Dei γ puniret, prosecto hypocrita non esset. Simulatores quosque, quum percussis - ώ.is. nis flagella corripiunt, ad confessionem simplicem non Per- M. ducunr. Cognosci enim peccatores refugiunt, quia sancti omnium opinione serebantur. Omnis hypocrita , quum . iniquus sit, dici sanctus ab hominibus non pertimescit. ' Etiam si iniquum se tacita cogitatione reprehendit, tamendum saepius sanctum audire se coeperit , hoc, quod de se intrinsecus tenebat, amittit. omnis hypocrita , dum cor exterius sundit, quia libenter soras falsum de se testimo nium recipit, quilem se intus habeat non requirit. Unde fit, ut vacuae laudis sementa, etiam quum defuerint, quaerat. Et oblitus quod est, appetat videri, quod non est. Omnes hypocrItae, dum justos se ante humana iudicia simulant , dum actiones suas laudibus dignas intuentium oculis ostentant, occulta cum eis iustitia agitur , ut quo nituntur soras alios fallere, eo de se intus etiam ipsi fallantur. Quibus bene per Prophetam dicitur: Rrdite praevaria . . .

catores ad cor. Si enim ad cor redirent, per exterioris ad- restationis se verba non funderent. Laus praesentis saeculi vi ustos cruciat, simulatores exaltat. Sed justos, dum cru- -p ς. M.

ciat, purgat: simulatores, dum Letificat, reprobos monstrat. H D. poneret. Talo consentit Vindoci

SEARCH

MENU NAVIGATION