장음표시 사용
111쪽
honeste nominari non possunt in honestissima. Hodierna igitur militia, dc
quod delectum di quod disciplinam
spectat est corruptissima. Triplices autem in bello adhibentur milites,nimirum mequites, pedites , & classiarii. Equitatu hodie excellit prae omnibus nationibus Gallia & Polonia. Germania inferior gravis armaturae praestantissimos equites suppeditat. Inter pedites excellunt Scot1 dc Helveti. Inter Classarios Hollandi. Atque ita de caeteris quoque populis sucii cari potpst. Neque vero magna quaestio esse debet, exteri an domestici milites praeferendi sint nam si domestici haberi queant, quis dubitet quin praeferendi sint exteris. Sed rarissime bellum geritur solo milite domestico. Et ipsa Gallia,quanquam populosissima, nunquam tamen sine Helvetiorum pecitatu bellum gerit. Sed praecipuum in militia momentum habent ipsi Duces tum inferiorestum superiores, & imprimis ille qui
Vocatur Imperator seu Generalis.
Nam ut Curtius loquitur : Militaris turba sine Duce , quid est nisii corpus sine spiritu : Ac tanti est exercitus, quanti Imperator. In omnibus his suseficiens
112쪽
PEREGRIN ANS. 97ficiens requiritur CXperientia rerum , quae ad militiam spectant. Imprimis tamen Architectura militaris. Hinc Muscovitae corpus quidem exercisus cx suo milite complent , sed exteris Ducibus utuntur , ex Germania vel
Scotia. Sed totius exercitus & belli anima est ipse supremus Dux , a quo omnis spes 'victoriae dependet. Itaque illi fere bello superiores, qui praestantiorem habent Ducem ; &si utrinque pares Duces concurrant, bellum solet. elle tendum ac dii ici Ie. Tales Duces fuerunt Hannibal & Fabius Maximus, dc nostra memoria Marchio Spin Ola , 8c Princeps Mauritius. Quinque autem principales virtutes in Supremo
Duce requiruritur. Fortitudo, Scientia, Prudentia , Authoritas dc Felicitas. Quae ultima reliquis omnibus antecellit.Quidam enim Duces fortunam tanquam pedissequam liabent , & quantumvis multa temere aggrediantur, pleraque prospere succedunt. Qua propter nemo unquam DUX magnus erit, nisi fortunam sibi faventem habeat. Quapropter tales magna pecunia a Principibus Conducuntur , quod magna ad victoriam spes sita sit in opi-E nione
113쪽
98 . 'U L T 8 SE Snione militum de felicitate sui Ducis.
6. Ita ubi omnia ad bellum gerendum necessaria parata sunt, tum abseque ulla ulteriore mora, bellum,prout videtur necessitas requirere,gerendum est. Atque hicjam consilia praecipuum habent locum, quae maximam partem
dcpondent a Supremo Duce & Cons1liariis Bellicis. Igitur de his Politico
non est magna cura , cujus sollicitudo non ulterius se extendit, quam ad incipiendum & finiendum bellum. Inter bellum Sc Pacem duo magni casus intercedunt: Uictoria vel Clades,utrum
eveniat, sive vincamus,sive Vincamur, de pace cogitandum est. Nam ut Seneca inquit. Pacem reduci velle Victori expedit,victo necesse est. Sequitur igitur,ut sequenti capite de Pace agamus.'
I. Postquam igitur diu multumque ambiguis cladibus certatum , tandem finis bello imponitur,vel per excidium aut subougationem adversae partis: Qualem plerumque exitum habent bella illorum,qui ad Monarchiam gras santur. Quemadmodum in historia Alax.ndri Magni dc Romanorum videmum
114쪽
PEREGRINA N S. 99demus. Vel per conditiones pacis. Ac de priori quidem modo dicere multa, DUnc non opus est, quia & raro solet contingere , ut una pars penitus oC- cumbat ὁ & hodiernus Status non permittit, ut qui bello est inferior, penitus opprimatur, sed mox alii se accingunt, qui oppressum adjuvant, adeoque potentiorem ad pacem cogunt. Quemadmodum nuper in bello inter Danos&Suecos visum. Quapropter de Pace&Qus conditionibus pauca quaedam addenda sunt. a. Ac primo quidem Pacis consilia su prem is M agistratibus sum per deben tesse quam commendatissima, ideoque crebro haec sunt illis ingerenda , qu apud Senecam in HerculeFurente eX-
Si aeterna semper odia mortales agant Nec caeptas unquam cedat eX animis
joror Sed arma solis teneat, infelix paret Nihil relinquent bella:tum vasis ager Squallebit arvis : Iubdita tectis face Altru sepultas obruet gentes civis. Atque hic pertinent etiam illa
Pax optima rerum, Pax una trium-Iunumeris potior - - his
115쪽
roo U L Y s s E sAc in eo quidem facile consentiunt mortales, pacem generi humano remos te saluberrimam. Caeterum admodum dissicile est: reperi re modum seu conditiones, quibus pax tuta & honesta constituatur : Ac inter pares quidem, bello adhuc ambiguo, haud dissicile est componere animos, sed omnis dissicultas versatur inter victores & vi - ctos, quippe victoria animos ad superbiam inflat, ita quidem ut dissicillimussit tolerabiles conditiones a Victore impetrare. Victi quoque interdum adeo sunt pertinaces, ut nolint se submittere necessitati, sed potius malunt caetrema perpeti, quam specie supplicum, pacem petere, vel duras ac inli nestas conditioncs suscipere. In hoc igitur casu ad potentiores Mediatores deveniendum est: , qui partim sua
authoritate, partim etiam viribus utramque partem cogere possunt. illa quidem, ut quas illi conditiones, utrique parti censent esse aequas ac tolera ἀhiles eas accipere teneantur, Ctim comminatione armorum contra refractarium.
3. Quia vero interdum tractatus pacis sunt admodum intricati & diu uni,
116쪽
turni, hinci plerumque pacem praece dunt induciae seu armittitia. Non se cus ac ortum Solis Phosphorus seu Lucifer. Induciat autem nihil aliud sunt , nisi pax quaedam temporaria. Longissimum tempus induciarum in historia Romana reperitur annorum centum. Inter Athenienses de Spartanos annorum quinquaginta: Inter Hispanos & Belgas annorum duodecim.
. . Pax vocatur cessalio armorum
millo tempore circumscripta; Estque duplex, vel AEqualis, vel Inaequalisi AEqualis est, ubi paribus utrinque conditionibus tran sigitur &. tales paces sunt quam maxime durabiles ac honestae, neuter enim conqueri potest sibi factam injuriam. Inaequalis est, cum una pars alteri praescribit leges. Qualia pax fuit inter Romanos 3c Carthaginenses. Et in tali pace rara solet esse
constantia : cum inferiores data quacunque occassione, iniquam illa pacem excutiant, acvj m sibi ac injuriam factam conquerantur. Tales enim paces videntur tius servitutis paction esse,& in servitutem cadere de Regno, graue est. Pnaecipuae igitur Paciscon
citiones hae sunt, ut pax sat honesta ic
117쪽
Iodi U L Y s s Ε ssimplex. Per simplicitatem intelligitur sinceritas procul ab omni fraude ac fur Co. Saepe enim pacis nomine involvitur bellum. Tacitus libη. Histor. do cet. Neque diu stare potest id , quod animo subdolo ac fraudulento fuit
s. Bellum autem tunc commodissima Pace finietur,quando fortuna n his favet , adeoque superiores sumus, quippe fortuna est inconstans , 8comma quae agimus subjecta sunt mille Casibus, nemo se tuto diu periculis offerre tam crebris potest. Atque huc pertinet oratio Hannibalis ad Scipionem Africanum apud Livium, lib. 3O. cap. 76. Quaproptet gloriosum & rutum est fortuna favente ad pacem honestam hosti dandam uti, neque m tunam pertinaciter lacessere. 6. Persectissima Pax consistit in remissione omnis praetensionis & j I is, ac p'rpetua praeteritorum Oblivio
Et talis Pax inter Hispanos & Confoederatas Provincias fuit inita post
diuturnum octoginta annorum bellum , renuntiante Hispano omni pra
tensioni αjuri quod habere poterat in
118쪽
PEREGRINAN S. IC3has Provincias. Sed talis Pax admodum inter homines est rara, plerum que retinentes suas praetensiones , Rcausas belli potius ad tempus occultanteε, quam penitus tollentes. Ita inter Hispanos & Gallos nunquam potest esse stab1lis pax, remanentibus semper antiquis controversiis. Nam Rex Gabliae non vult remittere suas praetensio nes in Regnum Navarrae Neapolis &Ducatum Mediolanensem. Rex Hispaniae retinet sua jura in Ducatum Burgundiae : Unda quemadmodum
vulnera non bene curata facile recrudescunt, ita quoque talis Pax infirmis nixa radicibus facile evertitur,& semper ex iisdem causis ad arma denuo vinniri solet.
I. Et hactenus de Republica spectata in integro , sequitur ut nunc de Casibus & Muta ionibus, quibus subjecta esse solet quaedam adclamus. Re spublica igitur non potest esse aeterna , Vel immutabili quemadmodum olim Romani de sua urbe gloriabantur, sed in perpetuo motu conssistit , & nunc.
119쪽
Ioq. U L Y s s E screscit,nunc decrescit, interdum etiam funditus evertitur ac concidit. Qualquidem mutationes Ovid. lib. I s. Metamorphoseos elegantissimo carmine Compleoetur:
- - Sic omnia verti Cernimus, atque alias assum re robora gentes.
Σ. Mutationes fiunt,vel a Magistratibus vel a subditis & tum fere perm tantur species Rerum publicarum ut ex Aristocratia fiat Monarchia, vel
Dum ocratia, aut eontra. Sed tales mutationes raro fiunt absque seditionibus& bellis Civilibus, quibus malis praecipue Urbs Roma, Florentia dc Genua fuerunt subjectae. 3. Causae talium Mutationum aliae sunt principales 8c supremae, aliae in-st umentales & subalternae. Principalis est ipse DEUS, a cujus providentilsingulariter Respublicae dependent.De quare exstat insignis locus apud Tacitum φ. Ann. Cap. I. Ubi inter causas
inalorum, quae Rem publicam Romanam sub Sejano amixerunt, primario refert iram Deorum in rem Romanam. Et huc pertinet illud Prophetae Amoa Cap. 3. v. 6. An erit malum in
120쪽
PEREGRINANS . I CyCivitate , quod Jehova non essiciat. Causae autem instrumentales sunt innumerae, quarum aliae dependent ab elementis supra nos, ut a fui m ine, igne coelesti pestilentia, aetas ventis, pluviis & inundationibus, vel ab elementis infra nos, ut a terrae motu, ab ani malibus. Ita Resp. aliquanco destructae merus, a muribus,cuniculis &locustis: sed frequentissime ab ipsis hominibu . Unde aliae causae internae,alta externae a quibus mutatiunes & destructiones Rerum publicarum proficiscuntur. Intern ς sunt, respectu Magistratus,odium S contemptus, rςspectu subditorum, discordis, factiones & seditiones,& incommuni, securitas, imprudentia, ni- .mium bellandi studium. Ex ernae causae sunt, defectio Sociorum, rebellio Provinciarum, direptio Barbararum gentium, & denique infelix bellum. Praecipua exempla eversarum Rerum- publicarum sunt in antiqua hi stor ia, Carthago, Corinthus, Thebae, Hierosolyma,& noitro tempore Magdebur-gum: sed praeci a Rerum publicarum ruina tu gravissimae mutationes praecipue dependent a faction ibus. QuJles in recenti historia praecipue occurrunt
