GeorgI HornI ... Ulyssea sive Studiosus peregrinans omnia lustrans littora

발행: 1671년

분량: 624페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

s. Primaria quaestio de Foederibus est,an illa inire liceat cum iis qui a Religione sunt alieni. Quaestio haec Theologis in foro conscientiae disputatur, & ejus saepe magnus est usus in Politica. Ita Galli & Hispani mutuo sibi exprobrant foedera cum Ethnicis, Turcis vel Haereticis, sed decisio in Veteri & novo Testamento est clara, ita quidem ut oppressos qualescunque sint, in materia justa sublevare liceat.

Quemadmodum ipse Paulus a Judaeis

oppressus imploravit auxilium a Caesare & Tribunis. Sed talia foedera circumspecte sunt ineunda, ne dum infidelibus auxilia feruntur, Christiana fides detrimentum capiat. Atque huc pertinet praeclara illa vox Fulconis A

chiepiscopi Ramensis ad Carolum Simplicem Regem Galliae. Quis non

expavescati Vos inimicorum Dei amia citiam velle, ac in cladem ac ruinam

nominis Christiani pagana arma &foedera suscipere detestanda. Et ipse

Alexander Magnus graviter eos delinquere censet,qui adversus Grςcos Ba baris militarent. 6. Si vero inter duus confoederatos

oriatur bellum, & tertius sit utrique

102쪽

PEREGRINA N S. 17 eonfoederatus, quaeriter utri potius ferre debeat auxilium. Atque hic imprimis spectanda estjustitia, ac praeferendus est a Sociis confinderatis, qui iustiorem habet causam, primu4 etiam aggressor videtur, majorem habere culpam. Quod si utrinque sint causae iniustae, utraque parte est abstinendum,ac mediatoris ossicium sustinenis

dum.

. Distinguitur etiam inter foedera

personalia ac realiae Personalia vocantur,quae cum certa persona & ad tempus tantum iniuntur, & talia foedera non se extendunt ad successores. Atque huc plerunque referuntur faedera cum Regibus inita, quae cum morte Regis videntur expirare, quod tamen per tuu non est. Nam quod post mortem prioris a successore renovatur, ac de novo confirmatur, id non arguit novufoedus, sed prioris continuationem. Realia autem foedera pro objecto h bent id, quod sua natura reale est , atque haec ad nullas personas adstringuntur. Quapropter ad evitandas has Controversias prudenter in ejusmodi foederibus haec conditio additur, ut &

ad praeserues di ad successores perib

103쪽

88 ULYss Esneat, neque laodo cum Rege sed&toto regno ineantur. Sed hic dubitatur sin talia foedera etiam se extendant ad Regem, qui Regno a subditis est expulsusὸ id quod in genere aiffirmatur. Ius enim Regni penes ipsum manet etiamsi possessionem amiserit. Quapropter Romani olim responderunt Tyranno Spartanorum Nabidi apud Livium lib. 3 . cap. 32. Amicitia dc Societas nobis nulla tecum. Sed cum Pelope Rege Lacedaemoniorum justo ac legitimo Dista est. Quapropter Redus initum cum aliquo populo aut injusto Rege,Tyranno vel invasore non prodest, nisi postquam consensum Pinpuli impetravit aut praescriptione to gi temporis justum titulum acquisiverit. Atque haec de foederibus, sequitur nunc ut ad materiam de bello acced

mus.

DE BELLO.

I. Quemadmodum in natura nonumne tempus aeque serenum 3c clarum est,sed interdum tempestas ac fulmina : Ita Status Reipubl. frequenter hellis tanquam fluctibus agitatur, adeo ut multoties ellclamandum sit, Arma

m in m. ' Viri

104쪽

PEREGR INANI. .89 viri, ferte arma. Frustranei igitur laboris est existimare genus humanum absque bellis regi posse, quod non magis fieri possit, quam corpus humanum si-

ne morbo aut morte perpetuo durare

posse. Est ergo praecipua Politicae pars, quae de bello tractat, ejusque non minor necessitas, quam legum & Justitiae. a. Ac initio quidem illud tanquam Certum praesupponimus ; Christiano Magistratui licitum esse bellum justum

gerere , neque Ca de re ullatenus coninscientia dubitare, aut disputare debet. Quapropter Anabaptistarum dogma omne bellum etiam justum ac necessarium improbandum, vehementer repugnat statui Reipublicae , unde Helvetii praecipue illam sectam ex suo territorio proscribunt, quorum Respublica , cum tota in armorum exercitio consistat,uerentur, ne populus illa opinione imbutus, arma in posterum sumere, detrectent. g. Praetermissis omnibus illis, quae vulgo in . Politicorum libris de bello traduntur,prςcipua tantum capita,quae imprimis scire interest, persequamur. In bello igitur haec praecipue in disquisitionem dc consultationem veniunt.. I. An

105쪽

9O. ULY sses I. An bellum sit gerendum. Atque hic opus est summa circumspectione, n quid temere & praecipitanter fiat, Momnia illa mala, quae bellum comitantur, ob oculos ponenda sunt, id quantum fieri potest gravibus verbis eXag. geranda. Nihil en i m tam atrox aut sa2

Vum Cogitari aut fingi animo potest , quod non belli furiis longissime supe- Ietur. Itaque si unquam Politicus Oratorem se praestare debet, in hac de bello gerendo deliberatione omnes di, cendi vires adhibere debet, ut bellum quale sit illis qui de eo gerendo consultant, ob ocu los ponat, ac iis demonstret dulce bellum esse inexpertis , arma facile sumi, sed dissiculter deponi,& quae porro in hanc rem com mem

rari possitnt. Sola igitur inevitabilis

necessitas , ad bellum gerendum cogere potest, & tamen cuncta prius tentanda, neque quicquam Omittendum, quod, ut bellum evitetur, conducere

potest, secundum illud, Pax iniqua etiam bello lusto praeserenda est. U bi autem haec omnia frustra suscipiuntur, neque aliter Respublica salva esse potest : tum vero secundum Augustini dictum , Bellum gerat necessitas, pacem, habeat

106쪽

PEREGRINANS. 'Ihabeat volutas. Adeoq; animo genero Q arma sunt capienda,& quantum fieri potest, omnia eo dirigenda, ut bellu quam citissime finiatur , & inter ipsa arma perpetuo pacis consilia promo-Veantur. Nam quemadmodum Salu stius inquit. Sapientes pacis causa bel tum gerunt,& laborem spe otii sustentant. Quaenam autem sintjustae & ne- Cessariae causae belli, de illis scriptores Juris Publici ex profesto agunt.In universum duae recensentur, &quae De quentissimum hodie inter mortales uium habent; Religio & libertas.Quae tamen pleru mque potius pro praeie X usumuntur, quam quod legitimam causam praebere possint. Ambitio & Avaritia plerunque sunt occulti fontes,un- inde bella inter mortales profluunt , &sicut Lucanus inquit: Quemque suae rapiunt sceleratae in praelia causae. . Postquam igitur statutum est bellum gerere, videndum est, quae potissimum forma bellorum praesenti necessitati inservire possit. Duo communiter bellorum genera recensentur. Defensivum & Offensivum ;quibus tertium addimus , quod Diver-1ivum vocatur. Atque inter haec tria bello

107쪽

hio cum maxima justitia conjunctium est, cum libertatem, patriam , paren tesque armis tegimus, vel etiam Sociis oppressis ac confoederatis suppetias ferimus. Ostensivum bellum cum majori conjunctum est periculo &specie iniquitatis,unde a Politicis studiose cavetur, ne tanquam primi auctores belli concitati accusari possint. Et quoties

de origine & justitia bellorum disceptatatur, id imprimis considerandum Venit, quis prior arma sumpserit. Ejus enim videntur causae iniquiores qui aggressor fuit, cum contra talem se defendere, omnia jura divina & humana permittant. Quod Diversuum bellum

spectat illud paru differt ab Ostensivo.

Spectat enim eo, ut hostis 1 nostris oppugnandis , ad propria defendenda re-VOcetur , ita ut ex Ostendente fiat De fendens, & facilius ad pacem adduci possit. Hae tres bellorum species ple-

Tunque cohaerent, praesertim ubi inter potentiores bellum exarsit. At vero

quorum vires sunt debiliores, illi plerunque intra Defensivi belli limites haerere coguntur , ac satis ipsis est sua defendere: hostem a finibus repellere,

108쪽

PEREGRINAN . 93ac ejus conatus irritos reddere. Ac ta-lc bellum initio contra Hispanos gessesei uni Batavi, donec tandem ex bello defensi vo , offensivum ac diversivum magno animo fecerunti, Circa annum IS9O. A quo etiam tempore superiores evaserunt. Sed interdum extremad

speratio bellum defensivum convertit in diversivum , idque plerunque soletesie salutare. Ita Agarocles ex Sicilia, Scipio ex Italia , bellum transtulerunt in Africam , ac ea diversione brevi victores evaserunt , quanquam summa videatur imprudentia , qui sua defendere non possulit,eos insuper aliena petere velle. Sed non eadem fuit fori na in bello diversi vo Caroli Angliae Regis,qui eodem consilio anno I 6y I. ex bcOtia in Angliam erupit, sed exitiose successit.

. Praecipuum momentum belloiarum consistit in eo , ut quam accuratisi sime ratio meatur,quomodo illud cum minimo damno nostro & maximo hostis detrimento geri queat. Atque hic imprimis expendendae sunt vires, tum nostrae tum hostium, ac videndum in quo Praecipue consistat momentum victoriae. Vires conlistunt in Pecunia

109쪽

dum , cujus tanta ad bellum gerendum necessitas ut nervus bellorum proverbio dicatur. Sicut igitur Medici ne ' gant sine nervis homines ambulare posse ita neque bellum sine pecunia geritur. Ac rectejudicavit Thucidydes lib. 2. Plerasque belli res confici consilio& vi pecuniarum. Atque hoc etiam Christus ostendit Lucae Cap. I 8. Quisquis igitur non est instructus a tali subsidio,is saltem bellum Oflensivum S diversivum omittet , ac contentus sit sua defendere. Ubi igitur ratio aerarii subducta est, ac su ciens ad praesentem necessitatem reperta , tum de Commeatu , armis & milite proxima cura esse debet. Omnia autem ha C parantur praesenti pecunia. A commeatu faciendum est mitium ; prudenter judicavit Casparus Colignius Admiralius Franciae : In bello incipiendum a ventre , & desinendum in capite. Annona igitur debet esse copiosissima,

tum in urbibus 8c arcibus, ad toleiandas obsidiones, tum In campo &Castris ad alendum exercitum. Nam

quemadmodum inquit Vegetius ; Qui

frumentum necesiariumque commeatu in

110쪽

PEREGRINANS. yytum non praeparat,vincitur sine ferro. Neque ullus frequentior in bello est error, quam qui ex inopia commeatus proficiscitur. Post commeatum praeparanda sunt arma, quorum locuS VO-catur Armamentarium. Intur arma autem praecipuum locum obtinent tormenta & pulvis pyrius, & si maritimum est bellum, Omnis generiS naves. Qua in re imprimis exemplum Venetorum est imitandum, quorum Armamentarium omnibus rebus ad bellum gerendum necessariis,perpetuo instruinetum reperitur. Galli quoqUe pruden- tiae exemplum ediderunt,quoium tormenta omnia ad unam mensuram sunt Conflata, quod magnum compendium est in expeditionibus. Atque his, Ommeatu nimirum & armis, ad futurum bellum aliunde praeparatis , tum demum de milite dispiciendum est. Ac de militum quidem delcctu hodie non

adeo operosa est deliberatio, quandoquidem ex promiscua multiiucine eliguntur,ac sponte pulsato ty mpano,Vel- Uii mulcae confluunt , plerunque sex populi & purgamenta urbium , quorum fere lingua est vana, manuS rapa-Cub, gu.d immCnsa, pede. fugaces, quae

hone

SEARCH

MENU NAVIGATION